Missale Franciscanum Regulae dal nr. 61 al nr. 3578

( MFR 61. ) Benedictio salis. Exorcizo te creatura salis per Deum vivum per Deum verum per Deum sanctum per Deum, qui te per Heliseum prophetam in aquam mitti iussit ut sanaretur sterilitas aquae et efficiaris sal exorcizatum in salute credentium, ut sis omnibus sumentibus sanitas animae et corporis, et effugiat atque discedat ab eo loco quo aspersus fueris omnis fantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis omnisque spiritus inmundus adiuratus per eum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.

( MFR 62. ) Oratio. Inmensam clementiam tuam omnipotens aeterne Deus humiliter imploramus ac petimus, ut hanc creaturam salis quam in usum humani generis tribuisti benedicere et santificare tua pietate digneris, ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis, et quicquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni inmunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiae. Per Dominum nostrum. Amen.

( MFR 63. ) Oratio. Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi filii eius domini nostri et in virtute Spiritus sancti, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare cum angelis suis apostaticis, per virtutem eiusdem domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen.

( MFR 64. ) Oratio. Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti adesto propitius invocationibus nostris et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde, ut creatura huius mysterii tui serviens ad abiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum, ut quicquid in domibus vel in locis fidelium haec unda resperserit careat omni inmunditia, liberetur a noxa, non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens, discedant omnes insidiae latentis inimici et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti aspersione huius aquae effugiat, et salubritas per invocationem tui sancti nominis expedita ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Christum dominum nostrum. Amen.

( MFR 65. ) Fiat commixtio salis et aquae pariter in nomine Patris et Filiiet Spiritus sancti. Amen.

( MFR 66. ) Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

( MFR 67. ) Oratio. Deus invictae virtutis auctor et insuperabilis imperii rex ac semper magnificus triumphator, qui adversae dominationis vires reprimis, qui inimici rugientis saevitiam superas, qui hostiles nequitias potenter expugnas, te Domine trementes et supplices deprecamur ac petimus, ut hanc creaturam salis et aquae dignanter accipias, benignus illustres, pietatis tuae more sanctifices, ut ubicumque fuerit aspersa per invocationem sancti nominis tui infestatio mundi spiritus abiciatur terrorque venenosi serpentis procul pellatur, et praesentia sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur. Per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 68. ) Antiphona. Asperges me Domine hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor. Ps. Miserere mei Deus. V. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. R. Et salutare tuum.

( MFR 69. ) Oratio. Exaudi nos, Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis qui nos custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat. Per Christum dominum nostrum. Amen.

( MFR 70. ) Ordo minorum Fratrum secundum consuetudinem romanae ecclesiae ad visitandum infirmum. Inprimis pulsetur campana parvula et fratres qui possunt in ecclesia conveniant. Sacerdos sit indutus sacris vestibus sine planeta et ministri praeparati accipiant oleum sacrum, aquam benedictam et crucem et duo luminaria et pergant ad locum ubi iacet infirmus. dicentes hunc psalmum Miserere mei Deus. Et intrantes in domum dicat sacerdos.

( MFR 71. ) Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea.
(Amen) . V. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit caelum et terram. Mox dicat sacerdos Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

( MFR 72. ) Oratio. Introeat Domine Iesu Christe domum hanc sub nostrae humilitatis ingressu aeterna felicitas, divina prosperitas, serena laetitia, caritas fructuosa, sanitas sempiterna. Effugiat ex hoc loco accessus daemonii, adsint angeli pacis domumque hanc deserat effugata discordia. Magnifica Domine super nos nomen tuum et benedic nostrae conversationi. Sanctifica nostrae humilitatis ingressum qui sanctus et pius es, et permanens cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

( MFR 73. ) Alia oratio. Oremus et deprecemur Dominum nostrum Iesum Christum, ut benedicendo benedicat hoc tabernaculum et omnes habitatores in eo, et det eis angelum bonum custodem, faciat eos sibi servire ad considerandum mirabilia de lege sua. Avertat ab eis contrarias potestates, eripiat eos ab omni formidine et ab omni perturbatione ac sanos in hoc tabernaculo custodire dignetur. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat.

( MFR 74. ) Alia oratio. Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de caelis qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum dominum nostrum. Amen.

( MFR 75. Rubrica) Deinde sacerdos accedat ad aegrotum et faciat crucem super infirmum cum aqua benedicta. Postea aspergat per domum dicendo hanc antiphonam Asperges me Domine cum psalmo Miserere mei Deus. Deinde sacerdos audiat ab eo confessionem generalem. Qua audita ipse eum absolvat. Et ex tunc clerici astantes dicant legendo vii psalmos paenitentiales cum letaniis et sacerdos interim donec isti psalmi leguntur intingat policem in oleo sancto, et in vii locis vel aliquantis locis in corpore aegri faciat signum crucis ita dicendo:

( MFR 76. ) Oratio. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti exstinguatur in te omnis virtus diaboli per inpositionem manuum nostrarum immo per invocationem omnium sanctorum angelorum, archangelorum, prophetarum, apostolorum et martyrum, confessorum, virginum atque omnium simul sanctorum. Amen.

( MFR 77. ) Ad oculos. Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quicquid oculorum vitio deliquisti. Amen.

( MFR 78. ) Ad aures. Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quicquid aurum vitio deliquisti. Amen.

( MFR 79. ) Ad nares. Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quicquid narum vitio deliquisti. Amen.

( MFR 80. ) Ad os. Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quicquid linguae vel oris vitio deliquisti. Amen.

( MFR 81. ) Ad manus ad lumbos et ad pedes. Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quicquid tactus vel incessus aut lumborum seu carnis vitio deliquisti. Amen.

( MFR 82. ) Et quando sacerdos facit crucem minister habeat stuppam et tergat. Quibus omnibus peractis et clericis psalmis et letaniis lectis sacerdos dicat:

( MFR 83. ) Kyrie. Christe eleyson. Kyrie. Pater noster. Et ne nos. Sed libera. V. Salvum fac servum tuum. R. Deus meus sperantes. V. Mitte ei Domine auxilium de sancto. R. Et de Sion tuere eos. V. Esto ei Domine turris fortitudinis. R. A facie. V. Nihil proficiat. R. Et filius iniquitatis. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum. Et cetera.

( MFR 84. ) Oratio. Domine Deus qui per apostolum tuum locutus es Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes oleo sancto in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit dimittentur ei. Cura, quaesumus Redemptor noster, gratia Spiritus sancti languores istius infirmi et sua sana vulnera eiusque dimitte peccata atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle plenamque ei interius et exterius sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae institutus ad pristina reparetur officia. Per.

( MFR 85. ) Alia oratio. Respice quaesumus Domine famulum tuum n. infirmitate sui corporis fatiscentem et animam refove quam creasti, ut castigationibus emendatus se sentiat tua medicina salvatum. Per.

( MFR 86. ) Alia oratio. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui benedictionis tuae aegris infundendo corporibus facturam tuam multiplici pietate custodis, ad invocationem tui nominis benignus assiste, ut famulum tuum ab aegritudine liberatum et sanitati donatum dextera tua erigas, virtute confirmes, potestate tuearis, ecclesiae tuae sanctisque altaribus tuis cum omni desiderata prosperitate restituas. Per.

( MFR 87. ) Alia oratio. Dominus Iesus Christus apud te sit, ut te defendat. Intra te sit, ut te reficiat. Circa te sit, ut te conservet. Ante te sit, ut te deducat. Post te sit, ut te custodiat. Super te sit, ut benedicat. Qui in trinitate vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

( MFR 88. Rubrica) Et post haec stuppa proiciatur in ignem.

( MFR 89. Rubrica) Ordo ad communicandum infirmum. Inprimis pulsetur campana parvula et fratres qui possunt in ecclesia conveniant. Deinde sacerdos praeparet se cum ministris. Postea accipiant crucem, incensum et aquam benedictam nec non et tintinnabulum et capsam cum corpore Christi, calicem et duo luminaria et sic processionaliter ad corpus aegroti accedant dicendo psalmum Miserere mei et tunc sacerdos primum faciat infirmum adorare et osculari crucem. Postea sacerdos dicat hanc orationem:

( MFR 90. ) Dominus Iesus Christus qui dixit discipulis suis: Quaecumque ligaveritis super terram erunt ligata et in caelo, quaecumque solveritis super terram erunt soluta in caelo, de quorum numero quamvis indignos nos esse voluit, ipse te absolvat per ministerium nostrum ab omnibus peccatis tuis, quaecumque cogitatione, locutione, operatione negligenter egisti. Et nexibus peccatorum absolutum perducere dignetur ad regna caelorum. Qui cum Patre.

( MFR 91. Rubrica) Qua finita tradat ei eucharistiam dominici corporis intincto vino et vinum tali intinctione sanctificatum et in Christi sanguine transmutatum dicendo:

( MFR 92. ) Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea.

( MFR 93. Rubrica) Semel tantum dicitur. Postea dicat sacerdos:

( MFR 94. ) Oratio. Accipe frater viaticum corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi qui te custodiat ab hoste maligno et perducat ad vitam aeternam. Amen.

( MFR 95. Rubrica) Post communionem dicat orationem:

( MFR 96. ) Domine sancte Pater omnipotens sempiterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro sacrosanctum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi filii tui, tam corporis quam animae prosit ad remedium sempiternum. Per eundem dominum nostrum. Amen.

( MFR 97. Rubrica) Ordo commendationis animae. Primum fiant letaniae breves in hunc modum

( MFR 98. ) Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie. Sancta Maria. Ora pro eo. Omnes sancti angeli. Orate. Sancte Abel. Ora. Omnis chorus iustorum. Ora. Sancte Abraham. Ora. Sancte Ioannes Baptista. Ora. Omnes sancti patriarchae et prophetae. Orate. Sancte Petre. Ora. Sancte Paule. Ora. Sancte Andrea. Ora. Omnes sancti apostoli et evangelistae. Orate. Omnes sancti innocentes. Orate. Sancte Stephane. Ora. Sancte Laurenti. Ora. Omnes sancti martyres. Orate. Sancte Silvester. Ora. Sancte Nicolae. Ora. Omnes sancti pontifices et confessores. Orate. Sancte Benedicte. Ora. Sancte Paule eremita. Ora. Sancte Francisce. Ora. Omnes sancti monachi et eremitae. Orate. Sancta Lucia. Ora. Omnes sanctae Virgines. Orate. Omnes sancti et sanctae Dei. Orate. Propitius esto. Parce ei Domine. Propitius esto. Libera eum Domine. Ab ira tua. Libera. A mala morte. Libera. A periculo mortis. Libera. A poenis inferni. Libera. A potestate diaboli. Libera. Ab omni malo. Libera. Per nativitatem tuam . Libera. Per sanctam crucem tuam. Libera. Per mortem et sepulturam tuam. Libera. Per gloriosam resurrectionem. Libera. Per admirabilem ascensionem tuam. Per gratiam sancti Spiritus paracliti. Libera. In die iudicii. Libera. Peccatores te rogamus, ut parcas ei, te. Kyrie. Christe. Kyrie.

( MFR 99. Rubrica) Deinde pro vicino mortis, cum in agone sui exitus anima visa fuerit anxiari fiat haec oratio

( MFR 100. ) Proficiscere anima christiana de hoc mundo in nomine Dei patris omnipotentis qui te creavit, in nomine Iesu Christi filii Dei vivi qui pro te passus est, in nomine Spiritus sancti qui in te effusus est, in nomine angelorum et archangelorum, in nomine thronum et dominationum, in nomine principatuum et potestatum, in nomine cherubin et seraphin, in nomine patriarcharum et prophetarum, in nomine sanctorum apostolorum , in nomine martyrum et confessorum, in nomine sanctorum monachorum et heremitarum, in nomine virginum et omnium sanctorum et sanctarum Dei hodie sit in pace locus tuus et habitatio tua sit in sancta Sion.

( MFR 101. ) Deus misericors Deus clemens, Deus qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata paenitentium deles et praeteritorum criminum culpas venia remissionibus evacuas, respice propitius super hunc famulum tuum n. et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi. Renova in eo piissime Pater quicquid terrena fragilitate corruptum vel quicquid diabolica fraude violatum est et unitati corporis ecclesiae membrum adnecte. Miserere Domine gemituum, miserere lacrimarum eius et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad tuae sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum.

( MFR 102. ) Commendo te omnipotenti Deo carissime frater et ei cuius es creatura committo, ut cum humanitatis debitum morte interveniente persolveris, ad auctorem tuum qui te de limo formaverat revertaris. Egredienti itaque animae tuae de corpore splendidus angelorum coetus occurrat. Iudex apostolorum tibi senatus occurrat. Candidatorum tibi martyrum triumphator exercitus obviet. Liliata rutilantium te confessorum turma circumdet. Iubilantium te virginum chorus excipiat et beatae quietis in sinu patriarcharum te complexus astringat. Mitis atque festivus Christi Iesu tibi conspectus appareat qui te inter assistentes sibi iugiter interesse decernat. Ignores omne quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. Cedat tibi teterrimus sathanas cum satellibus suis. In adventu tuo te comitantibus angelis contremescat atque in aeternae noctis chaos immane diffugiat. Exurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant a facie eius qui oderant eum. Sicut deficit fumus deficiant. Sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei et iusti epulentur et exultent in conspectu Dei. Confundantur igitur et erubescant tartareae legiones et ministri sathanae iter tuum impedire non audeant. Liberet te a cruciatu Christus qui pro te crucifixus est. Liberet te a morte Christus qui pro te mortuus est. Constituat te Christus filius Dei vivi intra paradisi sui semper amoena virentia et inter oves suas te verus ille pastor agnoscat. Ille ab omnibus peccatis tuis te absolvat atque ad dexteram suam in electorum suorum te sorte constituat. Redemptorem tuum facie ad faciem videas et praesens semper assistens manifestissimam beatis oculis aspicias veritatem. Constitutus igitur inter agmina beatorum contemplationis divinae dulcedine potiaris in saecula saeculorum. Amen.

( MFR 103. ) Suscipe Domine servum tuum in locum sperandae sibi salvationis a misericordia tua. Amen. Libera Domine animam servi tui ex omnibus periculis infernorum et de laqueis poenarum et ex omnibus tribulationibus. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Enoch et Eliam de communi morte mundi. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Noe de diluvio. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Abraham Ur Chaldeorum. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Iob de passionibus suis. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Isaac de hostia et de manu patris sui Abrahae. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Loth de Sodomis et de flamma ignis. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Moysen de manu Pharaonis regis Aegyptiorum. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Danihelem de lacu leonum. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis et de manu regis iniqui. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Susannam de falso crimine. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti David de manu regis Sauli et de manu Goliae. Amen. Libera Domine animam servi tui sicut liberasti Petrum et Paulum de carceribus. Amen. Et sicut beatissimam Teclam virginem et martyrem tuam de tribus tormentis atrocissimis liberasti, sic liberare digneris animam servi tui huius et tecum facias in bonis congaudere caelestibus. Amen.

( MFR 104. ) Conmendamus tibi Domine animam famuli tui n. precamurque te Iesu Christe salvator mundi, ut propter quam ad terram descendisti misericorditer patriarcharum tuorum finibus insinuare non renuas. Agnosce Domine creaturam tuam non ex diis alienis creatam sed a te solo Deo vivo et vero quia non est alius praeter te et non est secundum opera tua. Laetifica Domine animam eius in conspectu tuo et ne memineris iniquitatum eius antiquarum et ebrietatum quas suscitavit furor sive fervor mali desiderii. Licet enim peccavit tamen Patrem et Filium et Spiritum sanctum non negavit sed credidit et zelum Dei habuit in se et deum qui fecit omnia adoravit.

( MFR 105. ) Delicta iuventutis et ignorantias eius ne memineris Domine sed secundum magnam misericordiam tuam memor esto illius in gloria claritatis tuae. Aperiantur ei caeli, collaetentur illi angeli. In regnum tuum Domine servum tuum suscipe. Suscipiat eum sanctus Michael archangelus Dei qui militiae caelistis meruit principatum. Veniant illi obviam sancti angeli Dei et perducant eum in civitatem caelestem Ierusalem. Suscipiat eum beatus Petrus apostolus cui a Deo claves regni caelestis traditae sunt. Adiuvet eum sanctus Paulus qui dignus fuit vas electionis. Intercedat pro eo sanctus Iohannes electus Dei apostolus cui revelata sunt secreta caelestia. Orent pro eo omnes sancti apostoli quibus a Domino data est potestas ligandi atque solvendi. Intercedant pro eo omnes sancti Dei qui pro Christi nomine tormenta in hoc saeculo sustinuerunt, ut vinculis carnis exutus pervenire mereatur ad gloriam regni caelestis, praestante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

( MFR 106. Rubrica) Si anxiatur adhuc anima dicantur hi psalmi Confitemini. Beati immaculati usque Ad Dominum cum tribularer. Egressa autem anima dicatur hoc:

( MFR 107. ) R. Subvenite sancti. V. Suscipiat te cum Requiem aeternam. Postea Kyrie. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Pater noster private Et ne nos. V. Requiem aeternam. R. Et lux perpetua. V. A porta inferi. R. Erue Domine. V. Requiescat. R. Amen. V. Domine exaudi. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum. R. Et cum.

( MFR 108. ) Oratio. Tibi Domine conmendamus animam famuli tui n., ut defunctus saeculo tibi vivat, et quae per fragilitatem mundanae conversationis peccata commisit, tu venia misericordissimae pietatis absterge. Per Christum.

( MFR 109. Rubrica) Tunc fratres quibus praeceptum fuerit lavent corpus. Postea reinduant ei tunicam, cingulum et bracas et ponant eum in feretro et cooperiant eum. Ex praecepto maioris convocatis omnibus fratribus stent ordinate in circuitu feretri iuxta dispositionem maioris. Sacerdos incipiat absolute dicendo:

( MFR 110. ) Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster private Et ne nos. V. In memoria aeterna erit iustus. R. Ab auditione. V. Ne tradas Domine animas. R. Et animas pauperum. V. Ne intres in iudicium. R. Quia non iustificabitur. V. A porta inferi. R. Erue Domine. V.. Requiescat in pace. R. Amen. V. Domine exaudi orationem. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum.

( MFR 111. ) Oratio. Suscipe Domine animam famuli tui n. quam de ergastulo huius saeculi vocare dignatus es et libera eam de locis poenarum, quietis ac lucis aeternae beatitudine perfruatur et inter sanctos et electos tuos in resurrectionis gloria resuscitari mereatur. Per Christum.

( MFR 112. Rubrica) Deinde fratres ordinate vadant et corpus portent in ecclesiam decantando hoc responsorium Subvenite, versum et Requiem aeternam. Et deposito corpore in ecclesia praeparent se fratres ad cantandum vigiliam. Hebdomadarius cum socio incipiant absolute Regem cui omnia vivunt. Et sollemniter cantent totam vigiliam cum ix lectionibus. Interim sacerdos cum ministris praeparent se ad cantandam missam sollemniter ordinate, si tempus congruum fuerit. Qua finita sacerdos sine casula cum ministris, subdiaconus cum cruce et omnes alii gradu suo veniant ordinate cum luminaribus et stent in circuitu feretri in modum rotae. Sacerdos a capite incipiat absolute:

( MFR 113. ) Oratio. Non intres in iudicium cum servo tuo Domine quia nullus apud te iustificabitur homo nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio. Non ergo eum quaesumus tua iudicialis sententia premat quem tibi vera supplicatio fidei christianae commendat, sed gratia tua illi succurrente mereatur evadere iudicium ultionis qui dum viveret insignitus est signaculo sanctae Trinitatis. Qui vivis et regnas.

( MFR 114. Rubrica) Qua finita respondeant Amen. Postea cantor incipiat:

( MFR 115. ) R. Subvenite sancti Dei, occurrite angeli Domini suscipientes animam eius, offerentes eam in conspectu Altissimi. V. Suscipiat te Christus qui vocavit te et in sinum Abrahae angeli deducant te. R. Suscipientes. V. Requiem. R. Offerentes. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

( MFR 116. Rubrica) Et dum cantatur responsorium sacerdos accipiat turibulum de manu ministri et incenset corpus. Finito responsorio cantor incipiat cum choro suo Kyrie. Christe. Kyrie. Tunc sacerdos dicat astantibus alta voce Pater noster. Et omnes dicant sub silentio Pater noster. Et ne nos. V. Dominus vobiscum.

( MFR 117. ) Deus cui omnia vivunt et cui non pereunt moriendo corpora nostra sed mutantur in melius, te supplices deprecamur, ut suscipi iubeas famulum tuum n. per manus sanctorum angelorum tuorum deducendam in sinum amici tui Abrahae patriarchae resuscitandamque in novissimo iudicii magni die. Et quicquid vitiorum diabolo fallente contraxit tu pius et misericors abluas indulgendo. Per Christum Dominum nostrum.

( MFR 118. Rubrica) Finita oratione cantor incipiat responsorium Ne recorderis cum verso Requiem aeternam. Et dum cantatur responsorium sacerdos incenset corpus sicut prius. Finito responsorio cantor incipiat Kyrie. Christe. Kyrie. Sacerdos sicut prius dicat circumstantibus alta voce Pater noster et omnes alii cum silentio dicant Pater noster. Et ne nos. V. Dominus vobiscum.

( MFR 119. ) Oratio. Fac quaesumus Domine hanc cum servo tuo defuncto misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiat vicem qui tuam in votis tenuit voluntatem, ut sicut eum vera fides vinxit fidelium turmis, ita illic eum tua miseratio societ angelicis choris. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 120. Rubrica) Qua finita cantor incipiat responsorium Libera me Domine cum verso Requiem et repetatur Libera me Domine. Dum hoc responsorium cantatur sacerdos incenset corpus sicut prius. Et finito responsorio cantor reincipiat alta voce sicut prius cum suo choro Kyrie. Christe. Kyrie. Deinde sacerdos dicat circumstantibus alta voce Pater noster et omnes sub silentio dicant Pater noster. V. Requiem. V. A porta inferi. R. Erue Domine. V. Requiescat in pace. Domine exaudi. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu.

( MFR 121. ) Oratio. Absolve quaesumus Domine animam famuli tui n., ut defunctus saeculo tibi vivat et quae per fragilitatem carnis humana conversatione commisit tu veniam misericordissimae pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 122. Rubrica) Finita oratione et absoluto corpore dictus sacerdos praecipiat fratribus, ut accipiant feretrum. Illi accipientes deportent eum ad tumulum. Et dum portant clerici cantent has antiphonas In paradisum, alia Chorus angelorum.

( MFR 123. ) In paradisum deducant te angeli, in tuo adventu suscipiant te martyres et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem. a. Angelorum te suscipiat et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.

( MFR 124. Rubrica) Cum autem pervenerit ad tumulum sacerdos cum feretro stent iuxta tumulum et cantatis antiphonis sacerdos dicat orationem.

( MFR 125. ) Deus qui fundasti terram, formasti caelos, qui loca sideribus stabilita fixisti, qui captivum laqueo mortis hominem lavacri ablutione reparasti, qui sepultos Abraham, Isaac et Iacob in spelunca duplici in libro vitae atque totius gloriae principes annotasti benedicendos, ita benedicere et hunc tumulum famuli tui n., ut hic eum requiescere facias et in sinu Abrahae, Isaac et Iacob collocare digneris. Qui Dominum nostrum Iesum Christum de tritis laqueis infernorum credentium resurgere se suorumque membra resuscitare iussisti, respice Domine super hanc fabricam sepulturae, descendat ad eam Domine Spiritus tuus sanctus, ut te iubente sit in hoc loco famulo tuo n. quieta dormitio et tempore iudicii tui cum sanctis omnibus vera resuscitatio, praestante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre.

( MFR 126. Rubrica) Dicta oratione accipit aquam benedictam et aspergat corpus defuncti et tumulum. Et postea similiter incenset. His peractis in persona defuncti dicatur antiphona. Cantor eam incipiat.

( MFR 127. ) Aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor Domino. Ps. Confitemini.

( MFR 128. Rubrica) Item in praesentia eius dicatur haec antiphona et sepelietur.

( MFR 129. ) Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Ps. Quemadmodum.

( MFR 130. Rubrica) Et sepulto in praesentia eius dicatur haec antiphona:

( MFR 131. ) Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Ps. Memento. a. De terra formasti me, carne induisti me, redemptor meus Domine, resuscita me in novissimo die. Ps. Domine proba. a. Non intres in iudicium cum servo tuo Domine quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ps. Domine exaudi. ii. a. Omnis spiritus laudet Dominum. Ps. Laudate Dominum de. a. Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum. Ps. Dominus.

( MFR 132. Rubrica) Et interim donec istae antiphonae cantantur cum psalmis suis sacerdos dicat orationes has.

( MFR 133. ) Oratio. Oremus fratres carissimi pro spiritu fratris nostri quem Dominus de laqueo huius saeculi liberare dignatus est, cuius corpusculum hodie sepulutrae traditur, ut eum pietas Domini in sinu Abrahae, Isaac et Iacob collocare dignetur, ut cum iudicii dies advenerit inter sanctos et electos tuos eum in parte dextera collocandum resuscitari faciat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 134. ) Oratio. Deus cui omnia vivunt et cui non pereunt moriendo fidelium corpora sed mutantur in melius, te supplices deprecamur, ut quicquid anima famuli n. vitiorum tuaeque voluntati contrarium fallente diabolo seu propria iniquitate vel fragilitate contraxit, tu pius ac misericors abluas indulgendo eamque suscipi iubeas per manus sanctorum angelorum tuorum deducendam in sinu patriarcharum tuorum Abrahae scilicet amici tui et Isaac electi tui et Iacob electi tui, quo effugiat dolor atque tristitia et suspirium fidelium quoque animae felici iocunditate laetantur. Et in novissimo iudicii magni die inter sanctos et electos tuos eam facias perpetuae gloriae percipere portionem quam oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis non ascendit, quem praeparasti diligentibus te. Per.

( MFR 135. ) Alia oratio. Temeritatis quidem est Domine, ut homo hominem, cinis cinerem, mortalis mortalem tibi Domino Deo nostro audeat commendare. Sed quia terra suscipit terram et pulvis convertitur in pulverem, donec omnis caro in suam redigatur originem, inde tuam piissime Pater lacrimabiliter quaesumus pietatem, ut huius famuli tui n. animam quam de huius saeculi caenulenti voragine ducis ad patriam, Abrahae amici tui sinu recipias et refrigerii rore perfundas. Sit ab aestuantis gehennae cruci incendio segregata et beatae requiei tuae te donante coniuncta. Et si quae sunt illi Domine dignae cruciatibus culpae tu eam gratiam mitissimae lenitatis indulge, nec peccati recipiat vicem qui tuam in votis tenuit voluntatem, sed indulgentiae tuae piam sentiat voluntatem. Cumque finito mundi termino supernum cunctis illuxerit regnum novus homo sanctorum omnium coetibus aggregatus cum electis tuis resurgat in parte dextera coronandus. Per.

( MFR 136. ) Alia oratio. Opus est misericordiae, Domine sancte Pater omnipotens sempiterne Deus, rogare pro aliis et quamquam nobis non sufficimus suscipe rogamus animam servi tui n. revertentem ad te. Assit ei angelus testamenti tui Michael. Libera eum Domine de principibus tenebrorum et de locis poenarum, ne famulus tuus ullis iam primaevae nativitatis vel ignorantiae confundatur erroribus. Agnoscatur a tuis et misericordia bonitatis tuae ad locum refrigerii et quietis in sinum Abrahae transferatur. Per.

( MFR 137. ) Alia oratio. Debitum humani corporis sepeliendi officium fidelium more complentes Deum cui omnia vivunt fideliter deprecamur, ut hoc corpus fratris nostri n. a nobis in infirmitate sepultum in ordine sanctorum suorum resuscitet et eius spiritum sanctis ac fidelibus aggregari iubeat, cum quibus inenarrabili gloria et perenni felicitate perfrui mereatur. Per.

( MFR 138. ) Alia oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui humano corpori animam inspirare dignatus es, dum te iubente pulvis redit in pulverem, tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis aeternis sedibus praecipias sociare. Per.

( MFR 139. Rubrica) His orationibus expletis postquam sepultus fuerit, sacerdos cum aqua sancta aspergat tumulum et dicat alta voce Orate omnes et omnes sub silentio dicant.

( MFR 140. ) Pater noster. V. Et ne nos. R. Sed libera. V. Non intres in iudicium. R. Quia non iusti. V. A porta inferi. R. Erue Domine. V. Requiescat in pace. R. Amen. V. Domine exaudi. V. Dominus vobiscum.

( MFR 141. ) Oratio. Satisfaciat tibi, quaesumus Domine Deus noster, pro anima famuli tui fratris nostri n. beatissimae Dei genitricis semperque virginis Mariae et sanctissimi confessoris tui patris nostri Benedicti omniumque sanctorum tuorum oratio et praesentis familiae humilis et devota supplicatio, ut peccatorum omnium veniam quam precamur obtineat. Nec eum patiaris cruciari gehennalibus flammis quem filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine redemisti. Qui tecum et cum Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 142. ) V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

( MFR 143. ) Sacerdos dicat Anima eius et omnium fidelium defunctorum requiescant in pace. Amen.

( MFR 144. Rubrica) Et statim cantor incipiat responsorium Memento mei Deus cum verso Requiem aeternam cum quo revertatur in ecclesiam. Et ordiante stent in choro et finito responsorio sacerdos dicat alta voce.

( MFR 145. ) Pater noster. V. Et ne nos. V. Non intres. R. Quia non iustificabitur. V. A porta. R. Erue. V. Domine exaudi. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu.

( MFR 146. ) Oratio. Tibi Domine commendamus animam famuli tui n., ut defunctus saeculo tibi vivat, et peccata quae per fragilitatem carnis mundanae conversationis ammisit, tu venia misericordissimae pietatis absterge. Per.

( MFR 147. ) Dies irae dies illa solvet saeclum in favilla, teste David cum Sibilla. Quantus tremor est futurus quando iudex est venturus cuncta stricte discussurus. Tuba mirum sparget sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura cum resurget creatura iudicanti responsura. Liber scriptus proferetur in quo totum continetur, unde mundus iudicetur. Iudex ergo cum censebit quicquid latet apparebit, nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus, quem patronum rogaturus cum vix iustus sit securus. Rex tremendae maiestatis qui salvando salvas gratis, salva me fons pietatis. Recordare Iesu pie quia sum causa tuae viae, ne me perdas illa die. Quaerens me sedisti lassus, redemisti crucem passus, tantus labor non sit cassus. Iuste iudex ultionis donum fac remissionis ante diem rationis. Ingemisco tamquam reus, culpa rubet vultus meus, supplicanti parce Deus. Qui Mariam absolvisti et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae sed tu bonus fac benigne ne perenne cremer igne. Inter oves locum praesta et ab haedis me sequestra statuens in parte dextra. Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis. Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis. Lacrimosa dies illa qua resurget ex favilla iudicandus homo reus, huic ergo parce Deus. Pie Iesu Domine dona eis requiem. Amen.

( MFR 148. ) De profundis exclamantes audi Christe nostras voces in caelesti curia. Pro defunctis fidelibus orat mater nunc omnibus, te supplex ecclesia. Fiant ergo intendentes, ut audiant tuae aures vocis haec suffragia. Vox haec oret Rex gloriae fidelibus, ut hodie concedas remedia. Peccatores quamvis simus sustinere nec possimus si observes vitia. Fiat tamen salutaris quae offertur nunc a nobis pro defunctis hostia. Haec quam Patri obtulisti offerimus et nos tibi, sit eis propitia. Propitius esto eis, solve vincula Iesu reis in tua potentia. Propter legem quam dedisti te sustinent quas fecisti, averte supplicia, te sustinent eruantur, in te sperant deducantur ad caeli palatia. In te sperant in te credunt ad te tendunt et suspirant de faecis miseria. In te die in te nocte, in te mane et vespere sit eis fiducia. Sit apud te quam rogamus pro qua tibi supplicamus pietatis copia. Ut redimas eos Christe supplex rogat chorus iste ab omni nequitia. Reginarum imperatrix tua roget te genitrix, fiat horum impetratrix quam rogamus Maria. Bone Iesu rex gloriae omnes sancti praecipue te rogantes sint hodie pro eorum venia. Qui per crucem exaltatus peccatorum es misertus audi preces quas devotus ad te fundit noster coetus cum misericordia. Per te vincla confringantur, portae mortis destruantur, diabolique confundantur et animae consequantur sempiterna gaudia. Amen.

( MFR 149. ) Clemens et benigna iugi laude digna Maria, fer spiritualia nobis remedia, Maria. Tu plena gratia Mater eximia, Maria, solve peccamina relaxa crimina, Maria. Felix et beata Deo fecundata, Maria. Restaura perdita, dimitte debita, Maria. Parens Dei facta, mater sed intacta, Maria. Nos a miseria reduc ad gaudia, Maria. Tu mundi Domina, caelorum regina, Maria. Sit tibi gloria saecla per cantica, Maria. Amen.

( MFR 150. ) Area virga primae matris Hevae florens rosa processit, Maria. Oritur ut lucifer inter astra aetheria perpulchra ut luna. Fragrescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata. Purpurea ut viola roscida ut rosa, candens ut lilia. Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta. Celsus nuntiat Gabriel nova gaudia aeterni Regis exortum in terra Matremque eius ita salutat Ave Maria, Domini mei Mater alma, caelica plena gratia. Tu benedicta regem in saecula paries, effecta orbis Regina. Fecunda ergo, inquit, quomodo esse queam cum virum non cognoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica. Ne timeas, respondit angelus, sanctum Pneuma descendit in te castam, quo fecundata paries Deum et Hominem una. O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita.

( MFR 151. ) O Dei nostri Genitrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra. Tu es enim Patri cara, tu es Iesu Mater bona, tu sancti Spiritus es templum facta. Tu es pulchra Dei Sponsa, tu regem Christum enixa, Domina es in caelo et in terra. Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina, te assumpserunt ad palatia stellata. Iesus et pie festivus tibi Mater cum angelis occurrens, sede paterna secum locavit in saecula. Iam cum Deo regnas, nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona, o benigna. Mediatrix nostra quae es post Deum spes sola, tuo Filio nos repraesenta, ut in poli aula laeti iubilemus omnique. Alleluia. Amen.

( MFR 152. ) Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica, ut veniens Iesus

( MFR 153. Rubrica) Incipit missale. Dominica prima de Adventu. Statio ad sanctam Mariam maiorem. Nota quod a prima dominica de Adventu usque ad Natalem Domini et a Septuaginta usque ad feriam quintam maioris Hebdomadae, utimur nigris casulis omnibus dominicis et ferialibus diebus, excepta dominica de Gaudere et Laetare Ierusalem in quibus utimur purpurea casula si habemus. Ad missam prima oratio de dominica, secunda oratio de sancta Maria scilicet Deus qui de beatae Mariae, usque ad vigiliam Natalis Domini. Infra hebdomadam si fuerit festum prima oratio de festo, secunda de dominica, tertia de sancta Maria. Notandum quod a Dominica de Adventu usque post festum Purificationis sanctae Mariae, non dicimus missam in die lunae pro mortuis nec de cruce feria sexta nec de sancta Maria in die sabbati, et a Septuagesima usque ad octavam Pentecosten. Sed si sunt plures sacerdotes in loco secrete possunt cantare missam quam volunt.

( MFR 154. ) Ad missam introitus. Ad te levavi animam meam Deus meus, in te confido non erubescam neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te expectant non confundentur. Ps. Vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me.

( MFR 155. ) Oratio. Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni, ut ab inminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. Qui vivis et.

( MFR 156. ) Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. Fratres, scientes quia hora est iam nos de somno surgere, nunc autem propior est nostra salus quam cum credidimus, nox processit dies autem appropinquavit, abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini dominum Iesum Christum.

( MFR 157. ) Graduale. Universi qui te expectant non confundentur, Domine. V. Vias tuas Domine notas fac mihi et semitas tuas edoce me.

( MFR 158. ) Alleluia. V. Ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

( MFR 159. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate, his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam appropinquat redemptio vestra, et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas, ita et vos cum videritis haec fieri scitote quia prope est regnum Dei, amen dico vobis quoniam non praeteribit generatio haec donec omnia fiant, caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt.

( MFR 160. ) Offertorium. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus in te confido non erubescam neque irrideant me inimici mei etenim universi qui te expectant non confundentur.

( MFR 161. ) Secreta. Haec sacra nos Domine potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. Per Dominum.

( MFR 162. ) Communio. Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum.

( MFR 163. ) Post communionem. Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. Per.

( MFR 164. Rubrica) Dominica secunda de Adventu. Statio ad sanctam Crucem.

( MFR 165. ) Introitus. Populus Sion ecce Dominus veniet ad salvandas gentes et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri. Ps. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Ioseph.

( MFR 166. ) Oratio. Excita Domine corda nostra ad praeparandas unigeniti tui vias, ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. Qui tecum vivit.

( MFR 167. ) Lectio ad Romanos. Fratres, quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus, Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi, propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei, dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est propterea confitebor tibi in gentibus Domine, et nomini tuo cantabo, et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius, et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi, et rursus Isaias ait erit radix Iesse et qui exurget regere gentes, in eum gentes sperabunt, deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti.

( MFR 168. ) Graduale. Ex Sion species decoris eius, Deus manifeste veniet. V. Congregate illi sanctos eius qui ordinaverunt testamentum eius super sacrificia.

( MFR 169. ) Alleluia. V. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus. V. Stantes erunt pedes nostri in atriis tuis Ierusalem.

( MFR 170. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore cum audisset Ioannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi, tu es qui venturus es an alium expectamus, et respondens Iesus ait illis, euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis, caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortuis resurgunt pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne, quid existis in desertum videre, arundinem vento agitatam, sed quid existis videre, hominem mollibus vestitum, ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, sed quid existis videre prophetam, etiam dico vobis et plus quam prophetam, hic enim est de quo scriptum est, ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te.

( MFR 171. ) Offertorium. Deus tu convertens vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

( MFR 172. ) Secreta. Placare quaesumus Domine humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis. Per.

( MFR 173. ) Communio. Ierusalem surge et sta in excelso et vide iocunditatem quae veniet tibi a Deo tuo.

( MFR 174. ) Post communionem. Repleti cibo spiritualis alimoniae supplices te Domine deprecamur, ut huius participatione mysterii doceas nos terrena despicere et amare caelestia. Per.

( MFR 175. Rubrica) Dominica tertia. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 176. ) Introitus. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. Modestia vestra nosta sit omnibus hominibus. Dominus prope est. Nihil solliciti sitis sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud Deum. V. Et pax Dei quae exuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras.

( MFR 177. ) Oratio. Aurem tuam, quaesumus Domine, precibus nostris accomoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra. Qui vivis.

( MFR 178. ) Lectio ad Philippenses. Fratres, gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete, modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Dominus enim prope est, nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum, et pax Dei quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu Domino vestro.

( MFR 179. ) Graduale. Qui sedes Domine super cherubin excita potentiam tuam et veni. V. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Ioseph.

( MFR 180. ) Alleluia. V. Excita Domine potentiam tuam et veni ut salvos facias nos.

( MFR 181. ) Secundum Ioannem. In illo tempore, miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad Ioannem, ut interrogarent eum tu quis es, et confessus est et non negavit, et confessus est quia non sum ego Christus, et interrogaverunt eum, quid ergo Elias es tu, et dixit non sum, propheta es tu, et respondit non, dixerunt ergo ei, quis es ut responsum demus his qui miserunt nos, quid dicis de te ipso. Ait ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis, et interrogaverunt eum et dixerunt ei, quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Elias neque propheta. Respondit eis Ioannes dicens, ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos non scitis, ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Ioannes baptizans.

( MFR 182. ) Offertorium. Benedixisti Domine terram tuam, avertisti captivitatem Iacob, remisisti iniquitatem plebi tuae.

( MFR 183. ) Secreta. Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. Per.

( MFR 184. ) Communio. Dicite pusillanimis confortamini et nolite timere, ecce Deus noster veniet et salvabit nos.

( MFR 185. ) Post communionem. Inploramus Domine clementiam tuam, ut haec divina mysteria a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. Per.

( MFR 186. Rubrica) Feria tertia in quattuor temporum. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 187. ) Introitus. Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet Salvatorem. V. Et iustitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum.

( MFR 188. ) Flectamus genua. Levate.

( MFR 189. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. Per.

( MFR 190. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis dixit Isaias propheta, erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent, venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Ierusalem, et iudicabit gentes et arguet populos multos, et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces, non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium, domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini Dei nostri.

( MFR 191. ) Graduale. Tollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae. V. Quis ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius, innocens manibus et mundo corde.

( MFR 192. ) Dominus vobiscum.

( MFR 193. ) Oratio. Festina quaesumus Domine ne tardaveris et auxilium nobis supernae virtutis inpende, ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. Qui vivis.

( MFR 194. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis locutus est Dominus ad Achaz dicens, pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni sive in excelsum supra, et dixit Achaz non petam et non temptabo Dominum, et dixit audite ergo domus David, numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo, propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum, ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

( MFR 195. ) Graduale. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus qui invocant eum in veritate. V. Laudem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum eius.

( MFR 196. ) Secundum Lucam. In illo tempore, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria, et ingressus angelus ad eam dixit, ave gratia plena Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, quae cum audisset turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio, et ait angelus ei, ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Dominum, ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis, dixit autem Maria ad angelum, quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco. Et respondens angelus dixit ei, Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum, dixit autem Maria, ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum.

( MFR 197. ) Offertorium. Confortamini et iam nolite timere. Ecce enim Deus noster retribuet iudicium, ipse veniet et salvos nos faciet.

( MFR 198. ) Secreta. Accepta tibi sint Domine nostra ieiunia, quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. Per.

( MFR 199. ) Communio. Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel.

( MFR 200. ) Post communionem. Salvatoris tui Domine munere satiati supplices te deprecamur, ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. Per.

( MFR 201. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctos Apostolos.

( MFR 202. ) Introitus. Prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas. Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum tu es. Ps. Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

( MFR 203. ) Oratio. Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni, ut hi qui in tua pietate confidunt ab omni adversitate citius liberentur. Qui.

( MFR 204. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit dominus Deus egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini, non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, Et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet inpium, et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius.

( MFR 205. ) Graduale. Ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis. V. Benedixisti Domine terram tuam, avertisti captivitatem Iacob.

( MFR 206. ) Secundum Lucam. In illo tempore exurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda, et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth, et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et exclamavit voce magna et dixit, benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui, et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me, ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo, et beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, et ait Maria, Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

( MFR 207. ) Offertorium. Deus tu convertens. ii.

( MFR 208. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. Per.

( MFR 209. ) Communio. Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna.

( MFR 210. ) Post communionem. Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret, et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. Per.

( MFR 211. Rubrica) Sabbato statio ad sanctum Petrum.

( MFR 212. ) Introitus. Veni et ostende nobis faciem tuam Domine qui sedes super cherubin et salvi erimus.V. Qui regis Israel intende, qui deducis ovem Ioseph.

( MFR 213. Rubrica) Nota quod ad omnes orationes dicitur flectamus genua excepta Deus qui tribus pueris ad quam dicitur Dominus vobiscum et non dicitur flectamus genua.

( MFR 214. ) Oratio. Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligamur, concede propitius ut ex tua visitatione consolemur. Qui vivis.

( MFR 215. ) Lectio Isaiae prophetae.In diebus illis, clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos, et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Domino et solvent, et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam, et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos, Dominus Deus noster.

( MFR 216. ) Graduale. A summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius. V. Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

( MFR 217. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur expectata unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem.

( MFR 218. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus, laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo et florebit quasi lilium, germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans, gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, confortate manus dissolutas et genua debilia roborate, dicite pusillanimis confortamini et nolite timere, ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus, ipse veniet et salvabit vos, tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine, et quae erat arida erit in stagnum et sitiens in fontes aquarum, ait Deus omnipotens.

( MFR 219. ) Graduale. In sole posuit tabernaculum suum et ipse tanquam sponsus pro cedens de thalamo suo. V. A summo caelo egressio eius et occusrsus eius usque ad summum eius.

( MFR 220. ) Oratio. Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui adventu laetifica. Per eumdem.

( MFR 221. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus, super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem, exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester, ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur, ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo, sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit eos, Dominus Deus noster.

( MFR 222. ) Graduale. Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus. V. Excita Domine potentiam tuam et veni ut salvos facias nos.

( MFR 223. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. Per eundem.

( MFR 224. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur, ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo, portas aereas conteram et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Iacob et Israel dilectum meum, et vocavi te nomine meo assimilavi te et non cognovisti me, ego Dominus et non est amplius extra me non est deus, accinxi te et non cognovisti me, ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus, ego Dominus et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum, ego Dominus faciens omnia haec, rorate caeli desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet salvatorem, et iustitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum.

( MFR 225. ) Graduale. Excita Domine potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. V. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Ioseph, qui sedes super cherubin appare coram Effraim Beniamin et Manasse.

( MFR 226. ) Oratio. Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. Qui vivis.

( MFR 227. ) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis, angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, flamma autem diffusa est super fornacem cubitis quadraginta novem, et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis ministros regis qui eam incendebant, illos autem non tetigit omnino ignis, neque contristavit nec quicquam molestiae intulit, tunc hi tres quasi ex uno ore, laudabant et benedicebant et glorificabant Deum in fornace dicentes.

( MFR 228. ) Benedictiones. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis et gloriosus in saecula. V. Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum. Et laudabile et gloriosum in saecula. V. Benedictus es in templo sancto gloriae tuae. Et laudabilis. V. Benedictus es super thronum sanctum regni tui. Et laudabilis. V. Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae. Et laudabilis. V. Benedictus es qui sedes super cherubin qui intueris abyssos. Et laudabilis. V. Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undis maris. Et laudabilis. V. Benedicant te omnes angeli et sancti tui. Et laudent te et glorificent te in saecula. V. Benedicant te caeli terrae mare et omnia quae in eis sunt. Et laudent te. V. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Et laudabili et glorioso in saecula. V. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen. Et laudabilis. Benedictus es Domine Deus patrum.

( MFR 229. ) Oratio. Deus qui tribus pueris flammas ignium mitigasti, concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.

( MFR 230. ) Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses. Fratres, rogamus vos, per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in idipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistulam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini, ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit dissensio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, non retinetis quod cum essem apud vos haec dicebam vobis, et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore, nam mysterium iam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc teneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.

( MFR 231. ) Tractus. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Ioseph, qui sedes super cherubin appare coram Effrem. V. Beniamin et Manasse. V. Excita Domine potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos.

( MFR 232. ) Secundum Lucam. Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto. Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae, vox clamantis in deserto parate viam Domino rectas facite semitas eius, omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa et aspera in vias planas, et videbit omnis caro salutare Dei.

( MFR 233. ) Offertorium. Exulta satis filia Sion praedica filia Ierusalem, ecce Rex tuus venit tibi sanctus et salvator.

( MFR 234. ) Secreta. Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine placatus intende, ut et devotionis nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 235. ) Communio. Exultavit ut gigas ad currendam viam, a summo caelo egressio eius et decursus eius usque ad summum eius.

( MFR 236. ) Post communionem. Quaesumus Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria quae praeparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum. Per Dominum.

( MFR 237. Rubrica) Dominica quarta non habet proprium officium et dicitur dominica vacat. Reiteratur officium quod est retro in quarta feria. Statio ad sanctos duodecimos apostolos.

( MFR 238. ) Introitus. Rorate caeli desuper et. iiii. V. Et iustitia oriatur.

( MFR 239. ) Oratio. Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre, ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata perpediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. Qui vivis.

( MFR 240. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur, mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die, sed neque me ipsum iudico, nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, qui autem iudicat me Dominus est, itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo.

( MFR 241. ) Graduale. Prope est Dominus. V. Laudem.

( MFR 242. ) Alleluia. V. Veni Domine et noli tardare, relaxa facinora plebi tuae Israel.

( MFR 243. ) Evangelium. Anno quinto decimo inperii. Require retro in secunda pagina.

( MFR 244. ) Offertorium. Ave Maria gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

( MFR 245. ) Secreta. Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine placatus intende, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 246. ) Communio. Ecce virgo concipiet.

( MFR 247. ) Post communionem. Sumptis muneribus quaesumus Domine, ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. Per.

( MFR 248. Rubrica) In vigilia Nativitatis Domini. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 249. ) Introitus. Hodie scietis quia veniet Dominus et salvabit nos et mane videbitis gloriam eius. Ps. Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in ea. Gloria Patri.

( MFR 250. ) Oratio. Deus qui nos redemptionis nostrae annua expectatione laetificas, praesta ut Unigenitum tuum quem redemptorem laeti suscipimus, venientem quoque iudicem securi videamus. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum.

( MFR 251. ) Lectio ad Romanos. Fratres, Paulus servus Iesu Christi vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis, de Filio suo qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, in quibus estis et vos vocati Iesu Christi Domini nostri.

( MFR 252. ) Graduale. Hodie scietis quia veniet Dominus et salvabit vos et mane videbitis gloriam eius. V. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Ioseph, qui sedes super cherubin appare coram Effrem Beniamin et Manasse.

( MFR 253. ) Alleluia. V. Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos Salvator mundi.

( MFR 254. ) Secundum Matthaeum. Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam, haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens, Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est, pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

( MFR 255. ) Offertorium. Tollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit Rex gloriae.

( MFR 256. ) Secreta. Da nobis quaesumus omnipotens Deus, ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. Per eundem.

( MFR 257. ) Communio. Revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro salutare Dei nostri.

( MFR 258. ) Post communionem. Da nobis Domine quaesumus unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare, cuius caelesti mysterio pascimur et potamur. Per eundem.

( MFR 259. Rubrica) In nocte Nativitatis Domini. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 260. ) Introitus. Dominus dixit ad me filius meus es tu, ego hodie genui te. Ps. Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania.

( MFR 261. ) Oratio. Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus, ut cuius lucis mysteria in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo perfruamur. Qui tecum.

( MFR 262. ) Lectio ad Titum. Carissime, apparuit gratia Dei salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, haec loquere et exhortare in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 263. ) Graduale. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. V. Dixit Dominus Domino meo sede a destri meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

( MFR 264. ) Alleluia. V. Dominus dixit ad me filius meus es tu, ego hodie genui te.

( MFR 265. ) Secundum Lucam. In illo tempore exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis, haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino, et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem, ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate, factum est autem cum essent ibi inpleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio quia non erat ei locus in diversorio, et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum, et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno, et dixit illis angelus, nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David, et hoc vobis signum, invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio, et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis exercitus, laudantium Deum et dicentium, gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

( MFR 266. ) Offertorium. Laetentur caeli et exultet terra ante faciem Domini quoniam venit.

( MFR 267. ) Secreta. Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio, ut tua gratia largiente per haec sacrosancta mysteria in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. Qui tecum.

( MFR 268. ) Prefatio. VD. Aeterne Deus quia per incarnati Verbi tui mysterium.

( MFR 269. ) Infra canonem. Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes.

( MFR 270. ) Communio. In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te.

( MFR 271. ) Post communionem. Da nobis quaesumus Domine Deus noster, ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. Qui tecum.

( MFR 272. Rubrica) Missa primo mane. Statio ad sanctam Anastasiam.

( MFR 273. ) Introitus. Lux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis Dominus et vocabitur admirabilis Deus princeps pacis pater futuri saeculi cuius regni non erit finis. Ps. Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem.

( MFR 274. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente. Per eundem.

( MFR 275. ) Alia pro sancta Anastasia. Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per.

( MFR 276. ) Lectio ad Titum. Carissime, apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. In Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 277. ) Graduale. Benedictus qui venit in nomine DominiDeus Dominus et illuxit nobis. V. A Domino factum est et est mirabile in oculis nostris.

( MFR 278. ) Alleluia. V. Dominus regnavit decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem.

( MFR 279. ) Secundum Lucam. In illo tempore, pastores loquebantur ad invicem, transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis, et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph, et infantem positum in praesepio, videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc, et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos, Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo, et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

( MFR 280. ) Offertorium. Deus enim firmavit orbem terrae qui non commovebitur, parata sedes tua Deus ex tunc a saeculo tu es.

( MFR 281. ) Secreta. Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut sicut homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. Per eundem.

( MFR 282. ) Alia secreta. Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata, et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per.

( MFR 283. ) Communio. Exulta filia Sion, lauda filia Ierusalem, ecce rex tuus venit sanctus et salvator mundi.

( MFR 284. ) Post communionem. Huius nos Domine sacramenti semper natalis novitas instauret, cuius nativitas singularis humanam reppulit vetustatem. Per eundem.

( MFR 285. ) Alia post communionem. Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris, eius quaesumus semper intercessione nos refove cuius sollemnia celebramus. Per.

( MFR 286. Rubrica) Ad missam maiorem. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 287. ) Introitus. Puer natus est nobis et Filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius magni consilii angelus. Ps. Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit Dominus.

( MFR 288. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccata iugo vetusta servitus tenet. Per eundem.

( MFR 289. ) Lectio epistolae ad Hebreos. Fratres, multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula, qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit, cui enim dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu ego hodie genui te, et rursum, ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium, et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit, et adorent eum omnes angeli Dei, et ad angelos quidem dicit, qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis, ad Filium autem, thronus tuus Deus in saeculum saeculi, virga aequitatis virga regni tui, dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis, et tu in principio Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterescent, et velut amictum mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

( MFR 290. ) Graduale. Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri, iubilate Deo omnis terra. V. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam.

( MFR 291. ) Alleluia. V. Dies sanctificatus illuxit nobis, venite gentes et adorate Dominum quia hodie descendit lux magna super terram.

( MFR 292. ) Initium sancti evangelii secundum Ioannem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes, hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum, non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, in mundo erat et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

( MFR 293. ) Offertorium. Tui sunt caeli et tua est terra, orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti, iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae.

( MFR 294. ) Secreta. Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per eundem.

( MFR 295. ) Praefatio. VD. Aeterne Deus quia per incarnati Verbi tui mysterium.

( MFR 296. ) Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimam celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem. Sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper virginis Mariae genitricis eiusdem Dei Domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum apostolorum.

( MFR 297. ) Communio Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

( MFR 298. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor. Qui tecum.

( MFR 299. Rubrica) In festo sancti Stephani. Statio ad sanctum Stephanum in Celio monte.

( MFR 300. ) Introitus. Etenim sederunt principes et adversus me loquebantur et iniqui persecuti sunt me, adiuva me Domine Deus meus quia servus tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Ps. Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

( MFR 301. ) Oratio. Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare Dominum.

( MFR 302. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis Stephanus plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo, surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur, audientes autem haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum, cum autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei et ait, ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei, exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et inpetum fecerunt unanimiter in eum, et eicientes eum extra civitatem lapidabant, et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus, et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem, Domine Iesu suscipe spiritum meum, positis autem genibus clamavit voce magna dicens, Domine ne statuas illis hoc peccatum, et cum hoc dixisset obdormivit in Domino.

( MFR 303. ) Graduale. Sederunt principes et adversum me loquebantur et iniqui persecuti sunt me. V. Adiuva me Domine Deus meus, salvum me fac propter misericordiam tuam.

( MFR 304. ) Alleluia. V. Video caelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei.

( MFR 305. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dicebat Iesus turbis Iudeorum et principibus sacerdotum ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare, amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam. Ierusalem Ierusalem quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti, ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, dico enim vobis, non me videbitis amodo donec dicatis, benedictus qui venit in nomine Domini.

( MFR 306. ) Offertorium. Elegerunt apostoli Stephanum levitam plenum fide et Spiritu sancto quem lapidaverunt Iudaei orantem et dicentem, Domine Iesu accipe spiritum meum. Alleluia.

( MFR 307. ) Secreta. Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum, ut sicut illos passio gloriosos ita nos devotio reddat innocuos. Per.

( MFR 308. ) Communio. Video caelos apertos et Iesum stantem a dextris Dei, Domine Iesu accipe spiritum et ne statuas illis hoc peccatum quia nesciunt quid faciunt.

( MFR 309. ) Post communionem. Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria, et intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment.

( MFR 310. Rubrica) In octava sancti Stephani.

( MFR 311. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus, ut pro nobis intercessor existat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Qui tecum.

( MFR 312. ) In festo sancti Ioannis evangelistae. Missa primo mane.

( MFR 313. ) Introitus. Ego autem sicut oliva fructificavi in domo Domini, speravi in misericordia Dei mei et expectabo nomen tuum quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Ps. Quid gloriaris in malitia qui potens es iniquitate.

( MFR 314. ) Graduale. Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Domini. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.

( MFR 315. ) Alleluia. V. Iustus ut palma florebit et sicut cedrus multiplicabitur.

( MFR 316. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum Domine.

( MFR 317. ) Communio. Magna est gloria eius in salutari tuo, gloriam et magnum decorem inpones super eum Domine.

( MFR 318. Rubrica) Ad missam maiorem. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 319. ) Introitus. In medio ecclesiae aperuit os eius et inplevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus, stolam gloriae induit eum. Ps. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo Altissime.

( MFR 320. ) Oratio. Ecclesiam tuam Domine benignus illustra, ut beati Ioannis apostoli tui et evangelistae illuminata doctrinis, ad dona perveniat sempiterna. Per.

( MFR 321. ) Lectio libri Sapientiae. Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est iustitiae apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata, cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illo et non flectetur, et continebit illum et non confundetur, et exaltabit illum apud proximos suos, in medio ecclesiae aperiet os eius, et inplebit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus, et stolam gloriae induit eum, iocunditatem et exultationem thesaurizabit super eum, et nomine aeterno hereditabit illum, Dominus Deus noster.

( MFR 322. ) Graduale. Exiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur. V. Sed sic eum volo manere donec veniam, tu me sequere.

( MFR 323. ) Alleluia. V. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et scimus quia verum est testimonium eius.

( MFR 324. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus Petro, sequere me, conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradet te, hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu, Domine hic autem quid, dicit ei Iesus, sic eum volo manere donec veniam quid ad te, tu me sequere, exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur, et non dixit ei Iesus quia non moritur, sed sic eum volo manere donec veniam quid ad te, hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium eius.

( MFR 325. ) Offertorium. Iustus ut palma florebit, sicut cedrus quae in Libano est multiplicabitur.

( MFR 326. ) Secreta. Suscipe Domine munera, quae in eius tibi sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per.

( MFR 327. ) Communio. Exiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur, et non dixit Iesus non moritur, sed sic eum volo manere donec veniam.

( MFR 328. ) Post communionem. Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices deprecamur, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per.

( MFR 329. Rubrica) In natale sanctorum Innocentium. Ad missam non dicitur Gloria in excelsis Deo nec Alleluia sed tractus cantatur. Credo vero cantatur propter octavam Natalis cotidie, et praefatio de Natali et Communicantes, nec Ite missa est dicitur. Nam Ite missa est semper sequitur Gloria in excelsis Deo. Dicitur tamen ista in Octava eorum. Si festivitas ista in Dominica venerit ad missam Gloria in excelsis Deo et Alleluia cantatur cum Credo in unum Deum, et praefatio de Natali etCommunicantes et Ite missa est. Statio ad sanctum Paulum.

( MFR 330. ) Introitus. Ex ore infantium Deus et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Ps. Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

( MFR 331. ) Oratio. Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur, etiam moribus et vita fateatur. Per Dominum.

( MFR 332. ) Lectio libri Apocalypsis Ioannis apostoli. In diebus illis vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis, et audivi vocem de caelo tanquam vocem aquarum multarum et tanquam vocem tonitrui magni, et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis, et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei et agni et ante quattuor animalia et seniores, et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, hi sequuntur agnum quocumque ierit, hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium, sine macula enim sunt ante thronum Dei.

( MFR 333. ) Graduale. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est et nos liberati sumus, adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram.

( MFR 334. ) Alleluia. V. Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini. V. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

( MFR 335. ) Tractus. Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquas in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. V. Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est super terram.

( MFR 336. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens, surge et accipe puerum et matrem eius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi, futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum, qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adinpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem, ex Aegypto vocavi filium meum, tunc Herodes videns quod illusus esset a magis iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis, tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem, vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt.

( MFR 337. ) Offertorium. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est et nos liberati sumus.

( MFR 338. ) Secreta. Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio, quae et munera nostra tibi conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. Per.

( MFR 339. ) Communio. Vox in Rama audita est ploratus et ululatus, Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt.

( MFR 340. ) Post communionem. Votiva Domine dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter, et aeternae tribue conferre subsidium. Per.

( MFR 341. ) In sancti Thomae archiepiscopi.

( MFR 342. ) Oratio. Deus pro cuius ecclesia gloriosus pontifex Thomas gladiis impiorum occubuit, praesta quaesumus ut omnes qui eius implorant auxilium, petitionis suae salutarem consequantur effectum. Per.

( MFR 343. ) Secreta. Munera tibi Domine dicata sanctifica, et intercedente beato Thoma martyre tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per.

( MFR 344. ) Post communionem. Haec nos communio Domine purget a crimine, et intercedente beato Thoma martyre tuo atque pontifice, caelestis remedii faciat esse consortes. Per.

( MFR 345. Rubrica) Si festum sancti Silvestri papae in hac dominica infra octavam venerit totum officium missae facimus de eo cum conmemoratione dominicae.

( MFR 346. ) Dominica prima post natalem Domini.

( MFR 347. ) Introitus. Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus Domine, de caelis a regalibus sedibus venit. Ps. Dominus regnavit decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem.

( MFR 348. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. Per.

( MFR 349. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Galatas. Fratres, quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre, ita et nos, cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes, at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, natum ex muliere factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus, quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater, itaque iam non est servus sed filius, quod si filius et heres per Deum.

( MFR 350. ) Graduale. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi, lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

( MFR 351. ) Alleluia. V. Dominus regnavit

( MFR 352. ) Secundum Lucam. In illo tempore erat Ioseph et Maria mater Iesu mirantes super his quae dicebantur de illo, et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius, ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes, et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Asser, haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua erat usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis obsecrationibus serviens Deo die ac nocte, et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Ierusalem, et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth, puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat cum illo.

( MFR 353. ) Offertorium. Deus enim firmavit orbem terrae. xiii

( MFR 354. ) Secreta. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis optineat, et effectum beatae perennitatis acquirat. Per.

( MFR 355. ) Communio. Tolle puerum et matrem eius et vade in terram Iuda, defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.

( MFR 356. ) Post communionem. Per huius Domine operationem mysterii, et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. Per.

( MFR 357. ) In octava Domini. Statio ad sanctam Mariam trans Tiberim.

( MFR 358. ) Introitus. Puer natus est nobis et filius. Ps. Cantate. ii. xiii

( MFR 359. ) Oratio. Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti, tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere. Dominum nostrum.

( MFR 360. ) Lectio ad Titum. Carissime, Apparuit gratia Dei salvatoris. Retro in missa in nocte xi natalis Domini.

( MFR 361. ) Graduale Viderunt. xiiii V. Notum.

( MFR 362. ) Alleluia. V. Multifarie olim Deus loquens in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio suo.

( MFR 363. ) Secundum Lucam. In illo tempore postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.

( MFR 364. ) Offertorium. Tui sunt caeli. xiiii

( MFR 365. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. Per.

( MFR 366. ) Communio. Viderunt omnes. xiiii

( MFR 367. ) Post communionem. Haec nos communio Domine purget a crimine, et intercedente beata virgine Dei genitrice Maria et caelestibus remediis faciat esse consortes. Per.

( MFR 368. Rubrica) Post octavam natalis Domini ad missam, post orationem sancti Stephani dicitur de sancto Ioanne et de Innocentium, postea de sancta Maria, scilicet Deus qui salutis aeternae. In omnibus his octavis non dicimus Credo nisi in octava Natalis et octava sancti Ioannis, deinceps silemus usque in Epiphaniam, nisi dominica interveniat. Praefatio de Natali dicitur usque ad diem Epiphaniae, sed Communicantes non nisi usque ad octavam Natalis.

( MFR 369. ) In vigilia Epiphaniae omnia de dominica facimus. Introitus Dum medium. Per orationem oratio Omnipotens sempiterne Deus dirige et reliqua. Prima oratio de dominica, secunda Ecclesiae tuae, tertia oratio Deus omnium fidelium. Epistula Fratres, quanto tempore.

( MFR 370. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore defuncto Herode, ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens, surge et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel, defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri, qui consurgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel, audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire, et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae, et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem, quoniam Nazaraeus vocabitur.

( MFR 371. ) In Epiphania ad missam una oratio dicitur, et quacumque fit officium duplex una oratio dicitur excepto ubi vitari non potest. Ad missam statio ad sanctum Petrum.

( MFR 372. ) Introitus. Ecce advenit dominator Dominus, et regnum in manu eius, et potestas et inperium. Ps. Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis.

( MFR 373. ) Oratio. Deus qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti, concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. Per eundem.

( MFR 374. ) Lectio Isaiae prophetae. Surge illuminare Ierusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est, quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos, super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur, et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui, leva in circuitu oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt venerunt tibi, filii tui de longe venient et filiae tuae de latere consurgent, tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi, inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha, omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes.

( MFR 375. ) Graduale. Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. V. Surge et inluminare Ierusalem, quia gloria Domini super te orta est.

( MFR 376. ) Alleluia. V. Vidimus stellam eius in orientem et venimus cum muneribus adorare Dominum.

( MFR 377. ) Secundum Matthaeum. Cum natus esset Iesus in Bethleem Iudae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Ierosolymam dicentes, ubi est qui natus est rex Iudaeorum, vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum, audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Ierosolyma cum illo, et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei in Bethleem Iudae, sic enim scriptum est per prophetam, et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis, et mittens illos in Bethleem dixit, ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum, qui cum audissent regem abierunt, et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer, videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde, et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis optulerunt ei munera aurum thus et myrram, et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

( MFR 378. ) Offertorium. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei.

( MFR 379. ) Secreta. Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere, quibus non iam aurum thus et myrra profertur, sed quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur, Iesus Christus.

( MFR 380. ) Praefatio. VD. Aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia.

( MFR 381. ) Infra actionem. Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit, sed et memoriam.

( MFR 382. ) Communio. Vidimus stellam eius in oriente et venimus cum muneribus adorare Dominum.

( MFR 383. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quae sollemni celebramus officio, purificatae mentis intelligentia consequamur. Per.

( MFR 384. Rubrica) Infra octavam Epiphaniae quando sacerdos cantat tres orationes cotidie ad missam, dicimus scilicet istas orationes Deus qui hodierna die, oratio Ecclesiae tuae, oratio Deus omnium fidelium. Notandum autem quod quando festivitas Epiphaniae in dominica venerit, totum officium quod est pro dominica infra octavam dicimus in sabbato ante octavam, videlicet introitus In excelso throno, per orationem oratio Vota quaesumus, epistula Obsecro vos, evangelium Cum factus esset Iesus annorum duodecim. Et cotidie usque ad octavam Credo cantatur et praefatio de Epiphania et Communicantes.

( MFR 385. Rubrica) Dominica prima post Epiphaniam.

( MFR 386. ) Introitus. In excelso throno vidi sedere virum quem adoravit multitudo angelorum psallentes in unum, ecce cuius inperii nomen est in aeternum. Ps. Iubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia.

( MFR 387. ) Oratio. Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelestis pietate prosequere, ut et quae agenda sunt videant, et ad implenda quae viderint convalescant. Per.

( MFR 388. ) Lectio ad Romanos. Fratres, obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam Deo placentem, rationabile obsequium vestrum, et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta, dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei, sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 389. ) Graduale. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facis mirabilia magna solus a saeculo. V. Suscipiant montes pacem populo tuo et colles iustitiam.

( MFR 390. ) Alleluia. V. Iubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia.

( MFR 391. ) Secundum Lucam. Cum factus esset Iesus annorum duodecim, ascendentibus illis in Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius, existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos, et non invenientes reversi sunt in Ierusalem requirentes eum, et factum est post triduum, invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius, et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum, fili quid fecisti nobis sic, ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te, et ait ad illos, quid est quod me quaerebatis, nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse, et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos, et descendit cum eis et venit Nazareth, et erat subditus illis, et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo, et Iesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines.

( MFR 392. ) Offertorium. Iubilate Deo omnis terra, iubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia, intrate in conspectu eius in exultatione, quia Dominus ipse est Deus.

( MFR 393. ) Secreta. Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. Per.

( MFR 394. ) Communio. Fili quid fecisti nobis sic, ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et quid est quod me quaerebatis, nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse.

( MFR 395. ) Post communionem. Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. Per.

( MFR 396. Rubrica) In octava Epiphaniae.

( MFR 397. ) Introitus. Ecce xxi advenit dominator.

( MFR 398. ) Per orationem sicut in die eius. Oratio. Deus cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur. Qui tecum.

( MFR 399. ) Epistula. Surge illuminare.

( MFR 400. ) Secundum Ioannem. In illo tempore vidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait, ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi, post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat, et ego nesciebam eum, sed ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Ioannes dicens, quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum, et ego nesciebam eum, sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit, super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto, et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

( MFR 401. ) Secreta. Hostias tibi Domine pro nati Filii tui apparitione deferimus suppliciter exorantes, ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ita sit ipse misericors et susceptor. Qui tecum.

( MFR 402. ) Post communionem. Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni, ut mysterium cuius nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. Per.

( MFR 403. Rubrica) Totum cantum fit de Epiphania. Ab octava Epiphaniae cotidie ad missam dicitur oratio prima sive sit festiva sive sit ferialis, secunda de sancta Maria Deus qui salutis, tertia de sancto Petro et Paulo scilicet Deus cuius dextera, quarta Ecclesiae tuae, quinta Deus omnium fidelium. Et hic ordo observatur usque ad Purificationem sanctae Mariae. Inspiciat hebdomadarius diligenter quod si tempus breve est a dominica post octavam Epiphaniae usque ad Septuagesimam quod nequeant diebus dominicis dicere officia dominicalia, videlicet introitus orationes epistulae et evangelium, ita distribuat quod si non potest habere dominicam, per dies feriales infra octavam faciat decantari et utiliter si potest hoc aptet quod expleatur in ultima hebdomada. Illud idem observetur de dominicis post Pentecostem usque ad Adventum Domini.

( MFR 404. Rubrica) Dominica secunda post Epiphaniam.

( MFR 405. ) Introitus. Omnis terra adoret te Deus et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo Altissime. Ps. Iubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius.

( MFR 406. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui caelestia simul et terrena moderaris, supplicationem populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus. Per.

( MFR 407. ) Lectio ad Romanos. Fratres, habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate, dilectio sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono, caritatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes, benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite meledicere, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, id ipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

( MFR 408. ) Graduale. Misit Dominus verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitum eorum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.

( MFR 409. ) Alleluia. V. Laudate Deum omnes angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius.

( MFR 410. ) Secundum Ioannem. In illo tempore nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi, vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias, et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum, vinum non habent, et dicit ei Iesus, quid mihi et tibi est mulier, nondum venit hora mea, dicit mater eius ministris, quodcumque dixerit vobis facite, erant autem ibi lapideae hydriae sex positae, secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas, dicit eis Iesus, implete hydrias aqua, et impleverunt eas usque ad summum, et dicit eis Iesus, haurite nunc et ferte architriclino, et tulerunt, ut autem gustavit architriclinus aqua vinum factum, et non sciebat unde esset, ministri autem eius sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei, omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est, tu autem servasti bonum vinum usque adhuc, hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

( MFR 411. ) Offertorium. Iubilate Deo universa terra, iubilate Deo universa terra, psalmum dicite nomini eius, venite et audite et narrabo vobis omnes qui timetis Deum, quanta fecit Dominus animae meae, alleluia.

( MFR 412. ) Secreta. Oblata Domine munera sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.

( MFR 413. ) Communio. Dicit Dominus inplete hydrias aqua et ferte architriclino, cum gustasset architriclinus aqua vinum factum dicit sponso, servasti vinum bonum usque adhuc. Hoc signum fecit Iesus primum coram discipulis suis.

( MFR 414. ) Post communionem. Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio, ut divinis vegetati sacramentis, ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur. Per.

( MFR 415. ) Dominica tertia post Epiphaniam.

( MFR 416. ) Introitus. Adorate Deum omnes angeli eius, audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae. Ps. Dominus regnavit exultet terra, laetentur insulae multae.

( MFR 417. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. Per.

( MFR 418. ) Lectio ad Romanos. Fratres, nolite esse prudentes apud vosmet ipsos, nulli malum pro malo reddentes, sed providentes bona, non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus, si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim, mihi vindictam et ego retribuam dicit Dominus, si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, noli vinci a malo sed vince in bono malum.

( MFR 419. ) Graduale. Timebunt gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. V. Quoniam aedificavit Dominus Sion, et videbitur in maiestate sua.

( MFR 420. ) Alleluia. V. Dominus regnavit exultet terra, laetentur insulae multae.

( MFR 421. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore, cum descendisset Iesus de monte secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens, Domine si vis potes me mundare, et extendens manum tetigit eum Iesus dicens, volo mundare, et confestim mundata est lepra eius, et ait illi Iesus, vide nemini dixeris, sed vade ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens, Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur, et ait illi Iesus, ego veniam et curabo eum, et respondens centurio ait, Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus, nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic vade et vadit, et alii veni et venit, et servo meo fac hoc et facit, audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit, amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem

( MFR 422. ) Offertorium. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me, non moriar sed vivam et narrabo opera Domini.

( MFR 423. ) Secreta. Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta, et ad sacrificum celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per.

( MFR 424. ) Communio. Mirabantur omnes de his quae procedebant de ore Dei.

( MFR 425. ) Post communionem. Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus, ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. Per.

( MFR 426. Rubrica) Dominica quarta post Epiphaniam.

( MFR 427. ) Introitus. Adorate Deum.

( MFR 428. Rubrica) Per orationem si necesse fuerit rubrica retro in tertia dominica.

( MFR 429. ) Oratio. Deus qui nos in tantis periculis constitutos, pro humana scis fragilitate non posse subsistere, da nobis salutem mentis et corporis, ut ea quae pro peccatis nostris patimur, te adiuvante vincamus. Per.

( MFR 430. ) Lectio ad Romanos. Fratres, nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis, qui enim diligit proximum suum legem implevit, nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut te ipsum, dilectio proximi malum non operatur, plenitudo ergo legis est dilectio.

( MFR 431. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore ascendente Iesu in naviculam secuti sunt eum discipuli eius, et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat, et accesserunt discipuli et suscitaverunt eum dicentes, Domine salva nos perimus, et dicit eis, quid timidi estis modicae fidei, tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, porro homines mirati sunt dicentes, qualis est hic quia venti et mare oboediunt ei.

( MFR 432. ) Secreta. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut huius sacrificii munus oblatum, fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. Per.

( MFR 433. ) Post communionem. Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant, et caelestibus semper instruant alimentis. Per.

( MFR 434. Rubrica) Dominica quinta post Epiphaniam.

( MFR 435. ) Oratio. Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi, ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur. Per.

( MFR 436. ) Lectio ad Colossenses. Fratres, induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, mansuetudinem subportantes invicem, et donantes vobismet ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos, super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis, et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua vocati estis in uno corpore, et grati estote, verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos, psalmis et hymnis canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino, omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu facite, gratias agentes Deo Patri per Iesum Christum Dominum nostrum.

( MFR 437. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore respondens Iesus dixit, confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, iugum enim meum suave et onus meum leve.

( MFR 438. ) Secreta. Hostias tibi Domine placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas. Per.

( MFR 439. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per.

( MFR 440. Rubrica) Infra hebdomadam in ferialibus diebus in his tribus hebdomadibus, videlicet a dominica Septuagesimae usque ad dominicam primam initii Quadragesimae non cantatur Tractus, sed solummodo in diebus dominicis et in festis novem lectionum. A dominica vero prima Quadragesimae cantatur Tractus Domine non secundum tribus diebus in hebdomadibus, scilicet feria secunda quarta sexta.

( MFR 441. Rubrica) Dominica in Septuagesima. Statio ad sanctum Laurentium foris murum.

( MFR 442. ) Introitus. Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me, et in tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Ps. Diligam te Domine virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus.

( MFR 443. ) Oratio. Preces populi tui quaesums Domine clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. Per.

( MFR 444. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, sic currite ut comprehendatis, omnis enim qui in agone contendit ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam, ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar, nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eandem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt, bibebant autem de spirituali consequenti eos petra, petra autem erat Christus.

( MFR 445. ) Graduale. Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione sperent in te qui noverunt te, quoniam non derelinquis quaerentes te Domine. V. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in aeternum, exurge Domine non praevaleat homo.

( MFR 446. ) Tractus. De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam. V. Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. V. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit. V. Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te Domine.

( MFR 447. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, simile est regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam, et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et illis dixit, ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis, illi autem abierunt, iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter, circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis, quid hic statis tota die otiosi, dicunt ei, quia nemo nos conduxit, dicit illis, ite et vos in vineam meam, cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo, voca operarios et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos, cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios, venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi, acceperunt autem et ipsi singulos denarios, et accipientes murmurabant adversus patrem familias dicentes, hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus, at ille respondens uni eorum dixit, amice non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum, tolle quod tuum est et vade, volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi, aut non licet mihi quod volo facere, an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum, sic erunt novissimi primi et primi novissimi, multi enim sunt vocati pauci vero electi.

( MFR 448. ) Offertorium. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo Altissime.

( MFR 449. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. Per.

( MFR 450. ) Communio. Illumina faciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia Domine, non confundar quoniam invocavi te.

( MFR 451. ) Post communionem. Fideles tui Deus per tua dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant, et quaerendo sine fine percipiant. Per.

( MFR 452. ) Dominica in Sexagesima. Statio ad sanctum Paulum.

( MFR 453. ) Introitus. Exurge quare obdormis Domine, exurge et ne repellas in finem, quare faciem tuam avertis oblivisceris tribulationem nostram, adhaesit in terra venter noster, exurge Domine adiuva nos et libera nos. Ps. Deus auribus nostris audivimus et patres nostri annuntiaverunt nobis.

( MFR 454. ) Oratio. Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus, concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. Per.

( MFR 455. a) Lectio ad Corinthios. Fratres, libenter suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes, sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego, Hebraei sunt et ego, Israelitae sunt et ego, semen Abrahae sunt et ego, ministri Christi sunt et ego, ut minus sapiens dico plus ego, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundo maris fui, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum, quis infirmatur et ego non infirmor, quis scandalizatur et ego non uror, si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor, Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior,.

( MFR 455 b) Damasci praepositus gentis Aretae regis, custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius, si gloriari oportet, non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes, scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium caelum, et scio huiusmodi hominem, sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quae non licet homini loqui, pro huiusmodi gloriabor, pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis, nam et si voluero gloriari non ero insipiens, veritatem enim dicam, parco autem ne quis me existimet supra id quod videt me aut audit aliquid ex me, et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet, propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur, libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi

( MFR 456. ) Graduale. Sciant gentes quoniam nomen tibi Deus, tu solus altissimus super omnem terram. V. Deus meus pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

( MFR 457. ) Tractus. Commovisti Domine terram et conturbasti eam. V. Sana contritiones eius quia mota est. V. Ut fugiant a facie arcus ut liberentur electi tui.

( MFR 458. ) Secundum Lucam. In illo tempore cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Iesum, dixit per similitudinem, exiit qui seminat seminare semen suum, et dum seminat, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud, et aliud cecidit supra petram, et natum aruit quia non habebat humorem, et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud, et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum, haec dicens clamabat, qui habet aures audiendi audiat, interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola, quibus ipse dixit, vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Est autem haec parabola, semen est verbum Dei, qui autem secus viam hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant, nam qui supra petram, qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum, et hi radices non habent qui ad tempus credunt, et in tempore temptationis recedunt, quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audiunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum, quod autem cecidit in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

( MFR 459. ) Offertorium. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea, inclina aurem tuam et exaudi verba mea, mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te Domine.

( MFR 460. ) Secreta. Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. Per.

( MFR 461. ) Communio. Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam.

( MFR 462. ) Post communionem. Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. Per Dominum.

( MFR 463. Rubrica) Dominica in Quinquagesima. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 464. ) Introitus. Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii ut salvum me facias, quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me. Ps. In te Domine speravi non confundar in aeternum, in tua iustitia libera me et eripe me.

( MFR 465. ) Oratio. Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi, atque a peccatorum nostrorum vinculis absolutos, ab omni nos adversitate custodi. Per.

( MFR 466. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens, et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero nihil mihi prodest, caritas patiens est, benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas nunquam excidit, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur, ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, cum essem parvulus loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus, quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum, nunc autem manent, fides spes caritas, tria haec, maior autem his est caritas.

( MFR 467. ) Graduale. Tu es Deus qui facis mirabilia solus, notam fecisti in gentibus virtutem tuam. V. Liberasti in brachio tuo populum tuum, filios Israel et Ioseph.

( MFR 468. ) Tractus. Iubilate Domino omnis terra, servite Domino in laetitia. V. Intrate in conspectu eius in exultatione. V. Scitote quod Dominus ipse est Deus. V. Ipse fecit nos et non ipsi nos, nos autem populus eius et oves pascuae eius.

( MFR 469. ) Secundum Lucam. In illo tempore assumpsit Iesus duodecim discipulos suos et ait illis, ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur, et postquam flagellaverint occident eum, et die tertia resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt, erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Factum est autem cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans, et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset, dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret, et clamavit dicens, Iesu Fili David miserere mei, et qui praeibant increpabant eum ut taceret, ipse vero multo magis clamabat, Fili David miserere mei, stans autem Iesus iussit illum adduci ad se, et cum appropinquasset interrogavit illum dicens, quid tibi vis faciam, at ille dixit, Domine ut videam, et Iesus dixit illi, respice fides tua te salvum fecit, et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum, et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.

( MFR 470. ) Offertorium. Benedictus es Domine, doce me iustificationes tuas. Benedictus es Domine, doce me iustificationes tuas, in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui.

( MFR 471. ) Secreta. Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per.

( MFR 472. ) Communio. Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis Dominus, non sunt fraudati a desiderio suo.

( MFR 473. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, per haec contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 474. Rubrica) Incipit benedictio cineris. Imprimis cantatur antiphona.

( MFR 475. Rubrica) Feria quarta caput ieiunii. Dicta tertia fiunt cineres in ecclesia de palmis praeteriti anni. Post nonam cantatam praeparatus sacerdos in cappa si habetur, calciatus cum ministris calciatis similiter, in albis veniens ante altare, inventos ibi cineres benedicit.

( MFR 476. ) Exurge Domine adiuva nos, et libera nos propter nomen tuum. Ps. Deus auribus nostris audivimus, et patres nostri annuntiaverunt nobis.

( MFR 477. ) Alia antiphona. Exaudi nos Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine. Ps. Salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

( MFR 478. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, parce metuentibus propitiare supplicibus, et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis qui benedicat et sanctificet hos cineres, ut sint remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter inplorantibus, atque ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus, vel semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus. Praesta quaesumus, per invocationem sanctissimi nominis tui, ut quicumque hos super se asperserint, pro redemptione peccatorum suorum corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. Per.

( MFR 479. ) Alia oratio. Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum, fragilitatem conditionis humanae benignissime recipe, et hos cineres quos causa proferendae humilitatis atque promerendae veniae, capitibus nostris imponi decernimus, benedicere pro tua pietate dignare, ut qui nos cinerem esse et ob pravitatis nostrae meritum in pulverem esse reversuros cognoscimus, peccatorum omnium veniam et praemia paenitentibus repromissa, misericorditer consequi mereamur. Per.

( MFR 480. ) Alia oratio. Deus qui humiliatione flecteris et satisfactione placaris, aurem tuae pietatis inclina precibus nostris, et capitibus servorum tuorum horum cinerum aspersione adtactis, effunde propitius gratiam tuae benedictionis, ut eos et spiritu compunctionis repleas, et quae iuste postulaverint efficaciter tribuas, et concessa perpetua stabilitate intactos manere decernas. Per.

( MFR 481. ) Alia oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui Ninivitis in cinere et cilicio paenitentibus indulgentiae tuae remedia praestitisti, concede propitius ut sic eos imitemur habitu, quatenus veniae prosequamur obtentu. Per.

( MFR 482. Rubrica) Finita benedictione imponitur cinis sacerdoti celebraturo missam ab alio sacerdote si adest. Sin autem ipse sacerdos genuflexo coram altari sibi ipsi prius cineres imponit incipiens antiphonam.

( MFR 483. ) Inmutemur habitu, in cinere et cilicio ieiunemus et ploremus ante Dominum, quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster.

( MFR 484. Rubrica) Deinde ministris dat cinerem dicens intra Memento homo quia pulvis es, et in pulverem reverteris.

( MFR 485. Rubrica) Postea fratres bini et bini discalciati, cum magna reverentia atque cordis compunctione, coram altari genua flectentes accipiant a sacerdote cineres. Dato cinere fratribus omnibus, postea datur cinis populo ad ostium chori, fratribus interim cantantibus antiphonam Inmutemur.

( MFR 486. ) Alia antiphona. Iuxta vestibulum et altare plorabant sacerdotes et levitae ministri Domini, et dicent parce Domine parce populo tuo, et ne dissipes ora canentium ad te Domine.

( MFR 487. Rubrica) His antiphonis finitis tacent fratres donec cineres populo dari compleantur. Quibus omnibus datis a fratribus tandem cantatur responsorium.

( MFR 488. ) Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae, et invenire non possimus. Adtende Domine et miserere, quia peccavimus tibi. V. Adiuva nos Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui Domine libera nos. R Attende.

( MFR 489. ) Expleta impositione cineris sacerdos dicat orationem

( MFR 490. ) Concede nobis Domine praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis, et contra spirituales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. Per.

( MFR 491. Rubrica) Deinde procedens ad altare ad divina agenda, ad missam hae orationes dicantur usque ad dominicam de Passione. Prima oratio de die, secunda A cunctis, tertia Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum. Et quando venit ad orationem super populum finiat ipsam orationem usque Per omnia saecula saeculorum. R. Amen. Postea dicit Oremus et diaconus dicat Humiliate capita vestra Deo. Postea oratio super populum. In missa hac dicitur praefatio quadragesimalis Qui corporali ieiunio et deinceps cotidie usque ad dominicam Palmarum, tam in ferialibus quam in dominicis diebus, sed in diebus festivis dicitur praefatio quae competit. Sciendum est quod ab hac die usque in Cena Domini secundum romanam consuetudinem non dicimus Flectamus genua nisi quando plures prophetias ad missam legimus. Quando una prophetia legitur dicitur in modum epistulae, quando vero duae, prima legitur in modum lectionis, secunda in modum epistulae. Nota quod si festum sanctae Scholasticae in Quadragesima venerit, missam dicimus de feria cum commemoratione de festo.

( MFR 492. Rubrica) Feria quarta caput ieiunii. Statio ad sanctam Sabinam.

( MFR 493. ) Introitus. Misereris omnium Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter paenitentiam, et parcens illis quia tu es Dominus Deus noster. Ps. Miserere mei Deus miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.

( MFR 494. ) Oratio. Praesta Domine fidelibus tuis, ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant, et secura devotione percurrant. Per.

( MFR 495. ) Lectio Ioelis. Haec dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu, et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multum misericors, et praestabilis super malitia, quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro, canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium vocate coetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent, parce Domine parce populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes, quare dicunt in populis ubi est Deus eorum, zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo, et respondit Dominus et dixit populo suo, ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eis, et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 496. ) Graduale. Miserere mei Deus miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. V. Misit de caelo et liberavit me, dedit in obprobrium conculcantes me.

( MFR 497. ) Tractus. Domine non secundum peccata nostra quae fecimus nos, neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. V. Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipet nos misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis. V. Adiuva nos Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui Domine libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.

( MFR 498. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes, exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes, amen dico vobis quia receperunt mercedem suam, tu autem cum ieiunas unge caput tuum et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo qui est in absconso, et Pater tuus qui videt in absconso reddet tibi, nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur, ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum.

( MFR 499. ) Offertorium. Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me, Domine clamavi ad te, et sanasti me.

( MFR 500. ) Secreta. Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. Per.

( MFR 501. ) Praefatio. Vere dignum. Aeterne Deus qui corporali.

( MFR 502. ) Communio. Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte, dabit fructum suum in tempore suo.

( MFR 503. ) Post communionem. Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam. Per.

( MFR 504. ) Humiliate capita vestra Deo.

( MFR 505. ) Oratio super populum. Inclinantes se Domine maiestati tuo propitiatus intende, ut qui divino munere sunt refecti, caelestibus semper nutriantur auxiliis. Per.

( MFR 506. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctum Gregorium.

( MFR 507. ) Introitus. Dum clamarem ad Dominum exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi, et humiliavit eos qui est ante saecula et manet in aeternum, iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Ps. Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam.

( MFR 508. ) Oratio. Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris, preces populi tui supplicantis propitius respice, et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. Per.

( MFR 509. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei, haec dicit Dominus, dispone domui tuae quia morieris tu et non vives, et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum et dixit, obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim, et flevit Ezechias fletu magno, et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens, vade et dic Ezechiae, haec dicit Dominus Deus David patris tui, audivi orationem tuam et vidi lacrimam tuam, ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam te, ait Dominus omnipotens.

( MFR 510. ) Graduale. Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. V. Dum clamarem ad Dominum exaudivit vocem meam, ab his qui appropinquant mihi.

( MFR 511. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore cum introisset Iesus Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans et dicens, Domine puer meus iacet paralyticus in domo et male torquetur, et ait illi Iesus, ego veniam et curabo eum, et respondens centurio ait, Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus, nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic vade et vadit, et alii veni et venit, et servo meo fac hoc et facit, audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit, amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem regni eicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Et dixit Iesus centurioni, vade et sicut credidisti fiat tibi, et sanatus est puer in illa hora.

( MFR 512. ) Offertorium. Ad te Domine levavi. Require retro prima dominica de adventu Domini

( MFR 513. ) P Secreta Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 514. ) Communio. Acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta super altare tuum Domine.

( MFR 515. ) Post communionem. Caelestis doni benedictione percepta, supplices te Deus omnipotens deprecamur, ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. Per.

( MFR 516. ) Oratio super populum. Parce Domine parce populo tuo, ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. Per.

( MFR 517. ) Feria sexta. Statio ad sanctum Ioannem et Paulum.

( MFR 518. ) Introitus. Audivit Dominus et misertus est mihi, Dominus factus est adiutor meus. Ps. Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

( MFR 519. ) Oratio. Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere, ut observantiam quam corporaliter exhibemus, mentibus etiam sinceris exercere valeamus. Per.

( MFR 520. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus Deus, clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum, me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non dereliquerit, rogant me iudicia iustitiae et appropinquare Deo volunt, quare ieiunavimus et non aspexisti, humiliavimus animas nostras et nescisti, ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis, ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie, nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester, numquid tale est ieiunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam, numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere, numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino, nonne hoc est magis ieiunium quod elegi, dissolve colligationes impietatis solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus dirumpe, frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam, cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te, tunc invocabis et Dominus exaudiet te clamabis et dicet ecce adsum, quia misericors sum Dominus Deus tuus.

( MFR 521. ) Graduale. Unam petii a Domino hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini. V. Ut videam voluptatem Domini, et protegar a templo sancto eius.

( MFR 522. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, audistis quia dictum est antiquis, diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis, nonne et publicani hoc faciunt, et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis, nonne et ethnici hoc faciunt, estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est, cum ergo facis eleemosynam noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus, amen dico vobis receperunt mercedem suam, te autem faciente eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi.

( MFR 523. ) Offertorium. Domine vivifica me secundum eloquium tuum, ut sciam testimonia tua.

( MFR 524. ) Secreta. Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus, praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas, et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. Per.

( MFR 525. ) Communio Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam ne pereatis de via iusta.

( MFR 526. ) Post communionem. Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde, ut quos uno caelesti pane satiasti, tua facias pietate concordes. Per eiusdem.

( MFR 527. ) Super populum oratio. Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla eis nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Per.

( MFR 528. Rubrica) Sabbato. Statio ad sanctum Tryphonem.

( MFR 529. ) Introitus. Audivit xxxv Dominus. Per ordinem require retro in secundo folio.

( MFR 530. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, et concede ut hoc sollemne ieiunium, quod animis corporibusque curandis salubriter institutum est, devoto servitio celebremus. Per.

( MFR 531. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus Deus, si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum tuum extendere et loqui quod non prodest, cum effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleveris, tunc orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies, et requiem dabit tibi Dominus Deus tuus semper, et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae, et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis, et vocaberis aedificator saepium avertens semitas iniquitatum, si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui, os enim Domini locutum est.

( MFR 532. ) Secundum Marcum. In illo tempore cum sero esset factum erat navis in medio mari, et Iesus solus in terra, et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare, et volebat praeterire eos, at illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt, omnes enim eum viderunt et conturbati sunt, et statim locutus est cum eis et dixit illis, confidite ego sum nolite timere. Et ascendit ad illos in navim et cessavit ventus, et plus magis intra se stupebant, non enim intellexerant de panibus, erat enim cor illorum obcaecatum, et cum transfretassent pervenerunt in terram Genesareth et applicuerunt. Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum, et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse, et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum salvi fiebant.

( MFR 533. ) Secreta. Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter inmolatione placari, praesta quaesumus ut huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. Per.

( MFR 534. ) Post communionem. Caelestis vitae munere vegetati quaesumus Domine, ut quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium. Per.

( MFR 535. ) Super populum. Fideles tui Deus per tua dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant, et quaerendo sine fine percipiant.

( MFR 536. Rubrica) Dominica prima in Quadragesima. Statio ad sanctum Ioannem in Laterano.

( MFR 537. ) Introitus. Invocabit me et ego exaudiam eum, eripiam eum et glorificabo eum, longitudine dierum adinplebo eum. Ps. Qui habitat in adiutorio Alitissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.

( MFR 538. ) Oratio. Deus qui ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas, praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur, hoc bonis operibus exequatur. Per.

( MFR 539. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, ait enim, tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis in plagis, in carceribus in seditionibus, in laboribus in vigiliis, in ieiuniis in castitate, in scientia in longanimitate, in suavitate in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes.

( MFR 540. ) Graduale. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant in omnibus viis tuis. V. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum.

( MFR 541. ) Tractus. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. V. Dicet Domino susceptor meus es et refugium meum Deus meus, sperabo in eum. V. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. V. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis eius sperabis. V. Scuto circumdabit te veritas eius, non timebis a timore nocturno. V. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. V. Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis, tibi autem non appropinquabit. V. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. V. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. V. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. V. Quoniam in me sperabit liberabo eum, protegam eum quoniam cognovit nomen meum. V. Invocabit me et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione. V. Eripiam eum et glorificabo eum, longitudine dierum adinplebo eum, et ostendam illi salutare meum.

( MFR 542. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore ductus est Iesus in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit, et accedens temptator dixit ei, si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant, qui respondens dixit, scriptum est, Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei, si Filius Dei es mitte te deorsum, scriptum est enim, quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, ait illi Iesus, rursum scriptum est, non temptabis Dominum Deum tuum, iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum, et dixit illi, haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me, tunc dicit ei Iesus, vade Satana, scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

( MFR 543. ) Offertorium. Scapulis suis obumbrabit tibi Dominus, et sub pennis eius sperabis, scuto circumdabit te veritas eius.

( MFR 544. ) Secreta. Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes, ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemus. Per.

( MFR 545. ) Communio. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis eius sperabis, scuto circumdabit te veritatis eius.

( MFR 546. ) Post communionem. Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret, et a vetustate purgatos, in mysteriis salutaris faciat transire consortium. Per.

( MFR 547. ) Feria secunda. Statio ad sanctum Petrum in vinculis.

( MFR 548. ) Introitus. Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis Domine, miserere nobis. Ps. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

( MFR 549. ) Oratio. Converte nos Deus salutaris noster, et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat, mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. Per.

( MFR 550. ) Lectio Ezechielis prophetae. Haec dicit Dominus Deus, ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo illas, sicut pastor visitat gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis, et educam eas de populis et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascuae earum, ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel, ego pascam oves meas et accubare eas faciam dicit Dominus Deus, quod perierat requiram et quod abiectum fuerat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in iudicio et iustitia, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 551. ) Graduale. Protector noster aspice Deus, et respice super servos tuos. V. Domine Deus virtutum, exaudi preces servorum tuorum.

( MFR 552. ) Tractus. Domine non secundum xxiiii .

( MFR 553. a) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris, tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt, venite benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi, esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus eram et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me, tunc respondebunt ei iusti dicentes, Domine quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et dedimus tibi potum, quando autem te vidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus te, aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te, et respondens rex dicet illis, amen dico vobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis,

( MFR 553 b) tunc dicet et his qui a sinistris erunt, discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, esurivi enim et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi potum, hospes eram et non collegistis me, nudus et non operuistis me, infirmus et in carcere et non visitastis me, tunc respondebunt ei et ipsi dicentes, Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem, aut hospitem aut nudum, aut infirmum vel in carcere, et non ministravimus tibi, tunc respondebit illis dicens, amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis, et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.

( MFR 554. ) Offertorium. Levabo oculos meos et considerabo mirabilia tua Domine, ut doceas me iustitiam tuam, da mihi intellectum, ut discam mandata tua.

( MFR 555. ) Secreta. Munera Domine oblata sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.

( MFR 556. ) Communio. Amen dico vobis, quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis, venite benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab initio saeculi.

( MFR 557. ) Post communionem. Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus, ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. Per.

( MFR 558. ) Super populum. Absolve quaesumus Domine nostrorum vincula peccatorum, et quicquid pro eis meremur, propitiatus averte. Per Dominum.

( MFR 559. Rubrica) Feria tertia. Statio ad sanctam Anastasiam.

( MFR 560. ) Introitus. Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie, a saeculo et in saeculum tu es. V. Prius quam fierent montes aut formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum tu es Deus.

( MFR 561. ) Oratio. Respice Domine familiam tuam et praesta, ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se carnis maceratione castigat. Per.

( MFR 562. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis locutus est Isaias propheta dicens, quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est, derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum et miserebitur eius, et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum, non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae dicit Dominus, quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris, et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit, et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 563. ) Graduale. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

( MFR 564. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore cum intrasset Iesus Ierosolymam commota est universa civitas dicens, quis est hic, populi autem dicebant, hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. Et intravit Iesus in templum Dei, et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, et dixit eis, scriptum est domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes, osanna Filio David, indignati sunt et dixerunt ei, audis quid isti dicunt, Iesus autem dixit eis, utique nunquam legistis quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique docebat eos de regno Dei.

( MFR 565. ) Offertorium. In te speravi Domine, dixi tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea.

( MFR 566. ) Secreta. Oblatis Domine quaesumus placare muneribus, et a cunctis nos defende periculis. Per.

( MFR 567. ) Communio. Cum invocarem te exaudisti me, Deus iustitiae meae, in tribulatione dilatasti me. Miserere mihi Domine, et exaudi orationem meam.

( MFR 568. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per.

( MFR 569. ) Super populum. Ascendant ad te Domine preces nostrae, et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. Per.

( MFR 570. Rubrica) Feria quarta ieiunii. Quattuor temporum. Prima collecta in missa sine salutatione dicitur. Quandocumque enim lectio legenda est in missa post primam orationem et sequitur alia oratio ante epistulam, ipsa quidem prima oratio sine salutationem dicitur et dicitur Flectamus genua. In secunda vero oratione quam sequitur epistula, more solito Dominus vobiscum praenuntiatur, et non dicitur Flectamus genua.

( MFR 571. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 572. ) Introitus. Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiae tuae quae a saeculo sunt, ne unquam dominentur nobis inimici nostri. Libera nos Deus Israel ex omnibus angustiis nostris. Ps. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus in te confido, non erubescam. Gloria.

( MFR 573. ) Oratio. Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi, et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. Per.

( MFR 574. ) Lectio libri Exodi. In diebus illis, dixit Dominus ad Moysen, ascende ad me in montem, et esto ibi, daboque tibi duas tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi ut doceas filios Israel, surrexerunt autem Moyses et Iosue minister eius, ascendensque Moyses in montem Dei senioribus ait, expectate hic donec revertamur ad vos, habetis Aaron et Hur vobiscum, si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos, cumque ascendisset Moyses operuit nubes montem, et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus, septimo autem die vocavit eum Dominus de medio caliginis, erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens, super verticem montis in conspectu filiorum Israel, ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

( MFR 575. ) Graduale. Tribulationes cordis mei dilatatae sunt, de necessitatibus meis eripe me Domine. V. Vide humiliationem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea.

( MFR 576. ) Oratio. Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende, ut qui per abstinentiam macerantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente. Per.

( MFR 577. ) Lectio libri Regum. In diebus illis venit Elias in Bersabee Iuda, et dimisit ibi puerum suum et perrexit in desertum viam unius diei, cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae ut moreretur et ait, sufficit mihi Domine tolle quaeso animam meam, neque enim melior sum quam patres mei, proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi, et ecce angelus Domini tetigit eum et dixit illi surge comede, et respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae, comedit ergo et bibit et rursum obdormivit, reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi, surge comede grandis enim tibi restat via, qui cum surrexisset comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.

( MFR 578. ) Tractus. De necessitatibus meis eripe me Domine, vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea. V. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus in te confido non erubescam neque irrideant me inimici mei. V. Etenim universi qui te expectant non confundentur, confundantur omnes facientes vana.

( MFR 579. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore accesserunt ad Iesum scribae et Pharisaei dicentes, magister volumus a te signum videre. Qui respondens ait illis, generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae, sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus, viri ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Ionas hic, regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit, tunc dicit revertar in domum meam unde exivi, et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam, tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus, sic erit et generationi huic pessimae. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei, dixit autem ei quidam, ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te, at ipse respondens dicenti sibi ait, quae est mater mea et qui sunt fratres mei, et extendens manum in discipulos suos dixit, ecce mater mea et fratres mei, quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est.

( MFR 580. ) Offertorium. Meditabor in mandatis tuis quae dilexi valde, et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi.

( MFR 581. ) Secreta. Hostias tibi Domine placationis et laudis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas. Per.

( MFR 582. ) Communio. Intellige clamorem meum, intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo Domine.

( MFR 583. ) Post communionem. Tui Domine perceptione sacramenti, et a nostris mundemur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per.

( MFR 584. ) Super populum. Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra, ut videre possimus quae agenda sunt, et quae recta sunt agere valeamus. Per.

( MFR 585. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctum Laurentium Panispernae.

( MFR 586. ) Introitus. Confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in santificatione eius. Ps. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

( MFR 587. ) Oratio. Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende, ut qui per abstinentiam macerantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente. Per.

( MFR 588. ) Lectio Ezechielis prophetae. In diebus illis factus est sermo Domini ad me dicens, quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes, patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt, vivo ego dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel, ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris ita et anima filii mea est, anima quae peccaverit ipsa morietur, et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit, et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem, hic iustus est vita vivet ait Dominus omnipotens.

( MFR 589. ) Graduale. Custodi me Domine ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me. V. De vultu tuo iudicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem.

( MFR 590. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore egressus Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens ei, miserere mei Domine Fili David, filia mea male a daemonio vexatur, qui non respondit ei verbum, et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes, dimitte eam quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. At illa venit et adorabat eum dicens, Domine adiuva me, qui respondens ait, non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, at illa dixit, etiam Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, tunc respondens Iesus ait illi, o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis, et sanata est filia eius ex illa hora.

( MFR 591. ) Offertorium. Inmittet angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos, gustate et videte quoniam suavis est Dominus.

( MFR 592. ) Secreta. Sacrificia Domine quaesumus propitius ista nos salvent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. Per.

( MFR 593. ) Communio. Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita.

( MFR 594. ) Post communionem. Tuorum nos Domine largitate donorum, et temporalibus attolle praesidiis, et renova sempiternis. Per.

( MFR 595. ) Super populum. Da quaesumus Domine populis christianis, et quae profitentur agnoscere, et caeleste munus diligere quod frequentant. Per.

( MFR 596. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctos duodecim Apostolos.

( MFR 597. ) Introitus. De necessitatibus meis eripe me Domine, vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Ps. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus in te confido non erubescam.

( MFR 598. ) Oratio. Esto Domine propitius plebi tuae, et quam tibi facis esse devotam, benigno refove miseratus auxilio. Per.

( MFR 599. ) Lectio Ezechielis prophetae. Haec dicit dominus Deus, anima quae peccaverit ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum, si autem impius egerit paenitentiam, ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet et non morietur, omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor, in iustitia sua quam operatus est vivet, nunquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat, si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, nunquid vivet, omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur, in praevaricatione sua qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur, et dixistis non est aequa via Domini, audite domus Israel, numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt, cum enim averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem morietur in eis, in iniustitia sua quam operatus est morietur, et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit, considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet et non morietur, ait Dominus omnipotens.

( MFR 600. ) Graduale. Salvum fac servum tuum Deus meus, sperantem in te. V. Auribus percipe Domine orationem meam.

( MFR 601. ) Secundum Ioannem. In illo tempore erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam, est autem Ierosolymis Probatica piscina, quae cognominabatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens, in his iacebat multitudo magna languentium, caecorum claudorum aridorum, expectantium aquae motum, angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua, et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate, erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua, hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet dicit ei, vis sanus fieri, respondit ei languidus, Domine hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam, dum venio enim ego alius ante me descendit, dicit ei Iesus, surge tolle grabatum tuum et ambula, et statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum et ambulabat, erat autem sabbatum in illo die, dicebant ergo Iudaei illi qui sanus fuerat, sabbatum est non licet tibi tollere grabatum tuum. Respondit eis, qui me sanum fecit, ille mihi dixit tolle grabatum tuum et ambula, interrogaverunt ergo eum, quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabatum tuum et ambula, is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset, Iesus autem declinavit a turba constituta in loco, postea invenit illum Iesus in templo et dixit illi, ecce sanus factus es, iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat, abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum.

( MFR 602. ) Offertorium. Benedic anima mea Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius, et renovabitur sicut aquilae iuventus tua.

( MFR 603. ) Secreta. Suscipe Domine quaesumus munera nostris oblata servitiis, et tua propitius dona sanctifica. Per.

( MFR 604. ) Communio. Erubescant et conturbescant omnes inimici mei, avertantur retrorsum et erubescant valde velociter.

( MFR 605. ) Post communionem. Per huius Domine operationem mysterii, et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. Per.

( MFR 606. ) Super populum. Exaudi nos misericors Deus, et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. Per.

( MFR 607. Rubrica) Sabbato. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 608. ) Introitus. Intret oratio mea in conspectu tuo, inclina aurem tuam ad precem meam Domine. Ps. Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.

( MFR 609. Rubrica) Sabbato in nulla oratione in missam dicitur Dominus vobiscum, excepta oratione Deus qui tribus viii pueris, ad quam dicimus Dominus vobiscum et praetermittimus Flectamus genua. Ad ceteras autem dicitur Oremus. Flectamus genua.

( MFR 610. ) Oratio. Populum tuum quaesumus Domine propitius respice, atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. Per.

( MFR 611. ) Lectio libri Deuteronomii. in diebus illis oravit Moyses ad Dominum dicens, respice Domine de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et terram quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, dare terram lacte et melle manantem, audi Israel hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata eius atque iudicia, et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua, Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius, et custodias caerimonias illius, et mandata atque iudicia, et oboedias eius imperio, et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta eius, et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est tibi.

( MFR 612. ) Graduale. Propitius esto Domine peccatis nostris, ne quando dicant gentes ubi est Deus eorum. V. Adiuva nos Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui Domine libera nos.

( MFR 613. ) Oratio. Oremus. Flectamus genua. Levate. Protector noster aspice Deus, ut qui malorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia libera tibi mente famulemur. Per.

( MFR 614. ) Lectio libri Deuteronomii. In diebus illis dixit Moyses filiis Israel, si custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei, disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt, omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit, a deserto et Libano a flumine magno Euphraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri, nullusque stabit contra vos, terrorem vestrum et formidinem, dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis Dominus Deus vester.

( MFR 615. ) Graduale. Protector noster. xxxx

( MFR 616. ) Oratio. Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris, ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles, et inter adversa securi. Per.

( MFR 617. ) Lectio libri Machabaeorum. In diebus illis orationem faciebant sacerdotes dum offerretur sacrificium pro populo Israel, Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus et dicentibus, benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium, et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem, adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem, exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo, Dominus Deus vester.

( MFR 618. ) Graduale. Convertere Domine aliquantulum et deprecare super servos tuos. V. Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie.

( MFR 619. ) Oratio. Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. Per.

( MFR 620. ) Lectio libri Sapientiae. Miserere nostri Deus omnium et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum, et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu et enarrent magnalia tua, alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam, sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in illis, ut cognoscant te sicut et nos cognoscimus, quoniam non est Deus praeter te Domine, innova signa et inmuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram, extolle adversarium et afflige inimicum, festina tempus et memento finis, ut enarrent mirabilia tua, Domine Deus noster.

( MFR 621. ) Graduale. Dirigatur oratio. xxxxi

( MFR 622. ) Oratio. Actiones nostras quaesumus Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut cuncta operatio et a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per.

( MFR 623. ) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis, angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, flamma autem diffusa est super fornacem cubitis quadraginta novem, et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis, ministros regis qui eam incendebant, illos autem non non tetigit omnino ignis, neque contristavit nec quicquam molestiae intulit, tunc hi tres quasi ex uno ore, laudabant et benedicebant et glorificabant Deum in fornace, dicentes.

( MFR 624. ) Hymnus. Benedictus es Domine. Viii

( MFR 625. ) Oratio. Deus qui tribus pueris flammas ignum mitigasti, concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.

( MFR 626. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses. Fratres, rogamus autem vos, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes, videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes, semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite, haec est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis, Spiritum nolite extinguere, prophetias nolite spernere, omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos, ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus, sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.

( MFR 627. ) Tractus. Laudate Dominum omnes gentes, et collaudate eum omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum.

( MFR 628. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix, et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes, respondens autem Petrus dixit ad Iesum, Domine bonum est nos hic esse, si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum Moysi unum et Eliae unum, adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens, hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacui ipsum audite, et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde, et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis, surgite nolite timere, levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum, et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens, nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat.

( MFR 629. ) Offertorium. Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te, intret oratio mea in conspectu tuo Domine.

( MFR 630. ) Secreta. Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica, ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur. Per.

( MFR 631. ) Communio. Domine Deus meus in te speravi, libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me.

( MFR 632. ) Post communionem. Sanctificationibus tuis omnipotens Deus, et vitia nostra curentur, et remedia nobis aeterna proveniant. Per dominum.

( MFR 633. ) Super populum. Fideles tuos Deus benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate nunquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per.

( MFR 634. Rubrica) Dominica secunda in Quadragesima non habet proprium officium et dicitur Dominica vacat. Reiteratur officium quod est retro in feria quarta. Introitus scilicet Reminiscere. Statio ad sanctam Mariam in dominica.

( MFR 635. ) Introitus. Reminiscere miserationum. xxxxii

( MFR 636. ) Oratio. Deus qui conspicis omni nos virtute destitui, interius exteriusque custodi, ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Per.

( MFR 637. ) Lectio ad Thessalonicenses. Fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambuletis, ut abundetis magis, scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Iesum, haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum, et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis et testificati sumus, non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 638. ) Graduale. Tribulationes. xxxxiii

( MFR 639. ) Tractus. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. V. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius. V. Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. V. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo.

( MFR 640. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore assumpsit Iesus Petrum et Iacobum. Require retro secundo folio.

( MFR 641. ) Offertorium. Meditabor in mandatis tuis quae dilexi. Require ubi Introitus. xxxxiiii

( MFR 642. ) Secreta. Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 643. ) Communio. Intellige xxxxiiii clamorem. Require retro ubi Introitus.

( MFR 644. ) Post communionem. Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placatis moribus dignanter deservire concedas. Per.

( MFR 645. Rubrica) Feria secunda. Statio ad sanctum Clementem.

( MFR 646. ) Introitus. Redime me Domine et miserere mei, pes enim meus stetit in via recta, in ecclesiis benedicam Dominum. Ps. Iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

( MFR 647. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut familia tua quae se affligendo carnem ab alimentis abstinet, sectando iustitiam a culpa ieiunet. Per.

( MFR 648. ) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis oravit Daniel dicens Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen in diem hanc, peccavimus iniquitatem fecimus Domine in omnem iustitiam tuam, avertatur obsecro ira tua et furor tuus, a civitate tua Ierusalem et in monte sancto tuo, propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem et populus tuus in obprobrium sunt, omnibus per circuitum nostrum, nunc ergo exaudi Domine Deus noster orationem servi tui et preces eius, et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est, propter temet ipsum inclina Deus meus aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum, neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis, exaudi Domine placare Domine attende et fac, ne moreris propter temet ipsum Deus meus, quia est invocatum nomen tuum super civitatem et super populum tuum, Domine Deus noster.

( MFR 649. ) Graduale. Adiutor meus et liberator meus esto, Domine ne tardaveris. V. Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam.

( MFR 650. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus turbis Iudaeorum, ego vado et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini, quo ego vado vos non potestis venire, dicebant ergo Iudaei, nunquid interficiet semet ipsum, quia dicit quo ego vado vos non potestis venire, et dicebat eis, vos de deorsum estis ego de supernis sum, vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo, dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris, si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro, dicebant ergo ei, tu quis es, dixit eis Iesus, principium qui et loquor vobis, multa habeo de vobis loqui et iudicare, sed qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo, et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat Deum, dixit ergo eis Iesus, cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater haec loquor, et qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei facio semper.

( MFR 651. ) Offertorium. Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum, providebam Deum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.

( MFR 652. ) Secreta. Haec hostia Domine placationis et laudis, tua nos propitiatione dignos efficiat. Per.

( MFR 653. ) Communio. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

( MFR 654. ) Post communionem. Haec nos communio Domine purget a crimine, et caelestis remedii faciat esse consortes. Per.

( MFR 655. ) Super populum. Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribue benignus effectum. Per.

( MFR 656. Rubrica) Feria tertia. Statio ad sanctam Balbinam.

( MFR 657. ) Introitus. Tibi dixit cor meum quaesivi vultum tuum, vultum tuum Domine requiram, ne avertas faciem tuam a me. Ps. Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo.

( MFR 658. ) Oratio. Perfice quaesumus Domine in nobis benignus, observantiae sanctae subsidium, ut quae te auctore facienda cognovimus, te operante impleamus. Per.

( MFR 659. ) Lectio libri Regum. In diebus illis factus est sermo Domini ad Eliam Thesbitem dicens, surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi, praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te, surrexit et abiit in Sareptham, cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam dixitque ei, da mihi paululum aquae in vase ut bibam, cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius dicens, affer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua, quae respondit, vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho, en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur, ad quam Elias ait noli timere, sed vade et fac sicut dixisti, verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me, tibi autem et filio tuo facies postea, haec autem dicit Dominus Deus Israel, hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae, quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae, et comedit ipse et illa et domus eius, ex illa die hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini quod locutus est in manu Eliae.

( MFR 660. ) Graduale. Iacta xxxv cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet, dum clamarem ad Dominum exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi.

( MFR 661. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens, super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei, omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere, dicunt enim et non faciunt. Alligant enim onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus, dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias, amant autem primos accubitus in cenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari rabbi, unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis, et patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim Pater vester qui in caelis est, nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus, qui maior est vestrum erit minister vester. Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur.

( MFR 662. ) Offertorium. Miserere mihi Domine secundum magnam misericordiam tuam, dele Domine iniquitatem meam.

( MFR 663. ) Secreta. Sanctificationem nobis tuam Domine his mysteriis placatus operare, quae nos et a terrenis purget vitiis, et ad caelestia dona perducat. Per.

( MFR 664. ) Communio. Narrabo omnia mirabilia tua, laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo Altissime.

( MFR 665. ) Post communionem Ut sacris Domine reddamur digni muneribus, fac nos quaesumus tuis semper oboedire mandatis. Per.

( MFR 666. ) Super populum. Propitiare Domine supplicationibus nostris, et animarum nostrarum medere languoribus, ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. Per.

( MFR 667. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctam Caeciliam.

( MFR 668. ) Introitus. Ne derelinquas me Domine Deus meus, ne discedas a me, intende in adiutorium meum Domine, virtus salutis meae. Ps. Domine ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me.

( MFR 669. ) Oratio. Populum tuum Domine propitius respice, et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a noxiis quoque vitiis cessare concede. Per.

( MFR 670. ) Lectio libri Hester. In diebus illis oravit Hester ad Dominum dicens, Domine Deus rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare nos continuo liberabimur, tu enim fecisti Domine caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur, tu es Dominus omnium et non est qui resistat voluntati tuae, et nunc Domine rex regum Deus Abraham miserere populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere, ne despicias partem tuam quam redemisti tibi, sed exaudi deprecationem nostram et propitius esto sorti et funiculo hereditatis tuae, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, et ne perdas ora canentium te, Domine Deus noster.

( MFR 671. ) Graduale. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae. V. Ad te Domine clamavi, Deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum.

( MFR 672. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore ascendens Iesus Ierosolymam assumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis, ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo, qui dixit ei, quid vis, ait illi, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo, respondens autem Iesus dixit, nescitis quid petatis, potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, dicunt ei possumus, ait illis, calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus, Iesus autem vocavit eos ad se et ait illis, scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eis, non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

( MFR 673. ) Offertorium. Ad te Domine levavi. require in prima dominica de Adventu

( MFR 674. ) Secreta. Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice, et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. Per.

( MFR 675. ) Communio. Iustus Dominus et iustitiam dilexit, aequitatem vidit vultus eius.

( MFR 676. ) Post communionem. Sumptis Domine sacramentis, ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. Per.

( MFR 677. ) Super populum. Deus innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut spiritus tui fervore concepto, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces. Per eiusdem.

( MFR 678. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctam Mariam trans Tiberim.

( MFR 679. ) Introitus. Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. V. Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala.

( MFR 680. ) Oratio. Praesta nobis quaesumus Domine auxilium gratiae tuae, ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per.

( MFR 681. ) Lectio Ieremiae prophetae. Haec dicit Dominus Deus maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius, erit quasi myrice in deserto, et non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili, benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius, et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus, et erit folium eius viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinit facere fructum, pravum est cor hominis et inscrutabile quis cognoscet illud, ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum adinventionum suarum, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 682. ) Graduale. Propitius esto Domine peccatis nostris. Require retro pagina vi.

( MFR 683. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide, et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius, factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae, mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno, elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius, et ipse clamans dixit, pater Abraham miserere mei, et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma, et dixit illi Abraham, fili recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala, nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris, et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possunt, neque inde huc transmeare, et ait, rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum, et ait illi Abraham, habent Moysen et prophetas audiant illos, at ille dixit, non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent, ait autem illi, si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent.

( MFR 684. ) Offertorium. Precatus est Moyses in conspectu Domini Dei sui et dixit, precatus est Moyses in conspectu Domini Dei sui et dixit, quare Domine irasceris in populo tuo, parce irae animae tuae, memento Abraham Isaac et Iacob, quibus iurasti dare terram fluentem lac et mel. Et placatus factus est Dominus de malignitate, quam dixit facere populo suo.

( MFR 685. ) Secreta. Praesenti sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent, ut quod observantia nostra profitetur exterius, interius operetur effectum. Per.

( MFR 686. ) Communio. Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo, dicit Dominus.

( MFR 687. ) Post communionem. Gratia tua nos quaesumus Domine non relinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper acquirat. Per.

( MFR 688. ) Super populum. Adesto Domine famulis tuis, et perpetuam benignitatem largire poscentibus, ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur, et congregata restaures et restaurata conserves. Per.

( MFR 689. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctum Vitalem.

( MFR 690. ) Introitus. Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua. Ps. Exaudi Domine iustitiam meam, intende deprecationem meam.

( MFR 691. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut sacro nos purificante ieiunio, sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire. Per.

( MFR 692. ) Lectio libri Genesis. In diebus illis dixit Ioseph fratribus suis, audite somnium meum quod vidi, putabam nos ligare manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum, responderunt fratres eius, nunquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae, haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit, aliud quoque somnium vidit quod narrans fratribus ait, vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me, quod cum patri suo et fratribus rettulisset, increpavit eum pater et dixit, quid sibi vult hoc somnium quod vidisti, num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram, invidebant igitur ei fratres sui, pater vero rem tacitus considerabat, cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, dixit ad eum Israel, fratres tui pascunt oves in Sicimis, veni mittam te ad eos, quo respondente praesto sum ait, vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agant, missus de valle Hebron venit in Sichem, invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret, at ille respondit, fratres meos quaero, indica mihi ubi pascant greges, dixitque ei vir recesserunt de loco isto, audivi autem eos dicentes eamus in Dothain, perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain, qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere et mutuo loquebantur, ecce somniator venit venite occidamus eum, et mittamus eum in cisternam veterem, dicemusque fera pessima devoravit eum, et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua, audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat, non interficiamus animam eius nec effundamus sanguinem, sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias, hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.

( MFR 693. ) Graduale. Ad Dominum dum tribularer clamavi, et exaudivit me. V. Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

( MFR 694. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudaeorum parabolam hanc, homo quidam erat pater familias, qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est, cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius, et agricolae apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt, iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter, novissime autem misit ad eos filium suum dicens, verebuntur filium meum, agricolae autem videntes filium dixerunt intra se, hic est heres, venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius, et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt, cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis, aiunt illi malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis, dicit illis Iesus, nunquam legistis in scripturis, lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli, a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris, ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius, et qui ceciderit super lapidem istum confringetur, super quem vero ceciderit conteret eum. Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret, et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

( MFR 695. ) Offertorium. Domine in auxilium meum respice, confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut auferant eam, Domine in auxilium meum respice.

( MFR 696. ) Secreta. Haec in nobis sacrificia Deus, et actione permaneant et operatione firmentur. Per.

( MFR 697. ) Communio. Tu Domine servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.

( MFR 698. ) Post communionem. Fac nos quaesumus Domine, accepto pignore salutis aeternae, sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus. Per.

( MFR 699. ) Super populum. Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis, ut bonis operibus inhaerendo, tuae semper virtutis mereatur protectione defendi. Per.

( MFR 700. Rubrica) Sabbato. Statio ad sanctos Marcellinum et Petrum.

( MFR 701. ) Introitus. Lex Domini inreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Ps. Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

( MFR 702. ) Oratio. Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem, ut castigatio carnis assumpta, ad nostrarum vegetationem transeat animarum. Per.

( MFR 703. Gn. 27,6-40 a) Lectio libri Genesis. In diebus illis dixit Rebecca filio suo Iacob, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei, affer mihi de venatione tua et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar, nunc ergo fili mi acquiesce consiliis meis, et pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur, quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur, cui ille respondit, nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis, si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducat super me maledictionem pro benedictione, ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi, tantum audi vocem meam et pergens affer quae dixi, abiit et attulit deditque matri, paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius, et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit, dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit, quibus illatis dixit pater mi, at ille respondit audio quis es tu fili mi, dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus, feci sicut praecepisti mihi, surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua,

( MFR 703 Gn. 27,6-40 b) rursum Isaac ad filium suum, quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi, qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam, dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi, ut probem utrum tu sis filius meus Esau an non, accessit ille ad patrem et palpato dixit Isaac, vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau, et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant, benedicens illi ait ergo, tu es filius meus Esau, respondit ego sum, at ille affer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi, ut benedicat tibi anima mea, quos cum oblatos comedisset optulit ei etiam vinum, quo hausto dixit ad eum, accede ad me et da mihi osculum fili mi, accessit et osculatus est eum, statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam benedicens ait, ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus, det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti et vini et olei, et serviant tibi populi et adorent te tribus, esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae, qui maledixerit tibi sit maledictus, et qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur, vix Isaac sermonem impleverat,

( MFR 703 Gn. 27,6-40c) et egresso Iacob foras venit Esau, coctosque de venatione cibos intulit patri dicens, surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua, dixitque illi Isaac quis enim es tu, qui respondit ego sum filius tuus primogenitus Esau, expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait, quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires, benedixique ei et erit benedictus, auditis Esau sermonibus patris irrugiit clamore magno et consternatus ait, benedic etiam et mihi pater mi, qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam, at ille subiunxit, iuste vocatum est nomen eius Iacob, subplantavit enim me en altera vice, primogenita mea ante tulit, et nunc secundo subripuit benedictionem meam, rursumque ad patrem, nunquid non reservasti ait et mihi benedictionem, respondit Isaac dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi, frumento et vino stabilivi eum, et tibi post haec fili mi ultra quid faciam, cui Esau ait num unam inquit tantum benedictionem habes pater, mihi quoque obsecro ut benedicas, cumque eiulatu magno fleret, motus Isaac dixit ad eum, in pinguedine terrae et in rore caeli desuper erit benedictio tua.

( MFR 704. ) Graduale Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.

( MFR 705. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri, pater da mihi portionem substantiae quae me contingit, et divisit illis substantiam, et non post multos dies, congregatis omnibus adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose, et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere, et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat, in se autem reversus dixit, quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo, surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei, pater peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis, et surgens venit ad patrem suum, cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum eius et osculatus est illum, dixitque ei filius, pater peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus, dixit autem pater ad servos suos, cito proferte stolam primam et induite illum, et date anulum in manum eius, et calciamenta in pedes, et adducite vitulum saginatum et occidite, ut manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est, et coeperunt epulari, erat autem filius eius senior in agro, et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum, et vocavit unum de servis, et interrogavit quae haec essent, isque dixit illi, frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit, indignatus est autem et nolebat introire, pater ergo illius egressus coepit rogare illum, at ille respondens dixit patri suo, ecce tot annis servio tibi et nunquam mandatum tuum praeterivi, et nunquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer, sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti illi vitulum saginatum, at ipse dixit illi, fili tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt, epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.

( MFR 706. ) Offertorium. Illumina oculos meos, nequando obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum.

( MFR 707. ) Secreta. His sacrificiis Domine concede placatus, ut qui propriis oramus absolvi delictis, non gravemur extraneis. Per.

( MFR 708. ) Communio. Oportet te fili gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est.

( MFR 709. ) Post communionem. Sacramenti tui Domine divina libatio penetrabilia nostri cordis infundat, et sui participes potenter efficiat. Per.

( MFR 710. ) Super populum. Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi, ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur, caelesti etiam protectione muniatur. Per Dominum.

( MFR 711. Rubrica) Dominica tertia. Statio ad sanctum Laurentium foris murum.

( MFR 712. ) Introitus. Oculi mei semper ad Dominum quia ipse evellet de laqueo pedes meos, respice in me et miserere mei quoniam unicus et pauper sum ego. Ps. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus in te confido non erubescam.

( MFR 713. ) Oratio. Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice, atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. Per.

( MFR 714. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio, hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut inmundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei, nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiae, nolite ergo effici participes eorum, eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate, fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate.

( MFR 715. ) Graduale. Exurge Domine non prevaleat homo, iudicentur gentes in conspectu tuo. V. In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et perient a facie tua.

( MFR 716. ) Tractus. Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis. V. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. V. Ecce sicut oculi ancillae in manibus dominae suae. V. Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nobis. V. Miserere nobis Domine, miserere nobis.

( MFR 717. ) Secundum Lucam. In illo tempore erat Iesus eiciens daemonium et illud erat mutum, et cum eiecisset daemonium locutus est mutus, admiratae sunt turbae. Quidam enim ex eis dixerunt, in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia. Et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis, omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet, si autem et Satanas in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius, quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia, si autem ego in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt, ideo ipsi iudices vestri erunt, porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet, si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius aufert in quibus confidebat, et spolia eius distribuet, qui non est mecum adversus me est, et qui non colligit mecum dispergit. Cum inmundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem et non inveniens dicit, revertar in domum meam unde exivi, et cum venerit invenit scopis mundatam et ornatam, et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et sunt novissima hominis illius peiora prioribus. Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dicit illi, beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, at ille dixit, quinimmo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

( MFR 718. ) Offertorium. Iustitiae Domini rectae letificantes corda, et dulciora super mel et favum, nam et servus tuus custodit ea.

( MFR 719. ) Secreta. Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum corpora mentesque sanctificet. Per.

( MFR 720. ) Communio. Passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos, altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus, beati qui habitant in domo tua in saeculum saeculi laudabunt te.

( MFR 721. ) Post communionem. A cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve, quos tanti mysterii tribuis esse participes. Per.

( MFR 722. Rubrica) Feria secunda. Statio ad sanctum Marcum.

( MFR 723. ) Introitus. In Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermones in Deo sperabo non timebo, quid faciat mihi homo. Ps. Miserere mihi Domine quotiamo conculcavit me homo, tota die bellans tribulavit me.

( MFR 724. ) Oratio. Cordibus nostris quaesumus Domine gratiam tuam benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus. Per Dominum.

( MFR 725. ) Lectio libri Regum. In diebus illis, Naaman princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum et honoratus, per illum dedit enim Dominus salutem Syriae, erat autem vir fortis et dives sed leprosus, porro de Syria egressi fuerant latrunculi, qui captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman, quae ait ad dominam suam, utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet, ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens, sic et sic locuta est puella de terra Israel, dixitque ei rex Syriae, vade et mittam litteras ad regem Israel, qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem Israel in haec verba, cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua, cumque legisset rex Israel litteras scidit vestimenta sua et ait, numquid Deus sum ego ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua, animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me, quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens, quare scidisti vestimenta tua, veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel, venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei, misit ad eum nuntios Eliseus dicens, vade lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis, iratus Naaman recedebat dicens, putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae et curaret me, nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel ut laver in eis et emunder, cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei, pater et si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras, quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis, descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est a lepra, reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit et stetit coram eo et ait, vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum Dominus Deus Israel.

( MFR 726. ) Graduale. Deus vitam meam nuntiavi tibi posui lacrimas meas in conspectu tuo. V. Miserere mihi Domine quoniam conculcavit me homo tota die bellans tribulavit me.

( MFR 727. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixerunt Pharisaei ad Iesum, quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua. Ait autem, amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra, et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam, et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus, et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes, et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem, et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas eorum erat aedificata, ut praecipitarent eum, ipse autem transiens per medium illorum ibat.

( MFR 728. ) Offertorium. Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam, intende in me et exaudi me.

( MFR 729. ) Secreta. Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus, salutare nobis perfice sacramentum. Per Dominum.

( MFR 730. ) Communio. Quis dabit ex Sion salutare Israel dum avertit Dominus captivitatem plebis suae, exultabit Iacob et laetabitur Israel.

( MFR 731. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus, ut quod ore contingimus pura mente capiamus. Per.

( MFR 732. ) Super populum. Subveniat nobis Domine misericordia tua, ut ab inminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi te liberante salvari. Per.

( MFR 733. ) Feria tertia. Statio ad sanctam Pudentianam.

( MFR 734. ) Introitus. Ego clamavi quoniam exaudisti me Deus, inclina aurem tuam et exaudi verba mea, custodi me Domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me. Ps. Exaudi Domine iustitiam meam, intende deprecationem.

( MFR 735. ) Oratio.Exaudi nos omnipotens et misericors Deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. Per.

( MFR 736. ) Lectio libri Regum. In illo tempore mulier quaedam clamabat ad Eliseum prophetam dicens, servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum, et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi, cui dixit Eliseus, quid vis ut faciam tibi dic mihi, quid habes in domo tua, at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar, cui ait vade et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint tolles, ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos, illi autem offerebant vasa et illa infundebat, cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum, affer mihi adhuc vas, et ille respondit non habeo, stetitque oleum, venit autem illa et indicavit homini Dei, et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo, tu autem et filii tui vivite de reliquo.

( MFR 737. ) Graduale. Ab occultis meis munda me Domine et ab alienis parce servo tuo. V. Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

( MFR 738. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore respiciens Iesus discipulos suos dixit Simoni Petro, si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, si te audierit lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, quod si non audierit eos dic ecclesiae, si autem ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est, ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens ad eum Petrus dixit, Domine quotiens peccaverit in me frater meus et dimittam ei, usque septies, dicit illi Iesus, non dico tibi septies sed usque septuagies septies.

( MFR 739. ) Offertorium. xxvi Dextera Domini. require retro dominica iii post Epiphaniam

( MFR 740. ) Secreta. Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria dona perducat. Per.

( MFR 741. ) Communio. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo. Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam.

( MFR 742. ) Post communionem. Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. Per.

( MFR 743. ) Super populum. Tua nos Domine protectione defende, et ab omni semper iniquitate custodi. Per.

( MFR 744. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctum Sixtum.

( MFR 745. ) Introitus. Ego autem in Domino sperabo et exaltabo et letabor in tua misericordia quia respexisti humilitatem meam. Ps. In te Domine speravi non confundar in aeternum, in tua iustitia libera me et eripe me.

( MFR 746. ) Oratio. Praesta nobis quaesumus Domine, ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius inpetramus. Per.

( MFR 747. ) Lectio libri Exodi. Haec dicit Dominus Deus, honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non occides, non moechaberis, non furtum facies, non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, non concupisces rem proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt, cunctus autem populus audiebat voces et lampades et sonitum bucinae, montemque fumigantem, et perterriti ac pavore percussi, steterunt procul dicentes Moysi, loquere tu nobis et audiemus, non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur, et ait Moyses ad populum nolite timere, ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis, stetitque populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus, dixitque praeterea Dominus ad Moysen, haec dices filiis Israel, vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis, non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis, altare de terra facietis mihi, et offeretis super illud holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei.

( MFR 748. ) Graduale. Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum, sana me Domine. V. Conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde.

( MFR 749. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore accesserunt ad Iesum ab Ierosolymis scribae et Pharisaei dicentes, quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum, non enim lavant manus suas cum panem manducant, ipse autem respondens ait illis, quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram, nam Deus dixit, honora patrem tuum et matrem, et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur, vos autem dicitis, quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit, et non honorificabit patrem suum aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram, hypocritae bene prophetavit de vobis Isaias dicens, populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me, sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum, et convocatis ad se turbis dixit eis, audite et intellegite, non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem. Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei, scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt, at ille respondens ait, omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur. Sinite illos caeci sunt duces caecorum, caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt. Respondens autem Petrus dixit ei, edissere nobis parabolam istam, at ille dixit, adhuc et vos sine intellectu estis, non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur, quae autem procedunt de ore de corde exeunt, et ea sunt quae coinquinant hominem, de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia adulteria, fornicationes furta, falsa testimonia blasphemiae, haec sunt quae coinquinant hominem, non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem.

( MFR 750. ) Offertorium. Domine fac mecum misericordiam tuam propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua.

( MFR 751. ) Secreta. Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. Per.

( MFR 752. ) Communio. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, Domine.

( MFR 753. ) Post communionem. Sanctificet nos Domine quaesumus qua pasti sumus mensa caelestis, et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. Per.

( MFR 754. ) Super populum. Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. Per.

( MFR 755. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctum Cosmam et Damianum.

( MFR 756. ) Introitus. Salus populi ego sum dicit Dominus, de quacumque tribulatione clamaverint ad me exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum. Ps. Attendite populus meus legem meam, inclinate eurem vestram in verba oris mei.

( MFR 757. ) Oratio. Magnificet te Domine sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata sollemnitas, qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia contulisti. Per.

( MFR 758. ) Lectio Ieremiae prophetae. In diebus illis factus est verbum Domini ad me dicens, sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic, audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum, haec dicit Dominus exercituum Deus Israel, bonas facite vias vestras et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto, nolite confidere in verbis mendacibus dicentes, templum Domini templum Domini templum Domini est, quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum eius, advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco isto, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis, habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum, ait Dominus omnipotens.

( MFR 759. ) Graduale. Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. V. Aperis tu manum tuam, et inples omne animal benedictione.

( MFR 760. ) Secundum Lucam. In illo tempore surgens Iesus de synagoga introivit in domum Simonis, socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea, et stans super illam imperavit febri et dimisit illam, et continuo surgens ministrabat illis, cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad Iesum, at ille singulis manus inponens curabat eos. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia, quia tu es Filius Dei, et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum, et tenebant eum ne discederet ab eis, quibus ille ait, quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ad hoc missus sum, et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

( MFR 761. ) Offertorium. Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me Domine, et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

( MFR 762. ) Secreta. In tuorum Domine pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium. Per.

( MFR 763. ) Communio. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis, utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.

( MFR 764. ) Post communionem. Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio, quae cum beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. Per.

( MFR 765. ) Super populum. Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet, et tuis semper faciat servire mandatis. Per.

( MFR 766. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctum Laurentium in Lucina.

( MFR 767. ) Introitus. Fac mecum Domine signum in bonum, ut videant qui me oderunt et fundantur, quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me. Ps. Inclina Domine aurem tuam ad me, et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego.

( MFR 768. ) Oratio. Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere, ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. Per.

( MFR 769. ) Lectio libri Numerorum. In diebus illis convenerunt filii Israel ad Moysen et Aaron, et versi in seditionem dixerunt, da nobis aquam ut bibamus, ingressusque Moyses et Aaron dimissa multitudine ante tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum atque dixerunt, Domine Deus exaudi clamorem populi huius et aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae, ut satiati cesset murmuratio eorum, et apparuit gloria Domini super eos, locutusque est Dominus ad Moysen dicens, tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas, cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius, tulit igitur Moyses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei, congregata multitudine ante petram dixitque eis, audite rebelles et increduli, num de petra hac vobis aquam poterimus eicere, cumque levasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta, dixitque Dominus ad Moysen et Aaron, quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis, haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis.

( MFR 770. ) Graduale. In Deo speravit cor meum et adiutus sum, et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor illi. V. Ad te Domine clamavi Deus meus ne sileas ne discedas a me.

( MFR 771. Secundum Iohannem a) In illo tempore venit Iesus in civitatem Samariae quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo, erat autem ibi fons Iacob, Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem, hora erat quasi sexta, venit mulier de Samaria haurire aquam, dicit ei Iesus, da mihi bibere, discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent, dicit ergo ei mulier illa samaritana, quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana, non enim coutuntur Iudaei Samaritanis, respondit Iesus et dixit ei, si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam, dicit ei mulier, Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est, unde ergo habes aquam vivam, nunquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum hunc, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius, respondit Iesus et dixit ei, omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum, qui autem biberit ex aqua quam dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, dicit ad eum mulier, Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire, dicit ei Iesus, vade voca virum tuum et veni huc, respondit mulier et dixit, non habeo virum, dicit ei Iesus, bene dixisti quia non habeo virum, quinque enim viros habuisti, et hunc quem habes non est tuus vir, hoc vere dixisti,

( MFR 771. Secundum Iohannem) dicit ei mulier, Domine ut video propheta es tu, patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Ierosolymis est locus ubi adorare oportet, dicit ei Iesus, mulier crede mihi quia veniet hora, quando neque in monte hoc neque in Ierosolymis adorabitis Patrem, vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est, sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, nam et Pater tales quaerit qui adorent eum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare, dicit ei mulier, scio quia Messias venit qui dicitur Christus, cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia, dicit ei Iesus, ego sum qui loquor tecum, et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur, nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea, reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dixit illis hominibus, venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci, nunquid ipse est Christus, exierunt de civitate et veniebant ad eum, interea rogabant eum discipuli eius dicentes, rabbi manduca, ille autem dixit eis, ego cibum habeo manducare quem vos nescitis, dicebant ergo discipuli ad invicem, nunquid aliquis attulit ei manducare, dicit eis Iesus, meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam eius opus, nonne vos dicitis quia adhuc quattuor menses sunt et messis venit, ecce dico vobis, levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem, et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit, in hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat et alius est qui metit, ego misi vos metere quod vos non laborastis, alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis, ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia quaecumque feci, cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret, et mansit ibi duos dies, et multo plures crediderunt propter sermonem eius, et mulieri dicebant, quia iam non propter tuam loquelam credimus, ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.

( MFR 772. ) Offertorium. Intende voci orationis meae rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo Domine.

( MFR 773. ) Secreta. Respice Domine propitius ad munera quae sacramus, ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper assistant. Per.

( MFR 774. ) Communio. Qui biberit aquam quam ego dabo ei dicit Dominus,fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

( MFR 775. ) Post communionem. Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine, et ad caelestia regna perducat. Per.

( MFR 776. ) Super populum. Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus, cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus.

( MFR 777. Rubrica) Sabbato. Statio ad sanctam Susannam.

( MFR 778. ) Introitus. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum intende voci orationis meae. V. Rex meus et Deus meus.

( MFR 779. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui se affligendo carnem ab alimentis abstinet, sectando iustitiam a culpa ieiunet. Per.

( MFR 780. a) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis erat vir in Babylone et nomen eius Ioachim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchiae, pulchram nimis et timentem Dominum, parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi, erat autem Ioachim dives valde, et erat pomerium vicinum domus suae, et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnibus, et constituti sunt duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babilone, a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum, isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia, cum autem populus revertisset post meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui, et videbant eam senes cotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam eius, et averterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum, factum est autem cum observarent diem aptum quando eam possent invenire solam, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio,

( MFR 780. Lectio Danielis prophetae b ) aestus quippe erat et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos, contemplantes eam, dixit ergo puellis afferte mihi oleum et smigmata, et ostia pomerii claudite ut laver, cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt, ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, quam ob rem adsentire nobis et commiscere nobiscum, quod si nolueris dicemus testimonium contra te quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te, ingemuit Susanna et ait angustiae mihi sunt undique, si enim hoc egero mors mihi est, si autem non egero non effugiam manus vestras, sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini, et exclamavit voce magna Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam, cum autem audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam ut viderent quidnam esset, postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna, et facta est dies crastina, cumque venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam, ut interficerent eam, et dixerunt coram populo, mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioachim, et statim miserunt, et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis, flebant igitur sui et omnes qui noverant eam, consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius, quae flens suspexit ad caelum, erat enim cor eius fiduciam habens in Domino, et dixerunt presbyteri cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus solis puellis, et clausit ostia pomerii et dimisit puellas a se, venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea, porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri, et illum quidem non quivimus apprehendere, quia fortior nobis erat, et aperto ostio exilivit, hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis, huius rei testes sumus, credidit eis omnis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem, exclamavit autem voce magna Susanna et dixit, Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant, tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium, et ecce morior cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose conposuerunt adversus me,

( MFR 780. Lectio Danielis prophetae c) exaudivit autem Dominus vocem eius, cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris cui nomen Daniel, et exclamavit voce magna et dixit mundus ego sum a sanguine huius, et conversus omnis populus ad eum dixit, quis est sermo quem tu locutus es, qui cum staret in medio eorum ait, sic fatui filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel, revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam, reversus est igitur populus cum festinatione, et dixit ad eos Daniel, separate eos ab invicem procul et diiudicabo eos, cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum, inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino innocentem et iustum non interficies, nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris colloquentes sibi, qui ait sub scino, dixit autem Daniel recte mentitus es in caput tuum, ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium, et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei semen Chanaan et non Iuda, species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum, sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram, nunc ergo si vidisti eam dic mihi sub qua arbore conprehenderis eos loquentes sibi, qui ait sub prino, dixit autem ei Daniel recte mentitus es et tu in caput tuum, manet enim angelus Dei gladium habens ut scindat te medium et interficiat vos, exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se, et consurrexerunt adversus duos presbyteros, convicerat enim eos Daniel ex ore suo dixisse falsum testimonium, feceruntque eis sicuti male egerant adversus proximum et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

( MFR 781. ) Graduale. Si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es Domine. V. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.

( MFR 782. ) Secundum Ioannem. In illo tempore perrexit Iesus in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos, adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei, magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio, in lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare, tu ergo quid dicis, haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum, Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra, cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis, qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, et iterum se inclinans scribebat in terra, audientes autem unus post unum exiebant, incipientes a senioribus, et remansit Iesus solus et mulier in medio stans, erigens autem se Iesus dixit ei, mulier ubi sunt qui te accusabant, nemo te condemnavit, quae dixit, nemo Domine, dixit autem ei Iesus, nec ego te condemnabo, vade et amplius iam noli peccare.

( MFR 783. ) Offertorium. Gressus meos dirige Domine secundum eloqium tuum, ut non dominetur in eis omnis iniustitia Domine.

( MFR 784. ) Secreta. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. Per.

( MFR 785. ) Communio. Nemo te condemnavit mulier; nemo Domine, nec ego te condemnabo iam amplius noli peccare.

( MFR 786. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. Per.

( MFR 787. ) Super populum. Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. Per.

( MFR 788. Rubrica) Dominica quarta. Statio ad sanctam Ierusalem.

( MFR 789. ) Introitus. Laetare Ierusalem et conventum facite omnes qui diligitis eam, gaudete cum laetitia qui in tristitia fuistis, ut exultetis et satiemini ab uberibus consolationis vestrae. Ps. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus.

( MFR 790. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. Per.

( MFR 791. ) Lectio ad Galatas. Fratres, scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, sed qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem, quae sunt per allegoriam dicta, haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quae est Agar, Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Ierusalem et servit cum filiis suis, illa autem quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra, scriptum est enim, laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, nos autem fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus, sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc, sed quid dicit scriptura, eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae, itaque fratres, non sumus ancillae filii sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit.

( MFR 792. ) Graduale. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. V. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis.

( MFR 793. ) Tractus. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Ierusalem. V. Montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

( MFR 794. ) Secundum Ioannem. In illo tempore abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum. Cum sublevasset oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum, unde ememus panes ut manducent hi, hoc autem dicebat temptans eum, ipse enim sciebat quid esset facturus, respondit ei Philippus, ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri, est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, sed haec quid sunt inter tantos, dicit ergo Iesus, facite homines discumbere, erat autem faenum multum in loco, discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia, accepit ergo Iesus panes, et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus quantum volebant, ut autem impleti sunt dixit discipulis suis, colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant, collegerunt ergo et inpleverunt duodecim cophinos fragmentorum, ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant, quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum.

( MFR 795. ) Offertorium. Laudate Dominum quia benignus est, psallite nomini eius quoniam suavis est, omnia quaecumque voluit fecit in caelo et in terra.

( MFR 796. ) Secreta. Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 797. ) Communio. Ierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in idipsum, illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini ad confitendum nomini tuo Domine.

( MFR 798. ) Post communionem. Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur, sinceris tractemus obsequiis et semper fideli mente sumamus. Per.

( MFR 799. Rubrica) Feria secunda. Statio ad sanctos quattuor Coronatorum.

( MFR 800. ) Introitus. Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me, Deus exaudi orationem meam. V. Auribus percipe verba oris mei.

( MFR 801. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut observationes sacras annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per.

( MFR 802. ) Lectio libri Regum. In diebus illis venerunt duae mulieres meretrices ad regem Salomonem, steteruntque coram eo, quarum una ait obsecro mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo, tertia vero die postquam ego peperi, peperit et haec et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo exceptis nobis duabus, mortuus est autem filius mulieris huius nocte, dormiens quippe oppressit eum, et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo, suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo, cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram, responditque altera mulier non est ita, sed filius tuus mortuus est meus autem vivit, e contrario illa dicebat mentiris, filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est, atque in hunc modum contendebant coram rege, tunc rex ait, haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est, et ista respondit non, sed filius tuus mortuus est filius meus vivit, dixit ergo rex, afferte mihi gladium, cumque attulissent gladium coram rege ait dividite infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri, dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem, commota sunt quippe viscera eius super filio suo, obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum, e contrario illa dicebat, nec mihi nec tibi sit sed dividatur, respondit rex et ait, date huic infantem vivum et non occidatur, haec est enim mater eius, audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.

( MFR 803. ) Graduale. Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ut salvum me facias. V. Deus in te speravi Domine non confundar in aeternum.

( MFR 804. ) Secundum Ioannem. In illo tempore prope erat pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes, et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit, et his qui columbas vendebant dixit, auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est, zelus domus tuae comedit me. Responderunt ergo Iudaei et dixerunt, quod signum ostendis nobis quia haec facis. Respondit Iesus et dixit eis, solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud, dixerunt ergo Iudaei, quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud, ille autem dicebat de templo corporis sui, cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus, cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat, ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine.

( MFR 805. ) Offertorium. Iubilate Deo omnis terra. xxv require retro i dominica post Epiphaniam

( MFR 806. ) Secreta. Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. Per.

( MFR 807. ) Communio. Ab occultis meis munda me Domine et ab alienis parce servo tuo.

( MFR 808. ) Post communionem. Sumptis Domine salutaribus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. Per.

( MFR 809. ) Super populum. Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi, et quibus supplicandi praestas effectum tribue defensionis auxilium. Per.

( MFR 810. ) Feria tertia. Statio ad sanctum Laurentium in Damascum.

( MFR 811. ) Introitus. Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam, intende in me et exaudi me. V. Contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris.

( MFR 812. ) Oratio. Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. Per.

( MFR 813. ) Lectio libri Exodi. In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens, descende de monte quia peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, recesserunt cito de via quam ostendisti eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt, atque immolantes ei hostias dixerunt, isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Aegypti, rursumque ait Dominus ad Moysen, cerno quod populus iste durae cervicis sit, dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos, faciamque te in gentem magnam, Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens, cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna et in manu robusta, ne quaeso dicant Aegyptii, callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra, quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui, recordare Abraham Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temet ipsum dicens, multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli, et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro, et possidebitis eam semper, placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus est adversum populum suum et misertus est populo suo Dominus Deus noster.

( MFR 814. ) Graduale. Exurge Domine fer opem nobis et libera nos propter nomen tuum. V. Deus auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis.

( MFR 815. ) Secundum Ioannem. In illo tempore iam die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat, et mirabantur Iudaei dicentes, quomodo hic litteras scit cum non didicerit, respondit eis Iesus et dixit, mea doctrina non est mea sed eius qui misit me, si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar, qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit, qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est, nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, quid me quaeritis interficere, respondit turba et dixit, daemonium habes, quis te quadri interficere, respondit Iesus et dixit eis, unum opus feci et omnes miramini, propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem, si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato, nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate, dicebant ergo quidam ex Ierosolymis, nonne hic est quem quaerunt Iudaei interficere, ecce palam loquitur et nihil ei dicunt, numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus, sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens, et me scitis et unde sim scitis, et a me ipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis, ego scio eum et si dixero quia nescio eum ero similis vobis mendax, sed scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora eius. De turba autem multi crediderunt in eum.

( MFR 816. ) Offertorium. Expectans expectavi Dominum et respexit me et exaudivit deprecationem meam, et inmisit in os meum canticum novum hymnum Deo nostro.

( MFR 817. ) Secreta. Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per Dominum.

( MFR 818. ) Communio. Laetabimur in salutari tuo et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.

( MFR 819. ) Post communionem. Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine, et ad caelestia regna perducat. Per.

( MFR 820. ) Super populum. Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. Per.

( MFR 821. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctum Paulum.

( MFR 822. ) Introitus. Dum sanctificatus fuero in vobis congregabo vos de universis terris, et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et dabo vobis spiritum novum. Ps. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

( MFR 823. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 824. ) Oratio. Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per.

( MFR 825. ) Lectio Ezechielis prophetae. Haec dicit Dominus, sanctificabo nomen meum magnum, ut sciant gentes quia ego Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis, tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et operemini, et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 826. ) Graduale. Venite filii audite me timorem Domini docebo vos. V. Accedite ad eum et illuminamini et facies non confundentur.

( MFR 827. ) Dominus vobiscum.

( MFR 828. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quos ieiunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet, ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. Per.

( MFR 829. ) Graduale. Beata gens cuius est Dominus Deus eorum, populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi. V. Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

( MFR 830. ) Secundum Ioannem. In illo tempore praeteriens Iesus vidit hominem caecum a nativitate, et interrogaverunt eum discipuli sui, rabbi quis peccavit, hic aut parentes eius ut caecus nasceretur, respondit Iesus, neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestetur opera Dei in illo, me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est, venit nox quando nemo potest operari, quamdiu in mundo sum lux sum mundi, haec cum dixisset expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linuit lutum super oculos eius et dixit ei, vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus, abiit ergo et lavit et venit videns, itaque vicini et qui viderant eum prius quia mendicus erat dicebant, nonne hic est qui sedebat et mendicabat, alii dicebant quia hic est, alii autem nequaquam sed similis est eius, ille dicebat quia ego sum, dicebant ergo ei, quomodo aperti sunt tibi oculi, respondit, ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi, vade ad natatoria Siloae et lava, et abii et lavi et vidi, et dixerunt ei ubi est, ille ait nescio, adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat, erat autem sabbatum quando fecit Iesus lutum et aperuit oculos eius, iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset, ille autem dixit eis, lutum posuit mihi super oculos meos et lavi et video, dicebant ergo ex Pharisaeis quidam, non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit, alii dicebant, quomodo potest homo peccator haec signa facere, et scisma erat in eis, dicunt ergo caeco iterum, tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos, ille autem dixit, quia propheta est, non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius qui viderat, et interrogaverunt eos dicentes, hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est, quomodo ergo nunc videt, responderunt eis parentes eius et dixerunt, scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est, quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus, ipsum interrogate, aetatem habet ipse de se loquatur, haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos, iam enim conspiraverant Iudaei, ut si quis eum confiteretur Christum extra sinagoga fieret, propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate, vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei, da gloriam Deo, nos scimus quia hic homo peccator est, dixit ergo ille, si peccator est nescio, unum scio quia caecus cum essem modo video, dixerunt ergo illi, quid fecit tibi, quomodo aperuit tibi oculos, dixi vobis iam et audistis, quid iterum vultis audire, nunquid et vos vultis discipuli eius fieri, maledixerunt ei et dixerunt, tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus, nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit, respondit ille homo et dixit eis, in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos, scimus autem quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit, a saeculo non est auditum, quia quis aperuit oculos caeci nati, nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam, responderunt et dixerunt ei, in peccatis natus es totus et tu doces nos, et eiecerunt eum foras, audivit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei, tu credis in Filium Dei, respondit ille et dixit, quis est Domine ut credam in eum, et dixit ei Iesus, et vidisti eum et qui tecum loquitur ipse est, at ille ait, credo Domine, et procidens adoravit eum.

( MFR 831. ) Offertorium. Benedicite gentes Dominum Deum nostrum et obaudite voci laudis eius, qui posuit animam meam ad vitam et non dedit commoveri pedes meos, benedictus Dominus qui non amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me.

( MFR 832. ) Secreta. Supplices te rogamus omnipotens Deus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur, quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. Per Dominum.

( MFR 833. ) Communio. Lutum fecit ex sputo Dominus et linuit oculos meos et abii et lavi et vidi et credidi Deo.

( MFR 834. ) Post communionem. Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritualibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. Per.

( MFR 835. ) Super populum. Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium, et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. Per.

( MFR 836. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctum Silvestrum.

( MFR 837. ) Introitus. Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper. Ps. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.

( MFR 838. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia. Require retro in secundo folio.

( MFR 839. ) Lectio libri Regum. In diebus illis venit mulier Sunamitis ad Eliseum in montem Carmeli, cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum, ecce Sunamitis illa vade in occursum eius et dic ei, rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum, quae respondit recte, cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius, et accessit Giezi ut amoveret eam, et ait homo Dei dimitte illam, anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi, quae dixit illi nunquid petivi filium a domino meo, nunquid non dixi tibi ne illudas me, et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua et vade, si occurrerit tibi homo non salutes eum, et si salutaverit te quispiam non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri, porro mater pueri ait, vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te, surrexit ergo et secutus est eam, Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus, reversusque est Giezi in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer, ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius, ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum, et ascendit et incubuit super puerum, posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius, et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri, at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc, et ascendit et incubuit super eum, et oscitavit puer septies aperuitque oculos, at ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc, quae vocata ingressa est ad eum, cui ait tolle filium tuum, venit autem illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram, tulitque filium suum et egressa est, Eliseus vero reversus est in Galgala.

( MFR 840. ) Graduale. Respice Domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. V. Exurge Domine et iudica causam tuam, memor esto obprobrii servorum tuorum.

( MFR 841. ) Secundum Lucam. In illo tempore ibat Iesus in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa, cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa, quam cum vidisset Dominus misericordia motus super eam dixit illi, noli flere, et accessit et tetigit loculum, hi autem qui portabant steterunt, et ait, adolescens dico tibi surge, et resedit qui erat mortuus et coepit loqui, et dedit illum matri suae, accepit autem omnis timor, et magnificabant Deum dicentes, quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.

( MFR 842. ) Offertorium. Domine ad adiuvandum me festina, confundantur omnes adversum me qui cogitant servis tuis mala.

( MFR 843. ) Secreta. Purifica nos misericors Deus ut ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. Per.

( MFR 844. ) Communio. Domine memorabor iustitiae tuae solius, Deus docuisti me a iuventute mea et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me.

( MFR 845. ) Post communionem. Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium venire patiaris quae fidelibus tuis ad remedium providisti. Per.

( MFR 846. ) Super populum. Populi tui Deus institutor et rector, peccata quibus inpugnantur expelle, ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus. Per.

( MFR 847. ) Feria sexta. Statio ad sanctum Eusebium.

( MFR 848. ) Introitus. Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor. Ps. Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum tuarum annuntiat firmamentum.

( MFR 849. ) Oratio. Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis, praesta quaesumus ut ecclesia tua aeternis proficiat institutis, et temporalibus non destituatur auxiliis. Per.

( MFR 850. ) Lectio libri Regum. In diebus illis aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus, dixit ergo ad Eliam, quid mihi et tibi vir Dei, ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum, et ait ad eam Elias da mihi filium tuum, tulitque eum de sinu illius, et portavit in cenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et clamavit ad Dominum et dixit, Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor afflixisti ut interficeres filium eius, et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait, Domine Deus meus vertatur oro anima pueri huius in viscera eius, et exaudivit Dominus vocem Eliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit, tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae et ait illi, en vivit filius tuus, dixitque mulier ad Eliam, nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

( MFR 851. ) Graduale. Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. V. Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus.

( MFR 852. Secundum Ioannem a) In illo tempore erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius, Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur, miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes, Domine ecce quem amas infirmatur, audiens autem Iesus dixit eis, infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam, diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum, ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus, deinde post haec dicit discipulis suis, eamus in Iudaeam iterum, dicunt ei discipuli, rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc, respondit Iesus, nonne duodecim horae sunt diei, si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt, si autem ambulaverit in nocte offendit quia lux non est in eo, haec ait, et post hoc dicit eis, Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem eum, dixerunt ergo discipuli eius, Domine si dormit salvus erit, dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret, tunc ergo dixit eis Iesus manifeste, Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum,.

( MFR 852. Secundum Ioannem b) dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos, eamus et nos ut moriamur cum eo, venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem, erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis xv, multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo, Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi, Maria autem domi sedebat, dixit ergo Martha ad Iesum, Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus, sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus, dicit illi Iesus, resurget frater tuus, dicit ei Martha, scio quia resurget in resurrectione in novissimo die, dicit ei Iesus, ego sum resurrectio et vita, qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet, et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum, credis hoc, ait illi, utique Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in hunc mundum venisti, et cum hoc dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens, magister adest et vocat te, illa autem ut audivit surgit cito et venit ad eum, nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in loco illo ubi occurrerat ei Martha, Iudaei ergo qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes, quia vadit ad monumentum ut ploret ibi,

( MFR 852. Secundum Ioannem c ) Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei, Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus, Iesus ergo ut vidit eam plorantem, et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, infremuit spiritu et turbavit se ipsum et dixit, ubi posuistis eum, dicunt ei, Domine veni et vide, et lacrimatus est Iesus, dixerunt ergo Iudaei, ecce quomodo amabat eum, quidam autem dixerunt ex ipsis, non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati facere ut et hic non moreretur, Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum, erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei, dicit Iesus, tollite lapidem, dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat, Domine iam fetet, quadriduanus enim est, dicit ei Iesus, nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei, tulerunt ergo lapidem, Iesus autem elevatis sursum oculis dixit, Pater gratias ago tibi quoniam audisti me, ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti, haec cum dixisset voce magna clamavit, Lazare veni foras, et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata, dicit eis Iesus, solvite eum et sinite abire, multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et Martham et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum

( MFR 853. ) Offertorium. Populum humilem salvum facies Domine et oculos superborum humiliabis quoniam quis Deus praeter te Domine.

( MFR 854. ) Secreta. Munera nos Domine quaesumus oblata purificent, et te nobis iugiter faciant esse placatum. Per Dominum.

( MFR 855. ) Communio. Videns Dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Iudaeis et clamabat Lazare veni foras, et prodiit ligatus manibus et pedibus qui fuerat quatriduanus mortuus.

( MFR 856. ) Post communionem. Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti, et a propriis reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per.

( MFR 857. ) Super populum. Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus. Per.

( MFR 858. Rubrica) Sabbato statio ad sanctum Nicolaum de carcere.

( MFR 859. ) Introitus. Sitientes venite ad aquas dicit Dominus, et qui non habetis pretium venite et bibite cum laetitia. Ps. Attendite popule meus, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

( MFR 860. ) Oratio. Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietati. Per.

( MFR 861. ) Lectio libri Isaiae. Haec dicit Dominus, in tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui, et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris sunt revelamini, super vias pascentur et in omnibus planis pascuae eorum, non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos, et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur, ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi, laudate caeli et exulta terra, iubilate montes laudem, quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur, et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei, nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui, et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 862. ) Graduale. Tibi Domine derelictus est pauper, pupillo tueris adiutor. V. Ut quid Domine recessisti longe, despicis in oportunitatibus in tribulatione dum superbit impius, incenditur pauper.

( MFR 863. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dicebat Iesus turbis Iudaeorum, ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae, dixerunt ergo ei Pharisaei, tu de temet ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum, respondit Iesus et dixit eis, et si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado, vos autem nescitis unde venio aut quo vado, vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam, et si iudico ego iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater, et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est, ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater, dicebant ergo ei, ubi est Pater tuus. Respondit Iesus, neque me scitis neque Patrem meum, si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis. Haec verba locutus est Iesus in gazophilacio docens in templo, et nemo apprehendit eum quia nondum venerat hora eius.

( MFR 864. ) Offertorium. Factus est Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus, sperabo in eum.

( MFR 865. ) Secreta. Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius voluntates. Per.

( MFR 866. ) Communio. Dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit, super aquas refectionis educavit me.

( MFR 867. ) Post communionem. Tua nos quaesumus Domine sancta purificent, et operatione sua perficiant esse placatos. Per.

( MFR 868. ) Super populum. Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci, da nobis digne flere mala quae fecimus, ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus. Per.

( MFR 869. Rubrica) Dominica de passione. Ad introitus cotidie usque ad Pascha non dicitur Gloria Patri et Filio sed a capite reincipiuntur ubi Gloria debet dici.

( MFR 870. ) Introitus. Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso eripe me quia tu es Deus meus et fortitudo mea. V. Emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum.

( MFR 871. ) Oratio. Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice, ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. Per.

( MFR 872. ) Lectio ad Hebraeos. Fratres, Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa, si enim sanguis hircorum aut taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo, emundavit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi, et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 873. ) Graduale. Eripe me Domine de inimicis meis, doce me facere voluntatem tuam. V. Liberator meus Domine de gentibus iracundis, ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me.

( MFR 874. ) Tractus. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. V. Dicat nunc Israel saepe expugnaverunt me a iuventute mea. V. Etenim non potuerunt mihi, supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. V. Prolongaverunt iniquitatem sibi, Dominus iustus concidet cervices peccatorum.

( MFR 875. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dicebat Jesus turbis Iudaeorum et principibus sacerdotum, quis ex vobis arguet me de peccato, si veritatem dico quare vos non creditis mihi, qui est ex Deo verba Dei audit, propterea vos non auditis quia ex Deo non estis, responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei, nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes, respondit Iesus, ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me, ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et iudicet, amen amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum, dixerunt ergo Iudaei, nunc cognovimus quia daemonium habes, Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum, nunquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est, et prophetae mortui sunt, quem te ipsum facis, respondit Iesus, si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est, est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est, et non cognovistis eum, ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax, sed scio eum, et sermonem eius servo, Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, et vidit et gavisus est, dixerunt ergo Iudaei ad eum, quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti, dixit eis Iesus, amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum, tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum, Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

( MFR 876. ) Offertorium. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, retribue servo tuo vivam et custodiam sermones tuos, vivifica me secundum verbum tuum Domine.

( MFR 877. ) Secreta. Haec munera Domine quaesumus, et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. Per.

( MFR 878. ) Communio. Hoc corpus quod pro vobis tradetur, hic calix novi testamenti est in meo sanguine dicit Dominus, hoc facite quotienscumque sumitis in meam commemorationem.

( MFR 879. ) Post communionem. Adesto nobis Domine Deus noster, et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. Per.

( MFR 880. Rubrica) Feria secunda. Statio ad sanctum Chrisogonum.

( MFR 881. ) Introitus. Miserere mihi Domine quoniam conculcavit me homo tota die bellans tribulavit me. V. Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me.

( MFR 882. Rubrica) Notandum quod in missa non dicimus nisi tres tantum orationes videlicet de feria de ecclesia et pro papa, et non dicitur A cunctis usque ad dominicam primam post Pentecosten.

( MFR 883. ) Oratio. Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia, et cunctorum nobis indulgentiam propitius largire culparum. Per Dominum.

( MFR 884. ) Lectio Ionae prophetae. In diebus illis factum est verbum Domini ad Ionam prophetam secundo dicens, surge vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te, et surrexit Ionas et abiit in Niniven iuxta verbum Domini, et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium, et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit, adhuc xl dies et Ninive subvertetur, et crediderunt viri ninivitae in Domino, et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem, et pervenit verbum usque ad regem Ninive, et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco et sedit in cinere, et clamavit et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius dicens, homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam, nec pascantur et aquam non bibant, et operiantur saccis homines et iumenta, clament ad Deum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum, quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae et non peribimus, et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt cito de via sua mala, et misertus est populo suo Dominus Deus noster.

( MFR 885. ) Graduale. Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei. V. Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.

( MFR 886. ) Secundum Ioannem. In illo tempore miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent Iesum. Dixit ergo eis Iesus, adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui misit me. Quaeretis me et non invenietis, et ubi sum ego vos non potestis venire, dixerunt ergo Iudaei ad semet ipsos, quo hic iturus est quia non inveniemus eum, nunquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes, quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis, et ubi ego sum vos non potestis venire, in novissimo autem die magno festivitatis, stabat Iesus et clamabat dicens, si quis sitit veniat ad me et bibat, qui credit in me sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.

( MFR 887. ) Offertorium. Domine convertere et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam.

( MFR 888. ) Secreta. Concede nobis Domine Deus noster, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. Per.

( MFR 889. ) Communio. Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

( MFR 890. ) Post communionem. Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam. Per.

( MFR 891. ) Super populum. Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis, ut bonis operibus inherendo tua semper mereatur protectione defendi. Per.

( MFR 892. Rubrica) Feria tertia. Statio ad sanctum Cyriacum.

( MFR 893. ) Introitus. Expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum. Ps. Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo.

( MFR 894. ) Oratio. Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos expiando gratia tua dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. Per.

( MFR 895. ) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis congregati sunt Babylonii ad regem et dixerunt ei, trade nobis Danielem qui Bel destruxit et draconem interfecit alioquin interficiemus te et domum tuam, vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer, et necessitate conpulsus tradidit eis Danielem, qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex, porro in lacu erant leones septem et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves, et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem, erat autem Abbacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo, et ibat in campum ut ferret messoribus, dixitque angelus Domini ad Abbacuc, fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum, et dixit Abbacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio, et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui, et clamavit Abbacuc dicens, Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus, et ait Danihel recordatus enim es mei Domine Deus meus et non dereliquisti diligentes te, surgensque Daniel comedit, porro angelus Domini restituit Abbacuc confestim in locum suum, venit ergo rex die septima ut lugeret Danielem, et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum, et exclamavit rex voce magna dicens, magnus es Domine Deus Danielis, et extraxit eum de lacu, illos autem qui perditionis causa eius fuerant intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo tunc rex ait paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est liberator et salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum.

( MFR 896. ) Graduale. Discerne causam meam Domine, ab homine iniquo et dolso eripe me. V. Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum.

( MFR 897. ) Secundum Ioannem. In illo tempore ambulabat Iesus in Galilaea, non enim volebat in Iudaea ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere, erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia, dixerunt autem ad eum fratres eius, transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis, nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse, si haec facis manifesta te ipsum mundo, neque enim fratres eius credebant in eum, dicit ergo eis Iesus, tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum, non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt, vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum inpletum est, haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea, ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste sed quasi in occulto, Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant, ubi est ille, et murmur multus erat de eo in turba, quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas, nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

( MFR 898. ) Offertorium. Sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum Domine quoniam non derelinquis quaerentes te, psallite Domino qui habitat in Sion quoniam non est oblitus orationem pauperum.

( MFR 899. ) Secreta. Hostias tibi Domine deferimus inmolandas quae temporalem consolationem significent, ut promissa non desperemus aeterna. Per.

( MFR 900. ) Communio. Redime me Deus Israel ex omnibus angustiis meis.

( MFR 901. ) Post communionem. Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exequentes, donis mereamur caelestibus propinquare. Per.

( MFR 902. ) Super populum. Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum, ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. Per.

( MFR 903. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctum Marcellum.

( MFR 904. ) Introitus. Liberator meus de gentibus iracundis ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me Domine. Ps. Diligam te Domine virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum.

( MFR 905. ) Oratio. Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra, et quibus devotionis praestas effectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. Per.

( MFR 906. ) Lectio libri Levitici. In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens ego sum Dominus Deus virtutum, non facietis furtum, non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum, non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui ego Dominus, non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum, non morabitur opus mercennarii apud te usque mane, non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum, sed timebis Dominum Deum tuum quia ego sum Dominus, non facies quod iniquum est, nec iniuste iudicabis, non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis, iuste iudica proximo tuo, non eris criminator et susurro in populis, non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus, non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum, non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum, diliges amicum tuum sicut te ipsum ego Dominus, leges meas custodite, ego enim sum Dominus Deus vester.

( MFR 907. ) Graduale. Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me. V. Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me, Domine abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum.

( MFR 908. ) Secundum Ioannem. In illo tempore, facta sunt encenia in Ierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis, circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei, quousque animam nostram tollis, si tu es Christus dic nobis palam, respondit eis Iesus, loquor vobis et non creditis, opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me, sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis, oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea, Pater meus qui dedit mihi maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei, ego et Pater unum sumus, sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum, respondit eis Iesus, multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis, responderunt ei Iudaei, de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum, respondit eis Iesus, nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixi dii estis, si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum, si non facio opera Patris mei nolite credere mihi, si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre.

( MFR 909. ) Offertorium. Eripe me de inimicis meis Deus meus et ab insurgentibus in me libera me Domine.

( MFR 910. ) Secreta. Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. Per.

( MFR 911. ) Communio. Lavabo inter innocentes manus meas et circuibo altare tuum Domine ut audiam vocem laudis tuae, ut enarrem universa mirabilia tua.

( MFR 912. ) Post communionem. Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur, ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. Per.

( MFR 913. ) Super populum. Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus, ut quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribue benignus effectum. Per.

( MFR 914. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctum Apollinarem.

( MFR 915. ) Introitus. Omnia quae fecisti nobis Domine in vero iudicio fecisti quia peccavimus tibi et mandatis tuis non oboedivimus, sed da gloriam nomini tuo et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae tuae. Ps. Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

( MFR 916. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas conditionis humanae per inmoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur. Per.

( MFR 917. ) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis oravit Daniel Dominum dicens, Domine Deus Israel ne despicias populum tuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum, neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in litore maris, quia Domine inminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra, et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux, neque holocaustum neque sacrificium, neque oblatio neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam, sed in animo contrito et spiritu humilitatis, suscepiamur sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in milibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi, quia non est confusio confidentibus in te, et nunc sequimur in toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine, et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia et robur eorum conteratur, et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super omnem terram Dominus Deus noster.

( MFR 918. ) Graduale. Tollite hostias et introite in atria eius, adorate Dominum in aula sancta eius. V. Revelabit Dominus condensa et in templo eius omnes dicent gloriam.

( MFR 919. ) Secundum Lucam. In illo tempore rogabat Iesum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo, et ingressus domum Pharisaei discubuit, et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento unguebat, videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens, hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est, et respondens Iesus dixit ad illum, Simon habeo tibi aliquid dicere, at ille ait, magister dic, duo debitores erant cuidam feneratori, unus debebat denarios quingentos et alius quinquaginta, non habentibus illis unde redderent donavit utrisque, quis ergo eum plus diliget, respondens Simon dixit, aestimo quia is cui plus donavit, at ille dixit ei, recte iudicasti, et conversus ad mulierem dixit Simoni, vides hanc mulierem, intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit, osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos, oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos, propter quod dico tibi, remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum, cui autem minus dimittitur minus diligit, dixit autem ad illam Iesus, remittuntur tibi peccata tua, et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se, quis est hic qui etiam peccata dimittit, dixit autem ad mulierem, fides tua te salvam fecit vade in pace.

( MFR 920. ) Offertorium. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Sion.

( MFR 921. ) Secreta. Domine Deus noster qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti tuo nomini quoque munera iussisti dicanda constitui, tribue quaesumus ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum. Per.

( MFR 922. ) Communio. Memento verbi tui servo tuo Domine in quo mihi spem dedisti, haec me consolata est in humilitate mea.

( MFR 923. ) Post communionem. Quod ore sumpsimus Domine pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per.

( MFR 924. ) Super populum. Adesto Domine propitius plebi tuae, ut qui tibi non placent respuentes, tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. Per.

( MFR 925. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctum Stephanum in Celio monte.

( MFR 926. ) Introitus. Miserere mihi Domine quoniam tribulor, libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum et a persequentibus me, Domine non confundar quoniam invocavi te. Ps. In te Domine speravi non confundar in aeternum, in tua iustitia libera me et eripe me.

( MFR 927. ) Oratio. Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde, ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. Per.

( MFR 928. ) Lectio Ieremiae prophetae. In diebus illis dixit Ieremias Domine omnipotens, qui te derelinquunt confundantur, recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum, sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es, ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat, et ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi tu scis, quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit, non sis mihi tu formidini, spes mea tu in die afflictionis, confundantur qui me persequuntur et non confundar ego, paveant illi et non paveam ego, induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos, Dominus Deus noster.

( MFR 929. ) Graduale. Pacifice loquebantur mihi inimici mei et in ira molesti erant mihi. V. Vidisti Domine ne sileas ne discedas a me.

( MFR 930. ) Secundum Ioannem. In illo tempore collegerunt pontifices et Pharisaei consilium adversus Iesum et dicebant, quid facimus quia hic homo multa signa facit, si dimittimus eum sic omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem, unus autem ex ipsis Cayphas nomine cum esset pontifex anni illius dixit eis, vos nescitis quicquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit, quia Iesus erat moriturus pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum, Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

( MFR 931. ) Offertorium. Benedictus es Domine doce me iustificationes tuas et non tradas calumniatoribus me superbis et respondebo exprobrantibus mihi verbum.

( MFR 932. ) Secreta. Praesta nobis misericors Deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari. Per.

( MFR 933. ) Communio. Ne tradideris me Domine in animas persequentium me quia insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi.

( MFR 934. ) Post communionem. Sumpti sacrificii perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta repellat. Per.

( MFR 935. ) Super populum. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. Per.

( MFR 936. Rubrica) Sabbato. Statio ad sanctum Ioannem in porta latina. Officium praeteriti diei recapitulatur scilicet introitus Miserere mihi per ordinem.

( MFR 937. ) Oratio. Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu, ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. Per Dominum.

( MFR 938. ) Lectio Ieremiae prophetae. In diebus illis dixerunt inpii Iudaei ad invicem venite cogitemus contra iustum cogitationes, non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta, venite et percutiamus eum in lingua, et non attendamus ad universos sermones eius, attende Domine ad me et audi voces adversariorum meorum, nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae, recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis, propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii, fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri earum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio, audiatur clamor de domibus eorum, adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis, tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur, fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui Domine Deus noster.

( MFR 939 Sequentia sancti evangelii secundum Ioannem a) . In illo tempore cogitaverunt principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolyma, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei, et clamabant, osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Et invenit Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est, noli timere filia Sion, ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando clarificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei, testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis, propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum, Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos, videtis quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit, erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo,

( MFR 939 Sequentia sancti evangelii secundum Ioannem b) hi ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes, domine volumus Iesum videre, venit Philippus et dicit Andreae, Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. Iesus autem respondit eis dicens, venit hora ut clarificetur Filius hominis. Amen amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit multum fructum affert. Qui amat animam suam perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat me sequatur, et ubi sum ego illic et minister meus erit, si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus. Nunc anima mea turbata est et quid dicam, Pater salvifica me ex hora hac. Sed propterea veni in horam hanc, Pater clarifica tuum nomen, venit ergo vox de caelo, et clarificavi et iterum clarificabo, turba ergo quae stabat et audierat dicebat tonitruum factum esse, alii dicebant, angelus ei locutus est, respondit Iesus et dixit, non propter me vox haec venit sed propter vos, nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras, et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum, hoc autem dicebat significans qua morte erat moriturus, respondit ei turba, nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis, quis est iste Filius hominis, dixit ergo eis Iesus, adhuc modicum lumen in vobis est, ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant, et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat, dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis, haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.

( MFR 940. ) Secreta. A cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse consortes. Per Dominum.

( MFR 941. ) Post communionem. Divini satiati muneris largitate quaesumus Domine Deus noster ut huius semper participatione muniamur. Per.

( MFR 942. ) Super populum. Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. Per.

( MFR 943. Rubrica) Ordo in die palmarum. Dominica in palmis secunda hora diei mediante clerici conveniant in ecclesia missalibus vestimentis induti et expositis in medio palmarum vel olivae seu aliarum arborum ramis benedicat sacerdos salem et aquam, deinde dicitur antiphona

( MFR 944. ) Osanna Filio David benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel, osanna in excelsis.

( MFR 945. ) Qua completa dicit sacerdos Dominus vobiscum.

( MFR 946. ) Oratio. Deus quem diligere et amare iustitia est, ineffabilis gratiae tuae dona in nobis multiplica, et qui fecisti nos in morte Filii tui sperare quae credimus fac nos eodem resurgente pervenire quo tendimus. Per.

( MFR 947. ) Lectio libri Exodi. In diebus illis venerunt filii Israel in Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae, et castrametati sunt iuxta aquas, profectique sunt de Helim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Helim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti, et murmuravit omnis multitudo filiorum Israel, contra Moysen et Aaron in solitudine, dixeruntque ad eos filii Israel, utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate, cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame, dixit autem Dominus ad Moysen, ecce ego pluam vobis panes de caelo, egrediatur populus et colligat quae sufficiant per singulos dies, ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non, die autem sexto parent quod inferant, et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies, dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel, vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti, et mane videbitis gloriam Dei.

( MFR 948. Rubrica) Deinde cantatur pro graduali

( MFR 949 ) Responsorium. Collegerunt pontifices et Pharisaei consilium et dicebant, quid facimus quia hic homo multa signa facit, si dimittimus eum sic omnes credent in eum, ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem. V. Unus autem ex illis Cayphas nomine, cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens, expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat, ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes. Ne.

( MFR 950. ) Vel aliud responsorium In monte Oliveti oravit Iesus ad Patrem.

( MFR 951. Rubrica) Quo expleto diaconus legit evangelium.

( MFR 952. ) Sequentia sancti evangelii secundum Matthaeum. In illo tempore cum apropinquasset Iesus Ierosolymis, et venisset Betphage ad montem Oliveti, tunc misit duos discipulos suos dicens, ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi, et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem, dicite filiae Sion, ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus, et adduxerunt asinam et pullum, et inposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt, plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes, osanna Filio David, benedictus qui venit in nomine Domini.

( MFR 953. Rubrica) Post haec benedicuntur palmae et olivae. Tunc dicit sacerdos Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus.

( MFR 954. ) Auge fidem in te sperantium Deus et supplicum preces clementer exaudi, veniat super nos multiplex misericordia tua, benedicantur et hi palmites olivarum, et sicut in figura ecclesiae multiplicasti Noe egredientem de arca et Moysen exeuntem de Aegypto cum filiis Israel, ita nos portantes palmas et ramos olivarum bonis actibus occurramus obviam Christo, et per ipsum in gaudium introeamus aeternum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

( MFR 955. ) V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

( MFR 956. ) Praefatio. Vere dignum et iustum est aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui gloriaris in consilio sanctorum tuorum, tibi enim serviunt creaturae tuae quia te solum auctorem et Deum cognoscunt, et omnis factura tua te collaudat et benedicunt te sancti tui, quia illud magnum Unigeniti tui nomen coram regibus et potestatibus huius saeculi libera voce confitentur, cui assistunt angeli et archangeli throni et dominationes, cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.

( MFR 957. ) Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth, pleni sunt et cetera.

( MFR 958. ) Oratio. Petimus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, ut respicere digneris super hanc creaturam olivae quam ex ligni materie prodire iussisti, quam columba rediens ad arcam proprio obtulit ore, benedicere et sanctificare digneris, ut quicumque ex ea acceperint accipiant sibi ad protectionem animae et corporis, fiatque Domine nostrae salutis remedium tuae gratiae sacramentum. Per.

( MFR 959. ) Alia oratio. Deus qui dispersa congregas et congregata conservas, qui populis obviam Iesu ramos portantibus benedixisti, benedic etiam et hos ramos palmae et olivae quos tui famuli ad honorem nominis tui fideliter suscipiunt, ut in quemcumque locum introducti fuerint tuam benedictionem habitatores loci illius consequantur, et omni adversitate effugata dextera tua protegat quos redemit Iesus Christus filius tuus Dominus noster. Qui tecum.

( MFR 960. ) Alia oratio. Deus qui miro dispositionis ordine ex rebus etiam insensibilibus dispensationem nostrae salutis ostendere voluisti, da quaesumus ut devota tuorum corda fidelium salubriter intelligant quid mystice designetur in facto, quod hodie caelesti lumine afflata Redemptori obviam procedens palmarum atque olivarum ramos vestigiis eius turba substravit, palmarum igitur rami de mortis principe triumphos expectant, surculi vero olivarum spiritualem unctionem advenisse quodammodo clamant, intellexit enim iam tunc illa hominum beata multitudo praefigurari, quia Redemptor noster humanis condolens miseriis pro totius mundi vita cum mortis principe esset pugnaturus ac moriendo triumphaturus, et ideo talia obsequens administravit quae in illo et triumphos victoriae et misericordiae pinguedinem declararent, quod nos quoque plena fide et factum et significatum retinentes te Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eundem Dominum nostrum Iesum Christum suppliciter exoramus, ut in ipso atque per ipsum cuius nos membra fieri voluisti de mortis imperio victoriam reportantes ipsius gloriosae resurrectionis participes esse mereamur. Qui tecum.

( MFR 961. ) Alia oratio. Deus qui per olivae ramum pacem terris columbam nuntiare iussisti, praesta quaesumus ut hos olivae ceterarumque arborum ramos caelesti benedictione sanctifices, ut cunctis populis tuis proficiant ad salutem. Per.

( MFR 962. ) Alia oratio. Benedic quaesumus Domine hos palmarum seu olivarum ramos, et praesta ut quod populus tuus tua veneratione hodierna die corporaliter agit, hoc spiritualiter summa benedictione proficiat, de hoste victoriam reportando et opus misericordiae summo opere diligendo. Per.

( MFR 963. Rubrica) Tunc rami benedicti aspergantur aqua benedicta cum antiphona Aspergis me Domine hysopo et adoleantur incenso, tunc dicat sacerdos Dominus vobiscum.

( MFR 964. ) Oratio. Deus qui Filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum pro salute nostra in hunc mundum misisti, ut se humiliaret ad nos et nos revocaret ad te, cui etiam dum Ierusalem veniret et adimpleret scripturas, credentium populorum turba fidelissima devotione vestimenta sua cum ramis palmarum in via sternebant, praesta quaesumus ut illi fidei viam praeparemus de qua remoto lapide offensionis et petra scandali frondeant apud te opera nostrae iustitiae ramis, ut eius vestigia sequi mereamur. Per.

( MFR 965. Rubrica) Dicta oratione expendantur palmae et rami clero et populo et cantor incipiat

( MFR 966. ) Antiphona. Pueri Hebraeorum portantes ramos olivarum obviaverunt Domino clamantes et dicentes osanna in excelsis.

( MFR 967. ) Alia antiphona. Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes osanna Filio David, benedictus qui venit in nomine Domini.

( MFR 968. Rubrica) Sed antequam incipiatur processio dicatur haec oratio

( MFR 969. ) Oremus. Omnipotens sempiterne Deus qui Dominum nostrum Iesum Christum die azimorum super pullum asinae sedere fecisti et turbas populorum vestimenta vel ramos arborum in via sternere et osanna decantare in laudem ipsius docuisti, da quaesumus ut illorum innocentiam imitari possimus, ut eorum meritum consequi mereamur. Per eundem.

( MFR 970. Rubrica) Tunc clerus et populus ad processionem ordinate et reverenter incipiat procedere. Cantores cantent has antiphonas

( MFR 971. ) Occurrunt turbae cum floribus et palmis Redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia, Filium Dei ore gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila osanna.

( MFR 972. ) Alia antiphona. Turba multa quae convenerant ad diem festum clamabant Domino benedictus qui venit in nomine Domini osanna in excelsis.

( MFR 973. ) Alia antiphona. Cum angelis et pueris fideles inveniamur triumphatori mortis clamantes osanna in excelsis. euouae.

( MFR 974. Rubrica) Clerici vero et populus revertentes a processione stent ad ianuam ecclesiae, duo cantores stent intus in ecclesia. Sacerdos autem et alii clerici stent deforis et cantent hos versus clausis ianuis

( MFR 975. ) Gloria laus et honor tibi sit Rex Christe Redemptor. V. Gloria laus et V. Cui puerile decus prompsit osanna pium. R. Gloria laus. V. Israel es tu Rex, Davidis et inclita proles. V. Nomine qui in Domini Rex benedicte venis. R. Gloria. V. Coetus in excelsis te laudat caelitus omnis. V. Et mortalis homo cuncta creata simul. R. Gloria. V. Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit. V. Cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi. R. Gloria. V. Hi tibi passuro solvebant munera laudis, nos tibi regnanti pangimus ecce melos. R. Gloria. V. Hi placuere tibi, placeat devotio nostra. V. Rex bone Rex clemens cui bona cuncta placent. R. Gloria. V. Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis agni. V. Nos facit Hebraeos transitus ecce pius. R. Gloria. V. Sis pius ascensor tu et nos simus asellus. V. Tecum nos capiat urbs veneranda Dei. R. Gloria. V. Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur. V. Te benedicta ut ea nostra caterva vehat. R. Gloria. V. Tegmine sive animae sternamus corpora nostra V. Quo per nos semper sit via tuta tibi. R. Gloria. V. Sit pia pro palmae nobis victoria ramis. V. Et tibi victori forte canamus ita.

( MFR 976. Rubrica) His finitis omnes intrent in ecclesiam cantando responsorium

( MFR 977. ) Ingrediente Domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes, cum ramis palmarum osanna clamant in excelsis. V. Cumque audissent quod Iesus venisset Ierosolymam exierunt obviam ei. R. Cum.

( MFR 978. Rubrica) Et qui non receperunt palmas recipiant si velint eodem modo sicut superius. Deinde agatur missa ordine suo sine Gloria in excelsis, diaconus non petat benedictionem nec dicat Dominus vobiscum ante passionem, sed absolute incipiat Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum et nullus ei respondeat. Eodem ordine omnes aliae passiones dicantur. Credo in unum Deum cantatur clerus et populus teneant palmas in manibus quando legitur passio Domini nostri Iesu Christi et cantatur missa ab aliquo sacerdotum cappellaniae. Dicat sacerdos passionem super altare. Acolitus non faciat incensum ad passionis inceptionem neque sacerdos tunc petat benedictionem a domino papa sed prope finem ubi dicitur in tono evangelii. Tunc acolitus sumat incensum a summo pontifice eo modo sicut cotidie consuevit facere et sacerdos tunc petat benedictionem. Sciendum quod a Dominica palmarum usque ad feriam quintam ipsius hebdomadae ad missam dicitur praefatio de cruce Qui salutem humani generis et cetera.

( MFR 979. Rubrica) Ad missam. Statio ad sanctum Ioannem in Lateranum.

( MFR 980. ) Introitus. Domine ne longe facias auxilium tuum a me ad defensionem meam aspice, libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. Ps. Deus Deus meus respice in me, quare me dereliquisti.

( MFR 981. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti, concede propitius ut et paenitentiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. Per eundem.

( MFR 982. ) Lectio ad Philippenses. Fratres, hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris.

( MFR 983. ) Graduale. Tenuisti manum dexteram meam, in voluntate tua deduxisti me et cum gloria assumpsisti me. V. Quam bonus Israel Deus rectis corde, mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns.

( MFR 984. ) Tractus. Deus Deus meus respice in me, quare me dereliquisti. V. Longe a salute mea verba delictorum meorum. V. Deus meus clamabo per diem nec exaudies, in nocte et non ad insipientiam mihi. V. Tu autem in sancto habitas laus Israel. V. In te speraverunt patres nostri, speraverunt et liberasti eos. V. Ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. V. Ego autem sum vermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. V. Omnes qui videbant me aspernabantur me, locuti sunt labiis et moverunt caput. V. Speravit in Domino eripiat eum, salvum faciat eum quoniam vult eum. V. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. V. Libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. V. Qui timetis Dominum laudate eum, universum semen Iacob magnificate eum. V. Annuntiabitur Domino generatio ventura et annuntiabunt caeli iustitiam eius. V. Populo qui nascetur quae fecit Dominus.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum a ) Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suisScitis quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. a Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi, in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Cayphas, et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent, dicebant autem s non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis, videntes autem discipuli indignati sunt dicentes, s ut quid perditio haec, potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus, a sciens autem Iesus ait illis,quid molesti estis huic mulieri, opus bonum operata est in me, nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habetis. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit, amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum b) a Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum et ait illis, s quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam, a at illi constituerunt ei triginta argenteos, et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet, prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes, s ubi vis paremus tibi comedere pascha, a at Iesus dixit,ite in civitatem ad quendam et dicite ei, magister dicit, tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis, a et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt pascha. Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis, et edentibus illis dixit,amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. a Et contristati valde coeperunt singuli dicere, s nunquid ego sum Domine. a At ipse respondens ait,qui intingit mecum manum in parapside hic me tradet, Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo, vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. a Respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit, s numquid ego sum rabbi, a ait illi tu dixisti.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum c) a Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis et ait,accipite et comedite hoc est corpus meum. a Et accipiens Iesus calicem gratias egit et dedit illis dicens,bibite ex hoc omnes, hic est enim meus sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum, dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. fiat voluntas tua, a et venit iterum et invenit eos dormientes, erant enim oculi eorum gravati a Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus,omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim, percutiam pastorem et dispergentur oves gregis, postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam. a Respondens autem Petrus ait illi, s et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor, a ait illi Iesus,amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis. a Ait illi Petrus, s etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo, a similiter et omnes discipuli dixerunt.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum d) Tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Et dixit discipulis suis,sedete hic donec vadam illuc et orem, a et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis,tristis est anima mea usque ad mortem, sustinete hic et vigilate mecum. a Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens,mi Pater si possibile est transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu. a Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes, et dicit Petro,sic non potuistis una hora vigilare mecum, vigilate et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est caro autem infirma. a Iterum secundo abiit et oravit dicens,Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum, et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis, dormite iam et requiescite, ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum, surgite eamus, ecce appropinquabit qui me tradet.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum e) a Adhuc ipso loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens, s quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum, a et confestim accedens ad Iesum dixit, s ave rabbi, a et osculatus est eum, dixitque illi Iesus,amice ad quod venisti, a tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu, extendit manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius, tunc ait illi Iesus,converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, an putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum, quomodo ergo inplebuntur scripturae quia sic oportet fieri. a In illa hora dixit Iesus turbis, tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me, cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis. Hoc autem totum factum est ut inplerentur scripturae prophetarum, a tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum f) At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caypham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum, et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes et dixerunt, s hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum reaedificare illud, a et surgens princeps sacerdotum ait illi, p nihil respondes ad ea quae isti adversus te testificantur, a Iesus autem tacebat, et princeps sacerdotum ait illi, p adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei, a dicit illi Iesustu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus caeli. a Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens, p blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus, ecce nunc audistis blasphemiam, quid vobis videtur, a at illi respondentes dixerunt, s reus est mortis. a Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt dicentes, s prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum g) a Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens, s et tu cum Iesu Galilaeo eras, a at ille negavit coram omnibus dicens, s nescio quid dicis. a Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia, et ait his qui erant ibi, s et hic erat cum Iesu Nazareno, a et iterum negavit cum iuramento, quia non novi hominem, et post pusillum accesserunt qui astabant et dixerunt Petro, s vere et tu ex illis es, nam et loquella tua manifestum te facit, a tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem, et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat, priusquam gallus cantet ter me negabis, et egressus foras flevit amare. Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset, paenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens, s peccavi tradens sanguinem iustum, a at illi dixerunt, s quid ad nos tu videris, a et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit, principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt, s non licet mittere eos in corbonan quia pretium sanguinis est, a consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum, propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach hoc est ager sanguinis usque in hodiernum diem, tunc inpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem, et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum h) Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses dicens, p tu es rex Iudaeorum, a dicit illi Iesustu dicis, a Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit, tunc dicit illi Pilatus, p non audis quanta adversus te dicunt testimonia, a et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebat autem tunc unum vinctum insignem qui dicebatur Barabas, qui propter homicidium missus fuerat in carcerem, congregatis autem illis dixit Pilatus, p quem vultis dimittam vobis, Baraban an Iesum qui dicitur Christus, a sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens, s nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum. a Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Baraban, Iesum vero perderent, respondens autem praeses ait illis, p quem vultis vobis de duobus dimitti, a at illi dixerunt s Baraban. a Dicit illis Pilatus, p quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus, a dicunt omnes s crucifigatur, a ait illis praeses, p quid enim mali fecit, a at illi magis clamabant dicentes s crucifigatur. a Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens, p innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis, a et respondens universus populus dixit, s sanguis huius super nos et super filios nostros.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum i) a Tunc dimisit illis Baraban, Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum clamidem coccineam circumderunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum illudebant dicentes, s ave rex Iudaeorum. a Et expuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius, et postquam illuserunt ei exuerunt eum clamide, et induerunt eum vestimentis eius. Et duxerunt eum ut crucifigerent, exeuntes autem invenerunt hominem cyrenaeum nomine Simonem, hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem, et sedentes servabant eum. Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam, hic est Iesus rex Iudaeorum. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes, s vah qui destruis templum Dei et in triduo illud reaedificas, salva temet ipsum, si Filius Dei es descende de cruce. a Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant, s alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere, si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei, confidit in Deo liberet nunc eum si vult, dixit enim Filius Dei sum. a Id ipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo inproperabant ei.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum l) A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens,Hely Hely lama sabactani, a hoc estDeus meus Deus meus ut quid dereliquisti me, a quidam autem illic stantes et audientes dicebant, s Eliam vocat iste. a Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam inplevit aceto et inposuit arundini et dabat ei bibere, ceteri vero dicebant, s sine videamus an veniat Elias liberans eum. a Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes, s vere Filius Dei erat iste.

( MFR 985. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Matthaeum m) a Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu, tunc Pilatus iussit reddi corpus. Et accepto corpore Ioseph involvit illud syndone munda, et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Erat autem ibi Maria Magdalena et altera Maria sedentes contra sepulchrum. Hic facit incensum evangelio. Altera autem die quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes, domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens, post tres dies resurgam, iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum, et dicant plebi surrexit a mortuis, et erit novissimus error peior priore, ait illis Pilatus, habetis custodiam, ite custodite sicut scitis, illi autem abeuntes munierunt sepulchrum, signantes lapidem cum custodibus.

( MFR 986. ) Offertorium. Inproperium expectavit cor meum et miseriam, et sustinui qui simul contristaretur et non fuit, consolantem me quaesivi et non inveni, et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto.

( MFR 987.) Secreta. Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis optineat, et effectum beatae perennitatis acquirat. Per.

( MFR 988. ) Communio. Pater si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.

( MFR 989. ) Post communionem. Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria conpleantur. Per.

( MFR 990. Rubrica) Feria secunda. Statio ad sanctam Praxedem.

( MFR 991. ) Introitus. Iudica Domine nocentes me expugna inpugnantes me, apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium meum, Domine virtus salutis meae. V. Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur.

( MFR 992. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente unigeniti Filii tui pro nobis passione respiremus. Per eundem.

( MFR 993. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis dixit Isaias, Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii, corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me, Dominus Deus auxiliator meus et ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar, iuxta est qui iustificat me quis contradicit mihi stemus simul, quis est adversarius meus accedat ad me, ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me, ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos, quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi eius, quis ambulavit in tenebris et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum.

( MFR 994. ) Graduale. Exurge Domine et intende iudicium meum, Deus meus et Dominus meus in causam meam. V. Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur.

( MFR 995. ) Secundum Ioannem. In illo tempore ante sex dies paschae venit Iesus Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit. Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo, Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis pedes eius, et domus inpleta est ex odore unguenti, dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariothis qui erat eum traditurus, quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis, dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat, dixit ergo Iesus, sine illam ut in die sepulturae meae servet illud, pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis. Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis.

( MFR 996. ) Offertorium. Eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu.

( MFR 997. ) Secreta. Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. Per Dominum.

( MFR 998. ) Communio. Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis, induantur pudore et reverentia qui maligna loquuntur adversum me.

( MFR 999. ) Post communionem. Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per Dominum.

( MFR 1000. ) Super populum. Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. Per Dominum.

( MFR 1001. Rubrica) Feria tertia. Statio ad sanctam Priscam. Introitus. Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi in quo est

( MFR 1002. ) salus vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Ps. Deus misereatur nobis et benedicat nos, illuminet vultum suum super nos et misereatur nobis.

( MFR 1003. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. Per eundem.

( MFR 1004. ) Lectio Ieremiae prophetae. In diebus illis dixit Ieremias Domine demonstrasti mihi et cognovi, tu ostendisti mihi studia eorum, et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, mittamus lignum in panem eius et eradicemus eum de terra viventium, et nomen eius non memorabitur amplius, tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam, Domine Deus meus.

( MFR 1005. ) Graduale. Ego autem dum mihi molesti essent induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. V. Iudica Domine nocentes me, expugna inpugnantes me apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium mihi.

( MFR 1006. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum a) Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum. In illo tempore erat pascha et azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent, dicebant enim, s non in die festo ne forte tumultus fieret populi.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum b) Et cum esset Iesus Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput eius, erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes, s ut quid perditio ista unguenti facta est, poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis et dari pauperibus, a et fremebant in eam, a Iesus autem dixit,sinite eam, quid illi molesti estis, bonum opus operata est in me, semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis potestis illis benefacere, me autem non semper habetis. Quod habuit haec fecit, praevenit unguere corpus meum in sepulturam, amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universo mundo, et quod haec fecit narrabitur in memoriam eius.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum c) a Et Iudas Scariothes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis, qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos, et quaerebat quomodo illum oportune traderet, et prima die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli, s quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha, a et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis,ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans, sequimini eum, et quocumque introierit dicite domino domus, quia magister dicit, ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem, et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum, et illic parate nobis, a et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt pascha.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum d ) Vespere autem facto venit cum duodecim, et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus,amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum. a At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim, s nunquid ego. a Qui ait illis, unus ex duodecim qui intingit mecum in catino, et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo, vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei si non fuisset natus homo ille.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum e) Et manducantibus illis accepit Iesus panem, et benedicens fregit et dedit eis et ait,sumite hoc est corpus meum. a Et accepto calice gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes, et ait illis,hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur, amen dico vobis, quod iam non bibam de genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei. a Et ymno dicto exierunt in montem Oliveti. Et ait eis Iesus,omnes scandalizabimini in ista nocte. Quia scriptum est, percutiam pastorem et dispergentur oves, sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam. a Petrus autem ait illi, s et si omnes scandalizati fuerint sed non ego, a et ait illi Iesus, amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus. a At ille amplius loquebatur, s et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo, a similiter autem et omnes dicebant.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum f) Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis,sedete hic donec orem, a et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum, et coepit pavere et taedere. Et ait illis,tristis est anima mea usque ad mortem, sustinete hic et vigilate. a Et cum processisset paululum procidit super terram, et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora et dixit,Abba Pater omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Sed non quod ego volo sed quod tu. a Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro,Simon dormis, non potuistis una hora vigilare, vigilate et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est caro vero infirma. a Et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens, et reversus denuo invenit eos dormientes, erant enim oculi eorum gravati, et ignorabant quid responderent ei. Et venit tertio et ait illis,dormite iam et requiescite, sufficit venit hora ecce tradetur Filius hominis in manus peccatorum, surgite eamus ecce qui me tradet prope est.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum g) a Et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus de duodecim, et cum illo turba multa cum gladiis et lignis, missi a summis sacerdotibus et scribis et a senioribus. Dederat autem traditor eius eis signum dicens, s quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite caute, a et cum venisset statim accedens ad eum ait s rabbi, a et osculatus est eum, at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. Unus autem de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. Et respondens Iesus ait illis,tanquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me, cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum h) Sed ut inpleantur scripturae, a tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt. Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus syndone super nudo, et tenuerunt eum, at ille reiecta syndone nudus profugit ab eis. Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et convenerunt omnes sacerdotes et scribae et seniores. Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis, et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. Summi vero sacerdotes et omne concilium, quaerebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent, nec inveniebant, multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum i) Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes, s quoniam nos audivimus eum dicentem, ego dissolvam templum hoc manufactum, et per triduum aliud non manufactum aedificabo, a et non erat conveniens testimonium illorum, et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens, s non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his, a ille autem tacebat et nihil respondit, rursum summus sacerdos interrogabat eum et dixit ei, p tu es Christus Filius Dei Benedicti. a Iesus autem dixit illi,ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis, et venientem in nubibus caeli. a Summus sacerdos autem scindens vestimenta sua ait. s Quid adhuc desideramus testes, audistis blasphemiam quid vobis videtur, a qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere, s prophetiza, a et ministri alapis eum caedebant.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum l) Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis, et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait, s et tu cum Iesu Nazareno eras, a at ille negavit dicens, s neque scio neque novi quid dicas. a Et exiit foras ante atrium et gallus cantavit, rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus, s quia hic ex illis est, a at ille iterum negavit, et post pusillum rursum qui astabant dicebant Petro, s vere ex illis es, nam et Galilaeus es, a ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicis, et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus, priusquam gallus cantet bis ter me negabis, et coepit flere.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum m) Et confestim mane concilium facientes summi sacerdotes, cum senioribus et scribis et universo consilio. Vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. Et interrogavit eum Pilatus, s tu es rex Iudaeorum, a at ille respondens ait illi,tu dicis. a Et accusabant eum summi sacerdotes in multis, Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens, su non respondes quicquam, vides in quantis te accusant, a Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus. Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent. Erat autem qui dicebatur Barabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerant homicidium, et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis, Pilatus autem respondit eis et dixit, s vultis dimittam vobis regem Iudaeorum, a sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Baraban dimitteret eis. Pilatus autem iterum respondens ait illis. s quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum. a at illi iterum clamaverunt, s crucifige eum, a Pilatus vero dicebat eis, s quid enim mali fecit, a at illi magis clamabant, s crucifige eum. a Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Baraban, et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum n) Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii, et convocaverunt totam cohortem, et induunt eum purpura et inponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum, s ave rex Iudaeorum, a et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Et postquam illuserunt ei exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis. Et deducunt illum ut crucifigerent eum, et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. Et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus. Et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit. Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis quis quid tolleret. Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. Et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum. Et cum eo crucifixerunt duo latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. Et adimpleta est scriptura quae dicit, et cum iniquis reputatus est. Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes, s va qui destruis templum Dei et in tribus diebus reaedificas, salvum fac temet ipsum descendens de cruce.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum o) a Similiter summi sacerdotes illudentes ad alterutrum cum senioribus et scribis dicebant, s alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere, Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. a Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei. Et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens,Heloy Heloy lama sabactani, a quod est interpretatum,Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me, a et quidam de circumstantibus audientes dicebant, s ecce Eliam vocat. a Currens autem unus et implens spongiam aceto, circumponensque calamo potum dabat ei dicens, s sinite videamus si veniat Elias ad deponendum eum. a Iesus autem emissa voce magna expiravit. Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. Videns autem centurio qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset ait, s vere hic homo Filius Dei erat. a Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome, et cum essent in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Ierosolymam. Hic fiat incensum evangelio.

( MFR 1006 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Marcum p) Et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu, Pilatus autem mirabatur si iam obisset, et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset, et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph. Ioseph autem mercatus syndonem et deponens eum involvit in syndone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

( MFR 1007. ) Offertorium. Custodi me Domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me Domine.

( MFR 1008. ) Secreta. Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. Per.

( MFR 1009. ) Communio. Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum, ego vero orationem meam ad te Domine, tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae.

( MFR 1010. ) Post communionem. Sanctificationibus tuis omnipotens Deus, et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant. Per Dominum.

( MFR 1011. ) Super populum. Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget, et capaces sanctae novitatis efficiat. Per.

( MFR 1012. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 1013. ) Introitus. In nomine Domini omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum, quia Dominus factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis, ideo Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Ps. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat.

( MFR 1014. ) Flectamus genua. Levate. Oremus.

( MFR 1015. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per Unigeniti tui passionem liberemur. Qui tecum.

( MFR 1016. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus Deus, dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit, ecce merces eius cum eo et opus illius coram illo, quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra, iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae, ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum, quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari, torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum, calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea, et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi, dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit, circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret, et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi, miserationum Domini recordabor laudem Domini annuntiabo super omnibus quae reddidit nobis Dominus Deus noster.

( MFR 1017. ) Graduale. Ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor, velociter exaudi me. V. Salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam, infixus sum in limo profundi et non est substantia.

( MFR 1018. ) Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

( MFR 1019. ) Oratio. Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. Per eundem.

( MFR 1020. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis dixit Isaias Domine, quis credit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est, et ascendit sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti, et non est species ei neque decor et vidimus eum, et non erat aspectus et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum, vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus, omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se obmutescit et non aperuit os suum, de angustia et de iudicio sublatus est, generationem eius quis enarrabit, quia abscisus est de terra viventium, propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit nec dolus inventus fuerit in ore eius, et Dominus voluit conterere eum in infirmitate, si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus oravit ut non perirent.

( MFR 1021. ) Tractus. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat. V. Ne avertas faciem tuam a me, in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam. V. In quacumque die invocavero te velociter exaudi me. V. Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. V. Percussus sum sicut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum manducare panem meum. V. Tu exurgens Domine misereberis Sion quia venit tempus miserendi eius.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam a) Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam. In illo tempore appropinquabat dies festus azymorum qui dicitur pascha. Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo Iesum interficerent, timebant vero plebem. Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominabatur Scarioth unus de duodecim. Et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis, et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare, et spopondit, et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis, venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha, et misit Petrum et Ioannem dicens,euntes parate nobis pascha ut manducemus, a at illi dixerunt, s ubi vis paremus, a et dixit ad eos,ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans, sequimini eum in domum in qua intrat, et dicetis patri familias domus, dicit tibi magister, ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem, et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate, a euntes autem invenerunt sicut dixit illis Iesus, et paraverunt pascha, et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam b ) Et ait illis,desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud donec inpleatur in regno Dei, a et accepto calice gratias egit et dixit,accipite et dividite inter vos, dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. a Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens,hoc est corpus meum quod pro vobis datur, hoc facite in meam commemorationem. a Similiter et calicem postquam cenavit dicens,hic est calix novi testamenti in sanguine meo quod pro vobis effundetur. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et quidem Filius hominis secundum quod diffinitum est vadit, verumtamen vae homini illi per quem tradetur. a Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior, dixit autem eis, reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur, vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator.

( MFR 1022 Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam c) Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat, nonne qui recumbit, ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat, vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis, et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. a Ait autem Dominus, Simoni Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. a Qui dixit ei, s Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire, a at ille dixit,dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. a Et dixit eis,quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis, a at illi dixerunt s nihil, a dixit ergo eis,sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet inpleri in me, et quod cum iniquis reputatus est, etenim ea quae sunt de me finem habent. a At illi dixerunt, s Domine ecce gladii duo hic, a at ille dixit eis,satis est.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam d) a Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum, secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit illis,orate ne intretis in temptationem. a Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis, et positis genibus orabat dicens.Pater si vis transfer calicem istum a me, verumtamen non mea voluntas sed tua fiat. a Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum, et factus est in agonia prolixius orabat, et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia, et ait illis,quid dormitis, surgite et orate ne intretis in temptationem. a Adhuc eo loquente ecce turba, et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos. Et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum, Iesus autem dixit illi,Iuda osculo Filium hominis tradis. Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei, s Domine si percutimus in gladio, a et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dextram, respondens autem Iesus ait,sinite usque huc. a Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam e) Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores,quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus, cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me, sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. a Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe, accenso autem igne in medio atrio, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum, quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita dixit, s et hic cum illo erat, a at ille negavit eum dicens, s mulier non novi illum. a Et post pusillum alius videns eum dixit, s et tu de illis es, a Petrus vero ait, s o homo non sum, a et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens, s vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est a et ait Petrus, s homo nescio quod dicis, a et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat, quia priusquam gallus cantet ter me negabis, et egressus foras flevit amare.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam f) Et viri qui tenebant Iesum illudebant ei caedentes, et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius, et interrogabant eum dicentes, s prophetiza quis est qui te percussit, a et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes, s si tu es Christus dic nobis. a Et ait illis,si vobis dixero non creditis mihi, si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. a Dixerunt autem omnes, s tu ergo es Filius Dei, a qui ait,vos dicitis quia ego sum. a At illi dixerunt, s quid adhuc desideramus testimonium, ipsi enim audivimus de ore eius. a Et surgens omnis multitudo, duxerunt illum ad Pilatum. Coeperunt autem accusare illum dicentes, s hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. a Pilatus autem interrogavit eum dicens, p tu es rex Iudaeorum, a at ille respondens ait,tu dicis.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam g) a Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas, s nihil invenio causae in hoc homine. a At illi invalescebant dicentes, s commovet populum docens per universam Iudaeam, et incipiens a Galilaea usque huc, a Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset, et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus, Herodes autem viso Iesu gavisus est valde, erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audierat multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri, interrogabat autem illum multis sermonibus, at ipse nihil respondebat. Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum, et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam h) Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad illos, s obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto, ex his in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes, nam remisit illum ad vos, et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam, a necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa turba dicens, s tolle hunc, et dimitte nobis Baraban, a qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Iesum, at illi subclamabant dicentes, s crucifige crucifige illum. a Ille autem tertio dixit ad illos, p quid enim mali fecit iste, nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. a At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur. et invalescebant voces eorum. Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum, dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam i) Et cum ducerent eum apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa, et inposuerunt illi crucem portare post Iesum. Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum, conversus autem ad illas Iesus dixit,filiae Ierusalem nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, quoniam ecce venient dies in quibus dicent, beatae steriles et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt, tunc incipient dicere montibus cadite super nos, et collibus operite nos, quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet. a Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur. Et postquam venerunt in locum qui dicitur Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Et latrones unum a dextris et alterum a sinistris. Iesus autem dicebat,Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt. a Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes, et stabat populus expectans. Et deridebant illum principes cum eis dicentes, s alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. a Illudebant autem ei milites, accedentes et acetum offerentes dicebant ei, s si tu es Christus rex Iudaeorum salvum te fac.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam l) a Erat autem et superscriptio scripta super illum, latinis et graecis et hebraicis, hic est rex Iudaeorum. Unus autem de his qui pendebant latronibus, blasphemabat eum dicens, s si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos. a Respondens autem alter increpabat illum dicens, s neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es, et nos quidem iuste, nam digna factis recepimus, hic vero nihil mali gessit, a et dicebat ad Iesum, s Domine memento mei cum veneris in regnum tuum, a et dixit illi Iesus,amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. a Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram, usque in horam nonam, et obscuratus est sol. Et velum templi scissum est medium. Et clamans Iesus voce magna ait,Pater in manus tuas commendo spiritum meum, a et haec dicens expiravit.

( MFR 1022. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Lucam m) Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens, s vere hic homo iustus erat. a Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur, stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes. Hic faciat incensum evangelio. Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio, vir bonus et iustus, hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathia civitate Iudaeae, qui expectabat et ipse regnum Dei, hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

( MFR 1023. ) Offertorium. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat.

( MFR 1024. ) Secreta. Purifica nos misericors Deus, ut ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. Per Dominum.

( MFR 1025.) Communio. Potum meum cum fletu temperabam quia elevans allisisti me et ego sicut foenum arui, tu autem Domine in aeternum permanes, tu exurgens misereberis Sion quia venit tempus miserendi eius.

( MFR 1026. ) Post communionem. Largire sensibus nostris omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur, vitam nobis dedisse perpetuam confidamus. Per eundem.

( MFR 1027. ) Super populum. Respice quaesumus Domine super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. Qui tecum.

( MFR 1028. Rubrica) Feria quinta in cena Domini. Statio ad sanctum Ioannem in Lateranum.

( MFR 1029. ) Introitus. Nos autem gloriari. Require in feria tertia.

( MFR 1030. Rubrica) Introitus cantetur sine gloria Patri. Finito verso psalmi repetatur introitus. Quo finito dicat sacerdos excelsa voce Gloria in excelsis Deo. Dicta oratione Deus a quo et Iudas, lecta epistula et evangelio et credo in unum Deum decantato, prosequatur missa ordine suo et in fine missae Ite missa est dicimus quod totum fit in urbe.

( MFR 1031. ) Oratio. Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit. concede, nobis tuae propitiationis effectum, ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utriusque intulit stipendia meritorum, ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. Qui tecum.

( MFR 1032. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, convenientibus vobis in unum, iam non est dominicam cenam manducare, unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est, nunquid domos non habetis ad manducandum et bibendum, aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent, quid dicam vobis, laudo vos, in hoc non laudo, ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit, accipite et manducate hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem, similiter et calicem postquam cenavit dicens, hic calix novum testamentum est in meo sanguine, hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem, quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat, itaque quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini, probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat, qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini, ideo inter vos multi infirmi et inbecilles et dormiunt multi, quod si nosmet ipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur, dum iudicamur autem a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

( MFR 1033. ) Graduale. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. V. Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen.

( MFR 1034. ) Secundum Ioannem. Ante diem festum paschae, sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et cena facta cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Scariothis. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit. Surgit a cena et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum praecinxit se, deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus, venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus, Domine tu mihi lavas pedes, respondit Iesus et dicit ei, quod ego facio tu nescis modo scies autem postea, dicit ei Petrus, non lavabis mihi pedes in aeternum, respondit ei Iesus, si non lavero te non habebis partem mecum, dicit ei Simon Petrus, Domine non tantum pedes meos sed manus et caput, dicit ei Iesus, qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis sed non omnes, sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, propterea dixit non estis mundi omnes, postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, et cum recubuisset iterum dixit eis, scitis quid fecerim vobis. Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis sum etenim. Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes, exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis.

( MFR 1035. ) Offertorium. Dextera Domini. xxvi

( MFR 1036. ) Secreta. Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit, Iesus Christus Dominus noster. Qui tecum.

( MFR 1037. ) Praefatio. VD. Aeterne Deus qui salutem humani generis in ligno.

( MFR 1038. ) Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus, sed et memoriam venerantes.

( MFR 1039. ) Alia infra canonem. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas.

( MFR 1040. ) Alia infra canonem. Qui pridie quam pro nostra omniumque salute pateretur hoc est hodie, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas et elevatis oculis.

( MFR 1041. Rubrica) Confecto itaque sacrificio sacerdos communicat se et illos qui communicare volunt. Reservetur tamen oblatae integre de corpore Domini in die parasceven ut sacerdos de ipso sacrificio resumat, nam in parasceven corpus Domini non conficitur. Sanguis vero Domini penitus assumatur. Osculum pacis non datur, agnus Dei dicatur et communio

( MFR 1042. ) Dominus Iesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum et ait illis scitis quod fecerim vobis ego Dominus et magister, exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis.

( MFR 1043. ) Tunc sacerdos dicit orationem ad conplendum

( MFR 1044. ) Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus, ut quod tempore nostrae mortalitatis exequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur. Qui vivis et regnas.

( MFR 1045. Rubrica) Qua completa diaconus dicit Ite missa est. Post refectionem praeparetur aqua calida et frigida et cetera que ad mandatum pertinent, et pulsata tabula conveniant fratres quibus minister vel custos praecinctus linteo abluat tergat et osculetur pedes eorum. Fratres vero interim cantent antiphonas ad mandatum et cetera sicut habentur in antiphonario diurno. Antiphona Mandatum novum do vobis. A vespere autem huius diei nudantur altaria et permanent nuda usque ad diem sabbatum. Post refectionem quintae feriae in sero vadit sacerdos cum acolito et denudant altare ita dicendo hanc antiphonam Diviserunt sibi cum psalmo Deus Deus meus respice.

( MFR 1046. ) Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos, dicit Dominus. Ps. Beati inmaculati et cetera.

( MFR 1047. ) Antiphona. Postquam surrexit Dominus a cena misit aquam in pelvim, coepit lavare pedes discipulorum, hoc exemplum reliquit eis. Ps. Magnus Dominus et laudabilis et cetera.

( MFR 1048. ) Antiphona. Dominus Iesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum, et ait illis scitis quod fecerim vobis ego Dominus et magister, exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis.

( MFR 1049. ) Antiphona. In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Iesus recubuit in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes Domini Iesu lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. Ps. Benedixisti et cetera.

( MFR 1050. ) Antiphona. Maria ergo unxit pedes Iesu et extersit capillis suis et domus inpleta est ex odore unguenti. Ps. Domine ne in furore et cetera.

( MFR 1051. ) Antiphona. Vos vocatis me magister et Dominus et bene dicitis sum etenim, si ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes. V. Exemplum enim dedi vobis ut et vos ita faciatis. Ps. Deus deorum et cetera.

( MFR 1052. ) Antiphona. Diligamus nos invicem quia caritas ex Deo est, et qui diligit fratrum suum ex Deo natus est et videt Deum. Ps. Quam dilecta et cetera. Ps. Ecce quam.

( MFR 1053. ) Antiphona. Ubi est caritas et dilectio ibi sanctorum est congregatio, ibi nec ira est nec indignatio sed firma caritas in perpetuum. Christus descendit in mundum redimere, ut liberaret a morte hominem, exemplum dedit suis discipulis ut sibi invicem pedes abluerent. Ps. Deus misereatur et cetera.

( MFR 1054. ) Antiphona. Congregavit nos Christus ad glorificandum se ipsum, reple Domine animas nostras Sancto Spiritu. V. A solis ortu et occasu.

( MFR 1055. ) Antiphona. Mulier quae erat in civitate peccatrix attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes Domini lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat.

( MFR 1056. ) Antiphona. Cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suavitatis.

( MFR 1057. ) Antiphona. Domine tu mihi lavas pedes, respondit Iesus et dixit ei, et si non lavero tibi pedes non habebis partem mecum. V. Venit ergo ad Simonem Petrum et dixit ei Petrus. a Domine tu. V. Quod ego facio tu nescis modo scies autem postea. a Domine. V. Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput. a Domine tu.

( MFR 1058. ) Antiphona. Si ego Dominus et magister vester lavi vobis pedes, quanto magis debetis alter alterius lavare pedes. Ps. Audite haec et cetera.

( MFR 1059. ) Antiphona. In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis ad invicem et cetera.

( MFR 1060. ) Antiphona. Maneant in vobis spes fides caritas tria haec, maior autem horum est caritas. V. Nunc autem manet fides spes caritas tria haec.

( MFR 1061. ) Antiphona. Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa Unitas, confitebuntur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. V. Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu.

( MFR 1062. ) V. Ubi caritas et amor Deus ibi est. V. Congregavit nos in unum Christi amor. V. Exultemus et in ipso iocundemur. V. Timeamus et amemus Deum vivum. V. Et ex corde diligamus nos sincero. R. Ubi caritas. V. Qui non habet caritatem nihil habet. V. Et in tenebris et umbra mortis manet. V. Nos alterutrum amemus et in die. V. Sicut decet ambulemus lucis proles. R. Ubi caritas. V. Clamat Dominus et dicit clara voce. V. Ubi fuerint in unum congregati. V. Meum propter nomen simul tres vel duo. V. Et in medio eorum ego ero. R. Ubi caritas. V. Simul ergo cum in unum congregamur. V. Ne nos mente dividamus caveamus. V. Cessent iurgia maligna cessent lites. V. Et in medio sit nostri Christus Deus. R. Ubi caritas. V. Caritas est summum bonum amplum donum. V. In qua pendet totus ordo praeceptorum. V. Per quam vetus atque nova lex inpletur. V. Qua ad caeli celsa mittit se repletos. R. Ubi caritas. V. Nam ut caritas coniungit et absentes. V. Sic discordia disiungit et praesentes. V. Quia caritas praeceptis in duobus. V. Constat quibus Deus atque omnis homo. R. Ubi caritas. V. Et per coccum prisca lege figuratur. V. Quae colore tingui rubro bis videtur. V. Vere memor dat fraternus amor vitam. V. Et perpetuam malignis dabit poenam. R. Ubi caritas. V. Unanimiter Excelsum inploremus. V. Ut det pacem clemens nostris in diebus. V. Iungat fidei speique opus bonum. V. Et consortium captemus supernorum. R. Ubi caritas. V. Similes quo cum beatis videamus. V. Glorianter vultum tuum Christe Deus. V. Gaudium quod est inmensum atque probum. V. Saecula per infinita saeculorum. Amen.

( MFR 1063. Rubrica) Feria sexta in Parasceven. Cum autem nona cantatur induunt se sacerdos et ministri casulis nigris si habentur, et sine luminaribus et incenso cum silentio ad altare procedant, et tunc omnes prostrati super tapetia vel storia diutius orent. Interim autem ministri unam tantum toaliam mundissimam extendunt super altare nudatum. Completa vero oratione sacerdos deosculato altari ascendat sedem et subdiaconus statim procedat ad legendum, et sine titulo sic incipiat.

( MFR 1064. ) Haec dicit Dominus, in tribulatione sua mane consurgent ad me, venite et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabit nos, percutiet et curabit nos, vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius, sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum, quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae, quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda, misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens, propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei, et iudicia tua quasi lux egredientur, quia misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum.

( MFR 1065. Rubrica) In tono lectionis legantur lectiones et in sabbato sancto similiter. Finita lectione cantatur tractus

( MFR 1066. ) Domine audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi. V. In medio duorum animalium innotesceris dum appropinquaverint anni cognosceris, dum advenerit tempus ostenderis. V. In eo dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris. V. Deus a Libano veniet et sanctus de monte umbroso et condenso. V. Operuit caelos maiestas eius et laude eius plena est terra.

( MFR 1067. Rubrica) Finito tractu dicat sacerdos Oremus et diaconus Flectamus genua, postea Levate et sacerdos dicit hanc orationem Deus a quo et Iudas, require retro in cena Domini. Qua finita subdiaconus sine titulo similiter legat

( MFR 1068. ) In diebus illis dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti, mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni, loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis, decima die mensis huius, tollat unusquisque agnum per familias et domos suas, si autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumat vicinum qui iunctus est domui eius, iuxta numerum animarum quae sufficere possint ad esum agni, erit autem agnus absque macula masculus anniculus, iuxta quem ritum tolletis et hedum, et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam, et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum, et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus, non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed assum tantum igni, caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis, et os eius non confringetis, nec remanebit ex eo quicquam usque mane, si quid residui fuerit igni conburetis, sic autem comedetis illum, renes vestros accingetis, calciamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes, est enim phase id est transitus Domini.

( MFR 1069. Rubrica) Conpleta lectione cantetur tractus

( MFR 1070. ) Eripe me Domine ab homine malo, a viro iniquo libera me. V. Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant praelia. V. Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum. V. Custodi me Domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me. V. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, absconderunt superbi laqueos mihi. V. Et funes extenderunt in laqueo pedibus meis, iuxta iter scandalum posuerunt mihi. V. Dixi Domine Deus meus es tu, exaudi Domine vocem orationis meae. V. Domine Domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli. V. Ne tradas me a desiderio peccatori, cogitaverunt adversum me ne derelinquas me, ne umquam exaltentur. V. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. V. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo.

( MFR 1071. Rubrica) Quo finito diaconus facta reverentia sine benedictione procedat cum evangelio sine faculis et incenso, et ascendens nudum pulpitum non dicat Dominus vobiscum sed simpliciter incipiat Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem, et nullo respondente legat In illo tempore egressus est Iesus. Cum autem ventum fuerit ad eum locum ubi dicitur Post haec autem rogavit Pilatum acoliti repraesentent ex more turibulum et sacerdos inponat incensum quod acolitus portet ad evangelium.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem a) Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem. In illo tempore egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat ortus in quem introiti ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit eis,quem quaeritis, a responderunt ei, s Iesum Nazarenum, a dicit eis Iesus,ego sum, a stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis, ut ergo dixit eis ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram iterum ergo eos interrogavit,quem quaeritis, a illi autem dixerunt, s Iesum Nazarenum, a respondit Iesus,dixi vobis quia ego sum, si ergo me quaeritis sinite hos abire, a ut impleretur sermo quem dixit, quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem b) Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum, et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram, erat autem servo nomen Malchus, dixit ergo Iesus Petro,mitte gladium in vaginam? Calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum. a Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum. Et adduxerunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cayphae qui erat pontifex anni illius, erat autem Cayphas qui consilium dederat Iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus ille qui erat notus pontifici, et dixit ancillae ostiariae et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria, s numquid et tu ex discipulis es hominis istius, a dicit ille s non sum. a Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant se, erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se, pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem c) Respondit ei Iesus,ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas, interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis, ecce hi sciunt quae dixerim ego. a Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens, s sic respondes pontifici. a Respondit ei Iesus,si male locutus sum testimonium perhibe de malo, si autem bene quid me caedis. a Et misit eum Annas ligatum ad Cayphan pontificem. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se, dixerunt ergo ei, s nunquid et tu ex discipulis eius es, a negavit ille et dixit s non sum, a dicit ei unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam, s nonne ego te vidi in orto cum illo, a iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Adducunt ergo Iesum a Caypha in praetorium, erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur sed manducarent pascha, exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit, s quam accusationem affertis adversus hominem hunc, a responderunt et dixerunt ei, s si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum, a dixit ergo eis Pilatus, s accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum, a dixerunt ergo ei Iudaei, a nobis non licet interficere quemquam, a ut sermo Iesu inpleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem d) Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum et dixit ei, s tu es rex Iudaeorum, a et respondit Iesus,a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me. a Respondit Pilatus, s nunquid ego Iudaeus sum, gens tua et pontifices tradiderunt te mihi, quid fecisti, a respondit Iesus,regnum meum non est de hoc mundo, si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis, nunc autem regnum meum non est hinc. a Dixit itaque ei Pilatus, s ergo rex es tu, a respondit Iesus,tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati, omnis qui est ex veritate audit meam vocem, a dicit ei Pilatus, s quid est veritas, a et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos. Et dicit eis, s ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha, vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum. a Clamaverunt rursum omnes dicentes, s non hunc sed Baraban, a erat autem Barabas latro.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem e) Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit, et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum et dicebant, s ave rex Iudaeorum, a et dabant ei alapas. Exivit iterum Pilatus foras et dicit eis, s ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. a Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, et dicit eis, s ecce homo. a Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes, s crucifige crucifige eum. a Dicit eis Pilatus, s accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam. a Responderunt ei Iudaei et dixerunt, a nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem f) a Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit, et ingressus est praetorium et dixit ad Iesum, s unde es tu, a Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus, a mihi non loqueris, nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te, a respondit Iesus,non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper, propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet, a exinde quaerebat Pilatus dimittere eum, Iudaei autem clamabant dicentes, s si hunc dimittis non es amicus Caesaris, omnis enim qui se regem facit contradicit Caesari, a Pilatus autem cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostratus, hebraice autem Gabatha, erat autem parasceve paschae hora quasi sexta, et dicit Iudaeis, s ecce rex vester. a Illi autem clamabant, s tolle tolle crucifige eum. a Dicit eis Pilatus, s regem vestrum crucifigam, a responderunt pontifices, s non habemus regem nisi Caesarem.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem g) a Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum et eduxerunt, et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha ubi eum crucifixerunt. Et cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem, erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus, et erat scriptum hebraico graeco et latino, dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum, s noli scribere rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum, a respondit Pilatus, s quod scripsi scripsi. a Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam, erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum, dixerunt ergo ad invicem, s non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit, a ut scriptura inpleretur dicens, partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem, et milites quidem haec fecerunt.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem h) Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene, cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae,mulier ecce filius tuus, a deinde dicit discipulo,ecce mater tua, a et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura dicit sitio, a vas ergo positum erat aceto plenum, illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit,consummatum est, a et inclinato capite tradidit spiritum. Iudaei ergo quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur, venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo, ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, et qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius, et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis, facta sunt enim haec ut scriptura impleretur, os non comminuetis ex eo, et iterum alia scriptura dicit, videbunt in quem transfixerunt.

( MFR 1072. Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem i) Hic faciat incensum evangelio. Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu, et permisit Pilatus, venit ergo et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire, erat autem in loco ubi crucifixus est ortus, et in orto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat, ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.

( MFR 1073. Rubrica) Finito vero evangelio reportetur cum incenso deosculando sacerdoti. Tunc sacerdos surgens dicat has sollemnes orationes.

( MFR 1074. Nota) Deficit una pagina cum orationibus atque prima parte antiphonae Ecce lignum crucis, cf. Appendix I.

( MFR 1075. ) in quo salus mundi pependit. Venite adoremus.

( MFR 1076. ) Incipiunt improperia. Popule meus quid feci tibi, aut in quo contristavi te responde mihi. Et chorus. Quia eduxi te de terra Aegypti parasti crucem salvatori tuo. Agios o Theos. Sanctus Deus. Agios ischyros. Sanctus fortis. Agios athanatos heleyson ymas. Sanctus et inmortalis miserere nobis. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis et manna cibavi te et introduxi in terram satis optimam, parasti crucem salvatori tuo. Agios o Theos. Ut supra. Quid ultra debui facere tibi et non feci, ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam et tu facta es mihi nimis amara, aceto namque siti mea potasti et lancea perforasti latus salvatori tuo. Agios o Theos. Inproperia. Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis, et tu me flagellatum tradidisti. Repetitio. Popule meus. V. Ego te eduxi de Aegypto demerso Pharaone in mare Rubrum, et tu me tradidisti principibus sacerdotum. Repetitio. Popule meus. V. Ego ante te aperui mare, et tu aperuisti lancea latus meum. Repetitio. Popule. V. Ego ante te praeivi in columna nubis et ignis, et tu me adduxisti ad praetorium Pilati. Repetitio. Popule. V. Ego te pavi manna per desertum, et tu me caecidisti alapis et flagellis. Repetitio. Popule. V. Ego te potavi aqua salutis de petra, et tu me potasti felle et aceto. Repetitio. Popule. V. Ego propter te Chananaeorum regem percussi et tu percussisti arundine caput meum. Repetitio. Popule. V. Ego dedi tibi sceptrum regale, et tu meo capiti spineam coronam. V. Popule. V. Ego te exaltavi magna virtute, et tu me suspendisti in patibulo crucis. Repetitio. Popule. Antiphona. Ecce lignum. Ps. Beati inmaculati. Antiphona. Crucem tuam adoramus Domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus, ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo. Ps. Deus misereatur.

( MFR 1077. ) Hymnus. Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis, nulla silva talem profert, fronde flore germine, dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet.

( MFR 1078. ) Hymnus. Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis trophaeum dic triumphum nobilem, qualiter redemptor orbis inmolatus vicerit. Crux fidelis. De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte morsu corruit, ipse lignum notavit damna ligni ut solveret. Dulce lignum. Crux fidelis. Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat. Crux fidelis. Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce Patris natus orbis conditor, atque ventre virginali caro factus prodiit. Dulce lignum. Vagit infans inter arta conditus praesepia, membra pannis involuta virgo Mater alligat et manus pedesque crura stricta cingit fascia. Crux fidelis. Lustris sex qui iam peractis tempus inplens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus, agnus in cruce levatus immolandus stipite. Dulce lignum. Hic aceto fel arundo sputa, clavis lancea mite corpus perforavit sanguis unda profluit, terra pontus astra mundus quo lavantur flumine. Crux. Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat ille quem dedit nativitas ut superni membra regis miti tendas stipite. Dulce lignum. Quaesumus salva damnatos agmina lugentium, te prophetae cecinerunt redemptorem omnium, trophaeumque mortis gustans dans vexillum hominis. Crux fidelis. Quem totus orbis non capit uno saxo clauditur atque morte iam perempta inferni claustra ambigit sic Deus trinus et unus die surgit tertia. Crux fidelis. Gloria Deo canamus hymnis concinentibus quae simul magna nobiscum tota mundi machina voce consona celebret sempiterna in saecula. Amen.

( MFR 1079. Rubrica) His spatiose et devote sicut decet peractis si nondum populus cessavit adorare sedeant sacerdotes expectantes orationes et taceant. His finitis veniat sacerdos cum ministris ante altare, diaconus et subdiaconus sint involuti casulis suis sicut mos est. Factaque confessione ante altare deferat diaconus corporale ad altare et extendat, et in sacrario in loco convenienti praeparet diaconus calicem cum vino non consecrato, et inposito diligenter super patenam ac reverenter corpore Domini et desuper corporale parvum plicatum inponat. Tunc ad altare hoc ordine procedant, duo portantes lumina ria in albis et tertius cum turibulo fumigante, et subdiaconus portans ampullam aquae, post hos veniat diaconus deferens calicem cum corpore Domini. Cum autem ad altare ventum fuerit diaconus tradens calicem subdiaconi accipiensque patenam de manu subdiaconi cum corpore Domini quod pridie fuerat reservatum offerat sacerdoti, quod accipiens collocet super corporale ab eodem diacono prius super syndonem expanso. Offerat ei similiter et calicem cum puro vino et subdiaconus offerat ampullam cum aqua quam sacerdos vino commisceat, ut repraesentet quod hodie emanaverunt sacramenta ecclesiae videlicet sanguis et aqua de corpore Christi. Collocato autem calice de consuetudine ad latus Dominici corporis a diacono offerat ei et incensum, et sacerdos ut mos est utrumque adoleat. Deinde inclinans se ante altare orans et dicens In spiritu humilitatis et cetera, et erectus sacerdos vertat se ad populum dicens Orate fratres, deinde dicat plena voce ut moris est sine per omnia saecula saeculorum Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et Pater noster. Oratione Dominica completa dicat hanc orationem in eadem voce Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis, responso autem amen frangat hostiam secundum consuetudinem ponens de ea in calicem nihil dicens. Sanctificatur autem vinum non consecratum per corpus Domini inmissum. Pax Domini non dicitur, Agnus Dei non cantatur neque pacis osculum datur nec post communionem cantatur. Communicat autem sacerdos ante altare ob humilitatem reverentiae Dei et passionem Christi. Deinde exuat se et cum clericis dicat Vesperae praeteriti diei non cantando sed recitando antiphonam Calicem salutaris et cetera usque in finem sine capitulo sine hymno et sine versu. Ad Magnificat antiphona Cum accepisset acetum.

( MFR 1080. Rubrica) Ordo officii de Sabbato sancto. Hora sexta a ministris ecclesiae ignis excutitur de cristallo sive de lapide et accenditur. Sacerdos sacris indutus vestibus cum cruce et aqua benedicta et incenso benedicat novum ignem.

( MFR 1081. ) Benedictio ignis. Oratio. Deus qui per Filium tuum angularem scilicet lapidem claritatis tuae tuis fidelibus ignem contulisti, productum e silice nostris profuturum usibus novum hunc ignem sanctifica, et concede nobis ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari, ut perpetuae claritatis puris mentibus valeamus festa pertingere. Per eundem.

( MFR 1082. ) Alia oratio. Domine Deus Pater omnipotens, lumen indeficiens et sancte conditor omnium luminum, benedic hoc lumen quod a te sanctificatum atque benedictum est qui illuminasti omnem mundum, ut ab eo lumine accendamur et illuminemur, ut sicut ignem illuminasti Moysi ita illumines corda et sensus nostros, ut ad vitam aeternam pervenire mereamur. Per.

( MFR 1083. ) Alia oratio. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, benedicentibus nobis hunc ignem in nomine tuo et unigeniti Filii tui ac Domini nostri Iesu Christi et Spiritus sancti cooperari digneris et adiuva nos. Qui vivis et regnas cum eodem Unigenito tuo et Spiritu sancto Deus. Per.

( MFR 1084. ) Alia oratio. Veniat quaesumus omnipotens Deus super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio, et hunc nocturnum splendorem invisibilis regenerator accende, ut non solum sacrificium quod hac nocte litatum est arcana luminis tui ammixtione refulgeat, sed in quocumque loco ex huius sanctificationis mysterio fuerit deportatum expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. Per.

( MFR 1085. Rubrica) Benedicto igne aspergatur aqua benedicta et thus adoleatur, postea dicatur Sexta et cooperiantur altaria. Deinde diaconus dalmatica indutus venit et de manu ministrorum accipit arundinem trium cubitorum et dimidii cubiti, triplicem candelam quam de novo igne illuminatam inponit arundini comitantibus eum subdiaconibus cantoribus et reliquis de clero cum populo, praecedentibus ministris cum cruce et incenso, et stans in porta ecclesiae elevatis paululum manibus dicit magna voce Lumen Christi respondentibus aliis Deo gratias, procedit usque ad ostium chori et elevatis amplius manibus excelsius dicit Lumen Christi et respondentibus iterum Deo gratias procedit usque medium chori et plus elevatis manibus tertio altius dicit

( MFR 1086. ) Lumen Christi. R. Deo gratias. Lumen Christi. R. Deo gratias. Lumen Christi. R. Deo gratias.

( MFR 1087. Rubrica) Et ascendit adornatum pulpitum et incenso libro incipit absolute benedictionem cerei.

( MFR 1088. Exultet a) Exultet iam angelica turba caelorum, exultent divina mysteria et pro tanti Regis victoria tuba intonet salutaris. Gaudeat se tantis tellus inradiata fulgoribus et aeterni Regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantibus vobis fratres carissimi, ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso Dei omnipotentis misericordiam invocate. Et qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare, luminis sui claritatem infundens cerei huius laudem inplere perficiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

( MFR 1088. Exultet b) V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Praefatio. VD. Vere quia dignum et iustum est. Invisibilem Deum Patrem omnipotentem, Filiumque eius unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur, eiusque sanguine postes fidelium consecrantur. Haec nox est in qua primum patres nostros filios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor surrexit. Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inestimabilis dilectio caritatis, ut servum redimeres Filium tradidisti. O certe necessarium Adae peccatum nostrum quod Christi morte deletum est. O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem. O vere beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit.

( MFR 1088. Exultet c) Haec nox est de qua scriptum est, et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat et reddit innocentiam lapsis, moestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia. Hic ponat incensum in modum crucis in facula. In huius igitur noctis gratia suscipe sancte Pater incensi huius sacrificium vespertinum, quod tibi in haccerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Hic accendatur facula. Qui licet sit divisus in partes, mutuati tamen luminis detrimenta non novit, alitur liquentibus ceris, quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. O vere beata et mirabilis apes cuius nec sexum masculi violant sexum non quassant, nec filii destruunt castitatem, sicut sancta concepit virgo Maria, virgo peperit et virgo permansit Hic accendantur lampades ante altare. O vere beata nox quae spoliavit Aegyptios, ditavit Hebraeos, nox in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur.

( MFR 1088. Exultet d) Oramus te Domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. In odorem suavitatis accensus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat. Ille inquam lucifer qui nescit occasum. Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit. Precamur ergo te Domine, ut nos famulos tuos omnem clerum et devotissimum populum una cum beatissimo papa nostro n. et regem nostrum , quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis assidua protectione regere, gubernare conservare digneris , respice etiam ad devotissimum imperium nostrum, cuius tu Deus desiderii vota praenoscens, ineffabilis pietatis et misericordiae tuae munere tranquillum perpetuae pacis accommoda, et caelestem victoriam cum omni populo suo. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 1089. Rubrica) Interim autem dum cereus benedicitur sacerdos induitur omni ornatu suo quadragesimali, et diaconus planeta, subdiaconi vero non planetis sed tunicis induuntur, ut composite induti sunt et magis expediti ad lectiones legendas. Tunc sacerdos cum omnibus egressus a sacrario praecedente eum subdiacono cum cruce, processionaliter cum silentio tamen procedit ad altare. Et facta reverentia adornatam ascendit sedem, et (cum) (insedentibus) hinc inde iuxta ordinem suum omnibus, finita benedictione cerei, ascendens unus subdiaconus ambonem incipit legere lectionem sine titulo.

( MFR 1090. Gen. 1,1-2,2 a ) Lectio prima. In principio creavit Deus caelum et terram, terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, et spiritus Domini ferebatur super aquas, dixitque Deus, fiat lux et facta est lux, et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem et tenebras noctem, factumque est vespere et mane dies unus, dixit quoque Deus, fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas ab his quae erant super firmamento, et factum est ita, vocavitque Deus firmamentum caelum, et factum est vespere et mane dies secundus, dixit vero Deus, congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida, factumque est ita, et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria, et vidit Deus quod esset bonum et ait, germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semet ipso sit super terram, et factum est ita, et protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam, et vidit Deus quod esset bonum, factumque est vespere et mane dies tertius,.

( MFR 1090. Gen. 1,1-2,2 b ) dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram, et factum est ita, fecitque Deus duo magna luminaria, luminare maius ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti et stellas, et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem a tenebris, et vidit Deus quod esset bonum, et factum est vespere et mane dies quartus, dixit etiam Deus, producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli, creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum, et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens, crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram, et factum est vespere et mane dies quintus, dixit quoque Deus, producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas, factumque est ita, et fecit Deus bestias terrae secundum species suas, et iumenta et omne reptile terrae in genere suo,

( MFR 1090. Gen. 1,1-2,2 c ) et vidit Deus quod esset bonum et ait, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris et volatilibus caeli, et bestiis universaeque terrae, omnique reptili quod moventur in terra, et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus et ait, crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli, et universis animantibus quae moventur super terram, dixitque Deus, ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra, in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum, et factum est ita, viditque Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona, et factum est vespere et mane dies sextus, igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum, complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

( MFR 1091. Rubrica) Qua conpleta dicit sacerdos Oremus et diaconus Flectamus genua et post paululum Levate, deinde sequitur oratio et sic per ordinem duodecim leguntur lectiones. Cum autem ventum fuerat ad lectionem quae legitur Nabuchodonosor ad illam quae sequitur orationem non dicitur Oremus et non Flectamus genua eo quod rex ille omnem populum subditione sua coegerit flectere genua ante statuam auream quam erexerat. Quod ecclesia reputans factum in contemptum Dei omnipotentis post illam lectionem non flectit genua. Finita prima lectione sicut dictum est dicit sacerdos Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1092. ) Oratio. Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. Per Dominum.

( MFR 1093. Gn 5,31b-6,7.13-22; 7,6.11b-14.18b-21a.23b-8,3a.6-12.15-21a. a) Lectio secunda. Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem Cham et Iaphet, cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent, videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant, dixit quoque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est, eruntque dies illius centum viginti annorum, gigantes autem erant super terram in diebus illis, postquam autem ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi, videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis humani intenta esset ad malum omni tempore, paenituit eum quod hominem fecisset in terra, et praecavens in futurum, et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli, paenitet enim me fecisse eos, dixit Deus ad Noe finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra, fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius, fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem eius, ostium autem arcae pones ex latere deorsum, cenacula et tristega facies in ea, ecce ego adducam diluvii aquas super terram, et interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum, universaque quae in terra sunt consumentur, ponamque foedus meum tecum,

( MFR 1093. P Gn 5,31b-6,7.13-22; 7,6.11b-14.18b-21a.23b-8,3a.6-12.15-21a. b) et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum, et ex cunctis animantibus universae carnis, bina et bina introduces in arcam ut vivant tecum, masculini sexus et feminini, de volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum, bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere, tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te, et erunt tam tibi quam illis in cibum, fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus, eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram, rupti sunt autem omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus,

( MFR 1093. Gn 5,31b-6,7.13-22; 7,6.11b-14.18b-21a.23b-8,3a.6-12.15-21a. c) in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem Cham et Iaphet filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eis in arcam, ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, porro arca ferebatur super aquas, et aquae praevaluerunt nimis super terram, operti sunt omnes montes excelsi sub universo caelo, quindecim cubitis altior fuit aqua super omnes montes quos operuerat, consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram, remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca, optinueruntque aquae terras centum quadraginta diebus, recordatus est autem Dominus Noe cunctarumque animantium, et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae, et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo, reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes,

( MFR 1093. Gn 5,31b-6,7.13-22; 7,6.11b-14.18b-21a.23b-8,3a.6-12.15-21a. d) cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum, qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram, emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae, quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arca, aquae enim erant super universam terram, extenditque manum et apprehensam intulit in arcam, expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca, at illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo, intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram, expectavitque nihilominus septem diebus aliis et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum, locutus est autem Dominus ad Noe dicens, egredere de arca tu et uxor tua, et filii tui et uxores filiorum tuorum tecum, cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis, et universis reptilibus quae reptant super terram, educ tecum et ingredimini super terram, crescite et multiplicamini super eam, egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo, sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram, secundum genus suum de arca egressa sunt, aedificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis optulit holocausta super altare, odoratusque est Dominus odorem suavitatis.

( MFR 1094. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1095. ) Oratio. Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius ad totius ecclesiae tuae mirabile sacramentum, et opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillius operare, totusque mundus experiatur et videat deiecta erigi inveterata renovari et per ipsum redire omnia in integrum, a quo sumpsere principium. Dominum nostrum Iesum Christum.

( MFR 1096. ) Lectio tertia. In diebus illis, temptavit Deus Abraham et dixit ad eum, Abraham Abraham at ille respondit adsum, ait illi tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac, et vade in terram Visionis et offeres eum ibi in holocaustum, super unum montium quem monstravero tibi, igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum, ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum, cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus, die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul, dixitque ad pueros suos, expectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos, tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum, ipse vero portabat in manibus ignem et gladium, cumque duo pergerent simul, dixit Isaac patri suo pater mi, at ille respondit quid vis fili, ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti, dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi, pergebant ergo pariter, veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit, cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum, extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium, et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens, Abraham Abraham, qui respondit adsum, dixitque ei ne extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam, nunc cognovi quod timeas Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus, quem assumens optulit holocaustum pro filio, appellavitque nomen loci illius Dominus videt, unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit, vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens, per memet ipsum iuravi dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicens benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in litore maris, possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae, reversusque est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi.

( MFR 1097. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1098. ) Oratio. Deus fidelium Pater summe, qui in toto orbe terrarum promissionis tuae filios diffusa adoptionis gratia multiplicas, et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum universarum sicut iurasti gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae vocationis intrare. Per.

( MFR 1099. ) Lectio quarta. In diebus illis factum est in vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum, dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos, et ait Dominus ad Moysen, extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios, super currus et equites eorum, cumque extendisset manum Moyses contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum, fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus, reversaeque sunt aquae, et cooperuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare nec unus quidem superfuit ex eis, filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris, liberavitque Dominus in die illo de manu Aegyptiorum Israel, et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos, timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius, tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt.

( MFR 1100. ) Tractus. Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare, adiutor et protector factus est mihi in salutem. V. Hic Deus meus et honorificabo eum, Deus patris mei et exaltabo eum. V. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.

( MFR 1101. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1102. ) Oratio. Deus cuius antiqua miracula etiam nostris saeculis coruscare sentimus, dum quod uni populo a persecutione Aegyptia liberando dexterae tuae potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta ut in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo. Per Dominum.

( MFR 1103. ) Lectio quinta. Haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus, omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite, venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac, quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate, audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra, inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fidelis, ecce testem populi dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus, ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel quia glorificavit te, quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est, derelinquat inpius viam suam et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum et miserebitur eius, et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum, non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae dicit Dominus, quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris, et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit, et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 1104. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1105. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, multiplica in honorem nominis tui patrum fidei spopondisti, et promissionis filios sacra adoptione dilata, ut quod quod priores sancti non dubitaverunt futurum ecclesia tua magna iam ex parte cognoscat inpletum. Per.

( MFR 1106. ) Lectio sexta. Audi Israel mandata vitae, auribus percipe ut scias prudentiam, quid est Israel quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum his qui inferno sunt, dereliquisti fontem sapientiae, nam si in via Dei ambulasses habitasses utique in pace super terram, disce ubi sit sapientia, ubi sit virtus, ubi sit prudentia, ut scias simul ubi sit longiturna vita et victus, ubi sit lumen oculorum et pax, quis invenit locum eius et quis introivit in thesauros eius, ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt in terra, qui in avibus caeli illudunt, qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidunt homines, et non est finis possessionis eorum, qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum, et tamen exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii in locum eorum surrexerunt, iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae nescierunt, neque intellexerunt semitas eius, neque filii eorum susceperunt eam, a facie illorum longe facta est, non est audita in Chanaan, neque visa est in Theman, filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores terrae et Theman, et fabulatores et exquisitores prudentiae et intelligentiae, viam autem sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitam eius, o Israel quam magna domus Dei, et ingens locus possessionis eius, magnus et non habet consumationem, excelsus et inmensus, ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initiis fuerunt, statura magna scientes bellum, non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt, propterea perierunt et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam, quis ascendit in caelos et accepit eam, et deduxit de nubibus, quis transfretavit mare et invenit eam, et attulit eam super aurum electum, non est qui sciat viam eius, neque qui excogitet semitas eius, sed qui scit universa novit illam, et adinvenit eam prudentia sua, qui praefecit terram in sempiterno tempore, et adinplevit eam pecudibus, vocavit eam et obaudivit eum in tremore, stellae autem dederunt lumen in custodiis suis et laetatae sunt, vocatae sunt et dixerunt adsumus, et luxerunt ei cum iocunditate qui fecit illas, hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum, hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit illam Iacob puero suo et Israel dilecto suo, post haec super terram visus est, et cum hominibus conversatus est.

( MFR 1107. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1108. ) Oratio. Deus qui ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis. Per.

( MFR 1109. ) Lectio septima. In diebus illis, facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in girum, erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer, et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista, et dixi Domine Deus tu nosti, et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis, ossa arida audite verbum Domini, haec dicit Dominus Deus ossibus istis, ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis, et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum et vivetis, et scietis quia ego Dominus, et prophetavi sicut praeceperat mihi Dominus, factus est autem sonitus prophetante me, et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam, et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extensa est in eis cutis desuper et spiritum non habebant, et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum, haec dicit Dominus Deus, a quattuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant, et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus et revixerunt, et steterunt supra pedes suos exercitus grandis nimis valde, et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israel est, ipsi dicunt aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra et abscisi sumus, propterea vaticinare et dices ad eos, haec dicit Dominus Deus, ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus, et inducam vos in terram Israel, et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus, et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis, et requiescere vos faciam, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 1110. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1111. ) Oratio. Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis, da nobis intelligere mysteria tua ut ex perceptione praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. Per.

( MFR 1112. ) Lectio octava. Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes, panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum, in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria, et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israel, et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Ierusalem sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem, si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris, et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte, super omnem enim gloriam protectio et tabernaculum erit, in umbraculum diei ab aestu, et in securitate et absconsione a turbine et a pluvia.

( MFR 1113. ) Tractus. Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi. V. Et maceria circumdedit et ircumfodit et plantavit vineam Soreth, et edificavit turrem in medio eius. V. Et torcular fodit in ea, vinea enim Domini Sabaoth, Dominus Israel est.

( MFR 1114. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1115. ) Oratio. Deus qui in omnibus ecclesiae tuae filiis sanctorum prophetarum voce manifestasti in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum electorum palmitum esse cultorem, tribue quaesumus populis tuis qui et vinearum apud te nomine censentur et segetum, et spinarum et tribulorum squalore resecato digna efficiantur fruge foecundi. Per.

( MFR 1116. ) Lectio nona. Require retro feria sexta parasceven. cix In diebus illis dixit Dominus ad Moysen.

( MFR 1117. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1118. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis es, intelligant redempti tui non fuisse excellentius quod initio factum est mundum, quam quod in fine saeculorum pascha nostrum immolatus est Christus. Qui tecum.

( MFR 1119. ) Lectio decima. Require retro tertia feria post dominicam de passione. In diebus illis factum est verbum Domini ad Ionam secundo.

( MFR 1120. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1121. ) Oratio. Deus qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis adunasti, da nobis et velle et posse quae praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium et pietas actionum. Per.

( MFR 1122. ) Lectio undecima. In diebus illis scripsit Moyses canticum et docuit filios Israel, praecepitque Iosue filio Nun et ait, confortare et esto robustus, tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum eis et ego ero tecum, postquam autem scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens, tollite librum istum et ponite in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium, ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam, vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum, quanto magis cum mortuus fuero, congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos caelum et terram, novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut inritetis eum per opera manuum vestrarum, locutus est ergo Moyses audiente universo coetu filiorum Israel verba carminis huius et ad finem usque conplevit.

( MFR 1123. ) Tractus. Attende caelum et loquar et audiat terra verba ex ore meo. V. Expectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea. V. Sicut imber super gramen et sicut nix super foenum quia nomen Domini invocabo. V. Date magnitudinem Deo nostro, Deus verax, opera eius et omnes viae eius iudicia. V. Deus fidelis in quo non est iniquitas, iustus et sanctus Dominus.

( MFR 1124. ) Oremus. Flectamus genua. Levate.

( MFR 1125. ) Oratio. Deus celsitudo humilium et fortitudo rectorum, qui per sanctum Moysen famulum tuum ita erudire populum tuum sacri carminis tui decantatione voluisti, ut illa legis iteratio fieret etiam nostra directio, excita in omnem iustificatarum gentium plenitudinem potentiam tuam, et da laetitiam mitigando terrorem, ut omnibus peccatis tua remissione deletis quod denuntiatum est in ultionem transeat in salutem. Per.

( MFR 1126. Dn 3,1-24 a) Lectio duodecima. Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta et latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis, itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos, omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex, tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates qui erant in potestate constituti, universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor, et praeco clamabat valenter, vobis dicitur populis tribubus et linguis, in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex, si quis autem prostratus non adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis,

( MFR 1126. Dn 3,1-24 b) post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex, statimque in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos dixeruntque Nabuchodonosor regi, rex in aeternum vive, tu rex posuisti decretum, ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum, prosternat se et adoret statuam auream, si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentis, sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sedrac Misac et Abdenago, viri isti contempserunt rex decretum tuum, deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant, tunc Nabuchodonosor rex in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago, qui confestim adducti sunt in conspectu regis, pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis, verene Sedrac Misac et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis, nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum, prosternite vos et adorate statuam auream quam feci, quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis, et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea,

( MFR 1126. Dn 3,1-24 c) respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt Nabuchodonosor regi, non oportet nos de hac re respondere tibi, ecce enim Deus noster quem colimus potest nos eripere de camino ignis ardentis et de manibus tuis o rex liberare, quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus, tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi solebat, et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus et manibus Sedrac Misac et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis, et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis, nam iussio regis urgebat fornax autem succensa erat nimis, porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis, viri autem hi tres id est, Sedrac Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camini ignis ardentis colligati, et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Dominum.

( MFR 1127. Rubrica) Hic dicit sacerdos oremus et non dicit flectamus genua.

( MFR 1128. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum. Per.

( MFR 1129. ) Tractus. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus. V. Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei. V. Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi per singulos dies ubi est Deus tuus.

( MFR 1130. ) Sequitur oratio. Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi renascentis qui sicut cervus aquarum expetit fontem, concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. Per Dominum.

( MFR 1131. Rubrica) Lectionibus cantuque atque orationibus celebratis sacerdos regressus in vestiario casulam ibi tantum derelinquat et sic in choro veniat. Deinde litania dicatur a duobus utroque choro respondente. Cum autem ventum fuerit ad illum locum ubi dicitur Peccatores te rogamus audi nos sacerdos sollemnioribus induitur vestimentis cum planeta alba, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica.

( MFR 1132. Litania a) Kyrie eleyson. Christe. Kyrie eleyson. Christe audi nos. Christe exaudi nos. Christe audi nos. Pater de caelis Deus miserere Fili redemptor mundi Deus miserere Spiritus sancte Deus miserere Sancta Trinitas unus Deus miserere Sancta Maria ora pro nobis Sancta Dei Genitrix ora Sancta Virgo virginum ora Sancte Michel ora Sancte Gabriel ora Omnes sancti angeli et archangeli orate Omnes sancti beatorum spiritum ordines orate Sancte Ioannes baptista ora Omnes sancti patriarchae et prophetae orate Sancte Petre ii ora Sancte Paule ii ora Sancte Andrea ora Sancte Iacobe ora Sancte Ioannes ora Omnes sancti apostoli et evangelistae orate Omnes discipuli Domini orate Omnes sancti innocentes orate Sancte Stephane ora Sancte Laurenti ora Sancte Innocenti ora Sancte Line ora Sancte Clete ora Sancte Clemens ora Omnes sancti martyres orate Sancte Silvester ora Sancte Leo ora Sancte Gregori ora Sancte Damase ora Sancte Marine ora Omnes sancti pontifices et confessores orate Sancte Benedicte ora Sancte Francisce ora Sancte Antoni ora Sancte Maure ora Sancte Placide ora Omnes sancti monachi et eremitae orate Sancta Maria Magdalena ora Sancta Felicitas ora Sancta Perpetua ora Sancta Agnes ora Omnes sanctae virgines et viduae orate Omnes sancti et sanctae Dei orate.

( MFR 1132. Litania b) Propitius esto parce nobis Propitius esto libera nos Domine Ab omni malo libera Ab omni peccato libera Ab ira tua libera A furore tuo libera A periculo mortis libera Ab insidiis diaboli libera A spiritu superbiae libera A morte perpetua libera Per adventum tuum libera Per sanctam nativitatem tuam libera Per baptismum et sanctum ieiunium tuum libera Per passionem et sanctam crucem tuam libera Per mortem et sepulturam tuam libera Per gloriosam resurrectionem tuam libera Per admirabilem ascensionem tuam libera Per adventum Spiritus sancti paracliti libera In die iudicii libera Peccatores te rogamus Ut nobis parcas te rogamus audi nos Ut ecclesiam tuam regere et defendere digneris te Ut inimicos sanctae ecclesiae humiliare et conprimere digneris te Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te Ut cuncto populo christiano pacem et unanimitatem largire digneris te Ut nosmet ipsos in tuo sancto servitio confortare digneris te Ut pacem nobis dones te Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te Fili Dei te Redemptor mundi te Agnus Dei qui tollis peccata mundi parce nobis Domine Agnus Dei qui tollis peccata mundi exaudi nos Domine Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis Christe audi nos Christe audi nos Christe exaudi nos

( MFR 1133. Rubrica) Finita litania quae quasi pro introitu cantatur, accensis lampadibus ecclesiae et duabus candelis circa altare de igne benedicto, sacerdos cum ministris ingreditur ad altare et hebdomadarius cum cantoribus sollemniter cantat Kyrie et facta confessione et Kyrie eleyson finito sacerdos devotissime dicit Gloria in excelsis a cantore prosequente Et in terra pax. Campanae pulsentur quousque dicatur Domine Deus rex caelestis, finito hymno Gloria in excelsis sacerdos dicat Dominus vobiscum, deinde orationem.

( MFR 1134. ) Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria Dominicae resurrectionis illustras, conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum quem dedisti, ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. Per eundem. In unitate eiusdem.

( MFR 1135. ) Lectio ad Colossenses. Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram, mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

( MFR 1136. Rubrica) Finita vero oratione et epistula primicerius annuntiat sacerdoti lenta voce dicens annuntio vobis canticum novum Alleluia. Ipse sacerdos propter sui novitatem totum decantat Alleluia primicerio in ambone similiter eam repetente atque decantante. Iterum sacerdos altius repetit Alleluia et similiter primicerius recantat eandem. Iterum sacerdos plus altius repetit.

( MFR 1137. ) Alleluia.

( MFR 1138. ) Primicerius decantat et ipsemet incipiat Confitemini, descendens de ambone cantat cum cantoribus totum versum

( MFR 1139. ) V. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

( MFR 1140. ) Laudate Dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi. V. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum.

( MFR 1141. Rubrica) Ante evangelium non portantur faculae sed incensum tantum.

( MFR 1142. ) Evangelium secundum Matthaeum. Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum, et ecce terraemotus factus est magnus, angelus enim Domini descendit de caelo, et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum, erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui, respondens autem angelus dixit mulieribus, nolite timere vos, scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis, non est hic, surrexit enim sicut dixit, venite et videte locum ubi positus erat Dominus, et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, ecce praedixi vobis.

( MFR 1143. Rubrica) Finito evangelio dicit sacerdos Dominus vobiscum et oremus, et non dicitur credo in unum Deum nec offertorium decantetur.

( MFR 1144. ) Secreta. Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. Per

( MFR 1145. ) Praefatio. VD aequum et salutare Te equidem Domine omni tempore. Sed in hac potissimum nocte gloriosius praedicare cum pascha notrum inmolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi, qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus cumque.

( MFR 1146. ) Infra canonem. Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper virginis Mariae genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum.

( MFR 1147. ) Alia infra actionem. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus Domine ut placatus accipias.

( MFR 1148. Rubrica) Pax Domini dicitur, Agnus Dei non dicitur, pacis osculum non datur, post communionem non cantatur, sed sacerdos ibi ante altare communicat diacono et subdiacono et reliquis qui volunt communicare. Residente autem eo clerici astantes, pro vesperis cantetur Alleluia. ebdomadarius incipit Alleluia. Ps. Laudate Dominum omnes gentes. Expleto psalmo cum Gloria Alleluia recantetur. Capitulus hymnus et versus non dicitur, ad Magnificat antiphona Vespere autem sabbati. Ps. Magnificat cum Gloria Patri et sicut erat, repetitur antiphona Vespere autem sabbati. Post haec sacerdos regreditur ad altare et dicit orationem ad conplendum, scilicet

( MFR 1149. ) Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1150. Rubrica) Notandum quando ad missam cantatur Gloria in excelsis Deo vel non. A dominica de Adventu usque ad Natalem Domini non cantatur nisi in festo novem lectionum, a Septuaginta ad Pascha non cantatur nisi sit festum novem lectionum praeterquam in quinta feria ante Pascha. In reliquis autem dominicis et festivis diebus generaliter cantatur. Item notandum quod a Pascha usque octavam Pentecosten dicitur Gloria in excelsis Deo. Item nota quod si festum novem lectionum in dominica veniat et fiet missa de festo dicimus Credo non propter festum sed propter diem dominicam. Nota quod Gloria in excelsis Deo semper dicitur quando Te Deum laudamus ad matutinum cantatur et dicitur Ite missa est.

( MFR 1151. Rubrica) Secundum ordinem romanae Curiae his subscriptis diebus Credo in unum Deum decantatur. In omnibus dominicis diebus totius anni, ad primam missam de nocte Natalis Domini et ad omnes alias missas illius diei et deinceps per totam octavam et in octav. In Epiphania per octo dies. In Conversione sancti Pauli. In Purificatione sanctae Mariae. In Annuntiatione eiusdem. In Cathedra sancti Petri. Feria quinta in Cena Domini. In festo Resurrectionis per octo dies. In festo Ascensionis per octo dies. In Pentecosten per octo dies. In festo sancti Ioannis ante portam Latinam. In festo apostolorum Petri et Pauli per octo dies. In octava sancti Ioanni Baptistae pro eo quod est infra octavam apostolorum. Sancti Petri ad vincula. In Assumptione beatae Virginis per octo dies. In octava sancti Laurentii pro eo quod veniat infra octavam beatae Virginis. In Natale beatae Virginis. In festivitatibus angelorum. In festivitatibus sanctae crucis. In festo omnium Sanctorum. In omnibus festivitatibus duodecim apostolorum et evangelistarum et sancti Barnabae et in omnibus consecrationibus ecclesiarum et altarium.

( MFR 1152. Rubrica) Quando presbyter parat se ad celebrandam missam secundum consuetudinem romanae Curiae dicat hos psalmos. Ps. Quam dilecta. Ps. Benedixisti. Ps. Inclina Domine. Ps. Credidi. Ps. De profundis. Finitis psalmis dicat hanc antiphonam Ne reminiscaris Domine. Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster. V. Et ne. R. sed libera.

( MFR 1153. ) Capitulus. Ego dixi Domine miserere mei. R. Sana animam meam quia peccavi tibi. V. Convertere Domine usquequo. R. Et deprecabilis esto super servo tuo. V. Fiat Domine misericordia tua super nos. R. Quemadmodum speravimus in te. V. Sacerdotes tui induantur iustitiam. R. Et sancti tui exultent. V. Ab occultis meis munda me Domine. R. Et ab alienis parce servo tuo. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te perveniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

( MFR 1154. ) Oratio. Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis et Spiritus sancti gratia illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare teque aeterna caritate diligere merear. Per.

( MFR 1155. ) Alia oratio. Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Per.

( MFR 1156. ) Alia oratio. Ure igne sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine, ut tibi casto corpore serviamus et mundo corde placeamus. Per.

( MFR 1157. ) Alia oratio. Mentes nostras quaesumus Domine Paraclitus qui a te procedit illuminet, et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. Per.

( MFR 1158. ) Alia oratio. Adsit nobis quaesumus Domine virtus Spiritus sancti, quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. Per.

( MFR 1159. ) Alia oratio. Deus qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. Per.

( MFR 1160. ) Alia oratio. Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica, ut veniens Iesus Christus Filius tuus Dominus noster cum omnibus sanctis paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Qui tecum.

( MFR 1161. Rubrica) Paratus autem intrat ad altare dicens Introibo ad altare Dei. R. Ad Deum qui laetificat. Ps. Iudica me. Deinde repetatur Introibo ad altare Dei. R. Ad Deum qui. V. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit caelum et terram. Deinde facit confessionem. Ex hinc dicit capitulum V. Deus tu conversus iustificabis nos. R. Et plebs tua laetabitur in te. V. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. R. Et salutare tuum da nobis. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te perveniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

( MFR 1162. ) Oratio. Aufer a nobis quaesumus Domine cunctas iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1163. Rubrica) Postea inclinatus dicit hanc orationem.

( MFR 1164. ) Oramus te Domine, ut per merita sanctorum quorum reliquiae hic sunt et omnium sanctorum, indulgere digneris omnia peccata mea. Amen

( MFR 1165. Rubrica) Qua completa ascendit ad altare deosculans illud, dans pacem diacono et subdiacono, accipiensque turibulum a diacono incensat altare. Reddito turibulo diacono perlegit introitum cum ministris. Deinde dicat si est dicendum Gloria in excelsis, qua finita antequam dicat Dominus vobiscum osculetur altare.

( MFR 1166. ) Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

( MFR 1167. ) Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus rex caelestis Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Iesu Christe. Domine Deus agnus Dei Filius Patris. Qui tollis peccata mundi miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus altissimus Iesu Christe. Cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

( MFR 1168. ) Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua, hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis.

( MFR 1169. ) Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. Agnus Dei qui tollis peccata mundi dona nobis pacem.

( MFR 1170. ) Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

( MFR 1171. ) Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus rex caelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Iesu Christe. Domine Deus agnus Dei Filius Patris. Qui tollis peccata mundi miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus altissimus Iesu Christe. Cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

( MFR 1172. ) Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua, hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis.

( MFR 1173. ) Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. Agnus Dei qui tollis peccata mundi dona nobis pacem.

( MFR 1174. ) Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Kyrie eleyson.

( MFR 1175. ) Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus rex caelestis Deus pater omnipotens. Domine Fili unigenite Iesu Christe. Domine Deus agnus Dei Filius Patris. Qui tollis peccata mundi miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus altissimus Iesu Christe. Cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

( MFR 1176. ) Sanctus. Sanctus. Sanctus. Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua, hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis.

( MFR 1177. ) Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. Agnus Dei qui tollis peccata mundi dona nobis pacem.

( MFR 1178. ) Kyrie eleyson. Kyrie eleyson. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Christe eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Kyrie eleyson. Kyrie eleyson.

( MFR 1179. ) Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus rex caelestis Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Iesu Christe. Spiritus et alme orphanorum Paraclite. Domine Deus agnus Dei Filius Patris. Primogenitus Mariae virginis matris. Qui tollis peccata mundi miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. Ad Mariae gloriam. Qui sedes ad dexteram Patris miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Mariam sanctificans. Tu solus Dominus. Mariam gubernans. Tu solus altissimus. Mariam coronans. Iesu Christe. Cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

( MFR 1180. ) Sanctus. Agnus Dei.

( MFR 1181. Rubrica) Quando dat benedictionem diacono ante evangelio dicit

( MFR 1182. ) Sit Dominus in corde tuo et in labiis tuis ut digne et conpetenter annunties evangelium suum.

( MFR 1183. ) Tunc inclinet se diaconus ante altare et dicat Munda cor meum ac labia mea omnipotens aeterne Deus qui labia Isaiae prophetae calculo mundasti ignito, ita me tua gratuita miseratione dignare mundare, ut sanctum evangelium digne valeam nuntiare.

( MFR 1184. Rubrica) Dicto evangelio redit subdiaconus cum libro ad sacerdotem. Quo deosculato si dies exigit pronuntiet Credo.

( MFR 1185. ) Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Ascendit in caelum sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem. Qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. Qui locutus est per prophetis. Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.

( MFR 1186. Rubrica) Quo finito dicit Dominus vobiscum. Postea lavat manus suas et recipit a diacono patenam cum oblata et offert eam dicens hanc orationem

( MFR 1187. ) Suscipe sancte Pater omnipotens aeterne Deus hanc inmaculatam hostiam quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabilibus peccatis et offensionibus et negligentiis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus christianis fidelibus vivis atque defunctis, ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam. Amen.

( MFR 1188. Rubrica) Quando mittit aquam in calicem dicit

( MFR 1189. ) Deus qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti, da nobis per huius aquae et vini mysterium eius divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus es particeps. Iesus Christus Filius tuus.

( MFR 1190. Rubrica) Quando ponit calicem in altare dicit

( MFR 1191. ) Offerimus tibi Domine calicem salutaris tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae maiestatis tuae pro nostra et pro totius mundi salute cum odore suavitatis ascendat. Amen.

( MFR 1192. Rubrica) Deinde dicat hanc antiphonam

( MFR 1193. ) In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur Domine a te, et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi Domine Deus.

( MFR 1194. Rubrica) Sequitur oratio super hostiam et calicem cum signo crucis

( MFR 1195. ) Veni sanctificator omnipotens aeterne Deus et benedic hoc sacrificium ab indignis manibus tuo sancto nomini praeparatum, et descende invisibiliter in hanc hostiam sicut visibiliter in patrum hostias descendisti.

( MFR 1196. Rubrica) Cum ponit incensum in turibulum dicat

( MFR 1197. ) Per intercessionem beati Michaelis archangeli stantis a dextris altaris incensi et omnium electorum suorum incensum istud Dominus dignetur benedicere et in odorem suavitatis accipere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1198. Rubrica) Deinde cum ipso turibulo tam super hostiam quam super calicem tertio facit crucem dicens

( MFR 1199. ) In nominePatris et Filii et Spiritus sancti. Amen.

( MFR 1200. Rubrica) Deinde tertio giret utrumque cum ipso turibulo et incenso dicens

( MFR 1201. ) Incensum istud a te benedictum ascendat ad te Domine et descendat super nos misericordia tua. Dirigatur ad te Domine oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae in labiis meis. Ut non declines cor meum in verbum malum ad excusandas excusationes in peccatis.

( MFR 1202. Rubrica) Quando reddit turibulum diacono dicit.

( MFR 1203. ) Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris et flammam aeternae caritatis. Amen.

( MFR 1204. Rubrica) Tunc inclinet se ante altare et dicat hanc orationem

( MFR 1205. ) Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem quam tibi offerimus ob memoriam passionis resurrectionis ascensionis Iesu Christi Domini nostri, et in honorem beatae Mariae semper virginis et beati Ioannis baptistae, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et istorum omnium sanctorum, ut illis proficiat ad honorem nobis autem ad salutem, et illi pro nobis intercedere dignentur in caelis quorum memoriam agimus in terris.

( MFR 1206. Rubrica) Erigens se deosculet altare circumstantibus dicens

( MFR 1207. ) Orate fratres ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum omnipotentem.

( MFR 1208. Rubrica) Circumstantes vero respondeant

( MFR 1209. ) Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram, totiusque ecclesiae suae sanctae. Amen.

( MFR 1210. ) In Nativitate Domini praefatio. VD aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi tui mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit. Ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus. Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes.

( MFR 1211. ) In nocte Nativitatis Domini infra canonem. Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes.

( MFR 1212. ) In die Nativitatis Domini. Communicantes et diem sacratissimum celebrantes.

( MFR 1213. ) In Epiphania Domini praefatio. VD aeterne Deus. Quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos inmortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum.

( MFR 1214. Rubrica) Omnes infra canonem require in festivitatibus et in temporibus suis.

( MFR 1215. ) In Quadragesima praefatio. VD aeterne Deus. Qui corporali ieiunio vitia conprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia. Per Christum Dominum nostrum per quem maiestatem tuam.

( MFR 1216. ) In Resurrectione praefatio. VD equum et salutare. Te quidem Domine omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis.

( MFR 1217. ) Infra canonem non dicitur nisi usque ad octavam, praefatio vero etiam post octavam dicitur usque ad Ascensionem cotidie exceptis festis quae proprium habent. Sed post octavam non dicitur in praefatione in hac potissimum die sed dicitur in hac potissimum gloriosius praedicare et cetera.

( MFR 1218. ) In Ascensione Domini praefatio. Communicantes dicitur cotidie usque in octavam. VD per Christum Dominum nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo cum angelis.

( MFR 1219. Rubrica) Sabbato in vigilia Pentecosten. Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten. Alia infra canonem. Hanc igitur.

( MFR 1220. ) In Pentecosten Praefatio. VD per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis infudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinnunt sine fine dicentes.

( MFR 1221. ) In festivitatibus apostolorum praefatio. VD. aequum et salutare. Te Domine suppliciter exorare, ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias, ut isdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo.

( MFR 1222. ) In sollemnitatibus sanctae Mariae virginis praefatio. VD aeterne Deus Et te in assumptione beatae Mariae semper virginis collaudare benedicere et praedicare. Quae et Unigenitum sancti Spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit, Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem.

( MFR 1223. ) In honore sanctae crucis praefatio. VD aeterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur. Per Christum Dominum nostrum per quem.

( MFR 1224. ) In cotidianis diebus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et iustum est.

( MFR 1225. ) Praefatio. Vere dignum et iustum est aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremant potestates, caeli caelorumque virtutes ac beata seraphin socia exultatione concelebrant. Cum quibus nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes.

( MFR 1226. ) Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

( MFR 1227. Rubrica) Hinc inclinet se ante altare et cum omni humilitate dicat

( MFR 1228. ) Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus hic erigat se et osculetur altare et erectis manibus dicat uti accepta habeas et benedicas hic ter signet tam super hostiam quam super calicem haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata. In primis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro n. et antistite nostro n. et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.

( MFR 1229. ) Hic fit conmemoratio pro vivis. Memento Domine famulorum famularumque tuarum n. et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.

( MFR 1230. ) Infra canonem. Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xisti Cornelii Cypriani Laurentii Crisogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1231. ) Infra canonem. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1232. ) Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus hic communiter signet tertio tam super hostiam quam super calicem benedictam ascriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris, ut nobis hic separatim semel signet super hostiam et postea super calicem corpus et sanguis dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi.

( MFR 1233. Rubrica) Hic accipiens hostiam reverenter levet eam iunctis manibus dicendo qui pridie et teneat eam usque simili modo.

( MFR 1234. ) Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem tibi gratias agens, benedixit fregit dedit discipulis suis dicens Accipite et manducate ex hoc omnes hoc est enim corpus meum. hic reponat hostiam et levet calicem, dicit Simili modo postea quam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas hic reponat calicem in altare et tenens eum cum sinistra manu et dextera benedicens, et benedictione facta iterum elevet et teneat eum usque unde memores Domine item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens Accipite et bibite ex eo omnes hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. hic reponat calicem .

( MFR 1235. ) Unde et memores Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini nostri, tam beatae passionis necnon et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hic tres primas cruces faciat super panem et calicem, quartam super panem quintam super calicem , hostiampuram hostiam sanctam hostiam inmaculatam, panemsanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchie nostri Abrahae, et quod tibi optulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium inmacolatam hostiam hic inclinet se sacerdos et dicat

( MFR 1236. ) Supplices te rogamus omnipotens Deus, iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae, hic erigat se et osculetur altare et dicat ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui hic primo super hostiam deinde super calicem signet corpus et sanguinem sumpserimus hic signet seipsum dicens omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1237. ) Commemoratio pro defunctis. Memento etiam Domine famulorum famularumque tuarum n. qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1238. Rubrica) Hic percutiat pectus suum aliquantulum altius dicit

( MFR 1239. ) Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agnete Caecilia Anastasia, et omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Per quem haec omnia Domine semper bona creas hic tertio simul signet super hostiam et calicem dicens sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis.

( MFR 1240. ) hic discooperiat calicem et accepta hostia tertio cum ea signet super sanguinem dicens Per ipsum et cum ipso et in ipso hic cum ipsa hostia bis inter se et calicem signet dicens est tibi DeoPatri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria.

( MFR 1241. ) Hic cum dextera manu tenens hostiam et calicem parum erigat cum utraque manu et dicat Per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 1242. ) Hic reponat calicem et cooperiat dicens

( MFR 1243. ) Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere.

( MFR 1244. ) Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in temptationem sed libera nos a malo. Amen.

( MFR 1245. ) Oremus. Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris, et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria, et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea cum omnibus sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus.

( MFR 1246. Rubrica) Hic accipiat patenam et signet se cum ipsa et submittens eadem hostiae ponat hostiam in patena et discooperiat calicem et cum reverentia frangat hostiam per medium super patenam. Et mediam quae est in dextera manu ponat in patena, et de illa quae est in sinistra accipiat particulam, et quae remanet in sinistra adiungatur particulae quae est in patena. Hic illam partem quae remanet in dextra teneat super sanguinem et calice parum erecto dicat

( MFR 1247. ) Per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 1248. Rubrica) Hic cum ipsa particula tertio signet tantum super sanguinem dicens

( MFR 1249. ) Pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo.

( MFR 1250. Rubrica) Hic mittat particulam in sanguinem dicens

( MFR 1251. ) Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen.

( MFR 1252. Rubrica) Hic dicitur tribus vicibus

( MFR 1253. ) Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis.

( MFR 1254. Rubrica) Ad pacem osculando altare dicit inclinatus hanc orationem

( MFR 1255. ) Domine Iesu Christe qui dixisti apostolis tuis pacem meam do vobis pacem relinquo vobis, ne respicias peccata mea sed fidem ecclesiae tuae eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris. Qui vivis et regnas.

( MFR 1256. ) Hic elevet se et osculetur altare. Dans pacem ministro dicit

( MFR 1257. ) Pax tecum. R. Et cum spiritu tuo.

( MFR 1258. Rubrica) Inclinatus autem dicit hanc orationem antequam communicet

( MFR 1259. ) Domine Iesu Christe Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris cooperante sancto Spiritu per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis, et fac me tuis semper inherere mandatis et a te nunquam separari permittas. Qui cum Patre et cum Spiritu sancto vivis et regnas.

( MFR 1260. ) Alia oratio. Perceptio corporis tui Domine Iesu Christe quam ego indignus sumere praesumo non mihi proveniat in iudicium et condemnationem, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis et ad medelam percipiendam. Qui vivis.

( MFR 1261. Rubrica) Hic remota palla super calicem accipiat patenam et erigat aliquantulum, et cum dextera manu recipiat corpus Domini et teneat super patenam dicens cum reverentia et humilitate

( MFR 1262. ) Panem caelestem accipiam et nomen Domini invocabo.

( MFR 1263. Rubrica) Hic dicitur tribus vicibus

( MFR 1264. ) Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.

( MFR 1265. Rubrica) Hic signet se cum ipso corpore et reverenter sumat. Si quid inde remanserit in patena cum digito reponat in calice. Hic reaccipiat corpus Domini et dicat

( MFR 1266. ) Corpus Domini nostri Iesu Christi conservet animam meam in vitam aeternam. Amen.

( MFR 1267. Rubrica) Hic accipiat calicem et dicat cum reverentia

( MFR 1268. ) Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi. Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.

( MFR 1269. Rubrica) Hic sumat sanguinem Christi et dicat

( MFR 1270. ) Sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.

( MFR 1271. ) Postquam communicaverit dicat hanc orationem.

( MFR 1272. Rubrica) Quod ore sumpsimus Domine pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

( MFR 1273. ) Corpus tuum Domine quod sumpsi et sanguis quem potavi adhereat visceribus meis, et praesta ut in me non remaneat scelerum macula quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui vivis.

( MFR 1274. Rubrica) Hic antequam dicat sacerdos Dominus vobiscum osculetur altare. Item cantato Benedicamus Domino vel Ite missa est, et benedicto populo et secrete dicta oratione scilicet Placeat tibi sancta Trinitas osculetur altare et dicat antiphonam Trium puerorum cantemus.

( MFR 1275. Rubrica) Finita missa dicat hanc orationem

( MFR 1276. ) Placeat tibi sancta Trinitas obsequium servitutis nostrae, et praesta ut quod oculis tuae maiestatis sacrificium indignus optuli, tibi sit acceptabile mihique et omnibus pro quibus illud optuli sit te miserante propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

( MFR 1277. ) Post missam exuens se sacerdos vestibus sacerdotalibus dicat hanc antiphonam Trium puerorum. Ps. Benedicite totum. Alius psalmus Laudate Dominum in sanctis. Deinde repetatur antiphona Trium puerorum. Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster. V. Et ne nos. R. Sed libera. V. Confiteantur tibi Domine. R. Et sancti tui. V. Exultabunt sancti. R. Et Laetabuntur. V. Non nobis Domine non nobis. R. Sed nomini. V. Domine exaudi. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu. Oratio. Deus qui tribus pueris. Alia oratio. Actiones nostras.

( MFR 1278. ) Quando cantatur missa pro introitus dicatur antiphona Trium puerorum. Ps. Domine. Ps. Laudate Dominum in sanctis. Deinde repetatur antiphona

( MFR 1279. ) Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant sancti in camino ignis laudantes Deum et benedicentes Dominum.

( MFR 1280. Rubrica) Dominica sanctum Pascha. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 1281. ) Introitus. Resurrexi et adhuc tecum sum, alleluia, posuisti super me manum tuam, alleluia, mirabilis facta est scientia tua, alleluia alleluia. Ps. Domine probasti me et cognovisti, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

( MFR 1282. ) Oratio. Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti, vota nostra quae praeveniendo aspiras etiam adiuvando prosequere. Per eundem.

( MFR 1283. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi, etenim pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

( MFR 1284. ) Graduale. Haec dies quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea. V. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

( MFR 1285. ) Alleluia. V. Pascha nostrum immolatus est Christus. V. Epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.

( MFR 1286. ) Secundum Marcum. In illo tempore Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole, et dicebant ad invicem, quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, et respicientes viderunt revolutum lapidem, erat quippe magnus valde, et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis, nolite expavescere, Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum, sed ite et dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis.

( MFR 1287. ) Offertorium. Terra tremuit et quievit, dum resurgeret in iudicio Deus, alleluia.

( MFR 1288. ) Secreta. Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. Per. In unitate.

( MFR 1289. ) Praefatio. VD. aequum et salutare te quidem omni tempore.

( MFR 1290. ) Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, sed et memoriam venerantes inprimis gloriosae semper virginis Mariae genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum.

( MFR 1291. ) Alia infra canonem. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus, pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus Domine ut placatus.

( MFR 1292. ) Communio. Pascha nostrum immolatus est Christus, alleluia, itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis, alleluia alleluia alleluia.

( MFR 1293. ) Post communionem. Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde, et quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per Dominum. In unitate eiusdem.

( MFR 1294. Rubrica) Si quis cappellanus in hac hebdomada cantat missam primam orationem dicit de die, secundam Ecclesiae tuae, tertiam Deus omnium fidelium. Et dicitur cotidie Gloria in excelsis Deo et Credo in unum Deum. Praefatio Te quidem Domine omni tempore, sed in hac potissimum die gloriosius praedicare. Post octavam non dicitur die sed in hoc potissimum gloriosius. Infra canonem Communicantes et Hanc igitur non dicitur nisi usque in octavam.

( MFR 1295. Rubrica) Feria secunda in albis. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 1296. ) Introitus. Introduxit vos Dominus in terram fluentem lac et mel, alleluia, et ut lex Domini semper sit in ore vestro, alleluia alleluia. Ps. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.

( MFR 1297. ) Oratio. Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti, populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere, ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. Per.

( MFR 1298. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis stans Petrus in medio plebis dixit viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Ioannes, Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo, et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam surrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum.

( MFR 1299. ) Graduale. Haec dies. V. Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

( MFR 1300. ) Alleluia. V. Angelus Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. V. Respondens angelus dixit mulieribus quem quaeritis, illae autem dixerunt Iesum Nazarenum.

( MFR 1301. ) Secundum Lucam. In illo tempore duo ex discipulis Iesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant, et factum est dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis, oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent, et ait ad illos, qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes, et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei, tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus, quibus ille dixit quae, et dixerunt, de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum, nos autem sperabamus quia esset redempturus ipse Israel, et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt, sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius venerunt dicentes, se etiam angelorum visionem vidisse qui dicunt eum vivere, et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt, et ipse dixit ad eos, o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant, et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire, et coegerunt illum dicentes, mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies, et intravit cum illis, et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem benedixit ac fregit et porrigebat illis, et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum, et dixerunt ad invicem, nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas, et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surreni Dominus vere et apparuit Simoni, et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

( MFR 1302. ) Offertorium. Angelus Domini descendit de caelo et dixit mulieribus quem quaeritis surrexit sicut dixit, alleluia.

( MFR 1303. ) Secreta. Suscipe quaesumus Domine preces populi cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. Per.

( MFR 1304. ) Communio. Surrexit Dominus et apparuit Petro, alleluia.

( MFR 1305. ) Post communionem. Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde, ut quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1306. Rubrica) Feria tertia. Statio ad sanctum Paulum.

( MFR 1307. ) Introitus. Aqua sapientiae potavit eos, alleluia, firmabitur in illis et non flectetur, alleluia, et exaltabit eos in aeternum, alleluia. Ps. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.

( MFR 1308. ) Oratio. Deus qui ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas, concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. Per.

( MFR 1309. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis, surgens Paulus et manu silentium indicens ait, viri fratres filii generis Abraham et Dei et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est, qui enim habitabant Ierusalem et principes eius, ignorantes Iesum, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt, et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum, cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento, Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die, qui visus est per dies multos, his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui usque nunc sunt testes eius ad plebem, et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est, quoniam hanc Deus adinplevit filiis nostris resuscitans Iesum Christum Dominum nostrum.

( MFR 1310. ) Graduale. Haec dies. V. Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos.

( MFR 1311. ) Alleluia. V. Surrexit Dominus de sepulchro qui pro nobis pependit in ligno.

( MFR 1312. ) Secundum Lucam. In illo tempore stetit Iesus in medio discipulorum et dicit eis, pax vobis ego sum nolite timere, conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre, et dixit eis, quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra, videte manus meas et pedes quia ipse ego sum, palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere, et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit, habetis hic aliquid quod manducetur, at illi optulerunt ei partem piscis assi et favum mellis, et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis. Et dixit ad eos, haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est inpleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, tunc aperuit illis sensus ut intelligerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes.

( MFR 1313. ) Offertorium. Intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam, et apparuerunt fontes aquarum, alleluia.

( MFR 1314. ) Secreta. Suscipe Domine quaesumus fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per.

( MFR 1315. ) Communio. Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite, alleluia, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, alleluia.

( MFR 1316. ) Post communionem. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. Per.

( MFR 1317. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctum Laurentium foris murum.

( MFR 1318. ) Introitus. Venite benedicti Patris mei percipite regnum, alleluia, quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia alleluia alleluia. Ps. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

( MFR 1319. ) Oratio. Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas, concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. Per eundem.

( MFR 1320. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis aperiens Petrus os suum dixit, viri Israelitae et qui timetis Deum audite, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti, vos autem sanctum et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus, et nunc fratres, scio quia per ignorantiam fecistis hoc sicut et principes vestri, Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic, paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata.

( MFR 1321. ) Graduale. Haec dies. V. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me.

( MFR 1322. ) Alleluia. V. Surrexit Dominus vere et apparuit Petro.

( MFR 1323. ) Secundum Ioannem. In illo tempore manifestavit se Iesus discipulis suis ad mare Tiberiadis, manifestavit autem sic, erant autem simul Simon Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo, dicit eis Simon Petrus, vado piscari, dicunt ei, venimus et nos tecum, et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt, mane autem facto stetit Iesus in litore, non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est, dicit ergo eis Iesus, pueri nunquid pulmentarium habetis, responderunt ei non, dixit eis, mittite in dexteram navigii rete et invenietis, miserunt ergo et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro, Dominus est, Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare, alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem, dicit eis Iesus, afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus, et cum tanti essent non est scissum rete. Dicit eis Iesus, venite prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, tu quis es, scientes quia Dominus est. Et venit Iesus et accepit panem et dabat eis et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

( MFR 1324. ) Offertorium. Portas caeli aperuit Dominus et pluit illis manna ut ederent, panem caeli dedit illis, panem anglorum manducavit homo, alleluia.

( MFR 1325. ) Secreta. Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus, quibus ecclesia mirabiliter et pascitur et nutritur. Per.

( MFR 1326. ) Communio. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, alleluia, mors illi ultra non dominabitur, alleluia alleluia.

( MFR 1327. ) Post communionem. Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam. Per.

( MFR 1328. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctos duodecim Apostolos.

( MFR 1329. ) Introitus. Alleluia alleluia, victricem manum tuam Domine laudaverunt pariter, alleluia, quia sapientia aperuit os mutum et linguas infantium facit dissertas, alleluia alleluia. Ps. Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit Dominus.

( MFR 1330. ) Oratio. Deus qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. Per.

( MFR 1331. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis angelus Domini locutus est ad Philippum dicens, surge vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Ierusalem in Gazam, haec est deserta, et surgens abiit, et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas eius, venerat adorare in Ierusalem, et revertebatur sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam, dixit autem Spiritus Philippo, accede et adiunge te ad currum istum, accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit, putasne intellegis quae legis, qui ait, et quomodo possum nisi aliquis ostenderit mihi, rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum, locus autem scripturae quam legebat hic erat, tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum, in humilitate iudicium eius sublatum est, generationem eius quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita eius, respondens autem eunuchus Philippo dixit, obsecro te domine de quo propheta dicit hoc, de se an de alio aliquo, aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a scriptura ista evangelizavit illi Iesum, et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam, et ait eunuchus, ecce aqua quis prohibet me baptizari, dixit autem Philippus si credis ex toto corde licet, et respondens ait credo Dei Filium esse Iesum Christum, et iussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum, cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus, ibat autem per viam suam gaudens, Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream nomen Domini Iesu Christi.

( MFR 1332. ) Graduale. Haec dies. V. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli, a Domino factum est et mirabile in oculis nostris.

( MFR 1333. ) Alleluia. V. Surrexit Christus qui creavit omnia et misertus est humano generi.

( MFR 1334. ) Secundum Ioannem. In illo tempore, Maria stabat ad monumentum foris plorans, dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi, mulier quid ploras, dicit eis, quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, haec cum dixisset conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est, dicit ei Iesus, mulier quid ploras quem quaeris, illa existimans quia hortulanus esset dicit ei, domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam, dicit ei Iesus Maria, conversa illa dicit, rabboni quod dicitur magister, dicit ei Iesus, noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, vade autem ad fratres meos et dic eis, ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum, venit Maria Magdalena annuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi.

( MFR 1335. ) Offertorium. In die sollemnitatis vestrae, dicit Dominus, inducam vos in terram fluentem lac et mel, alleluia.

( MFR 1336. ) Secreta. Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius, ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. Per.

( MFR 1337. ) Communio. Populus acquisitionis annuntiate virtutes eius, alleluia, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, alleluia.

( MFR 1338. ) Post communionem. Exaudi Domine preces nostras , ut sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. Per.

( MFR 1339. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctam Mariam rotundam in martyres.

( MFR 1340. ) Introitus. Eduxit eos Dominus in spe, alleluia, et inimicos eorum operuit mare, alleluia alleluia. Ps. Attendite popule meus legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

( MFR 1341. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur effectu. Per.

( MFR 1342. ) Lectio libri beati Petri apostoli. Carissimi Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus carne, vivificatus autem spiritu, in quo et his qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam, in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi qui est in dextera Dei.

( MFR 1343. ) Graduale. Haec dies. V. Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus et illuxit nobis.

( MFR 1344. ) Alleluia. V. Dicite in gentibus quia Dominus regnavit a ligno.

( MFR 1345. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt, et accedens Iesus locutus est eis dicens, data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

( MFR 1346. ) Offertorium. Erit vobis hic dies memorialis, alleluia, et diem festum celebrabitis sollemnem Domino in progenies vestras, legitimum sempiternum diem, alleluia.

( MFR 1347. ) Secreta. Hostias quaesumus Domine placatus assume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. Per.

( MFR 1348. ) Communio. Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, alleluia, euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, alleluia alleluia.

( MFR 1349. ) Post communionem. Respice quaesumus Domine populum tuum, et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. Per.

( MFR 1350. Rubrica) Sabbato. Statio ad sanctum Ioannem.

( MFR 1351. ) Introitus. Eduxit Dominus populum suum in exultatione, alleluia, et electos suos in laetitia, alleluia alleluia. Ps. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.

( MFR 1352. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. Per.

( MFR 1353. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Carissimi deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustatis quoniam dulcis Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum, propter quod continet in scriptura, ecce ponam in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum, et qui crediderit in illum non confundetur, vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis et petra scandali, his qui offendunt verbo nec credunt in quo et positi sunt, vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

( MFR 1354. Rubrica) Sabbato isto mutatur Gradualis in Alleluia et cantatur duo Alleluia cum suis versibus.

( MFR 1355. ) Alleluia. V. Haec dies quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea.

( MFR 1356. ) Alleluia. V. Laudate pueri Dominum laudate nomen Domini. V. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

( MFR 1357. ) Secundum Ioannem. In illo tempore una sabbati Maria Magdalena venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad illum discipulum quem amabat Iesus, et dicit eis, tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum, exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum, currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum, et cum se inclinasset vidit posita linteamina, non tamen introivit, venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum, tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit, nondum enim sciebat scripturas quia oportebat eum a mortuis resurgere.

( MFR 1358. ) Offertorium. Benedictus qui venit in nomine Domini, benediximus vobis de domo Domini, Deus Dominus et illuxit nobis, alleluia alleluia.

( MFR 1359. ) Secreta. Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. Per.

( MFR 1360. ) Communio. Omnes qui in Christo baptizati estis Christum induistis, alleluia.

( MFR 1361. ) Post communionem. Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine, ut per hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera proficiat. Per.

( MFR 1362. Rubrica) Ab hac dominica usque ad Ascensionem dicimus has orationes ad missam, prima oratio de die scilicet de dominica vel de aliqua festivitate, secunda de sancta Maria oratio Concede nos semper, tertia de papa oratio Deus omnium fidelium, et cotidie dicimus Gloria in excelsis et praefationem Te quidem Domine.

( MFR 1363. Rubrica) Dominica in octava Paschae. Statio ad sanctum Pancratium.

( MFR 1364. ) Introitus. Quasi modo geniti infantes, alleluia, rationabiles sine dolo lac concupiscite, alleluia alleluia alleluia. Ps. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob.

( MFR 1365. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. Per Dominum.

( MFR 1366. ) Lectio epistulae beati Ioannis apostoli. Carissimi omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra, quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei, hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum sed in aqua et sanguine, et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas, quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, Spiritus aqua et sanguis, et tres sunt qui testimonium dant in caelo Pater Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt, si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est, quia testificatus est de Filio suo, qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se.

( MFR 1367. ) Alleluia. V. In die resurrectionis meae dicit Dominus, praecedam vos in Galilaeam.

( MFR 1368. ) Alleluia. V. Post dies octo ianuis clausis stetit Iesus in medio discipulorum et dixit pax vobis.

( MFR 1369. ) Secundum Ioannem. Cum sero esset die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis, pax vobis, et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino, dixit ergo eis iterum, pax vobis, sicut misit me Pater et ego mitto vos, hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis, accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, quorum retinueritis detenta sunt. Thomas autem unus de duodecim qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus, dixerunt ergo ei alii discipuli, vidimus Dominum, ille autem dixit eis, nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis, venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio et dixit, pax vobis, deinde dicit Thomae, infer digitum tuum huc et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei, Dominus meus et Deus meus, dicit ei Iesus, quia vidisti me credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt, multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc, haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

( MFR 1370. ) Offertorium. Angelus Domini descendit. Require retro in Pascha. cxxxviii

( MFR 1371. ) Secreta. Suscipe munera quaesumus Domine exultantis ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. Per.

( MFR 1372. ) Communio. Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia alleluia.

( MFR 1373. ) Post communionem. Quaesumus Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum. Per.

( MFR 1374. ) Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro, alleluia, et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt et dicent alleluia alleluia. Ps. Salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

( MFR 1375. Rubrica) Dominica prima post octavam Paschae.

( MFR 1376. ) Introitus. Misericordia Domini plena est terra, alleluia, verbo Dei caeli firmati sunt, alleluia alleluia. Ps. Gaudete iusti in Domino, rectos decet collaudatio.

( MFR 1377. ) Oratio. Deus qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam, ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus gaudiis facias sempiternis perfrui. Per eundem.

( MFR 1378. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Carissimi Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius, qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur, tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus, cuius livore sanati sumus, eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

( MFR 1379. ) Alleluia. V. Cognoverunt discipuli Dominum Iesum in fractione panis.

( MFR 1380. ) Alleluia. V. Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas et cognoscunt me meae.

( MFR 1381. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus Pharisaeis, ego sum pastor bonus, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, mercennarius et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves, mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus, ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem. Et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere et vocem meam audient, et fiet unum ovile unus pastor.

( MFR 1382. ) Offertorium. Deus Deus meus ad te de luce vigilo, et in nomine tuo levabo manus meas, alleluia.

( MFR 1383. ) Secreta. Benedictionem nobis Domine conferat salutarem sacra semper oblatio, ut quod agit mysterio virtute perficiat. Per.

( MFR 1384. ) Communio. Ego sum pastor bonus, alleluia, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae.

( MFR 1385. ) Post communionem. Praesta nobis omnipotens Deus, ut vivificationis tuae gratiam consequentes in tuo semper munere gloriemur. Per.

( MFR 1386. Rubrica) Dominica secunda.

( MFR 1387. ) Introitus. Iubilate Deo omnis terra, alleluia, psalmum dicite nomini eius, alleluia, date gloriam laudi eius, alleluia alleluia alleluia. V. Dicite Deo quam mirabilia sunt opera tua Domine, in multitudine virtutis tuae.

( MFR 1388. ) Oratio. Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. Per.

( MFR 1389. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Carissimi obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis, subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei, omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate, servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis, haec est enim gratia, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 1390. ) Alleluia. V. Redemptionem misit Dominus in populo suo.

( MFR 1391. ) Alleluia. V. Oportebat pati Christum et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam.

( MFR 1392. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem, quid est hoc quod dicit nobis, modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem, dicebant ergo, quid est hoc quod dicit modicum, nescimus quid loquitur, cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis, de hoc quaeritis inter vos quia dixi vobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me, amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium, mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius, cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum, et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

( MFR 1393. ) Offertorium. Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu ero, alleluia.

( MFR 1394. ) Secreta. His nobis Domine mysteriis conferatur, quo terrena desideria mitigantes discamus amare caelestia. Per.

( MFR 1395. ) Communio. Modicum et non videbitis me, alleluia, et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem, alleluia alleluia.

( MFR 1396. ) Post communionem. Sacramenta quae sumpsimus quaesumus Domine, et spiritalibus nos reficiant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. Per.

( MFR 1397. Rubrica) Dominica tertia.

( MFR 1398. ) Introitus. Cantate Domino canticum novum, alleluia, quia mirabilia fecit Dominus, alleluia, ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam alleluia alleluia. V. Salvabit eum dextera eius et brachium sanctum eius.

( MFR 1399. ) Oratio. Deus qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, da populis tuis id amare quod praecipis id desiderare quod promittis, ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. Per.

( MFR 1400. ) Lectio epistulae beati Iacobi apostoli. Carissimi, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius, scitis fratres mei dilectissimi, sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram, ira enim viri iustitiam Dei non operatur, propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

( MFR 1401. ) Alleluia. V. Dextera Dei fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me.

( MFR 1402. ) Alleluia. V. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.

( MFR 1403. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me quo vadis, sed quia haec locutus sum vobis tristitia inplevit cor vestrum, sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam, si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos, si autem abiero mittam eum ad vos, et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio, de peccato quidem quia non credunt in me, de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me, de iudicio autem quia princeps huius mundi iudicatus est, adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem, non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis, ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.

( MFR 1404. ) Offertorium. Iubilate Deo universa. Require retro in dominica secunda post Epiphaniam.

( MFR 1405. ) Secreta. Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes esse fecisti, praesta quaesumus ut sicut tuam cognovimus veritatem sic eam dignis moribus assequamur. Per.

( MFR 1406. ) Communio. Dum venerit paraclitus Spiritus veritatis ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio, alleluia alleluia.

( MFR 1407. ) Post communionem. Adesto nobis Domine Deus noster, ut per haec quae fideliter sumpsimus et purgemur a vitiis et a periculis omnibus exuamur. Per.

( MFR 1408. Rubrica) Dominica quarta.

( MFR 1409. ) Introitus. Vocem iocunditatis annuntiate et audiatur alleluia, nuntiate usque ad extremum terrae, liberavit Dominus populum suum, alleluia alleluia. Ps. Iubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius.

( MFR 1410. ) Oratio. Deus a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt, et te gubernante eadem faciamus. Per.

( MFR 1411. ) Lectio epistulae beati Iacobi apostoli. Carissimi estote factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos, quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo, consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit, qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit, si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio, religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et inmaculatum se custodire ab hoc saeculo.

( MFR 1412. ) Alleluia. V. Surrexit Christus et illuxit nobis quos redemit ipse sanguine suo.

( MFR 1413. ) Alleluia. V. Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem.

( MFR 1414. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis, usque modo non petistis quicquam in nomine meo, petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum. Haec in proverbiis locutus sum vobis, venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis, illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis, ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi, exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, dicunt ei discipuli eius, ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis, nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget, in hoc credimus quia a Deo existi.

( MFR 1415. ) Offertorium. Benedicite gentes. Require retro lxxiii

( MFR 1416. ) Secreta. Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut per haec pia devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per.

( MFR 1417. ) Communio. Cantate Domino alleluia, cantate Domino benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius, alleluia alleluia.

( MFR 1418. ) Post communionem. Tribue nobis Domine caelestis mensae virtute satiatis, et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. Per.

( MFR 1419. Rubrica) Litaniae maiores. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 1420. ) Introitus. Exaudivit de templo sancto suo vocem meam, alleluia, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius, alleluia alleluia. Ps. Diligam te Domine virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.

( MFR 1421. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus, contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. Per Dominum.

( MFR 1422. ) Lectio epistolae beati Iacobi apostoli. Carissimi confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini, multum enim valet deprecatio iusti adsidua, Elias homo erat similis nobis passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex, et rursum oravit et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum, si quis autem ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum.

( MFR 1423. ) Alleluia. V. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericorida eius.

( MFR 1424. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi, amice commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, et ille de intus respondens dicat, noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi, et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis, petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur, quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi, aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi, aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem, si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se.

( MFR 1425.) Offertorium. Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, qui astitit ad dexteram pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam, alleluia.

( MFR 1426. ) Secreta. Haec munera quaesumus Domine, et vincula nostra pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. Per.

( MFR 1427. ) Communio. Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, omnis qui petit accipiet et qui quaerit invenit, pulsanti aperietur, alleluia.

( MFR 1428. ) Post communionem. Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere, ut dona tua in tribulatione percipimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus. Per.

( MFR 1429. ) In vigilia Ascensionis Domini. Ad missam introitus et orationes dicuntur de dominica praeterita, scilicet Vocem iocunditatis et cum oratione require folio ii Deus a quo bona cuncta procedunt.

( MFR 1430. ) Epistula ad Ephesios. Fratres, unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit, ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus, quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae, qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia, et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

( MFR 1431. ) Secundum Ioannem. In illo tempore sublevatis oculis Iesus in caelum dixit, Pater venit hora clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam, haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum, ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam, et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum, claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt, et nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt, quia verba quae dedisti mihi dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti, ego pro eis rogo non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt, et mea omnia tua sunt et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis, et iam non sum in mundo et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.

( MFR 1432. Rubrica) In die Ascensionis. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 1433. ) Introitus. Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum, alleluia, quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum ita veniet, alleluia alleluia alleluia. V. Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis qui et dixerunt.

( MFR 1434. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. Per eundem.

( MFR 1435. ) Lectio Actuum apostolorum. Primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit assumptus est, quibus et praebuit se ipsum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta, apparens eis et loquens de regno Dei, et convescens praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis inquit per os meum, quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies, igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes, Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel, dixit autem eis, non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae, et cum hoc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt, viri galilaei quid statis aspicientes in caelum, hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.

( MFR 1436. ) Alleluia. V. Ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tubae.

( MFR 1437. ) Alleluia. V. Dominus in Sina in sancto ascendens in altum captivam duxit captivitatem.

( MFR 1438. ) Secundum Marcum. In illo tempore recumbentibus undecim discipulis apparuit illis Iesus, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis non crediderant, et dixit eis, euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae, qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur, signa autem eos qui crediderint haec sequentur, in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eos nocebit, super aegros manus inponent et bene habebunt, et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei, illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermone confirmante sequentibus signis.

( MFR 1439. ) Offertorium. Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum, hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, alleluia.

( MFR 1440. ) Secreta. Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus, et concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. Per.

( MFR 1441. ) Praefatio. Qui post resurrectionem.

( MFR 1442. ) Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi nostrae fragilitatis substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam.

( MFR 1443. ) Communio. Psallite Domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem, alleluia.

( MFR 1444. ) Post communionem. Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus, ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu. Per Dominum.

( MFR 1445. Rubrica) Festivitates sanctorum quae veniunt infra octavam Ascensionis, Ioannis baptistae apostolorum Petri et Pauli, Laurentii, Assumptionis sanctae Mariae, quando officium de eis celebratur ad missam Kyrie, Sanctus et Agnus more solito sicut in aliis festivitatibus decantantur nisi aliqua magna festivitas intervenerit, sicut est festivitas apostolorum Philippi et Iacobi, sanctae Crucis, sancti Angeli, sancti Barnabae, sanctorum Ioannis et Pauli, Infra actionem cotidie ad missam cantatur, Credo in unum Deum.

( MFR 1446. ) Dominica prima post Ascensionem.

( MFR 1447. ) Introitus. Exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te, alleluia, tibi dixit cor meum quaesivi vultum tuum, vultum tuum Domine requiram ne avertas faciem tuam a me, alleluia alleluia. Ps. Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo.

( MFR 1448. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. Per.

( MFR 1449. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Fratres, estote prudentes et vigilate in orationibus, ante omnia autem mutuam in vobismet ipsis caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione, unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei, si quis loquitur quasi sermones Dei, si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum Dominum nostrum.

( MFR 1450. ) Alleluia. V. Regnavit Dominus super omnes gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam.

( MFR 1451. ) Alleluia. V. Non vos relinquam orphanos, vado et venio ad vos et gaudebit cor vestrum.

( MFR 1452. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis, haec locutus sum vobis ut non scandalizemini, absque synagogis facient vos. Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo, et haec facient vobis quia non noverunt Patrem neque me, sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis.

( MFR 1453. ) Offertorium. Ascendit Deus in iubilatione, Dominus in voce tubae, alleluia.

( MFR 1454. ) Secreta. Sacrificia nos Domine inmaculata purificent, et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. Per.

( MFR 1455. ) Communio. Pater cum essem cum eis servabam eos quos dedisti mihi, alleluia, nunc autem ad te venio, non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos a malo, alleluia alleluia.

( MFR 1456. ) Post communionem. Repleti Domine muneribus sacris, da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. Per.

( MFR 1457. Rubrica) Si festum aliquod venerit infra octavam Ascensionis in missa agitur commemoratio Ascensionis. In illis vero diebus qui supersunt post octavam Ascensionis videlicet sexta feria et sabbato, si festivitas alicuius venerit de festo facimus totum officium missae cum commemoratione de dominica. Si vero non est festum de dominica facimus totum officium missae et dicitur praefatio Qui ascendens super et non dicitur credo in unum Deum. Sabbato in vigilia Pentecosten si festum aliquod venerit missa dicitur de vigilia cum commemoratione festivitatis. Eodem die omnes devote ieiunare debemus. Hora nona conveniant omnes in ecclesia, et omnem officium vel ordinem sicut in sabbato sancto vigiliarum Paschae fecimus, eodem modo facere debemus excepto quod nec ignis nec cereus benedicitur. Omnibus igitur paratis subdiaconus procedit ad legendum et sine titulo incipit Lectio prima. Temptavit cxx Deus Abraham. Qua finita dicit sacerdos Oremus sine Flectamus genua.

( MFR 1458. ) Oratio. Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi obedientiae exempla praebuisti, concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. Per.

( MFR 1459. ) Lectio secunda. Factum est in cxx

( MFR 1460. ) Tractus. Cantemus.

( MFR 1461. ) Oratio. Deus qui primis temporibus inpleta miracula novi testamenti luce reserasti, quod mare Rubrum forma sacri fontis existeret et liberata plebs ab aegyptia servitute christiani populi sacramenta praeferret, da ut omnes gentes Israelis privilegium merito fidei consecutae Spiritus tui participatione regenerentur. Per. In.

( MFR 1462. ) Lectio tertia. cxxiii Scripsit Moyses.

( MFR 1463. ) Tractus. Adtende caelum.

( MFR 1464. ) Oratio. Deus glorificatio fidelium et vita iustorum, qui per Moysen famulum tuum nos quoque modulatione sacri carminis erudisti, in universis gentibus misericordiae tuae munus operare tribuendo beatitudinem auferendo errorem, ut quod praenuntiatum est ad supplicium in remedium transferatur aeternum. Per.

( MFR 1465. ) Lectio quarta. Apprehendent septem mulieres. cxxiii

( MFR 1466. ) Tractus. Vinea facta est.

( MFR 1467. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui per unicum Filium tuum ecclesiae tuae demonstrasti te esse cultorem, ut omnem palmitem fructum in eodem Christo tuo qui vera vitis est afferentem clementer excolens ut fructus afferat ampliores, fidelibus tuis quos velut vineam ex Aegypto per fontem baptismi transtulisti nullae peccatorum spinae praevaleant, ut Spiritus tui sanctificatione muniti perpetua fruge ditentur. Per eundem. In. Eiusdem.

( MFR 1468. ) Lectio quinta. Audi Israel mandata vitae. cxxii

( MFR 1469. ) Domine Deus virtutum qui collapsa reparas et reparata conservas, auge populos in tui nominis sanctificatione renovandos, ut omnes qui diluuntur sacro baptismate tua semper inspiratione dirigantur. Per. In unitate.

( MFR 1470. ) Facta est super me manus

( MFR 1471. ) Tractus. Sicut cervus desiderat. cxxv.

( MFR 1472. ) Sequitur oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus celestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1473. Rubrica) Finitis lectionibus tractibus et omnibus orationibus fiant litaniae. Quibus finitis omnes lampades acclesiae accendantur et omnia signa pulsentur, et cantor sollemniter incipiat Kyrie. Dum haec fiunt sacerdos cum ministris ingreditur ad altare et facta confessione et Kyrie finito devotissime dicit Gloria in excelsis qua finita dicit Dominus vobiscum. Deinde peragat officium missae ordine suo. Ante evangelium non portantur lumina sed incensum tantum. Credo non dicitur, offertorium dicitur, Agnus Dei similiter et osculum pacis datur, et Post communionem cantatur. Missa igitur celebrata dicatur Nona, Vespere autem dicatur in hora quae convenit.

( MFR 1474. ) Ad missam oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut claritatis tuae splendor super nos effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1475. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis cum Apollo esset Corinthi, et Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos dixit ad eos, si Spiritum Sanctum accepistis credentes, at illi dixerunt ad eum, sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus, ille vero ait, in quo ergo baptizati estis, qui dixerunt, in Ioannis baptismate, dixit autem Paulus, Ioannes quidem baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens, in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum, his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu, et cum inposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant, erant autem omnes viri fere duodecim, introgressus autem Paulus in synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.

( MFR 1476. ) Alleluia. V. Confitemini. cxxvi

( MFR 1477. ) Tractus. Laudate Dominum omnes gentes.

( MFR 1478. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, si diligitis me mandata mea servate, et ego rogabo Patrem et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum, vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit, non relinquam vos orphanos, veniam ad vos, adhuc modicum et mundus me iam non videt, vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis, in illo die vos cognoscetis quia ego in Patre meo et vos in me et ego in vobis, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum.

( MFR 1479. ) Offertorium. Emitte Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae, sit gloria Domini in saecula, alleluia.

( MFR 1480. ) Secreta. Munera quaesumus Domine oblata sanctifica, et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1481. ) Praefatio. VD. Per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes caelos.

( MFR 1482. ) Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes.

( MFR 1483. ) Hanc igitur oblationem servitutis nostrae. Sed et cunctae.

( MFR 1484. ) Communio. Ultimo festivitatis die dicebat Iesus qui in me credit flumina de ventre eius fluent aquae vivae, hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum, alleluia alleluia.

( MFR 1485. ) Post communionem. Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio, et sui roris intima aspersione fecundet. Per. In eiusdem.

( MFR 1486. ) In die sancto Pentecosten. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 1487. ) Introitus. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, alleluia alleluia alleluia. V. Omnium est rerum artifex, omnem habens virtutem, omnia prospiciens.

( MFR 1488. ) Oratio. Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. Per. In eiusdem.

( MFR 1489. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis dum complerentur dies pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de caelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes, et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est, facta autem hac voce, convenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes, stupebant autem omnes et mirabantur dicentes, nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus, Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam Frygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen, et advenae romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

( MFR 1490. ) Alleluia. V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem. terrae.

( MFR 1491. ) Alleluia. V. Veni Sancte Spiritus reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende.

( MFR 1492. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, si quis diligit me sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus, qui non diligit me sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus, sed eius qui misit me Patris, haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis, pacem relinquo vobis pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat ego do vobis, non turbetur cor vestrum neque formidet, audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos, si diligeretis me gauderetis utique quia ad Patrem vado, quia Pater maior me est, et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis, iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam, sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio.

( MFR 1493. ) Offertorium. Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis a templo tuo quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera, alleluia.

( MFR 1494. ) Secreta. Munera quaesumus Domine. Require retro secundo folio.

( MFR 1495. ) Praefatio. Per ChristumDominum nostrum. Qui ascendens super omnes.

( MFR 1496. ) Infra canonem. Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit, sed et memoriam.

( MFR 1497. ) Alia infra canonem. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem peccatorum, quaesumus Domine.

( MFR 1498. ) Communio. Factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis ubi erant sedentes, alleluia, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto loquentes magnalia Dei, alleluia alleluia.

( MFR 1499. ) Post communionem. Sancti Spiritus corda nostra mundet. Require retro primo folio.

( MFR 1500. Rubrica) Infra octavam cotidie cantatur ad missam antequam evangelium recitetur sequentia Sancti Spiritus et Credo in unum Deum.

( MFR 1501. ) Sancti Spiritus adsit nobis gratia. Quem corda nostra sibi faciat habitacula. Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus. Spiritus alme illustrator cordium. Horridas nostrae mentis purga tenebras. Amator sancte sensatorum semper cogitatuum. Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus. Tu purificator omnium flagitiorum Spiritus. Purifica nostros oculos interioris hominis. Ut videri supremus Genitor possit a nobis. Mundo corde quae sola cernere possint oculis. Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclita. Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent. Quando machinam per verbum suum fecit Deus caeli terrae marium. Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti Spiritus. Tu animabus vivificandis aquas fecundas. Tu inspirando da spiritales esse homines. Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti Domine. Idolatras ad cultum Dei revocas magistrorum optime. Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius Sancte Spiritus. Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae Dei auribus. Tu qui omnium saeculorum sanctos tui nominis docuisti instinctum amplectendo Spiritus. Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis. Hunc diem gloriosum fecisti. Amen.

( MFR 1502. Rubrica) Feria secunda. Statio ad sanctum Petrum ad vincula.

( MFR 1503. ) Introitus. Cibavit eos ex adipe frumenti, alleluia, et de petra melle saturavit eos, alleluia alleluia alleluia. Ps. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob.

( MFR 1504. ) Oratio. Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, concede plebi tuae piae petitionis effectum, ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. Per. In unitatem eiusdem.

( MFR 1505. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis aperiens Petrus os suum dixit, nobis praecepit Dominus praedicare populo et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum, adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est, audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum, tunc respondit Petrus, nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos, et iussit eos baptizari in nomine Domini nostri Iesu Christi.

( MFR 1506. ) Alleluia. V. Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei.

( MFR 1507. ) Alleluia. V. Veni Sancte.

( MFR 1508. ) Sequentia. Sancti Spiritus adsit nobis gratia.

( MFR 1509. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum, qui credit in eum non iudicatur, qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei, hoc est autem iudicium, quia lux mundi venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim eorum mala opera, omnis enim qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius, qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius quia in Deo sunt facta.

( MFR 1510. ) Offertorium. Introivit. cxxxix Require retro in feria tertia post Pascha.

( MFR 1511. ) Secreta. Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica, et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. Per.

( MFR 1512. ) Communio. Spiritus Sanctus docebit vos, alleluia, quaecumque dixero vobis, alleluia alleluia.

( MFR 1513. ) Post communionem. Adesto quaesumus Domine populo tuo, et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. Per.

( MFR 1514. ) Feria tertia. Statio ad sanctam Anastasiam.

( MFR 1515. ) Introitus. Accipite iocunditatem gloriae vestrae, alleluia, gratias agentes Deo, alleluia, qui vos ad caelestia regna vocavit, alleluia alleluia alleluia. Ps. Attendite popule meus legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

( MFR 1516. ) Oratio. Adsit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti, quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. Per. Eiusdem.

( MFR 1517. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis, cum audissent apostoli qui erant Ierosolymis quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum, nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu, tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum.

( MFR 1518. ) Alleluia. V. Spiritus Sanctus docebit vos quaecumque dixero vobis.

( MFR 1519. ) Alleluia. V. Veni Sancte. clv

( MFR 1520. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus Pharisaeis, amen amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, qui autem intrat per ostium pastor est ovium, huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas, et cum proprias oves emiserit ante eas vadit, et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius, alienum autem non sequuntur sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum, hoc proverbium dixit eis Iesus, illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis, dixit ergo eis iterum Iesus, amen amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium, omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves, ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inveniet, fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat, ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant.

( MFR 1521. ) Offertorium. Portas caeli aperuit Dominus. Require retro in feria quarta post Pascha. cxxxx

( MFR 1522. ) Secreta. Purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio, et dignos sacra participatione efficiat. Per Dominum.

( MFR 1523. ) Communio. Spiritus qui a Patre procedit, alleluia, ille me clarificabit, alleluia alleluia.

( MFR 1524. ) Post communionem. Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis, quia ipse est remissio omnium peccatorum. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1525. Rubrica) Feria quarta. Statio ad sanctam Mariam maiorem.

( MFR 1526. ) Introitus. Deus dum egredereris coram populo tuo, alleluia, iter faciens eis, alleluia, habitans in illis, alleluia alleluia. Ps. Exurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant a facie eius qui oderunt eum.

( MFR 1527. ) Oratio. Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet, et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. Qui tecum vivit.

( MFR 1528. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis stans Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est Iudaeis, viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea, non enim sicut vos aestimatis hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel, et erit in novissimis diebus dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et seniores vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt, et quidem super servos meos et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt, et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi, sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus, et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit.

( MFR 1529. ) Alleluia. V. Verbo Domini caeli firmati sunt et Spiritu oris eius omnis virtus eorum.

( MFR 1530. Rubrica) Hic dicitur Dominus vobiscum et Gloria in excelsis Dei.

( MFR 1531. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus, ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter inhabitando perficiat. Per. In. Eiusdem.

( MFR 1532. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis per manus apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe, et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis, ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis, sed magnificabant eos populus, magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateis eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis, concurrebant autem multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos a spiritibus inmundis qui curabantur omnes.

( MFR 1533. ) Alleluia. V. Veni Sancte. clv

( MFR 1534. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus turbis Iudaeorum, nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die, est scriptum in prophetis, et erunt omnes docibiles Dei, omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem. Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt, hic est panis de caelo descendens, ut si quis ex ipso manducavit non moriatur. Ego sum panis vivus qui de caelo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita.

( MFR 1535. ) Offertorium. Meditabor in mandatis tuis quae dilexi. xxxxiiii

( MFR 1536. ) Secreta. Accipe quaesumus Domine munus oblatum, et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. Per.

( MFR 1537. ) Communio. Pacem meam do vobis, alleluia, pacem relinquo vobis, alleluia alleluia.

( MFR 1538. ) Post communionem. Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per.

( MFR 1539. Rubrica) Feria quinta. Statio ad sanctum Laurentium. Omnia require in die dominica praeter epistulam et evangelium. Introitus Spiritus Domini. cliiii Oratio Deus qui hodierna.

( MFR 1540. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis, Philippus descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum, intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa quae faciebat, multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes
(et videntes signa quae faciebat multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes) voce magna exiebant, multi autem paralytici et claudi curati sunt, factum est autem gaudium magnum in illa civitate.

( MFR 1541. ) Sequentia sancti evangelii secundum Lucam. In illo tempore, convocatis Iesus duodecim apostolis, dedit eis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos. Et ait ad illos, nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis, et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Egressi autem circumibant per castella, evangelizantes et curantes ubique.

( MFR 1542. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctos apostolos.

( MFR 1543. ) Introitus. Repleatur os meum laude tua, alleluia, ut possim cantare, alleluia, gaudebunt labia mea dum cantavero tibi, alleluia alleluia. Ps. Deus in te speravi Domine non confundar in aeternum, in tua iustitia libera me et eripe me.

( MFR 1544. ) Oratio. Da quaesumus ecclesiae tuae misericors Deus, ut Sancto Spirito congregata hostili nullatenus incursione turbetur. Per. In. Eiusdem.

( MFR 1545. ) Lectio Iohelis prophetae. Haec dicit Dominus Deus exultate filii Sion et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut a principio, et inplebuntur horrea frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo, et comedetis vescentes et saturabimini, et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia, et non confundetur populus meus in sempiternum, et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester et non est amplius, et non confundetur populus meus in aeternum, ait Dominus omnipotens.

( MFR 1546. ) Alleluia. V. O quam bonus et suavis est Domine Spiritus tuus in nobis.

( MFR 1547. ) Alleluia. V. Veni. clv

( MFR 1548. ) Secundum Lucam. In illo tempore factum est in una dierum et Iesus sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem, et virtus erat Domini ad sanandum eos. Et ecce viri portantes hominem in lecto qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum, et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt illum cum lecto in medio ante Iesum, quorum fidem ut vidit dixit, homo dimittuntur tibi peccata tua, et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes, quis est hic qui loquitur blasphemias, quis potest dimittere peccata nisi solus Deus, ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos, quid cogitatis in cordibus vestris, quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata tua an dicere surge et ambula, ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico, tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam, et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum, et stupor apprehendit omnes et magnificabant Deum, et repleti sunt timore dicentes, quia vidimus mirabilia hodie.

( MFR 1549. ) Offertorium. Lauda anima mea. cxxxxvii.

( MFR 1550. ) Secreta. Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus assumat, qui discipulorum Christi tui per Spiritum Sanctum corda succendit. Per eundem. Eiusdem.

( MFR 1551. ) Communio. Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos iterum, alleluia, et gaudebit cor vestrum, alleluia alleluia.

( MFR 1552. ) Post communionem. Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes, ut quae in tui conmemoratione facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. Qui vivis.

( MFR 1553. Rubrica) Hoc sabbatum officium missae tali modo fit, facta confessione cantato introitu et Kyrie eleyson dicitur oratio sine Flectamus genua. Lectis lectionibus et Alleluia cantatis ante sextam lectionem Gloria in excelsis Deo cantatur, postea orationes dicuntur. Deinde legitur epistula cantatur tractus Laudate Dominum. Finito tractu cantatur sequentia Sancti Spiritus. Finita sequentia nullum Alleluia cantatur sed statim dicitur evangelium.

( MFR 1554. ) Sabbato. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 1555. ) Introitus. Caritas Dei diffusa est in cordibus vestris, alleluia, per inhabitantem Spiritum eius in vobis, alleluia alleluia. Ps. Benedic anima mea Dominum et omnia interiora mea nomen sanctum eius.

( MFR 1556. ) Oratio. Mentibus nostris quaesumus Domine Spiritum Sanctum benignus infunde, cuius et sapientia conditi sumus, et providentia gubernamur. Per. In. Eiusdem.

( MFR 1557. ) Lectio Iohelis prophetae. Haec dicit Dominus Deus effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt, sed et super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi, sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit.

( MFR 1558. ) Alleluia. V. Spiritus est qui vivificat caro autem non prodest quicquam.

( MFR 1559. ) Alia oratio. Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet, quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. Qui tecum. Eiusdem.

( MFR 1560. ) Lectio libri Levitici. In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens, loquere filiis Israel et dices ad eos, cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem, qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis, altera die sabbati et sanctificabit illum, numerabitis ergo ab ipso die, in quo optulistis manipulum primitiarum, septem ebdomadas plenas, usque ad alterum diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies, et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos, de duabus decimis similae, quos elevabit sacerdos coram Domino, cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, erunt in usum eius, et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum, omne opus servile non facietis in eo, legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 1561. ) Alleluia. V. Spiritus eius ornavit caelos.

( MFR 1562. ) Alia oratio. Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti, concede propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. Per.

( MFR 1563. ) Lectio libri Deuteronomii. In diebus illis dixit Moyses, audi Israel quae ego praecipio tibi hodie, cum intraveris in terram quam tibi Dominus Deus tuus daturus est possidendam, et optinueritis eam atque habitaveris in ea, tolles de cunctis frugibus tuis primitias et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen eius, accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum, profiteor hodie coram Domino Deo tuo, qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias, et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti pavore et in signis atque portentis, et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem, et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam Dominus dedit mihi, et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo, et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi.

( MFR 1564. ) Alleluia. V. Dum complerentur dies Pentecostes erant omnes pariter dicentes.

( MFR 1565. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius inpetremus. Per.

( MFR 1566. ) Lectio libri Levitici. In diebus illis dixit Dominus ad Moysen, si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur, apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem, et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra, dabo pacem in finibus vestris, dormietis et non erit qui exterreat, auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros, persequimini inimicos vestros et corruent coram vobis, persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia, cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio, respiciam vos et crescere faciam, multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum, et comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proicietis, ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos anima mea, ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 1567. ) Alleluia. V. Veni Sancte Spiritus. clv

( MFR 1568. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus sic nos ab epulis carnalibus abstinere, ut a vitiis irruentibus pariter ieiunemus. Per.

( MFR 1569. ) Lectio Danielis prophetae. In diebus illis angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, flamma autem diffusa est super fornacem cubitis quadraginta novem, et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis ministros regis qui eam incendebant, illos autem non tetigit omnino ignis, neque contristavit nec quicquam molestiae intulit, tunc hi tres quasi ex uno ore, laudabant et benedicebant et glorificabant Deum in fornace dicentes.

( MFR 1570. ) Alleluia. V. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula.

( MFR 1571. Rubrica) Hic dicitur Gloria in excelsis Deo. Qua finita dicitur Dominus vobiscum deinde dicitur

( MFR 1572. ) Oratio. Deus qui tribus pueris flammas ignium mitigasti, concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.

( MFR 1573. ) Lectio ad Romanos. Fratres, iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.

( MFR 1574. ) Tractus. Laudate Dominum omnes gentes.

( MFR 1575. ) Sequentia. Sancti Spiritus adsit nobis.

( MFR 1576. ) Secundum Lucam. In illo tempore, surgens Iesus de synagoga introivit in domum Simonis, socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea, et stans super illam imperavit febri et dimisit illam, et continuo surgens ministrabat illis, cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad Iesum at ille singulis manus inponens curabat eos. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia,quia tu es Filius Dei,et increpans non sinebat ea loqui,quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum, et tenebant eum ne discederet ab eis, quibus ille ait, quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ad hoc missus sum, et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

( MFR 1577. ) Offertorium. Domine Deus salutis. cxxxviii

( MFR 1578. ) Secreta. Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. Per.

( MFR 1579. ) Communio. Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis, alleluia, sed nescis unde veniat aut quo vadit, alleluia alleluia alleluia.

( MFR 1580. ) Post communionem. Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per.

( MFR 1581. Rubrica) Dominica prima post Pentecosten.

( MFR 1582. ) Introitus. Domine in tua misericordia speravi exultavit cor meum in salutari tuo, cantabo Domino qui bona tribuit mihi. Ps. Usquequo Domine oblivisceris me in finem, usquequo averteris faciem tuam a me.

( MFR 1583. ) Ab isto die usque ad Adventum Domini dicuntur istae orationes scilicet A cunctis ut uspra et Deus omnium vel Ecclesiae tuae

( MFR 1584. ) Oratio. Deus in te sperantium fortitudo adesto propitius invocationibus nostris, et quia sine te nihil potest mortalis praesta auxilium gratiae tuae, ut in exequendis mandatis tuis et voluntate tibi et actione placeamus. Per.

( MFR 1585. ) Lectio epistulae beati Ioannis apostoli. Carissimi Deus caritas est, in hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum, in hoc est caritas, non quasi dilexerimus nos Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris, carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus invicem diligere, Deum nemo vidit unquam, si diligamus invicem Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est, in hoc intelligimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de Spiritu Sancto dedit nobis, et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi, quicumque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in eo, et nos cognovimus et credimus caritati quam habet Deus in nobis, Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo, in hoc perfecta est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo, timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate, nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos, si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit mendax est, qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere, et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum.

( MFR 1586. ) Graduale. Ego dixi Domine miserere mei, sana animam meam quoniam peccavi tibi. V. Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die malo liberavit eum Dominus.

( MFR 1587. ) Alleluia. V. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum.

( MFR 1588. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini, dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis, mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum, eadem vero mensura qua mensi fueritis remetietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem, nunquid potest caecus caecum ducere, nonne ambo in foveam cadunt. Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est non consideras, et quomodo poteris dicere fratri tuo, frater sine eiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns, hypocrita eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

( MFR 1589. ) Offertorium. Intende voci orationis. lx

( MFR 1590. ) Secreta. Hostias nostras quaesumus Domine tibi dicatas placatus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium.

( MFR 1591. ) Communio. Narrabo omnia mirabilia tua, laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo Altissime

( MFR 1592. ) Post communionem. Sanctis Domine repleti muneribus praesta quaesumus, ut salutaria dona capiamus et a tua numquam laude cessemus. Per.

( MFR 1593. Rubrica) Dominica secunda.

( MFR 1594. ) Introitus. Factus est Dominus protector meus et eduxit me in latitudine, salvum me fecit quoniam novit me. Ps. Diligam te Domine virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.

( MFR 1595. ) Oratio. Sancti nominis tui Domine timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destituis quos in soliditate tuae dilectionis instituis. Per.

( MFR 1596. ) Lectio epistulae beati Ioannis apostoli. Carissimi nolite mirari si odit vos mundus, nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres, qui non diligit manet in morte, omnis qui odit fratrem suum homicida est, et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem, in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus nostris animas ponere, qui habuerit substantiam mundi huius et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo, filioli non diligamus verbo neque lingua sed opere et veritate.

( MFR 1597. ) Graduale. liiii Ad Dominum dum tribularer. V. Domine libera.

( MFR 1598. ) Alleluia. V. Domine Deus meus in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me.

( MFR 1599. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos, et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia, et coeperunt simul omnes excusare, primus dixit illi, villam emi et necesse habeo exire et videre illam, rogo te habe me excusatum, et alter dixit, iuga boum emi quinque et eo probare illa, rogo te habe me excusatum, et alius dixit, uxorem duxi et ideo non possum venire, et reversus servus nuntiavit haec domino suo, tunc iratus pater familias dixit servo suo, exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles caecos et claudos introduc huc, et ait servus, domine factum est ut imperasti, et adhuc locus est, et ait dominus servo, exi in vias et sepes conpelle intrare ut impleatur domus mea, dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam.

( MFR 1600. ) Offertorium. Domine convertere. lxxx

( MFR 1601. ) Secreta. Oblatio nos Domine tuo nomini dicanda purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per.

( MFR 1602. ) Communio. Cantabo Domino quia bona tribuit mihi et psallam nomini tuo Altissime.

( MFR 1603. ) Post communionem. Sumptis muneribus Domine quaesumus, ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. Per.

( MFR 1604. Rubrica) Dominica tertia.

( MFR 1605. ) Introitus. Respice in me et miserere mei Domine quoniam unicus et pauper sum ego, vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea Deus meus. Ps. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus in te confido non erubescam.

( MFR 1606. ) Oratio. Protector in te sperantium Deus, sine quo nihil est validum nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, ut te rectore te duce sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. Per.

( MFR 1607. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Carissimi humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis, omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide, scientes eadem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitatis fieri, Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabitque, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen.

( MFR 1608. ) Graduale. Iacta cogitatum. xxxv V. Dum clamavi. Require retro in caput ieiunii feria v

( MFR 1609. ) Alleluia. V. Deus iudex iustus fortis et patiens, nunquid irascetur per singulos dies.

( MFR 1610. ) Secundum Lucam. In illo tempore erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores ut audirent illum, et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes, quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam dicens, quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam, et cum invenerit eam inponit in humeros suos gaudens, et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis, congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat, dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia. Aut quae mulier habens dragmas decem, si perdiderit dragmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat, et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens, congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram. Ita dico vobis, gaudium erit in caelo coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.

( MFR 1611. ) Offertorium. Sperent lxxxi in te omnes qui noverunt nomen. Require retro in Quadragesima, dominica v feria iii

( MFR 1612. ) Secreta. Respice Domine munera supplicantis ecclesiae, et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. Per.

( MFR 1613. ) Communio. Dico vobis gaudium est angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.

( MFR 1614. ) Post communionem. Sancta tua nos Domine sumpta vivificent, et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per.

( MFR 1615. Rubrica) Dominica quarta.

( MFR 1616. ) Introitus. Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo, Deus defensor vitae meae a quo trepidabo, qui tribulant me inimici mei infirmati sunt et ceciderunt. V. Si consistant adversus me castra non timebit cor meum, si insurgat in me proelium in hoc ego sperabo.

( MFR 1617. ) Oratio. Da nobis quaesumus Domine ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. Per.

( MFR 1618. ) Lectio ad Romanos. Fratres, existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, nam expectatio creaturae et revelationem filiorum Dei expectat, vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum qui subiecit in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei, scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes redemptionem corporis nostri, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 1619. ) Graduale. Propitius esto Domine peccatis nostris nequando dicant gentes ubi est Deus eorum. V. Adiuva nos Deus salutaris noster et propter honorem nominis Domine libera nos.

( MFR 1620. ) Alleluia. V. Deus qui sedes super thronum et iudicas aequitatem.

( MFR 1621. ) Secundum Lucam. In illo tempore cum turbae irruerent in Iesum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Gennesareth, et vidit duas naves stantes secus stagnum, piscatores autem descenderant et lavabant retia, ascendens autem in unam navium quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem, duc in altum et laxate retia vestra in capturam, et respondens Simon dixit illi, praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete, et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum, et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos, et venerunt et inpleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens, exi a me quia homo peccator sum Domine, stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant, similiter autem Iacobum et Ioannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus, noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum.

( MFR 1622. ) Offertorium. Illumina oculos meos nequando obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum.

( MFR 1623. ) Secreta. Oblationibus nostris quaesumus Domine placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius voluntates. Per.

( MFR 1624. ) Communio. Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus, Deus meus adiutor meus.

( MFR 1625. ) Post communionem. Mysteria nos Domine sancta purificent et suo munere tueantur. Per.

( MFR 1626. Rubrica) Dominica quinta.

( MFR 1627. ) Introitus. Exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te, adiutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me Deus salutaris meus. Ps. Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo.

( MFR 1628. ) Oratio. Deus qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas quae omne desiderium superant consequamur. Per.

( MFR 1629. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Carissimi omnes unanimes in oratione estote conpatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis, qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum, declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam, quia oculi Domini super iustos et aures eius ad preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala, et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis, sed et si quid patimini propter iustitiam beati, timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris.

( MFR 1630. ) Graduale. Protector noster aspice Deus, et respice super servos tuos. V. Domine Deus virtutum audi preces servorum tuorum.

( MFR 1631. ) Alleluia. V. Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer.

( MFR 1632. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, amen amen dico vobis nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, audistis quia dictum est antiquis non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio, ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio, qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio, qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis, si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum.

( MFR 1633. ) Offertorium. Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum, providebam Deum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear.

( MFR 1634. ) Secreta. Propitiare Domine supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume, ut quod singuli optulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiant ad salutem. Per.

( MFR 1635. ) Communio. Unam petii a Domino hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.

( MFR 1636. ) Post communionem. Quos caelesti Domine dono satiasti praesta quesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. Per.

( MFR 1637. Rubrica) Dominica sexta.

( MFR 1638. ) Introitus. Dominus fortitudo plebis suae et protector salutarium Christi sui est salvum fac populum tuum Domine et benedic haereditati tuae et rege eos usque in saeculum. Ps. Ad te Domine clamavi Deus meus ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum.

( MFR 1639. ) Oratio. Deus virtutum cuius est totum quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis, et praesta in nobis religionis augmentum, ut quae sunt bona nutrias, ac pietatis studio quae sunt nutrita custodias. Per.

( MFR 1640. ) Lectio ad Romanos. Fratres, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato, qui enim mortuus est iustificatus est a peccato, si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, scientes quod Christus surgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo, ideo et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 1641. ) Graduale.Convertere Domine aliquantulum et deprecare super servos tuos. V. Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie.

( MFR 1642. ) Alleluia. V. In te Domine speravi non confundar in aeternum, in tua iustitia libera me et eripe me, inclina ad me aurem tuam, accelera ut eripias me.

( MFR 1643. ) Secundum Marcum. In illo tempore cum turba multa esset cum Iesu nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis, misereor super turbam quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via, quidam enim ex eis de longe venerunt, et responderunt ei discipuli sui, unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine, et interrogavit eos Iesus, quot panes habetis, qui dixerunt septem, et praecepit turbae discumbere super terram, et accipiens septem panes gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae, et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit et iussit apponi, et manducaverunt et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas, erant autem qui manducaverant quasi quattuor milia, et dimisit eos.

( MFR 1644. ) Offertorium. Perfice gressus. xxv Offertorium. Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea, inclina aurem tuam et exaudi verba mea, mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te, Domine

( MFR 1645. ) Secreta. Propitiare Domine supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume, ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio, praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. Per.

( MFR 1646. ) Communio. Circuibo et inmolabo in tabernaculum eius hostiam iubilationis, cantabo et psalmum dicam Domino.

( MFR 1647. ) Post communionem. Repleti sumus Domine muneribus tuis, tribue quaesumus ut eorum et mundemur effectu et muniamur auxilio. Per.

( MFR 1648. Rubrica) Dominica septima.

( MFR 1649. ) Introitus. Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis. V. Quoniam Deus summus terribilis et rex magnus super omnes deos.

( MFR 1650. ) Oratio. Deus cuius providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas et omnia nobis profutura concedas. Per.

( MFR 1651. ) Lectio ad Romanos. Fratres, humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae, sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem, cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae, quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis, nam finis illorum mors est, nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam, stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 1652. ) Graduale. Venite filii audite me, timorem Domini docebo vos. V. Accedite ad Deum et illuminabimini et facies vestrae non confundentur.

( MFR 1653. ) Alleluia. V. Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis.

( MFR 1654. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit, non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere, omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur, igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.

( MFR 1655. ) Offertorium. Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi, quia non est confusio confidentibus in te, Domine.

( MFR 1656. ) Secreta. Deus qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium a devotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica, ut quod singuli optulerunt ad maiestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. Per.

( MFR 1657. ) Communio. Inclina aurem tuam, accelera ut eruas nos.

( MFR 1658. ) Post communionem. Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat, et ad ea quae sunt recta perducat. Per.

( MFR 1659. Rubrica) Dominica octava.

( MFR 1660. ) Introitus. Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae, iustitia plena est dextera tua. Ps. Magnus Dominus et laudabilis valde in civitate Dei nostri in monte sancto eius.

( MFR 1661. ) Oratio. Largire nobis Domine quaesumus semper Spiritum cogitandi quae recta sunt propitius et agendi, ut qui sine te esse non possumus secundum te vivere valeamus. Per.

( MFR 1662. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Romanos. Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, si enim secundum carnem vixeritis moriemini, si autem Spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis, quicumque enim Spiritu Dei aguntur et hi filii Dei, non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater, ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.

( MFR 1663. ) Graduale. Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ut salvum me facias. V. Deus in te speravi, Domine non confundar in aeternum.

( MFR 1664. ) Alleluia. V. Magnus Dominus et laudabilis valde in civitate Dei in monte sancto eius.

( MFR 1665. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, homo quidam erat dives qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius, et vocavit illum et ait illi, quid hoc audio de te, redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris villicare, ait autem villicus intra se, quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco, scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas, convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo, quantum debes domino meo, at ille dixit, centum cados olei, dixitque illi, accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta, deinde alio dixit, tu vero quantum debes, qui ait, centum choros tritici, ait illi, accipe litteras tuas et scribe octoginta, et laudavit dominus villicum iniquitatis quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt, et ego vobis dico, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.

( MFR 1666. ) Offertorium. Populum humilem salvum facies Domine. lxxv

( MFR 1667. ) Secreta. Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria gratiae tuae operante virtute, et praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. Per.

( MFR 1668. ) Communio. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus, beatus vir qui sperat in eo.

( MFR 1669. ) Post communionem. Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut cuius exequimur actionem sentiamus effectum.

( MFR 1670. Rubrica) Dominica nona.

( MFR 1671. ) Introitus. Ecce Deus adiuvat me et Dominus susceptor est animae meae, averte mala inimicis meis, in veritate tua disperde illos protector meus, Domine. Ps. Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me.

( MFR 1672. ) Oratio. Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium, et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. Per.

( MFR 1673. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt, neque idolatrae efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est, sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere, neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia, neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt, et a serpentibus perierunt, neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore, haec autem omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, itaque qui se existimat stare videat ne cadat, temptatio vos non apprehendat nisi humana, fidelis autem Deus est qui non patietur vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere.

( MFR 1674. ) Graduale. Domine Domine noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra. V. Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

( MFR 1675. ) Alleluia. V. Eripe me de inimicis meis Deus meus et ab insurgentibus in me libera me.

( MFR 1676. ) Secundum Lucam. In illo tempore cum appropinquaret Iesus Ierusalem, videns civitatem flevit super illam dicens, quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes et ementes in illo dicens illis, scriptum est quia domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum, et erat docens cotidie in templo.

( MFR 1677. ) Offertorium. Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda et dulciora super mel et favum, nam et servus tuus custodit ea.

( MFR 1678. ) Secreta. Concede nobis haec quaesumus Domine digne frequentare mysteria, quia quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per.

( MFR 1679. ) Communio. Qui manducat. liiii

( MFR 1680. ) Post communionem. Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. Per.

( MFR 1681. Rubrica) Dominica decima.

( MFR 1682. ) Introitus. Dum clamarem ad Dominum exaudivit vocem meam, ab his qui appropinquant mihi et humiliavit eos, qui est ante saecula et manet in aeternum, iacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet. Ps. Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam.

( MFR 1683. ) Oratio. Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos misericordiam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes. Per.

( MFR 1684. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu, et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto, divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus, et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus, et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus, unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

( MFR 1685. ) Graduale. Custodi me Domine ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me. V. De vultu tuo iudicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem.

( MFR 1686. ) Alleluia. V. Te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Ierusalem. V. Replebimur in bonis domus tuae, sanctum est templum tuum mirabile in aequitate.

( MFR 1687. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus ad quosdam qui in se confidebant tanquam iusti, et aspernabantur ceteros parabolam istam, duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Pharisaeus et alter publicanus, Pharisaeus autem stans haec apud se orabat, Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri homines, raptores iniusti adulteri, vel ut etiam hic publicanus, ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens, Deus propitius esto mihi peccatori, dico autem vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.

( MFR 1688. ) Offertorium. Ad te Domine levavi animam. Require retro in prima dominica de Adventu.

( MFR 1689. ) Secreta. Tibi Domine sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares. Per.

( MFR 1690. ) Communio. Acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta super altare tuum Domine.

( MFR 1691. ) Post communionem. Quaesumus Domine Deus noster, ut quos divinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis. Per.

( MFR 1692. Rubrica) Dominica undecima.

( MFR 1693. ) Introitus. Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ps. Exurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius.

( MFR 1694. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas quae conscientia metuit et adicias quod oratio non praesumit. Per.

( MFR 1695. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, notum vobis facio evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione praedicaverim vobis si tenetis, nisi frustra credidistis, tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum scripturas, et quia visus est Cephae, et post haec undecim, deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt, deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus, novissime autem omnium tanquam abortivo visus est et mihi, ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei, gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit.

( MFR 1696. ) Graduale. In Deo speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. V. Ad te Domine clamavi, Deus meus ne sileas ne discedas a me.

( MFR 1697. ) Alleluia. V. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob, sumite psalmum iocundum cum cithara.

( MFR 1698. ) Secundum Marcum. In illo tempore exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut inponat illi manum, et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius, et expuens tetigit linguam eius, et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi, effeta quod est adaperire, et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte, et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes. Bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui.

( MFR 1699. ) Offertorium. Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me, Domine clamavi ad te et sanasti me.

( MFR 1700. ) Secreta. Respice quaesumus Domine ad nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitatis subsidium. Per.

( MFR 1701. ) Communio. Honora Dominum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum, ut inpleantur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt.

( MFR 1702. ) Post communionem. Sentiamus quaesumus Domine tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis, ut in utroque salvati caelestis remedii plenitudine gloriemur. Per.

( MFR 1703. Rubrica) Dominica duodecima.

( MFR 1704. ) Introitus. Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, confundantur et revereantur inimici mei qui quaerunt animam meam. V. Avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala.

( MFR 1705. ) Oratio. Omnipotens et misericors Deus, de cuius munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue quaesumus nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per.

( MFR 1706. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti, non littera sed Spiritu, littera enim occidit Spiritus autem vivificat, quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius quae evacuatur, quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria, nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.

( MFR 1707. ) Graduale. Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo. V. In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur.

( MFR 1708. ) Alleluia. V. Domine Deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te.

( MFR 1709. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, beati oculi qui vident quae vos videtis, dico enim vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt, et audire quae auditis et non audierunt. Et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens, magister quid faciendo vitam aeternam possidebo, at ille dixit ad eum, in lege quid scriptum est, quomodo legis, ille respondens dixit, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum, dixitque illi, recte respondisti, hoc fac et vives. Ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum, et quis est meus proximus, suspiciens autem Iesus dixit, homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis inpositis abierunt semivivo relicto, accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit, similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit, Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum, et videns eum misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum, et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit, et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait, curam illius habe, et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi, quis horum trium videtur proximus fuisse illi qui incidit in latrones, at ille dixit, qui fecit misericordiam in illum, et ait illi Iesus, vade et tu fac similiter.

( MFR 1710. ) Offertorium. Precatus est Moyses in conspectu Domini Dei sui et dixit, precatus est Moyses in conspectu Domini Dei sui et dixit, quare Domine irasceris in populo tuo, parce irae animae tuae, memento Abraham Isaac et Iacob quibus iurasti dare terram fluentem lac et mel. Et placatus factus est Dominus de malvagitate quam dixit facere populo suo.

( MFR 1711. ) Secreta. Hostias quaesumus Domine propitius intende quas sacris altaribus exhibemus, ut nobis indulgentiam largiendo tuo nomini dent honorem. Per.

( MFR 1712. ) Communio. De fructu operum tuorum Domine satiabitur terra, ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis, ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet.

( MFR 1713. ) Post communionem. Vivificet nos quaesumus Domine huius participatio sacramenti, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per.

( MFR 1714. Rubrica) Dominica tertia decima.

( MFR 1715. ) Introitus. Respice Domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem, exurge Domine et iudica causam tuam et ne oblivisceris voces quaerentium te. Ps. Ut quid repulisti nos Deus in finem, iratus est furor tuus super oves gregis tui.

( MFR 1716. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei spei et caritatis augmentum, et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. Per.

( MFR 1717. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Galatas. Fratres, Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, non dicit et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus, hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritam facit ad evacuandam promissionem, nam si ex lege hereditas iam non ex promissione, Abrahae autem per repromissionem donavit Deus, quid igitur lex, propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris, mediator autem unius non est, Deus autem unus est, lex ergo adversus promissa Dei absit, si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia, sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

( MFR 1718. ) Graduale. Respice Domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne oblivisceris in finem. V. Exurge Domine et iudica causam tuam, memor esto obprobrii servorum tuorum.

( MFR 1719. ) Secundum Lucam. In illo tempore cum iret Iesus in Ierusalem, transiebat per mediam Samariam et Galilaeam, et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe, et levaverunt vocem dicentes, Iesu praeceptor miserere nostri, quos ut vidit dixit, ite ostendite vos sacerdotibus, et factum est dum irent mundati sunt, unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum, et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens, et hic erat Samaritanus, respondens autem Iesus dixit, nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt, non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena, et ait illi, surge vade quia fides tua te salvum fecit.

( MFR 1720. ) Offertorium. In te speravi Domine, dixi. xxxxv

( MFR 1721. ) Secreta. Propitiare Domine populo tuo propitiare muneribus, ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. Per.

( MFR 1722. ) Communio. Panem de caelo dedisti nobis Domine, habentem omnem delectamentum et omnem saporem suavitatis.

( MFR 1723. ) Post communionem. Sumptis Domine caelestibus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. Per.

( MFR 1724. Rubrica) Dominica quarta decima.

( MFR 1725. ) Introitus. Protector noster aspice Deus et respice in faciem Christi tui, quia melior est dies una in atriis tuis super milia. Ps. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum, concupivit et defecit anima mea in atria Domini.

( MFR 1726. ) Oratio. Custodi Domine quaesumus ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. Per.

( MFR 1727. ) Lectio ad Galatas. Fratres, spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis, caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis illa faciatis, quod si spiritu ducimini, non estis sub lege, manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio inmunditia, luxuria idolorum servitus, veneficia inimicitiae, contentiones aemulationes, irae rixae dissentiones, haereses invidiae homicidia, ebrietates comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur, fructus autem Spiritus est, caritas gaudium pax, patientia longanimitas benignitas, bonitas mansuetudo fides, modestia continentia, castitas, adversus huiusmodi non est lex, qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

( MFR 1728. ) Graduale. Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. V. Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus.

( MFR 1729. ) Alleluia. V. Venite exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro. V. Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus.

( MFR 1730. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, nemo potest duobus dominis servire, aut unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet, non potestis Deo servire et mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini, nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum, respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa, nonne vos magis pluris estis illis, quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum, et de vestimento quid solliciti estis, considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant nec nent, dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit, quanto magis vos minimae fidei, nolite ergo solliciti esse dicentes, quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur, haec autem omnia gentes inquirunt, scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis, quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.

( MFR 1731. ) Offertorium. Inmittet xxxxv angelus Domini in circuitu timentium eum. Require retro Dominica prima Quadragesimae ad feriam v

( MFR 1732. ) Secreta. Concede nobis Domine quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio potestatis. Per.

( MFR 1733. ) Communio. Primum quaerite regnum Dei et omnia adicientur vobis dicit Dominus.

( MFR 1734. ) Post communionem. Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Deus, et ad perpetuae ducant salvationis affectum. Per.

( MFR 1735. Rubrica) Dominica quinta decima.

( MFR 1736. ) Introitus. Inclina Domine aurem tuam ad me et exaudi me, salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te, miserere mihi Domine quoniam ad te clamavi tota die. V. Laetifica animam servi tui quia ad te Domine levavi animam meam.

( MFR 1737. ) Oratio. Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur. Per.

( MFR 1738. ) Lectio ad Galatas. Fratres, si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus, non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes, fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis instruite huiusmodi spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tempteris, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, nam si quis existimat se aliquid esse cum nihil sit, ipse se seducit, opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso tantum gloriam habebit, et non in altero, unusquisque enim onus suum portabit, communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis, nolite errare, Deus non irridetur, quae enim seminaverit homo, haec et metet, quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam, bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes, ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

( MFR 1739. ) Graduale. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.

( MFR 1740. ) Alleluia. V. Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnem terram.

( MFR 1741. ) Secundum Lucam. In illo tempore, ibat Iesus in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa, cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa, quam cum vidisset Dominus misericordia motus super eam dixit illi, noli flere, et accessit et tetigit loculum, hi autem qui portabant steterunt, et ait, adolescens tibi dico surge, et resedit qui erat mortuus et coepit loqui, et dedit illum matri suae, accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes, quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam.

( MFR 1742. ) Offertorium. Expectans expectavi. lxxi Expectans expectavi Dominum et respexit me, et exaudivit deprecationem meam, et inmisit in os meum canticum novum hymnum
(Deo vostro graece)

( MFR 1743. ) Secreta. Tua nos Domine sacramenta custodiant et contra diabolicos tueantur semper incursus. Per.

( MFR 1744. ) Communio. Panis quem ego dedero caro mea est pro saeculi vita.

( MFR 1745. ) Post communionem. Mentes nostras et corpora possideat quaesumus Domine doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. Per Dominum.

( MFR 1746. Rubrica) Dominica sexta decima.

( MFR 1747. ) Introitus. Miserere mihi Domine quoniam ad te clamavi tota die, quia tu Domine suavis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te. V. Inclina Domine aurem tuam et exaudi me quoniam egenus et pauper sum ego.

( MFR 1748. ) Oratio. Tua nos Domine quaesumus gratia semper et praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. Per.

( MFR 1749. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum Deum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo longitudo sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, ei autem qui potens est omnia facere, superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum amen.

( MFR 1750. ) Graduale. Timebunt gentes nomen tuum Domine et omnes reges terrae gloriam tuam. V. Quoniam aedificavit Dominus Sion et videbitur in maiestate sua.

( MFR 1751. ) Alleluia. V. Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit Dominus.

( MFR 1752. ) Secundum Lucam. In illo tempore cum intrasset Iesus in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum, et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos, si licet sabbato curare, at illi tacuerunt, ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit, et respondens dixit ad illos, cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati, et non poterant ad hoc respondere illi. Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos, cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit ab eo invitatus, et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere, sed cum vocatus fueris vade et recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi, amice ascende superius, tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.

( MFR 1753. ) Offertorium. Domine in auxilium meum respice, confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam ut auferant eam, Domine in auxilium meum respice.

( MFR 1754. ) Secreta. Munda nos Domine sacrificii praesentis effectu, et perfice miseratus in nobis ut eius mereamur esse participes. Per.

( MFR 1755. ) Communio. Domine memorabor. lxxiiii Domine memorabor iustitiae tuae solius, Deus docuisti me a iuventute mea, et usque in senectam et senium Deus ne delerinquas me

( MFR 1756. ) Post communionem. Purifica quaesumus Domine mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. Per.

( MFR 1757. Rubrica) Dominica septima decima.

( MFR 1758. ) Introitus. Iustus es Domine et rectum iudicium tuum, fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Ps. Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

( MFR 1759. ) Oratio. Da quaesumus Domine populo tuo diabolica vitare contagia, et te solum Dominum pura mente sectari. Per.

( MFR 1760. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, subportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis, qui est benedictus in saecula saeculorum amen.

( MFR 1761. ) Graduale. Beata gens cuius est Dominus. V. Verbo Domini. lxxii

( MFR 1762. ) Alleluia. V. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat.

( MFR 1763. ) Secundum Mathaeum. In illo tempore accesserunt ad Iesum Pharisaei, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum, magister quod est mandatum magnum in lege, ait illi Iesus, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, hoc est maximum et primum mandatum, secundum autem simile est huic, diliges proximum tuum sicut te ipsum, in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus dicens, quid vobis videtur de Christo, cuius filius est, dicunt ei David, ait illis, quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens, dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est. Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit ex illa die quisquam eum amplius interrogare.

( MFR 1764. ) Offertorium. Oravi Deum meum ego Daniel dicens exaudi Domine preces servi tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum super quem invocatum est nomen tuum Deus.

( MFR 1765. ) Secreta. Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur, ut haec sancta quae gerimus et a praesentis delictis nos exuant et futuris. Per.

( MFR 1766. ) Communio. Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius offertis munera terribili et ei qui aufert spiritum principum terribili apud omnes reges terrae.

( MFR 1767. ) Post communionem. Sanctificationibus tuis omnipotens Deus, et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. Per.

( MFR 1768. Rubrica) Feria quarta ieiunii mensis septembris. Statio ad Sanctam Maiorem.

( MFR 1769. ) Introitus. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob, sumite psalmum iocundum cum cithara, canite initium mensis tuba, quia praeceptum in Israel est et iudicium Deo Iacob. V. Testimonium in Ioseph posuit eum dum exiret de terra Aegypti.

( MFR 1770. ) Oratio. Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat, ut quae sua conditione atteritur, tua clementia reparetur. Per.

( MFR 1771. ) Lectio Amos propheta. Haec dicit Dominus Deus ecce dies veniunt, et comprehendent arator messorem, et calcator uvae mittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt, et convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates desertas et habitabunt in eis, et plantabunt vineas et bibent vinum eorum, et facient hortos et comedent fructus eorum, et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis dicit Dominus omnipotens.

( MFR 1772. ) Graduale. Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, humilia respicit in caelo et in terra. V. Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem.

( MFR 1773. ) Oratio. Praesta quaesumus Domine familiae tuae supplicanti, ut dum a cibis corporalibus se abstinent , a vitiis mente ieiunent. Per.

( MFR 1774. ) Lectio libri Esdrae. In diebus illis, congregatus est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Ezdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quem praecepit Dominus Israeli, attulit ergo Ezdras sacerdos librum, coram multitudine virorum ac mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi, et legit in eo aperte, in platea quae erat ante portam Aquarum, a mane usque ad mediam diem in conspectu virorum ac mulierum et sapientium, et aures omnis populi erant erectae ad librum, stetit autem Ezdras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum, et steterunt iuxta eum, et aperuit Ezdras librum coram omni populo, et benedixit Ezdras Domino Deo magno, et respondit omnis populus amen, elevantes autem omnis populus manus suas incurvati sunt et adoraverunt proni in terram, porro Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem, populus autem stabat in gradu suo, et legerunt in libro legis Dei, distincte et aperte ad intelligendum, dixit autem Neemias sacerdos et Esdras scriba, et Levitae interpretantes, dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere et nolite flere, ite comedite pinguia, et bibite mustum, et mittite partes eis qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.

( MFR 1775. ) Graduale. Beata gens cuius est. V. Verbo Domini. lxxii

( MFR 1776. ) Secundum Marcum. In illo tempore respondens unus de turba dixit ad Iesum, Magister attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, qui ubicumque eum apprehenderit allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit, et dixi discipulis tuis ut eicerent eum et non potuerunt, qui respondens eis dixit, o generatio incredula, quandiu apud vos ero, quandiu vos patiar, afferte illum ad me, et attulerunt eum, et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans, et interrogavit patrem eius, quantum temporis est ex quo hoc ei accidit, et ille ait, ab infantia, et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet, sed si quid potes adiuva nos misertus nostri, Iesus autem ait illi, si potes credere omnia possibilia sunt credenti, et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat, credo Domine adiuva incredulitatem meam, et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui inmundo dicens illi, surde et mute spiritus, ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum, et exclamans et multum discerpens eum exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia mortuus est, Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit. Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum, quare nos non potuimus eicere eum, et dixit illis, hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio.

( MFR 1777. ) Offertorium. Meditabor in mandatis. xxxxiiii

( MFR 1778. ) Secreta. Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per.

( MFR 1779. ) Communio. Comedite pinguia et bibite mustum et mittite partes eis qui non praeparaverunt sibi, sanctus etenim dies Domini est, nolite contristari gaudium etenim Domini est fortitudo vestra.

( MFR 1780. ) Post communionem. Sumentes Domine dona caelestia suppliciter deprecamur, ut quae sedula servitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per.

( MFR 1781. Rubrica) Feria sexta. Statio ad sanctos Apostolos.

( MFR 1782. ) Introitus. Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper. Ps. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.

( MFR 1783. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. Per.

( MFR 1784. ) Lectio Oseae prophetae. Haec dicit Dominus convertere Israel ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti iniquitate tua, tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum, et dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum, Assur non salvabit nos, super equos non ascendemus, nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum, quia eius qui in te est misereberis populi, sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis, ero quasi ros Israel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani, ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani, convertentur sedentes in umbra eius, vivent tritico et germinabunt quasi vinea, memoriale eius sicut vinum Libani, Ephraim quid mihi ultra idola, ego exaudiam et dirigam eum, ego ut abietem virentem ex me fructus eius inventus est, quis sapiens et intelligens ista, intelligens et sciet haec, quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis.

( MFR 1785. ) Graduale. Convertere Domine. V. Domine refugium. clxvii

( MFR 1786. ) Secundum Lucam. In illo tempore rogabat Iesum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo, et ingressus domum Pharisaei discubuit, et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat, videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens, hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est, et respondens Iesus dixit ad illum, Simon habeo tibi aliquid dicere, at ille ait, magister dic, duo debitores erant cuidam feneratori, unus debebat denarios quingentos et alius quinquaginta, non habentibus illis unde redderent donavit utrisque, quis ergo eum plus diligit respondens Simon dixit, aestimo quia is cui plus donavit, at ille dixit illi, recte iudicasti, et conversus ad mulierem dixit Simoni, vides hanc mulierem, intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit, osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos, oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos, propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum, cui autem minus dimittitur minus diligit, dixit autem ad illam, remittuntur tibi peccata tua, et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se, quis est hic qui etiam peccata dimittit, dixit autem ad mulierem, fides tua te salvam fecit vade in pace.

( MFR 1787. ) Offertorium. Benedic anima. xxxxvi

( MFR 1788. ) Secreta. Accepta tibi sint quaesumus Domine nostri dona ieiunii, quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. Per.

( MFR 1789. ) Communio. Aufer a me opbrobrium et contemptum quia mandata tua exquisivi Domine, nam et testimonia tua meditatio mea est.

( MFR 1790. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. Per.

( MFR 1791. Rubrica) Sabbato in duodecim lectionum. Statio ad sanctum Petrum.

( MFR 1792. ) Introitus. Venite adoremus Deum et procidamus ante Dominum, ploremus ante eum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. Ps. Venite exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro.

( MFR 1793. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia tribuas et futura. Per.

( MFR 1794. ) Lectio libri Levitici. In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens, decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino, omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester, omnis anima quae afflicta non fuerit die hac peribit de populis suis, et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo, nihil ergo operis facietis in eo, legitimum sempiternum erit vobis, in cunctis generationibus et habitationibus vestris, sabbatum requietionis est, affligetis animas vestras, die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 1795. ) Graduale. Propitius. clxv

( MFR 1796. ) Oratio. Da nobis quaesumus omnipotens Deus, ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per.

( MFR 1797. ) Lectio libri Levitici. In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens, a quintodecimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus, die primo et die octavo erit sabbatum id est requies, sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro, celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum, legitimum sempiternum erit in generationibus vestris, mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis septem diebus, omnis qui de genere est Israel manebit in tabernaculis, ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti, ego Dominus Deus vester.

( MFR 1798. ) Graduale. Protector noster. clxvi

( MFR 1799. ) Oratio. Tuere quaesumus Domine familiam tuam, ut salutis aeternae remedia quae a te inspirante requirimus, te largiente consequamur. Per.

( MFR 1800. ) Lectio Michaeae prophetae. Domine Deus noster, pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae, habitantes in terra in salute iuxta dies antiquos, videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, quoniam quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae, non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est, revertetur et miserebitur nostri, deponet iniquitates nostras, et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra, dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis, Domine Deus noster.

( MFR 1801. ) Graduale. Convertere Domine aliquantulum. clxvii

( MFR 1802. ) Oratio. Praesta quaesumus Domine sic nos ab epulis abstinere carnalibus, ut a vitiis irruentibus pariter ieiunemus. Per.

( MFR 1803. ) Lectio Zachariae prophetae. In diebus illis factum est verbum Domini ad me dicens, haec dicit Dominus exercituum, sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam me provocassent patres vestri et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda, nolite timere, haec sunt ergo verba quae facietis, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et iuramentum mendax ne diligatis, omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus, et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens, haec dicit Dominus exercituum, ieiunium quarti et ieiunium quinti, et ieiunium septimi et ieiunium decimi, erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras, veritatem tantum et pacem diligite, dicit Dominus exercituum.

( MFR 1804. ) Graduale. Dirigatur oratio mea. xxxxi

( MFR 1805. Rubrica) Oratio. Ut nobis Domine tribuis sollemne tibi deferre ieiunium, sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. Per.

( MFR 1806. ) In diebus illis angelus Domini descendit. Lectio ista requiratur retro in quattuor temporum, similiter hymnus. viii

( MFR 1807. ) Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. V. Et laudabilis.

( MFR 1808. Rubrica) Hic dicitur Dominus vobiscum.

( MFR 1809. ) Oratio. Deus qui tribus pueris flammas ignium mitigasti, concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.

( MFR 1810. ) Lectio ad Hebraeos. Fratres, tabernaculum factum est primum, in quo erant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta, post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens turibulum, et arca testamenti circumtecta ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti, superque erant cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium, de quibus non est modo dicendum per singula, his vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, in secundo autem, semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offerret pro sua et pro populi ignorantia, hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum, quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et in potibus et variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis, Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est non huius creationis, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.

( MFR 1811. ) Tractus. Laudate Dominum. Require in Sabbato sancto. cxxvi

( MFR 1812. ) Secundum Lucam. In illo tempore dicebat Iesus turbis similitudinem hanc, arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa et non invenit, dixit autem ad cultorem vineae, ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio, succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat, at ille respondens dixit illi, domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et si quidem fecerit fructum, sin autem in futurum succides eam, erat autem docens in synagoga eorum sabbatis, et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere, quam cum videret Iesus vocavit eam ad se et ait illi, mulier dimissa es ab infirmitate tua, et inposuit illi manus, et confestim erecta est et glorificabant Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae, sex dies sunt in quibus oportet operari, in his ergo venite et curamini, et non in die sabbati, respondit autem ad illum Dominus et dixit, hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare, hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati. Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo.

( MFR 1813. ) Offertorium. Domine Deus salutis meae in die clamavi et nocte. xxxxviii

( MFR 1814. ) Secreta. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. Per.

( MFR 1815. ) Communio. Mense septimo festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester.

( MFR 1816. ) Post communionem. Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent, ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus.

( MFR 1817. Rubrica) Dominica decima octava.

( MFR 1818. ) Introitus. Da pacem Domine sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur , exaudi preces servi tui et plebis tuae Israel. Ps. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus.

( MFR 1819. ) Oratio. Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus. Per.

( MFR 1820. ) Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios. Fratres, gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.

( MFR 1821. ) Graduale. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. V. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis.

( MFR 1822. ) Alleluia. V. Timebunt gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam.

( MFR 1823. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam, et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico, confide fili remittuntur tibi peccata tua, et ecce quidam de scribis dixerunt intra se, hic blasphemat, et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit, ut quid cogitatis mala in cordibus vestris, quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata, aut dicere surge et ambula, ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico, surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam, et surrexit et abiit in domum suam, videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus.

( MFR 1824. ) Offertorium. Sanctificavit Moyses altare Domino offerens super illud holocausta et inmolans victimas, fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo in conspectu filiorum Israel.

( MFR 1825. ) Secreta. Deus qui nos per huius sacrificii veneranda conmercia unius summaeque divinitatis participes efficis, praesta quaesumus ut sicut tuam cognovimus veritatem sic etiam dignis moribus assequamur. Per.

( MFR 1826. ) Communio. Tollite hostias et introite in atria eius, adorate Dominum in aula sancta eius.

( MFR 1827. ) Post communionem. Gratias tibi referimus Domine sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes, ut dignos nos eius participatione perficias. Per.

( MFR 1828. Rubrica) Dominica undevicesima.

( MFR 1829. ) Introitus. Salus populi ego sum dicit Dominus, de quacumque tribulatione clamaverint ad me exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum. Ps. Attendite popule meus legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

( MFR 1830. ) Oratio. Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt liberis mentibus exequamur. Per.

( MFR 1831. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis, propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram, nolite locum dare diabolo, qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

( MFR 1832. ) Graduale. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine. V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

( MFR 1833. ) Alleluia. V. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.

( MFR 1834. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore loquebatur Iesus principibus sacerdotum et Pharisaeis in parabolis dicens, simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire, iterum misit alios servos dicens, dicite invitatis ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias, illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam, reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt, rex autem cum audisset iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit, tunc ait servis suis, nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni, ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias, et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos, et inpletae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi, amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem, at ille obmutuit, tunc dixit rex ministris, ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium, multi autem sunt vocati, pauci vero electi.

( MFR 1835. ) Offertorium. Si ambulavero. lxiii

( MFR 1836. ) Secreta. Haec munera quaesumus Domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. Per.

( MFR 1837. ) Communio. Tu mandasti. Require ubi offertorium.

( MFR 1838. ) Post communionem. Tua nos Domine medicinalis operatio, et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis semper faciat inhaerere mandatis.

( MFR 1839. Rubrica) Dominica vicesima.

( MFR 1840. ) Introitus. Omnia quae fecisti nobis Domine in vero iudicio fecisti, quia peccavimus tibi et mandatis tuis non obedivimus, sed da gloriam nomini tuo et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae tuae. Ps. Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

( MFR 1841. ) Oratio. Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. Per.

( MFR 1842. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, redimentes tempus quoniam dies mali sunt, propterea nolite fieri inprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei, et nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed inplemini Spiritu Sancto loquentes vobismet ipsis, in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri, subiecti invicem in timore Christi.

( MFR 1843. ) Graduale. Oculi omnium in te sperant Domine et tu das illis escam in tempore oportuno. V. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione.

( MFR 1844. ) Alleluia. V. Paratum cor meum Deus paratum cor meum, cantabo et psallam tibi gloria mea.

( MFR 1845. ) Secundum Ioannem. In illo tempore erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum, hic cum audisset quia Iesus veniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius, incipiebat enim mori, dixit ergo Iesus ad eum, nisi signa et prodigia videritis non creditis, dixit ad eum regulus, Domine descende priusquam moriatur filius meus, dixit ei Iesus, vade filius tuus vivit, credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat, iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret, interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit, et dixerunt ei, quia heri hora septima reliquit eum febris, cognovit ergo pater quod illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit, et credidit ipse et domus eius tota.

( MFR 1846. ) Offertorium. Super flumina. lxxxiiii

( MFR 1847. ) Secreta. Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam, et vitia nostri cordis expurgent. Per.

( MFR 1848. ) Communio. Memento verbi tui servo. Require ubi offertorium.

( MFR 1849. ) Post communionem. Ut sacris Domine reddamur digni muneribus, fac nos quaesumus tuis obedire mandatis. Per.

( MFR 1850. Rubrica) Dominica vicesima una.

( MFR 1851. ) Introitus. In voluntate tua Domine universa sunt posita et non est qui possit resistere voluntati tuae, tu enim fecisti omnia, caelum et terram et universa quae caeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es. Ps. Beati inmaculati in via quia ambulant in lege Domini.

( MFR 1852. ) Oratio. Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi, ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera, et in bonis actibus tuo nomini sit devota. Per.

( MFR 1853. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, confortamini in Domino et in potentia virtutis eius, induite vos arma Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus, propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, state ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, et galeam salutis assumite, gladium Spiritus, quod est verbum Dei.

( MFR 1854. ) Graduale. Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie. V. Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis, a saeculo et in saeculum tu es Deus.

( MFR 1855. ) Alleluia. V. In exitu Israel ex Aegypto Domus Iacob de populo barbaro.

( MFR 1856. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, simile est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis, et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta, cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi, procidens autem servus ille orabat eum dicens, patientiam habe in me et omnia reddam tibi, misertus est autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei, egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens, redde quod debes, et procidens conservus eius rogabat eum dicens, patientiam habe in me et omnia reddam tibi, ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum, videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde, et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant, tunc vocavit illum dominus suus et ait illi, serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me, nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum, et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum, sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

( MFR 1857. ) Offertorium. Vir erat in terra Hus nomine Iob, simplex et rectus ac timens Deum quem Satan petiit ut temptaret, et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne eius, perdiditque omnem substantiam ipsius et filios, carnem quoque eius gravi ulcere vulneravit.

( MFR 1858. ) Secreta. Suscipe Domine propitius hostias, quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. Per.

( MFR 1859. ) Communio. In salutari tuo anima mea et in verbum tuum speravi, quando facies de persequentibus me iudicium, iniqui persecuti sunt me adiuva me Domine Deus meus.

( MFR 1860. ) Post communionem. Inmortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine, ut quod ore percepimus mente sectemur. Per.

( MFR 1861. Rubrica) Dominica vicesima secunda.

( MFR 1862. ) Introitus. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit, quia apud te propitiatio est Deus Israeel. Ps. De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam.

( MFR 1863. ) Oratio. Deus noster refugium et virtus, adesto piis ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. Per.

( MFR 1864. ) Lectio ad Philippenses. Fratres, confidimus in Domino Iesu, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet in diem Christi Iesu, sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse, testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu, et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceres et sine offensa in die Christi Iesu, repleti fructu iustitiae per Iesum Christum in gloriam et laudem Dei.

( MFR 1865. ) Graduale. Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. V. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. V. Mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum.

( MFR 1866. ) Alleluia. V. Qui timent Dominum sperent in eo, adiutor et protector eorum est.

( MFR 1867. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent Iesum in sermone, et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes, magister scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi curae de aliquo, non enim respicis personam hominum, dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari an non, cognita autem Iesus nequitia eorum ait, quid me temptatis hypocritae, ostendite mihi nomisma census, at illi optulerunt ei denarium, et ait illis Iesus, cuius est imago haec et superscriptio, dicunt ei Caesaris, tunc ait illis Iesus, reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.

( MFR 1868. ) Offertorium. Recordare mei Domine, omni potentatui dominans da sermonem rectum in os meum, ut placeant verba mea in conspectu principum.

( MFR 1869. ) Secreta. Da misericors Deus, ut haec salutaris oblatio, et a propriis nos reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per.

( MFR 1870. ) Communio. Ego clamavi quoniam exaudisti me Deus, inclina aurem tuam et exaudi verba mea.

( MFR 1871. ) Post communionem. Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes, ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. Qui.

( MFR 1872. Rubrica) Dominica vicesima tertia.

( MFR 1873. ) Introitus. Dicit Dominus ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis, invocabitis me et ego exaudiam vos et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Ps. Benedixisti Domine terram tuam, avertisti captivitatem Iacob.

( MFR 1874. ) Oratio. Deus noster refugium. Require retro in secundo folio si necesse fuerit, sin autem dicitur oratio Excita Domine.

( MFR 1875. ) Lectio ad Philippenses. Fratres, imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram, multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt, nostra autem conversatio in caelis est, unde etiam salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia, itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino carissimi, Euhodiam rogo et Syntychen deprecor, id ipsum sapere in Domino, etiam rogo et te germane compar, adiuva illos qui mecum laboraverunt in evangelio, cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

( MFR 1876. ) Graduale. Liberasti nos Domine ex affligentibus nos et eos qui nos oderunt confudisti. V. In Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula.

( MFR 1877. ) Alleluia. V. De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam.

( MFR 1878. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore loquente Iesu ad turbas, ecce princeps unus accessit et adoravit eum dicens, Domine filia mea modo defuncta est, sed veni inpone manum super eam et vivet, et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius, et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, dicebat enim intra se, si tetigero tantum vestimentum eius salva ero, at Iesus conversus et videns eam dixit, confide filia fides tua te salvam fecit, et salva facta est mulier ex illa hora, et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem dicebat, recedite non est enim mortua puella sed dormit, et deridebant eum, et cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius et surrexit puella, et exiit fama haec in omnem regionem illam.

( MFR 1879. ) Offertorium. De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi orationem meam.

( MFR 1880. ) Secreta. Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus, ut quod immeritis contulisti propitius exequaris. Per.

( MFR 1881. ) Communio. Amen dico vobis quicquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

( MFR 1882. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per.

( MFR 1883. Rubrica) Dominica vicesima quarta.

( MFR 1884. ) Introitus. Dicit Dominus ego cogito et cetera ut supra in dominica praeterita per ordinem.

( MFR 1885. ) Oratio. Excita quaesumus Domine tuorum fidelium voluntates, ut divini operis fructum propensius exequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant. Per.

( MFR 1886. ) Ad Colossenses. Fratres, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem peccatorum.

( MFR 1887. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, cum videritis abominationem desolationis quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes, et qui in tecto non descendat aliquid tollere de domo sua, et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam. Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Et erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi. Tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi, ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis ecce in deserto est, nolite exire, ecce in penetrabilibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo. Et tunc plangent se omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute magna et maiestate, et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum, ab arbore autem fici discite parabolam, cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas, ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis, amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant, caelum et terra transibunt verba autem mea non praeteribunt.

( MFR 1888. ) Secreta. Propitius esto Domine supplicationibus nostris, et populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrorum ad te corda converte, ut a terrenis cupiditatibus liberi in caelestibus desideriis transeamus. Per.

( MFR 1889. ) Post communionem. Concede nobis quaesumus Domine, ut sacramenta quae sumpsimus, quicquid in nostra mente vitiosum est, ipsius medicationis dono curetur. Per.

( MFR 1890. ) dem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius.

( MFR 1891. ) Graduale. Ecce sacerdos magnus. V. Non est inventus. cclvii

( MFR 1892. ) Alleluia. V. Inveni David.

( MFR 1893. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei. Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes, amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis, et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit, beati sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam, ideo et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis veniet.

( MFR 1894. ) Offertorium. Inveni David.

( MFR 1895. ) Secreta. Sancti tui nos Domine quaesumus ubique laetificent, ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Per.

( MFR 1896. ) Communio. Beatus servus.

( MFR 1897. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumamus. Per.

( MFR 1898. Rubrica) Nota quod si festivitas sancti Silvestri papae in dominica infra octavam Natalis Domini venerit totum officium missae faciamus de eo cum memoria dominicae et aliarum octavarum.

( MFR 1899. Rubrica) In festo sancti Felicis in pincis.

( MFR 1900. ) Introitus. Os iusti meditabitur. cclix

( MFR 1901. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent, quatinus quorum sollemnia agimus, etiam actus imitemur. Per.

( MFR 1902. ) Graduale. Iuravit cclvii Dominus.

( MFR 1903. ) Alleluia. V. Disposui. cclix

( MFR 1904. ) Offertorium. Gloria et honore. ccxxxxiii

( MFR 1905. ) Secreta. Hostias tibi Domine beati Felicis confessoris tui dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 1906. ) Communio. Posuisti Domine. cclix

( MFR 1907. ) Post communionem. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis, ut cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. Per.

( MFR 1908. Rubrica) In festo sancti Marcelli papae.

( MFR 1909. ) Introitus. Statuit ei Dominus testamentum. Ps. Memento. ccxlvii

( MFR 1910. ) Oratio. Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi, ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur, cuius passione laetamur. Per.

( MFR 1911. ) Graduale. Inveni David. V. Nihil.

( MFR 1912. ) Alleluia. V. Tu es sacerdos.

( MFR 1913. ) Offertorium. Veritas mea.

( MFR 1914. ) Secreta. Suscipe Domine munera dignanter oblata, et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per.

( MFR 1915. ) Communio. Domine quinque talenta.

( MFR 1916. ) Post communionem. Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris, eius quaesumus semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. Per.

( MFR 1917. Rubrica) In sanctae Priscae virginis.

( MFR 1918. ) Introitus. Loquebar de testimoniis. Ps. Beati immaculati. cclxii

( MFR 1919. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui beatae Priscae martyris tuae natalitia colimus, et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. Per.

( MFR 1920. ) Graduale. Specie tua. V. Propter virtutem.

( MFR 1921. ) Alleluia. V. Loquebar.

( MFR 1922. ) Offertorium. Filiae regum.

( MFR 1923. ) Secreta. Hostiae Domine quaesumus quas in sanctorum tuorum natalitiis recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. Per.

( MFR 1924. ) Communio. Feci iudicium.

( MFR 1925. ) Post communionem. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis, ut cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. Per.

( MFR 1926. Rubrica) In festo sanctorum Marii Marthae Audifax et Abacuc.

( MFR 1927. ) Oratio. Exaudi Domine populum tuum cum sanctorum tuorum patrocinio supplicantem, ut temporalis vitae nobis tribuas pace gaudere et aeternae repperire subsidium. Per.

( MFR 1928. ) Secreta. Preces Domine tuorum respice oblationesque fidelium, ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate sanctorum, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. Per. Dominum.

( MFR 1929. ) Post communionem. Sanctorum tuorum Domine intercessione placatus praesta quaesumus, ut quae temporali actione celebramus perpetua salvatione capiamus. Per.

( MFR 1930. Rubrica) In sanctorum Fabiani et Sebastiani.

( MFR 1931. ) Introitus. Intret in conspectu. Ps. Deus venerunt. ccxxxxv

( MFR 1932. ) Oratio. Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus, et quia pondus propriae actionis gravat, beati ill. martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. Per.

( MFR 1933. ) Alia oratio. Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per.

( MFR 1934. ) Graduale. Gloriosus Deus. V. Dextera. cclii

( MFR 1935. ) Alleluia. V. Sancti tui Domine benedicent.

( MFR 1936. ) Offertorium. Laetamini.

( MFR 1937. ) Secreta. Hostias tibi Domine beati illius martyris tui atque pontificis dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 1938. ) Alia secreta. Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio, ut eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius sollemnitate defertur. Per.

( MFR 1939. ) Communio. Multitudo languentium et qui vexabantur a spiritibus inmundis veniebant ad eum, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

( MFR 1940. ) Post communionem. Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster, ut cuius exequimur cultum, sentiamus effectum. Per.

( MFR 1941. ) Alia post communionem. Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. Per.

( MFR 1942. Rubrica) In festo sanctae Agnetis.

( MFR 1943. ) Introitus. Me expectaverunt peccatores ut perderent me, testimonia tua Domine intellexi, omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Ps. Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

( MFR 1944. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas, concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per.

( MFR 1945. ) Graduale. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. V. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua.

( MFR 1946. ) Alleluia. V. Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus, media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus venit exite obviam Christo Domino.

( MFR 1947. ) Offertorium. Offerentur. cclxii

( MFR 1948. ) Secreta. Hostias Domine quas tibi offerimus suscipe, et intercedente beata Agnete martyre tua, vincula peccatorum nostrorum absolve. Per.

( MFR 1949. ) Communio. Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus, media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite Christo Domino.

( MFR 1950. ) Post communionem. Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus, ut in cuius haec conmemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per.

( MFR 1951. Rubrica) Nota quod si festivitas haec supradicta in dominica venerit, in dominica celebretur cum commemoratione dominicae. In octava sit commemoratio de festo et de dominica fiant omnia alia.

( MFR 1952. Rubrica) In festo sancti Vincentii martyris.

( MFR 1953. ) Introitus. Laetabitur iustus. ccxxxxix

( MFR 1954. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beatorum martyrum tuorum Vincentii et Anastasii intercessione liberemur. Per.

( MFR 1955. ) Graduale. Posuisti Domine. V. Desiderium.

( MFR 1956. ) Alleluia. V. Beatus vir qui timet.

( MFR 1957. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti. ccxxxxiii

( MFR 1958. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. Per.

( MFR 1959. ) Communio. Qui mihi ministrat. ccl

( MFR 1960. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedentibus beatis martyribus tuis Vincentio et Anastasio, per haec contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 1961. Rubrica) In sanctae Emerentianae omnia dicantur sicut in festivitate sanctae Priscae.

( MFR 1962. Rubrica) In confessione sancti Pauli apostoli.

( MFR 1963. ) Introitus. Scio cui credidi ccxv et certus.

( MFR 1964. ) Prima oratio. Deus qui universum.

( MFR 1965. ) Secunda de sancta Maria. Deus xx qui salutis.

( MFR 1966. ) Tertia de sancto Petro. Deus qui beato Petro. clxxxxviii

( MFR 1967. Rubrica) Et dicitur credo et praefatio de apostolis.

( MFR 1968. ) Oratio. Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis quaesumus ut qui eius hodie conversionem colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per.

( MFR 1969. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem, et cum iter faceret contigit ut appropinquaret Damasco, et subito circumfulsit eum lux de caelo, et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi, Saule Saule quid me persequeris, qui dixit quis es Domine, et Dominus ad eum, ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris, durum est tibi contra stimulum calcitare, et ille tremens ac stupens dixit, Domine quid me vis facere, et Dominus ad eum, surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere, viri autem illi qui comitabantur cum illo stabant stupefacti, audientes quidem vocem neminem autem videntes, surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat, ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum, et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit, erat autem discipulus quidam Damasci nomine Ananias, et dixit ad illum in visu Dominus Anania, at ille ait, ecce ego Domine, et Dominus ad illum, surge et vade in vicum qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem, ecce enim orat, et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat, respondit autem Ananias, Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem, et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum, dixit autem ad eum Dominus, vade quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel, ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati, et abiit Ananias et introivit in domum, et inponens ei manus dixit, Saule frater, Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto, et confestim ceciderunt ab oculis eius tanquam squamae et visum recepit, et surgens baptizatus est, et cum accepisset cibum confortatus est, fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot, et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei, stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant, nonne hic est qui expugnabat in Ierusalem eos qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum, Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci, affirmans quotiamo hic est Christus.

( MFR 1970. ) Graduale. Qui operatus est Petro. V. Gratia Dei sum.

( MFR 1971. ) Alleluia. V. Tu es vas electionis sancte Paule, ora pro nobis.

( MFR 1972. ) Tractus. Tu es vas electionis sancte Paule apostole, vere digne es glorificandus. V. Praedicator veritatis et doctor gentium in fide et veritate. Per te omnes gentes cognoverunt gratiam Dei. V. Intercede ad Deum qui te elegit.

( MFR 1973. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Simon Petrus ad Iesum, ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis. Iesus autem dixit illis, amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem, aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.

( MFR 1974. ) Offertorium. Mihi autem nimis. ccxiiii

( MFR 1975. ) Secreta. Apostoli tui Pauli precibus Domine plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi tuo grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantis. Per.

( MFR 1976. ) Communio. Amen ccxvi dico vobis quia vos qui reliquistis.

( MFR 1977. ) Post communionem. Sanctificati Domine salutari mysterio quaesumus, ut pro nobis eius non desit oratio, cuius nos donasti patrocinio gubernari. Per.

( MFR 1978. Rubrica) In festo sanctae Agnetis secundo.

( MFR 1979. ) Introitus. Vultum tuum deprecabuntur. ccl

( MFR 1980. ) Oratio. Deus qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificas, da quaesumus ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per.

( MFR 1981. ) Graduale. Specie tua. V. Propter virtutem. cclxiii

( MFR 1982. ) Alleluia. V. Adducentur regi virgines post eam proximae eius offerentur tibi in laetitia.

( MFR 1983. ) Offertorium. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum et in saeculum saeculi.

( MFR 1984. ) Secreta. Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat, quae et sanctificatione clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. Per.

( MFR 1985. ) Communio. Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, inventa una pretiosa margarita dedit omnia sua et comparavit eam.

( MFR 1986. ) Post communionem. Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta, praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. Per.

( MFR 1987. Rubrica) In purificatione sanctae Mariae. Cum fuerit hora qui ministraturi sunt praeparent se, postea dicatur tertia, qua dicta sacerdos sacris indutus vestibus benedicat cereos dicens orationem

( MFR 1988. ) Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui omnia ex nihilo creasti et iussu tuo per operam apum hunc liquorem ad perfectionem cerei venire fecisti, qui hodierna die petitionem iusti Simeonis inplesti, te humiliter deprecamur ut has candelas ad usus hominum et sanitatem corporum et animarum, sive in terra sive in aquis, per invocationem tui sanctissimi nominis et per intercessionem sanctae Mariae semper virginis, cuius hodie festa devote celebratur, et per preces omnium sanctorum tuorum, benedicere et sanctificare digneris, et huius plebis tuae quae illas honorifice in manibus desiderat portare teque cantando laudare, exaudias voces de caelo sancto tuo et de sede maiestatis tuae, et propitius sis omnibus clamantibus ad te quos redemisti pretioso sanguine Filii tui. Qui tecum vivit.

( MFR 1989. ) Alia oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die Unigenitum tuum ulnis sancti Simeonis in templo sancto tuo suscipiendum praesentasti, tuam supplices deprecamur clementiam, ut has candelas quas nos tui famuli in tui nominis magnificentiam suscipientes gestare cupimus luce accensas, benedicere et sanctificare atque lumine supernae benedictionis accendere digneris, quatinus eas tibi Domino Deo nostro offerendo digni, et sancto igne tuae dulcissimae caritatis succensi, in templo sancto gloriae tuae repraesentari mereamur. Per eundem.

( MFR 1990. ) Alia oratio. Domine Iesu Christe lux vera, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, effunde benedictionem tuam super hos cereos et sanctifica eos lumine gratiae tuae, et concede propitius ut sicut haec luminaria igne visibili accensa nocturnas depellunt tenebras, ita corda nostra invisibili igne id est Spiritus Sancti splendore illustrata, omnium vitiorum cecitate careant, ut purgato mentis oculo ea tenere possimus quae tibi sunt placita et nostrae saluti sunt utilia, quatinus post huius saeculi caliginosa discrimina, ad lucem indeficientem pervenire mereamur. Per te Christe salvator mundi, qui in Trinitate perfecta vivis et regnas, Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 1991. ) Alia oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui per Moysen famulum tuum purissimum olei liquorem ad luminaria ante conspectum tuum iugiter concremanda praeparari iussisti, benedictionis tuae gratiam super hos cereos benignus infunde, quatinus sic annuntient lumen exterius, ut te donante lumen Spiritus tui nostris non desit mentibus interius. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 1992. ) Alia oratio. Domine Iesu Christe qui hodierna die in nostrae carnis substantia inter homines apparens a parentibus in templo es praesentatus, quem Simeon venerabilis senex lumine Spiritus tui irradiatus agnovit suscepit et benedixit, praesta propitius ut eiusdem Spiritus Sancti gratia illuminati atque edocti, te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. Qui cum Deo Patre in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.

( MFR 1993. Rubrica) Benedictione completa aspergantur cerei aqua benedicta et thure adoleantur. Deinde sacerdos ceteris fratribus distribuat, cum inceperit distribuere cantor incipit antiphonam

( MFR 1994. ) Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Ps. nunc dimittis.

( MFR 1995. Rubrica) Totam semper repetendo antiphonam per omnes versus de ipso psalmo scilicet Nunc dimittis, et postea reincipiatur Lumen ad revelationem. His expletis cantor incipiat cum sociis suis antiphonam ad collectam

( MFR 1996. ) Exurge Domine, adiuva nos et libera nos propter nomen tuum. Ps. Deus auribus cum Gloria Patri

( MFR 1997. Rubrica) Deinde dicit sacerdos Oremus, diaconus Flectamus genua, sequitur oratio

( MFR 1998. ) Erudi quaesumus Domine plebem tuam, et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari, interius assequi gratiae tuae luce concede. Per.

( MFR 1999. Rubrica) Qua conpleta dicit diaconus magna voce Procedamus cum pace et respondent omnes In nomine Christi. Inde fit processio per claustrum tali modo unus procedat qui portat aquam benedictam, alius post eum cum thuribulo, inde acoliti ferentes candelabra, postea crux post crucem fratres laici, deinde clerici bini et bini canentes has antiphonas

( MFR 2000. ) Ave gratia plena Dei genitrix virgo, ex te enim ortus est sol iustitiae illuminans quae in tenebris sunt, laetare tu senior iuste suscipiens in ulnis liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem.

( MFR 2001. ) Alia antiphona. Adorna thalamum tuum Sion et suscipe regem Christum, amplectere Mariam quae est caelestis porta, ipsa enim portans regem gloriae novo lumine subsistis virgo adducens in manibus Filium ante luciferum, quem accipiens Simeon in ulnis suis praedicavit populis Dominum eum esse vitae et mortis et salvatorem mundi.

( MFR 2002. Rubrica) Post omnes sequitur sacerdos ad cuius dexteram veniat diaconus, ad sinistram subdiaconus, et incipientibus a parte capituli vadant in circuitu claustri donec perveniant ad ianuam ecclesiae. Et sic canentes ingrediantur ecclesiam, et omnia signa sonentur, et missa devote et sollemniter celebretur, in qua missa dicitur praefatio Quia per incarnati verbi tui mysterium.

( MFR 2003. ) Ad missam introitus. Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae, iustitia plena est dextera tua. Ps. Magnus Dominus et laudabilis valde in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

( MFR 2004. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. Per eundem.

( MFR 2005. ) Lectio Malachiae prophetae. Haec dicit Dominus, ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem tuam, et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis, ecce venit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum, ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum, et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia, et placebit Deo sacrificium Iuda et Ierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui, dicit Dominus omnipotens.

( MFR 2006. ) Graduale. Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae. V. Sicut audivimus ita et vidimus in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

( MFR 2007. ) Alleluia. V. Senex puerum portabat, puer autem senem regebat.

( MFR 2008. ) Alleluia. V. Post partum virgo inviolata permansisti, Dei genitrix intercede pro nobis.

( MFR 2009. ) Tractus. Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace. V. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. V. Quod parasti ante faciem omnium populorum. V. Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel.

( MFR 2010. ) Secundum Lucam. In illo tempore postquam inpleti sunt dies purgationis Mariae Matris Iesu secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum, et ecce homo erat in Ierusalem cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo, et responsum accepit a Spiritu Sancto, non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini, et venit in Spiritu in templum, et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit, nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel.

( MFR 2011. ) Offertorium. Diffusa est gratia. Require retro in tertio folio.

( MFR 2012. ) Secreta. Exaudi Domine preces nostras, et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis intende. Per.

( MFR 2013. ) Communio. Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi videret Christum Dominum.

( MFR 2014. ) Post communionem. Quaesumus Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, intercedente beata Maria semper virgine, et praesens nobis remedium facias et futurum. Per.

( MFR 2015. Rubrica) In festo sanctae Agathae.

( MFR 2016. ) Introitus. Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Agathae martyris, de cuius passione gaudent angeli et collaudant Filium Dei. Ps. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

( MFR 2017. ) Oratio. Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexi fragili victoriam martyrii contulisti, concede propitius ut qui beatae Agathae natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per.

( MFR 2018. ) Graduale. Adiuvabit eam Deus vultu suo, Deus in medio eius non commovebitur. V. Fluminis inpetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

( MFR 2019.) Tractus. Qui seminant in lacrimis in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos.

( MFR 2020. ) Offertorium. Offerentur regi virgines, post eam proximae eius offerentur tibi.

( MFR 2021. ) Secreta. Suscipe munera Domine quaesumus quae in beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per.

( MFR 2022. ) Communio. Qui me dignatus est ab omni plaga curare et mamillas meas meo pectori restituere, ipsum invoco Deum meum.

( MFR 2023. ) Post communionem. Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria, et intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. Per.

( MFR 2024. Rubrica) In festo sancti Valentini martyris.

( MFR 2025. ) Introitus. In virtute tua Domine laetabitur iustus et super salutare tuum exultabit vehementer, desiderium animae eius tribuisti ei. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

( MFR 2026. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. Per.

( MFR 2027. ) Graduale. Beatus vir qui metuit Dominum, in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur.

( MFR 2028. ) Tractus. Desiderium animae eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis. V. Posuisti super caput eius coronam de lapide pretioso.

( MFR 2029. ) Offertorium. In virtute tua. ccxxxxix

( MFR 2030. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et intercedente beato Valentino martyre tuo, a cunctis nos defende periculis. Per.

( MFR 2031. ) Communio. Qui vult venire post me abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

( MFR 2032. ) Post communionem. Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut cuius exequimur actionem sentiamus effectum. Per.

( MFR 2033. Rubrica) In cathedra sancti Petri.

( MFR 2034. ) Introitus. Statuit ei Dominus testamentum. Ps. Memento Domine David. cxxxxvii

( MFR 2035. ) Oratio. Deus qui beato Petro apostolo tuo collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Qui vivis.

( MFR 2036. ) Lectio epistulae beati Petri apostoli. Petrus apostolus Iesu Christi electus advenis dispersionis, Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae, secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi, gratia vobis et pax multiplicetur, benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeternae, in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis, in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem, in salutem paratam revelari in tempore novissimo, in quo exultabitis modicum nunc si oportet contristati in variis tribulationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur, inveniatur in laudem et gloriam et honorem et revelationem Iesu Christi Domini nostri.

( MFR 2037. ) Graduale. Exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum. V. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum

( MFR 2038. ) Tractus. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. V. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum. V. Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis.

( MFR 2039. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore venit Iesus in partes Cesareae Philippi, et interrogavit discipulos suos dicens, quem dicunt homines esse Filium hominis, at illi dixerunt, alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis, dicit illis Iesus, vos autem quem me esse dicitis, respondens Simon Petrus dixit, tu es Christus Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus dixit ei, beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis, et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis.

( MFR 2040. ) Et dicitur Credo in unum.

( MFR 2041. ) Offertorium. Constitues eos principes. ccxv Require in vigilia unius apostoli.

( MFR 2042. ) Secreta. Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati apostoli Petri commendet oratio, ut quod pro illius gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. Per.

( MFR 2043. ) Communio. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum.

( MFR 2044. ) Post communionem. Laetificet nos Domine munus oblatum, ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus, sic per illum sumamus indulgentiae largitatem. Per.

( MFR 2045. Rubrica) Sciendum est quod quandocumque aliqua festivitas celebratur de beato Petro facimus commemorationem de sancto Paulo, similiter quando facimus de sancto Paulo facimus commemorationem de sancto Petro.

( MFR 2046. Rubrica) In festo sancti Mathiae apostoli.

( MFR 2047. ) Oratio. Deus qui beatum Mathiam apostolorum tuorum collegio sociasti, tribue quaesumus ut eius interventione tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. Per.

( MFR 2048. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit, viri fratres, oportet inpleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David, de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum, quia connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius, et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius, et notum factum est omnibus habitantibus in Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille Acheldemach, hoc est ager Sanguinis, scriptum est enim in libro Psalmorum, fiat habitatio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter, oportet ergo ex his viris qui nobis congregati sunt, in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus Christus, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis, et statuerunt duos, Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus, et Mathiam, et orantes dixerunt, tu Domine qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum, et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.

( MFR 2049. ) Evangelium secundum Matthaeum. In illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Domine Pater. Require retro in dominica quinta post Epiphaniam.

( MFR 2050. ) Secreta. Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus, sancti Mathiae prosequatur oratio, per quas nos et expiari facias et defendi. Per.

( MFR 2051. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut per haec sancta quae sumpsimus, interveniente beato Mathia apostolo tuo, veniam consequamur et pacem. Per.

( MFR 2052. Rubrica) In sancti Gregorii papae.

( MFR 2053. ) Introitus. Sacerdotes Dei benedicite Dominum. Ps. Benedicite omnia opera. cclvii

( MFR 2054. ) Oratio. Deus qui animae famuli Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti, concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, eius apud te precibus sublevemur. Per.

( MFR 2055. ) Graduale. Iuravit Dominus. V. Dixit Dominus.

( MFR 2056. ) Tractus. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

( MFR 2057. ) Evangelium. Vos estis ccviii sal terrae. Require in natali unius confessoris.

( MFR 2058. ) Offertorium. Veritas mea et misericordia. ccxxxxviii

( MFR 2059. ) Secreta. Annue nobis Domine quaesumus, ut intercessione beati Gregorii haec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per.

( MFR 2060. ) Communio. Fidelis servus et prudens. cclviii

( MFR 2061. ) Post communionem. Deus qui beatum Gregorium pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti, concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus, vitae quoque imitemur exempla. Per.

( MFR 2062. Rubrica) In sancti Benedicti.

( MFR 2063. ) Introitus. Os iusti meditabitur. Ps. Noli aemulari. ccvii

( MFR 2064. ) Oratio. Intercessio nos quaesumus Domine beati Benedicti abbatis commendet, ut quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequamur. Per.

( MFR 2065. ) Graduale. Domine praevenisti. ccxxxviii V. Vitam.

( MFR 2066. ) Tractus. Beatus vir qui timet. cxxxxix

( MFR 2067. ) Offertorium. In virtute. ccxxxxix

( MFR 2068. ) Secreta. Sacris altaribus Domine hostias superpositas, sanctus Benedictus quaesumus in salutem nobis provenire deposcat. Per.

( MFR 2069. ) Communio. Amen dico vobis quod vos qui reliquistis. ccxvi

( MFR 2070. ) Post communionem. Protegat nos Domine quaesumus cum tui perceptione sacramenti beatus Benedictus abbas pro nobis intercedendo, ut conversionis eius experiamur insignia. Per.

( MFR 2071. Rubrica) In Annuntiatione sanctae Mariae virginis.

( MFR 2072. ) Introitus. Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, adducentur regi virgines post eam, proximae eius adducentur tibi in laetitia et exultatione. Ps. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

( MFR 2073. ) Oratio. Deus qui de beatae Mariae virginis utero Verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti, praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genitricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per.

( MFR 2074. ) Lectio Isaiae prophetae. In diebus illis locutus est Deus ad Achaz dicens, pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni sive in excelsum supra, et dixit Achaz non petam et non tentabo Dominum, et dixit audite ergo domus David, nunquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo, propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum, ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

( MFR 2075. ) Graduale. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. V. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua.

( MFR 2076. ) Tractus. Audi filia et vide et inclina aurem tuam, quoniam concupivit rex speciem tuam. V. Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, filiae regum in honore tuo. V. Adducentur regi virgines post eam, proximae eius offerentur tibi. V. Adducentur in laetitia et exultatione, adducentur in templum regis.

( MFR 2077. ) Secundum Lucam. In illo tempore, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria, et ingressus angelus ad eam dixit, ave gratia plena Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, quae cum vidisset turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio, et ait angelus ei, ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Dominum, ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis, dixit autem Maria ad angelum, quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco. Et respondens angelus dixit ei, Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis, quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum, dixit autem Maria, ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum.

( MFR 2078. ) Offertorium. Ave Maria gratia plena. x

( MFR 2079. ) Secreta. In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma, ut qui conceptum de virgine Deum verum et hominem confitemur, per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. Per eundem.

( MFR 2080. ) Communio. Ecce virgo concipiet. v

( MFR 2081. ) Post communionem. Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde, ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem.

( MFR 2082. Rubrica) In sanctorum Tiburtii et Valeriani et Maximiani.

( MFR 2083. ) Introitus. Sancti tui Domine benedicent te, gloriam regni tui dicent, alleluia. Ps. Exaltabo te Deus meus rex, et benedicam nomen tuum in aeternum et saeculum saeculi.

( MFR 2084. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui sanctorum martyrum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximiani sollemnia colimus, eorum etiam virtutes imitemur. Per.

( MFR 2085. ) Alleluia. V. Gaudete iusti. ccliiii

( MFR 2086. ) Alleluia. V. Sancti tui Domine. cclii

( MFR 2087. ) Offertorium. Laetamini.

( MFR 2088. ) Secreta. Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus, et vincula nostra pravitatis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. Per.

( MFR 2089. ) Communio. Gaudete iusti. cclv

( MFR 2090. ) Post communionem. Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae sentiamus augmentum. Per.

( MFR 2091. Rubrica) In sancti Gregorii.

( MFR 2092. ) Introitus. Protexisti me Deus. Ps. Exaudi Deus. ccl

( MFR 2093. ) Oratio. Deus qui nos beati Gregorii martyris tui meritis et intercessione laetificas, concede propitius ut qui eius beneficia poscimus, dono tuae gratiae consequamur. Per. Barnabae apostoli tui

( MFR 2094. ) Alleluia. V. Confitebuntur ccl caeli.

( MFR 2095. ) Alleluia. V. Beatus vir qui suffert. ccl

( MFR 2096. ) Offertorium. Confitebuntur caeli.

( MFR 2097. ) Secreta. Munera Domine oblata sanctifica, et intercedente beato Gregorio martyre tuo, nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.

( MFR 2098. ) Communio. Laetabitur iustus. ccl

( MFR 2099. ) Post communionem. Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, intercedente beato Gregorio martyre tuo Barnaba apostolo tuo , tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. Per.

( MFR 2100. Rubrica) In sancti Marci evangelistae.

( MFR 2101. Rubrica) Ad missam de litaniis non dicitur Gloria in excelsis Deo neque credo neque praefatio de apostolis, sed de pascha dicitur praefatio, Alleluia dicitur pro Graduali solummodo cum uno versu et repetatur alleluia in fine. Ad missam de festo dicitur Gloria in excelsis et Credo et Praefatio de apostolis vel de Pascha.

( MFR 2102. ) Oratio. Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti, tribue quaesumus eius semper nos et eruditione proficere, et oratione defendi. Per.

( MFR 2103. ) Lectio Ezechielis prophetae. Similitudo vultus quattuor animalium, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies aquilae desuper ipsorum quattuor, et facies eorum et pennae eorum extentae desuper, duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum, et unumquodque coram facie sua ambulabat, ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent, et similitudo animalium et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum, haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis et de igne fulgur egrediens, et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.

( MFR 2104. ) Secundum Lucam. In illo tempore designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Et dicebat illis, messis quidem multa operarii autem pauci, rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite pax huic domui, et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra, sin autem ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt, dignus est enim operarius mercede sua, nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperit vos, manducate quae apponuntur vobis, et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis, appropinquavit in vos regnum Dei. In quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite, etiam pulverem quae adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos, tamen hoc scitote quia appropinquavit in vos regnum Dei.

( MFR 2105. ) Secreta. Beati Marci evangelistae tui sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine, ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum, ita nos eius intercessio et verbo et opere tibi reddat acceptos. Per.

( MFR 2106. ) Post communionem. Tribuant nobis quaesumus Domine continuum tua sancta praesidium, quo beati Marci evangelistae tui precibus nos ab omnibus semper tueatur adversis. Per.

( MFR 2107. Rubrica) In festo sancti Vitalis.

( MFR 2108. ) Introitus. ccl Protexisti nos Deus.

( MFR 2109. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut intercedente beato Vitale martyre tuo, et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Per.

( MFR 2110. ) Alleluia. V. Confitebuntur.

( MFR 2111. ) Alleluia. V. Posuisti.

( MFR 2112. ) Offertorium. Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus et delectati sumus, alleluia.

( MFR 2113. ) Secreta. Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio, et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius sollemnitate defertur. Per.

( MFR 2114. ) Communio. Ego sum vitis vera et vos palmites, qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum, alleluia alleluia.

( MFR 2115. ) Post communionem. Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster, ut cuius exequimur cultum, sentiamus effectum. Per.

( MFR 2116. Rubrica) In festo apostolorum Philippi et Iacobi.

( MFR 2117. ) Introitus. Exclamaverunt ad te Domine in tempore afflictionis suae et tu de caelo exaudisti eos, alleluia alleluia. Ps. Gaudete iusti in Domino, rectes decet laudatio.

( MFR 2118. ) Oratio. Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas, praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per.

( MFR 2119. ) Lectio libri Sapientiae. Stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se paenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem inproperii, nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore, ecce quomodo conputati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

( MFR 2120. Rubrica) Haec epistula supradicta dicatur ab octava Paschae Resurrectionis usque ad Pentecosten in omnibus festivitatibus quae proprium non habent excepto quod in festo virginum non dicitur.

( MFR 2121. ) ccl Alleluia. V. Confitebuntur caeli.

( MFR 2122. ) Alleluia. V. Stabunt iusti.

( MFR 2123. ) Alleluia. V. Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe qui videt me videt et Patrem.

( MFR 2124. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis non turbetur cor vestrum, creditis in Deum et in me credite, in domo Patris mei mansiones multae sunt, si quominus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, et si abiero et paravero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego et vos sitis, et quo ego vado scitis et viam scitis, dicit ei Thomas, Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire, dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per me, si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis, et amodo cognoscetis eum et vidistis eum, dicit ei Philippus, Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis, dicit ei Iesus, tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe, qui videt me videt et Patrem meum, quomodo tu dicis ostende nobis Patrem, non credis quia ego in Patre et Pater in me, verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor, Pater autem in me manens ipse facit opera, non creditis quia ego in Patre et Pater in me est, alioquin propter opera ipsa credite, amen amen dico vobis, qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado. Et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam.

( MFR 2125. ) Offertorium. Confitebuntur. ccl.

( MFR 2126. ) Secreta. Munera quaesumus Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe, et mala omnia quae iuste meremur averte. Per.

( MFR 2127. ) Communio. Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe qui videt me videt et Patrem, alleluia, non credis quia ego in Patre et Pater in me est, alleluia alleluia.

( MFR 2128. ) Post communionem. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis, ut quorum sollemnia celebramus, eorum orationibus adiuvemur. Per.

( MFR 2129. Rubrica) In inventione sanctae crucis.

( MFR 2130. ) Introitus. Nos autem gloriari. Ps. Deus misereatur. lxxxxvi

( MFR 2131. ) Oratio. Deus qui in praeclara salutiferae crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti, concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. Qui vivis.

( MFR 2132. ) Lectio ad Philippenses. Fratres, hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

( MFR 2133. ) Alleluia. V. Dicite in gentibus. cxxxxiii

( MFR 2134. ) Alleluia. V. Dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera quae sola fuisti digna sustinere Regem caelorum et Dominum.

( MFR 2135. ) Secundum Ioannem. In illo tempore erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum, hic venit ad Iesum nocte et dixit ei, rabbi scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo, respondit Iesus et dixit ei, amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo non potest videre regnum Dei, dicit ad eum Nicodemus, quomodo potest homo nasci cum sit senex, nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci, respondit Iesus, amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei, quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex Spiritu spiritus est, non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo, Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat, sic est omnis qui natus est ex Spiritu, respondit Nicodemus et dixit ei, quomodo possunt haec fieri, respondit Iesus et dixit ei, tu es magister in Israel et haec ignoras, amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis, si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis, et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo, et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam.

( MFR 2136. ) Offertorium. Dextera Domini. xxvi

( MFR 2137. ) Secreta. Sacrificium Domine quod tibi immolamus placatus intende, ut et ab omni nos exuat bellorum nequitia, et per vexillum sanctae crucis Filii tui, ad conterandas adversariorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituat. Per.

( MFR 2138. ) Praefatio. VD. Qui salutem humani generis.

( MFR 2139. ) Communio. Per signum crucis de inimicis nostris libera nos Deus noster.

( MFR 2140. ) Post communionem. Repleti alimonia caelesti et spirituali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus, ut ab hoste maligno defendas, quos per lignum sanctae crucis Filii tui armis iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. Per eundem.

( MFR 2141. Rubrica) Eodem die sanctorum martyrum Alexandri Eventii et Theodori atque Iuvenalis.

( MFR 2142. ) Introitus. Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Ps. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

( MFR 2143. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventii et Theodori atque Iuvenalis natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. Per.

( MFR 2144. ) Alleluia. V. Confitebuntur. ccl

( MFR 2145. ) Alleluia. V. Mirabilis Dominus noster in sanctis suis.

( MFR 2146. ) Secreta. Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat, quae sanctificationem nobis clementer operetur, et de martyrum nos sollemnitate laetificet. Per.

( MFR 2147. ) Communio. Iustorum animae. cclii

( MFR 2148. ) Post communionem. Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster, ut quorum exequimur cultum, sentiamus effectum. Per.

( MFR 2149. Rubrica) In sancti Ioannis ante portam latinam.

( MFR 2150. ) Oratio. Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant, praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. Per.

( MFR 2151. ) Evangelium. Ego sum vitis et ccxxxxvi vos palmites. Require in communi apostolorum.

( MFR 2152. ) Et dicitur Credo in unum Deum et praefatio de apostolis.

( MFR 2153. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per.

( MFR 2154. ) Post communionem. Refecti Domine pane caelesti, ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. Per.

( MFR 2155. Rubrica) In sanctorum Gordiani et Epimachi.

( MFR 2156. ) Introitus. Sancti tui Domine ccliiii benedicent. Ps. Exalta.

( MFR 2157. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuvemur. Per.

( MFR 2158. ) Alleluia. V. Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.

( MFR 2159. ) Alleluia. V. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.

( MFR 2160. ) Offertorium. Mirabilis Deus in sanctis suis. ccliii

( MFR 2161. ) Secreta. Hostias tibi Domine beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 2162. ) Communio. Iustorum animae in manu Dei sunt. cclii

( MFR 2163. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 2164. Rubrica) In sanctorum Nerei et Archillei atque Pancratii.

( MFR 2165. ) Introitus. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius, alleluia, ut eripiat a morte animas eorum, quoniam adiutor et protector noster est, alleluia alleluia. Ps. Gaudete iusti in Domino. euou.

( MFR 2166. ) Oratio. Semper nos Domine martyrum tuorum Nerei et Archillei atque Pancratii foveat quaesumus beata sollemnitas, et tuo dignos reddat obsequio. Per.

( MFR 2167. ) Alleluia. V. Gaudete iusti. ccliii

( MFR 2168. ) Alleluia. V. Te martyrum candidatus laudat exercitus, Domine.

( MFR 2169. ) Offertorium. Confitebuntur. ccl

( MFR 2170. ) Secreta. Sanctorum tuorum quaesumus Domine Nerei et Archillei atque Pancratii tibi grata confessio et munera nostra commendet, et tuam nobis indulgentiam semper imploret. Per.

( MFR 2171. ) Communio. Gaudete iusti. cclv

( MFR 2172. ) Post communionem. Quaesumus Domine, ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Archillei atque Pancratii deprecationibus, sacramenta sancta quae sumpsimus ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. Per.

( MFR 2173. Rubrica) In sanctae Pudentianae.

( MFR 2174. ) Introitus. cclxi Dilexisti iustitiam. Ps. Eructavit.

( MFR 2175. ) Graduale. Spes tua. V. Propter veritatem cclxiii

( MFR 2176. ) Alleluia. V. O quam pulchra est casta generatio cum claritate.

( MFR 2177. ) Offertorium. Offerentur cclxii regi virgines.

( MFR 2178. ) Communio. Diffusa est gratia.

( MFR 2179. ) In sancti Urbani.

( MFR 2180. ) Introitus. Sacerdotes cclvi tui Domine. Ps. Memento Domine verbi.

( MFR 2181. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per.

( MFR 2182. ) Graduale. Inveni ccxxxxvii David. V. Nihil proficiet.

( MFR 2183. ) Alleluia. V. Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius.

( MFR 2184. ) Offertorium. Veritas mea. ccxxxxviii

( MFR 2185. ) Secreta. Haec hostia quaesumus Domine mundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per.

( MFR 2186. ) Communio. Fidelis servus et prudens. cclvii

( MFR 2187. ) Post communionem. Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster, ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum.

( MFR 2188. Rubrica) In sanctorum martyrum Marcellini et Petri atque Erasmi.

( MFR 2189. ) Introitus. Clamaverunt iusti. Ps. Benedicam. ccv

( MFR 2190. ) Oratio. Deus qui nos annua beatorum Marcellini et Petri atque Erasmi martyrum tuorum sollemnitate laetificas, praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. Per.

( MFR 2191. ) Graduale. Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. V. Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabuntur.

( MFR 2192. ) Alleluia. V. Ego vos elegi de mundo ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

( MFR 2193. ) Offertorium. Laetamini in Domino. cclii

( MFR 2194. ) Secreta. Hostia quaesumus Domine quam in sanctorum martyrum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. Per.

( MFR 2195. ) Communio. Iustorum. cclii

( MFR 2196. ) Post communionem. Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae sentiamus augmentum. Per.

( MFR 2197. Rubrica) In sanctorum Primi et Feliciani.

( MFR 2198. ) Introitus. Sapientiam sanctorum. Ps. Exultate iusti. cclii

( MFR 2199. ) Oratio. Fac nos quaesumus Domine sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari, quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. Per.

( MFR 2200. ) Graduale. Confitebuntur ccliii caeli. V. Misericordias tuas.

( MFR 2201. ) Alleluia. V. Confitebuntur caeli. ccl

( MFR 2202. ) Offertorium. Mirabilis Deus.

( MFR 2203. ) Secreta. Fiat quaesumus Domine hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii, quae et peccata nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet famulorum. Per.

( MFR 2204. ) Communio. Ego vos elegi.

( MFR 2205. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas, indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. Per.

( MFR 2206. Rubrica) In sancti Barnabae apostoli ccvii . Oratio Secreta et Post communionem require in sancti Gregorii, et dicitur Credo.

( MFR 2207. Rubrica) In sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii.

( MFR 2208. ) Introitus. Intrent in conspectu tuo Domine. Ps. Deus venerunt. ccxxxxv

( MFR 2209. ) Oratio. Sanctorum tuorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii quaesumus Domine natalicia nobis votiva resplendeant, et quod illis contulit excellentia sempiterna fructibus nostrae devotionis accrescat. Per.

( MFR 2210. ) Graduale. Vindica Domine.

( MFR 2211. ) Alleluia. V. Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et nomina eorum vivent in generatione et generatione.

( MFR 2212. ) Offertorium. Exultabunt ccxxxxvi sancti.

( MFR 2213. ) Secreta. Pro sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi sollemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes, per quem talis est perfecta victoria. Per.

( MFR 2214. ) Communio. Posuerunt mortalia. ccxxxxvi

( MFR 2215. ) Post communionem. Semper Domine sanctorum martyrum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sollemnia celebrantes, praesta quaesumus ut eorum patrocinia iugiter sentiamus. Per.

( MFR 2216. Rubrica) In festo sancti Antonii confessoris de ordine fratrum Minorum.

( MFR 2217. ) Introitus. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium, lex Dei eius in corde ipsius. Ps. Noli aemulari inter malignantes neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.

( MFR 2218. ) Oratio. Ecclesiam tuam Deus beati Antonii confessoris sollemnitas votiva laetificet, ut spiritualibus semper muniamur auxiliis, et gaudiis perfrui mereatur aeternis. Per.

( MFR 2219. ) Lectio libri Sapientiae. Beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia, melior est acquisitio eius negotiatione argenti et auri primi et purissimi, fructus eius pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent comparari, longitudo dierum in dextera eius et in sinistra illius divitiae et gloria, viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae, lignum vitae est his qui apprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus, Dominus sapientia fondavi terram et stabilivit caelos prudentia, sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt.

( MFR 2220. ) Graduale. Posuisti Domine. V. Desiderium. ccxxxxix

( MFR 2221. ) Alleluia. V. Iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manus eius.

( MFR 2222. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit in quo salietur, ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi, non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Nolite putare quia veni solvere legem aut prophetas, non veni solvere legem sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant. Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum, qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

( MFR 2223. ) Offertorium. Veritas mea. ccxxxxviii

( MFR 2224. ) Secreta. Praesens oblatio fiat Domine tuo populo salutaris, pro quo dignatus es Patri tuo te viventem hostiam immolare. Per.

( MFR 2225. ) Communio. Beatus servus. cclvii

( MFR 2226. ) Post communionem. Divinis Domine muneribus satiati quaesumus, ut beati Antonii confessoris tui meritis gloriosis, salutaris victimae desideratum sentiamus effectum Per.

( MFR 2227. Rubrica) In sanctorum Viti Modesti et Crescentiae.

( MFR 2228. ) Oratio. Da ecclesiae tuae quaesumus Domine sanctis tuis Vito Modesto atque Crescentia intercedentibus superbe non sapere sed tibi placita humilitate proficere, ut proterva despiciens quaecumque matura sunt libera exerceat caritate. Per.

( MFR 2229. ) Secreta. Sicut gloriam divinae potentiae munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum Domine tuae salvationis inpendant. Per.

( MFR 2230. ) Post communionem. Refecti Domine benedictione sollemni quaesumus, ut per intercessionem sanctorum tuorum Viti Modesti et Crescentiae medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. Per.

( MFR 2231. Rubrica) In sanctorum martyrum Marci et Marcelliani.

( MFR 2232. ) Introitus. Salus autem iustorum. ccliii

( MFR 2233. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. Per.

( MFR 2234. ) Graduale. Iustorum animae.

( MFR 2235. ) Alleluia. V. Iusti epulentur.

( MFR 2236. ) Alleluia. V. Fulgebunt iusti et tanquam scintillae in arundineto discurrent in aeternum.

( MFR 2237. ) Offertorium. Anima nostra. ccliiii

( MFR 2238. ) Secreta. Munera Domine tibi dicata sanctifica, et intercedentibus sanctis tuis Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. Per.

( MFR 2239. ) Communio. Amen dico vobis.

( MFR 2240. ) Post communionem. Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus, ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. Per.

( MFR 2241. Rubrica) In festo sancti Gervasii et Protasii.

( MFR 2242. ) Introitus. Loquetur Dominus pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad ipsum. Ps. Benedixisti Domine terram tuam, avertisti captivitatem Iacob.

( MFR 2243. ) Oratio. Deus qui nos annua sanctorum martyrum tuorum Gervasii et Protasii sollemnitate laetificas, concede propitius, ut quorum gaudemus meritis accendamur exemplis. Per.

( MFR 2244. ) Graduale. Gloriosus Deus. V. Dextera tua. cclii

( MFR 2245. ) Alleluia. V. Laetamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.

( MFR 2246. ) Offertorium. Laetamini. cclii

( MFR 2247. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et intercedentibus sanctis tuis ill. et ill. a cunctis nos defende periculis. Per.

( MFR 2248. ) Communio. Posuerunt mortalia. ccxlvi

( MFR 2249. ) Post communionem. Haec nos communio Domine purget a crimine, et intercedentibus sanctis tuis ill. et ill. caelestis remedii faciat esse consortes. Per.

( MFR 2250. Rubrica) In vigilia sancti Ioannis baptistae.

( MFR 2251. ) Introitus. Ne timeas Zacharia exaudita est oratio tua et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem, et erit magnus coram Domino et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multi in nativitate eius gaudebunt. Ps. Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer.

( MFR 2252. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat, Dominum nostrum Iesum Christum.

( MFR 2253. ) Lectio Ieremiae prophetae. In diebus illis factum est verbum Domini ad me dicens, priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te, et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum, et dixit Dominus ad me noli dicere quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quae mandavero tibi loqueris, ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum ut eruam te dicit Dominus, et misit Dominus manum suam et tetigit os meum, et dixit ad me ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes.

( MFR 2254. ) Graduale. Fuit homo missus a Deo cui nomen Ioannes, erat, hic venit. V. Ut testimonium perhiberet de lumine et parare Domino plebem perfectam.

( MFR 2255. ) Initium sancti evangelii secundum Lucam. Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor eius de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth, erant autem ambo iusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela, et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis, factum est cum sacerdotio fungeretur Zacharias vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini, et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi, apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi, et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum, ait autem ad illum angelus, ne timeas Zacharia quotiamo exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem, et erit gaudium tibi et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt, erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.

( MFR 2256. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti eum. ccxlii

( MFR 2257. ) Secreta. Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.

( MFR 2258. ) Communio. Magna est gloria eius. ccxliiii

( MFR 2259. ) Post communionem. Beati Ioannis baptistae nos quaesumus Domine praeclara comitetur oratio, et quem venturum esse praedixit, poscat nobis fovere placatum Dominum nostrum Iesum Christum.

( MFR 2260. Rubrica) Missa primo mane.

( MFR 2261. ) Introitus. Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Ps. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime.

( MFR 2262. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati Ioannis baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per.

( MFR 2263. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus ecce adsum primus ad Sion et Ierusalem evangelistam dabo, et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum, ecce omnes iniusti et vana opera eorum, ventus et inane simulacrum eorum, ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet, non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius, calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet, in veritate educet iudicium, non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt, ego creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam, ecce ego vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam, et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium, contabuerunt et contriti sunt simul, non potuerunt salvare potestatem, audite me domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva, usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portavi, ego feci et ego feram ego portabo et ego salvabo, cui assimilastis me et adaequastis, et fecistis similem, Redemptor noster nomen illius Sanctus Israel.

( MFR 2264. ) Graduale. Iustus ut palma. ccxliii

( MFR 2265. ) Alleluia. V. Iustus germinabit sicut Libanum et florebit in aeternum ante Dominum.

( MFR 2266. ) Secundum Lucam. In illo tempore dixit Zacharias ad angelum, unde hoc sciam, ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis, et respondens angelus dixit ei, ego sum Gabriel qui asto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare, et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo, et erat plebs expectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo, egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo, et ipse erat innuens illis et permansit mutus, et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam, post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque dicens, quia mihi sic fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines.

( MFR 2267. ) Offertorium. In virtute tua Domine. ccil

( MFR 2268. ) Secreta. Munera Domine oblata sanctifica.

( MFR 2269. ) Communio. Posuisti Domine in caput. cclix

( MFR 2270. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Ioanne baptista per haec contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 2271. Rubrica) Ad missam maiorem.

( MFR 2272. ) Introitus. De utero matris meae vocavit me Dominus nomine meo, et posuit os meum ut gladium acutum, sub tegumento manus suae produxit me, posuit me quasi sagittam electam. Ps. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime.

( MFR 2273. ) Oratio. Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti, da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. Per.

( MFR 2274. ) Lectio Isaiae prophetae. Haec dicit Dominus, audite insulae et adtendite populi de longe, Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei, et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi servus meus es tu Israel quia in te gloriabor, et nunc haec dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae, reges videbunt et consurgent principes et adorabunt, Dominum Deum tuum et Sanctum Israel qui elegit te.

( MFR 2275. ) Graduale. Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de ventre sanctificavi te. V. Misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit mihi.

( MFR 2276. ) Alleluia. V. Tu puer propheta Altissimi vocaberis, praeibis ante Dominum parare vias eius.

( MFR 2277. ) Alleluia. V. Ne timeas Zacharia ne timeas, quia exaudita est oratio tua. V. Et nascetur tibi filius et vocabitur nomen eius Ioannes.

( MFR 2278. ) Secundum Lucam. Elisabeth inpletum est tempus pariendi, et peperit filium, et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei, et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam, et respondens mater eius dixit, nequaquam sed vocabitur Ioannes, et dixerunt ad illam, quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine, innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum, et postulans pugillarem scripsit dicens, Ioannes est nomen eius, et mirati sunt universi, apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum, et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec, et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes, quis putas puer iste erit, etenim manus Domini erat cum illo, et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens, benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.

( MFR 2279. ) Offertorium. Iustus ut palma florebit. Require retro in sancti Ioannis. xvii

( MFR 2280. ) Secreta. Tua Domine muneribus altaria cumulantes praesta quaesumus, ut illius nativitatem honore debito celebremus, qui Salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit. Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. Qui tecum vivit.

( MFR 2281. ) Communio. Tu puer propheta Altissimi vocaberis, praeibis ante faciem Domini parare vias eius.

( MFR 2282. ) Post communionem. Sumat ecclesia tua Deus beati Ioannis baptistae generatione laetitiam, per quem suae regenerationis cognovit auctorem, Dominum nostrum.

( MFR 2283. Rubrica) Dominica quae occurrit infra octavam beati Ioannis nil de dominica dicitur sed in missa dicitur Credo in unum. Et simili modo fit in dominica quae est intra octavam beati Laurentii quia nullam habemus diem in quo possit officium dominicae celebrari. Verumtamen nec debet praetermitti officium dominicale sed in antea extendi, ita quod officia dominicalia per ordinem celebrentur tali ordine fiat. Officium dominicae quae occurrit infra octavam beati Ioannis baptistae dicatur in dominica quae occurrit infra octavam apostolorum Petri et Pauli, sicut de eo ibi statutum est, et officium illius dominicae quae venit infra octavam apostolorum fiat in sequenti dominica post octavam eorumdem apostolorum, et deinceps per ordinem. Hoc idem observetur de dominica quae occurrit infra octavam beati Laurentii. Verum si numerus hebdomadarum excesserit numerum officiorum ita quod officia non sufficiant, officia praedictarum dominicarum scilicet officium dominicae quae venit infra octavam beati Ioanni et officium dominicae quae venit infra octavam apostolorum Petri et Pauli et officium dominicae quae venit infra octavam sancti Laurentii in antea extendatur. Illud idem fiat de officio de dominica quae venit infra octavam Assumptionis beatae Virginis si necesse fuerit.

( MFR 2284. Rubrica) In festo sanctorum Ioannis et Pauli.

( MFR 2285. ) Introitus. Multae tribulationes iustorum et de his omnibus liberavit eos Dominus, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Ps. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

( MFR 2286. ) Oratio. Quaesumus omnipotens Deus, ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat, quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. Per.

( MFR 2287. ) Graduale. Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. V. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. V. Mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum.

( MFR 2288. ) Alleluia. V. Haec est vera fraternitas quae vicit mundi crimina, Christum secuta est inclita tenens regna caelestia.

( MFR 2289. ) Offertorium. Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum quoniam tu Domine benedices iustum, Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

( MFR 2290. ) Secreta. Hostias tibi Domine sanctorum martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 2291. ) Communio. Etsi coram hominibus tormenta passi sunt Deus tentavit eos tanquam aurum in fornace probavit eos et quasi holocausta accepit eos.

( MFR 2292. ) Post communionem. Sumpsimus Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes sacramenta caelestia praesta quaesumus, ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. Per.

( MFR 2293. Rubrica) In festo sancti Leonis papae.

( MFR 2294. ) Oratio. Deus qui beatum Leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti, concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. Per.

( MFR 2295. ) Secreta. Annue nobis Domine quaesumus, ut intercessione beati Leonis haec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per.

( MFR 2296. ) Post communionem. Deus qui animae famuli tui Leonis aeternae beatitudinis premia contulisti, concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, eius apud te precibus sublevemur. Per.

( MFR 2297. Rubrica) In vigilia apostolorum Petri et Pauli.

( MFR 2298. Rubrica) Ad missam de vigilia non dicitur Gloria in excelsis Deo quamvis in nocte dixerimus novem lectiones pro sancto Leone. Notandum quod quando vigilia sancti Petri in dominica venerit missa de vigilia dicitur in sabbato et festivitas sancti Leonis celebratur in dominica cum commemoratione de sancto Ioanne.

( MFR 2299. ) Ad missam introitus. Dicit Dominus Petre cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis, hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Ps. Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

( MFR 2300. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis Petri solidasti. Per.

( MFR 2301. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur, quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum, is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet, intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit, respice in nos, at ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis, Petrus autem dixit, argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do, in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula, et apprehensa eius manu dextera allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae, et exiliens stetit et ambulabat, et intravit cum illis in templum, ambulans et exiliens et laudans Deum, et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum, cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et repleti sunt omnes stupore et extasi, in eo quod contigerat illi.

( MFR 2302. ) Graduale. In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. V. Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

( MFR 2303. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus Simoni Petro, Simon Ioannis diligis me plus his, dicit ei, etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei, pasce agnos meos. Dicit ei iterum, Simon Ioannis diligis me, ait illi, etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei, pasce agnos meos. Dicit ei tertio, Simon Ioannis amas me, contristatus est Petrus quia dicit ei tertio amas me, et dicit ei, Domine tu omnia nosti tu scis quia amo te. Dicit ei, pasce oves meas. Amen amen dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis, hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum.

( MFR 2304. ) Offertorium. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum.

( MFR 2305. ) Secreta. Munus populi tui Domine quaesumus apostolica intercessione sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.

( MFR 2306. ) Communio.Simon Ioannis diligis me plus his, Domine tu omnia nosti tu scis Domine quia amo te.

( MFR 2307. ) Post communionem. Quos caelesti Domine alimento satiasti, apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. Per.

( MFR 2308. Rubrica) In festo apostolorum Petri et Pauli.

( MFR 2309. ) Introitus. Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu herodis et de omni expectatione plebis iudaeorum. Ps. Domine probasti me et cognovisti et cetera. V. Et Petrus ad se reversus dixit.

( MFR 2310. ) Oratio. Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum, per quos religionis sumpsit exordium. Per.

( MFR 2311. ) Nota quod isto die non fit aliqua commemoratio de sancto Paulo quia oratio communis est. In istis duabus festivitatibus nullam facimus commemorationem de sancto Ioanne quia fit officium duplex.

( MFR 2312. Rubrica) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia, occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio, videns autem quia placeret Iudaeis apposuit ut apprehenderet et Petrum, erant autem dies azymorum, quem cum apprehendisset misit in carcerem, tradensque quattuor quaternionibus militum custodiendum, volens post pascha producere eum populo, et Petrus quidem servabatur in carcere, oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo, cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem, et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens, surge velociter, et ceciderunt catenae de manibus eius, dixit autem angelus ad eum, praecingere et calcia te caligas tuas, et fecit sic, et dixit illi, circumda tibi vestimentum tuum et sequere me, et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum, aestimabat autem se visum videre, transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo, et Petrus ad se reversus dixit, nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Iudaeorum.

( MFR 2313. ) Graduale. Constitues. ccxliiii

( MFR 2314. ) Alleluia. V. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. V. Beatus es Simon Petre quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui est in caelis.

( MFR 2315. ) Evangelium secundum Matthaeum. In illo tempore venit Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogavit discipulos suos. Require in Cathedra eiusdem et dicitur credo. clxxxx

( MFR 2316. ) Offertorium. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione.

( MFR 2317. ) Secreta. Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio, per quam nos expiari tribuas et defendi. Per.

( MFR 2318. Rubrica) Et dicitur praefatio de apostolis et deinceps per totam hebdomadam.

( MFR 2319. ) Communio. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

( MFR 2320. ) Post communionem. Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. Per.

( MFR 2321. ) In festo sancti Pauli.

( MFR 2322. ) Introitus. Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Ps. Domine probasti me et cognovisti me.

( MFR 2323. ) Oratio. Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dominum.

( MFR 2324. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Galathas. Fratres, notum vobis facio evangelium quod evangelizatum est a me, quoniam non est secundum hominem, neque enim ab homine accepi illud neque didici, sed per revelationem Iesu Christi, audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo, quia supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam, et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum, cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut annuntiarem eum inter gentes, continuo non acquievi carni et sanguini, neque veni Ierosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum, deinde veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim, alium autem vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini, quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior.

( MFR 2325. ) Graduale. Qui operatus est Petro in apostolatu operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam Dei quae data est mihi. V. Gratia Dei in me vacua non fuit sed gratia eius semper in me manet.

( MFR 2326. ) Alleluia. V. Sancte Paule apostole, praedicator veritatis et doctor gentium, intercede pro nobis.

( MFR 2327. ) Evangelium. cxciii In illo tempore dixit Simon Petrus ad Iesum ecce nos reliquimus omnia. Require in Conversione eiusdem.

( MFR 2328. ) Offertorium. Mihi autem nimis. ccxiiii

( MFR 2329. ) Secreta. Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias apostolica commendet oratio, ut quod illorum gloria celebramus nobis prosit ad veniam. Per.

( MFR 2330. ) Communio. Amen dico vobis quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis.

( MFR 2331. ) Post communionem. Perceptis Domine sacramentis, beatis apostolis intervenientibus deprecamur, ut quae pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. Per.

( MFR 2332. Rubrica) Dominica quae occurrit infra octavam apostolorum omnia officia dicantur de communi apostolorum, missa siquidem de dominica quia non possumus illo die decantare propter octavam.

( MFR 2333. Rubrica) In sexta feria post octavam apostolorum celebramus in sanctorum Processi et Martiniani.

( MFR 2334. ) Introitus. Iudicant sancti gentes et dominabuntur populis, regnabit Dominus Deus illorum in perpetuum. Ps. Gaudete iusti in Domino, rectos decet collaudatio.

( MFR 2335. ) Oratio. Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis, da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. Per.

( MFR 2336. ) Graduale. Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. V. Cantate Domino canticum novum, laus eius in ecclesia sanctorum.

( MFR 2337. ) Alleluia. V. Iudicabunt sancti nationes et dominabuntur populis, et regnabit illorum rex in aeternum.

( MFR 2338. ) Offertorium. Gloriabuntur ccxii in te omnes qui diligunt.

( MFR 2339. ) Secreta. Suscipe Domine preces et munera, quae ut tuo sint digna conspectui, sanctorum tuorum precibus adiuventur. Per.

( MFR 2340. ) Communio. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.

( MFR 2341. ) Post communionem. Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster, ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. Per.

( MFR 2342. Rubrica) In octava apostolorum Petri et Pauli.

( MFR 2343. ) Introitus. Sapientiam sanctorum. Ps. Exultate. cclii

( MFR 2344. ) Oratio. Deus cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit, exaudi nos propitius et concede, ut amborum meritis aeternitatis gloriam consequmur. Per.

( MFR 2345. ) Lectio libri Sapientiae. Hi sunt viri misericordiae quorum iustitiae oblivionem non acceperunt, cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotes eorum et in testamentis stetit semen eorum, et filii eorum propter eos in aeternum manent, generatio eorum et gloria eorum non derelinquetur, corpora eorum in pace sepulta sunt et nomina eorum vivent in saecula, sapientiam eorum narrabunt omnes populi et laudem eorum pronuntiabit omnis ecclesia sanctorum.

( MFR 2346. ) Graduale. Iustorum animae. ccliii

( MFR 2347. ) Alleluia. V. Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis, ego autem in medio vestrum sicut qui ministrat.

( MFR 2348. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore iussit Iesus discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas. Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi, navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus, erat enim contrarius ventus, quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare, et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes, quia fantasma est, et prae timore clamaverunt, statimque locutus est Iesus dicens, habete fiduciam ego sum nolite timere. Respondens autem Petrus dixit, Domine si tu es iube me venire ad te super aquas, at ipse ait veni, et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum, videns vero ventum validum vementem timuit, et cum coepisset mergi clamavit dicens, Domine salvum me fac, et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum, et ait illi, modicae fidei quare dubitasti. Et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus, qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes, vere Filius Dei es.

( MFR 2349. ) Offertorium. Exultabunt. ccxxxxvi

( MFR 2350. ) Secreta. Offerimus tibi Domine preces et munera, quae ut tuo sint digna conspectui, apostolorum tuorum Petri et Pauli precibus quaesumus adiuvemur.

( MFR 2351. ) Communio. Iustorum animae. cclii

( MFR 2352. ) Post communionem. Protege Domine populum tuum, et apostolorum tuorum Petri et Pauli patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. Per.

( MFR 2353. Rubrica) In festo sanctarum Rufinae et Secundae.

( MFR 2354. ) Introitus. Vultum tuum deprecabuntur. cci

( MFR 2355. ) Graduale. Anima nostra. V. Laqueus.

( MFR 2356. ) Alleluia. V. Quinque prudentes. clxxxxii

( MFR 2357. ) Offertorium. Offerentur. clxxxxvii

( MFR 2358. ) Communio. Quinque prudentes clxxxxii virgines.

( MFR 2359. Rubrica) In festo sanctorum septem fratrum.

( MFR 2360. ) Introitus. Laudate pueri Dominum, laudate Dominum qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem. V. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et in saeculum.

( MFR 2361. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per.

( MFR 2362. ) Lectio libri Sapientiae. Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius, confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit, reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae, quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum, facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum, et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis, consideravit agrum et emit eum, de fructu manuum suarum plantavit vineam, accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum, gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius, manum suam misit ad fortia et digiti eius apprehenderunt fusum, manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem, non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus, stragulatam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius, nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae, sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo, fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo, os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius, consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit, surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam, multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas, fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Deum ipsa laudabitur, date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius.

( MFR 2363. ) Graduale. Anima nostra. xviii

( MFR 2364. ) Alleluia. V. Laudate pueri. V. Sit nomen.

( MFR 2365. ) Alleluia. V. Haec est vera ccxii fraternitas. Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine, qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna caelestia, alleluia.

( MFR 2366. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore loquente Iesu ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei, dixit autem ei quidam, ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te, at ipse respondens dicenti sibi ait, quae est mater mea et qui sunt fratres mei, et extendens manum in discipulos suos dixit, ecce mater mea et fratres mei, quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est.

( MFR 2367. ) Offertorium. Anima nostra. ccliiii

( MFR 2368. ) Secreta. Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus, et intercedentibus sanctis tuis devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 2369. ) Communio. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus frater soror et mater est, dicit Dominus.

( MFR 2370. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. Per.

( MFR 2371. Rubrica) In festo sanctorum Naboris et Felicis.

( MFR 2372. ) Oratio. Praesta quaesumus Domine, ut sicut nos sanctorum martyrum tuorum Naboris et Felicis natalicia celebranda non deserunt, ita iugiter suffragiis comitentur. Per.

( MFR 2373. ) Secreta. Munera plebis tuae Domine quaesumus sanctorum martyrum tuorum Naboris et Felicis fiant grata suffragiis, et quorum triumphis tuo nomini offeruntur, ipsorum digna proficiantur et meritis.

( MFR 2374. ) Post communionem. Nataliciis sanctorum Domine et sacramenti munere vegetati quaesumus, ut bonis quibus per tuam gratiam nunc fovemur, et perfruamur aeternis. Per.

( MFR 2375. Rubrica) In festo sanctae Praxedis.

( MFR 2376. ) Introitus. Loquebar de testimoniis tuis. Ps. Beati inmaculati. cclxii

( MFR 2377. ) Graduale. Dilexisiti iustitiam. V. Propterea unxit te.

( MFR 2378. ) Alleluia. V. Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna.

( MFR 2379. ) Offertorium. clxxxxiii Diffusa est gratia.

( MFR 2380. ) Communio. Simile est regnum caelorum.

( MFR 2381. Rubrica) In sanctae Mariae Magdalenae.

( MFR 2382. ) Introitus. Me expectaverunt peccatores. Ps. Beati immaculati. clxxxx

( MFR 2383. ) Oratio. Beatae Mariae Magdalenae quaesumus Domine suffragiis adiuvemur, cuius precibus exoratus quadriduanum fratrem vivum ab inferis suscitasti. Qui vivis.

( MFR 2384. ) Epistula. Mulierem fortem quis inveniet. Require retro in secundo folio.

( MFR 2385.) Graduale. Dilexisiti iustitiam.

( MFR 2386. ) Alleluia. V. Diffusa est gratia in labiis. cclxii

( MFR 2387. ) Secundum Lucam. In illo tempore rogabat Iesum quidam Pharisaeis. Require retro in quinta feria post Dominicam de passione lxxxiii et non dicitur Credo.

( MFR 2388. ) Offertorium. Filiae regum in honore tuo. cclxiii

( MFR 2389. ) Secreta. Munera nostra quaesumus Domine beatae Mariae Magdalenae gloriosa merita tibi reddant accepta, cuius oblationis obsequium unigenitus Filius tuus clementer suscepit inpensum. Qui tecum.

( MFR 2390. ) Communio. Feci iudicium. cclxiiii

( MFR 2391. ) Post communionem. Sumpto Domine unico ac salutari remedio, corpore scilicet et pretioso sanguine tuo, ab omnibus quaesumus malis sanctae Mariae Magdalenae patrociniis exuamur. Qui vivis.

( MFR 2392. Rubrica) In festo sancti Apollinaris martyris.

( MFR 2393. ) Introitus. Sacerdotes Dei benedicite.

( MFR 2394. ) Oratio. Deus fidelium remunerator animarum, qui hunc diem beati Apollinaris sacerdotis tui martyrio consecrasti, tribue quaesumus nobis famulis tuis ut cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus eius indulgentiam consequamur. Per.

( MFR 2395. ) Graduale. Inveni David. V. Nihil proficiet.

( MFR 2396. ) Alleluia. V.Iuravit Dominus et non paenitebit.

( MFR 2397. ) Secundum Lucam. In illo tempore facta est contentio inter discipulos Iesu quis eorum videretur esse maior, dixit autem eis, reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur, vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat, nonne qui recumbit, ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat, vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis, et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et sedeatis super trono iudicantes duodecim tribus Israel.

( MFR 2398. ) Offertorium. Veritas mea et misericordia mea.

( MFR 2399. ) Secreta. Respice Domine propitius super haec munera quae pro beati sacerdotis et martyris tui Apollinaris commemoratione deferimus, et pro nostris offensionibus immolamus. Per.

( MFR 2400. ) Communio. Domine quinque talenta.

( MFR 2401. ) Post communionem. Tua sancta sumentes quaesumus Domine, ut beati Apollinaris nos foveant continuata praesidia, quia non desinis propitius intueri quos tantis auxiliis concesseris adiuvari. Per.

( MFR 2402. Rubrica) In festo sancti Iacobi apostoli.

( MFR 2403. ) Oratio. Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos, ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis, et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. Per.

( MFR 2404. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae et gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius quae superabundavit in nobis.

( MFR 2405. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore accessit ad Iesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo, qui dixit ei, quid vis, ait illi, dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram tuam in regno tuo, respondens autem Iesus dixit, nescitis quid petatis, potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, dicunt ei possumus, ait illis, calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

( MFR 2406. ) Secreta. Oblationes populi tui Domine quaesumus beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet, et quae nostris non aptae sunt meritis, fiant tibi placitae eius deprecatione. Per.

( MFR 2407. ) Post communionem. Beati apostoli tui Iacobi, in cuius hodie festivitate corpore et sanguine Filii tui nos refecisti, quaesumus Domine intercessione nos adiuva, pro cuius sollemnitate percepimus tua sancta laetantes. Qui tecum.

( MFR 2408. Rubrica) In festo sanctorum martyrum Nazarii et Celsi, Victoris et Innocentii.

( MFR 2409. ) Oratio. Sanctorum martyrum nos Domine Nazarii et Celsi Victoris et Innocentii confessio beata communiat, et fragilitatis nostrae subsidium dignanter exoret. Per.

( MFR 2410. ) Secreta. Concede nobis omnipotens Deus, ut his muneribus quae pro sanctorum martyrum tuorum Nazarii et Celsi Victoris et Innocentii honore deferimus, et te placeamus exhibitis et nos vivificemur acceptis. Per.

( MFR 2411. ) Post communionem. Sanctorum martyrum Nazarii et Celsi Victoris et Innocentii quaesumus Domine intercessione placatus praesta, ut quod temporali celebramus actione, perpetua salvatione capiamus. Per.

( MFR 2412. Rubrica) In festo sanctorum martyrum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis.

( MFR 2413. ) Introitus. Sacerdotes eius induant salutare.

( MFR 2414. ) Oratio. Praesta quaesumus Domine, ut sicut populus christianus martyrum tuorum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis temporali sollemnitate congaudet, ita perfruatur aeterna, et quod votis celebrat comprehendat effectu. Per.

( MFR 2415. ) Graduale. Sacerdotes eius. V. Illic producam.

( MFR 2416. ) Alleluia. V. Domine quinque talenta.

( MFR 2417. ) Offertorium. Veritas mea.

( MFR 2418. ) Secreta. Hostias tibi Domine pro sanctorum martyrum tuorum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis commemoratione deferimus suppliciter deprecantes, ut indulgentiam nobis conferant pariter et salutem. Per.

( MFR 2419. ) Communio. Semel iuravi.

( MFR 2420. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas, indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. Per.

( MFR 2421. Rubrica) In festo sanctorum Abdon et Sennen.

( MFR 2422. ) Introitus. Intret in conspectu tuo Domine gemitus. Ps. Deus venerunt.

( MFR 2423. ) Oratio. Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti, da famulis tuis suorum veniam peccatorum, ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari. Per.

( MFR 2424. ) Graduale. Gloriosus Deus. V. Dextera tua.

( MFR 2425. ) Alleluia. V. Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae.

( MFR 2426. ) Offertorium. Mirabilis Deus in sanctis suis.

( MFR 2427. ) Secreta. Haec hostia quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvant, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. Per.

( MFR 2428. ) Communio. Posuerunt mortalia.

( MFR 2429. ) Post communionem. Per huius Domine operationem mysterii, et vitia nostra purgentur et intercedentibus sanctis tuis Abdon et Sennen iusta desideria conpleantur. Per.

( MFR 2430. Rubrica) In sancti Petri ad vincula.

( MFR 2431. ) Introitus. Nunc scio vere.

( MFR 2432. ) Oratio. Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum inlaesum abire fecisti, nostrorum quaesumus vincula peccatorum, et omnia mala a nobis propitiatus exclude. Per.

( MFR 2433. Rubrica) Eodem die sanctorum Machabeorum.

( MFR 2434. ) Oratio. Fraterna nos Domine martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeat incrementa virtutum, et multiplici suffragio consoletur. Per.

( MFR 2435. ) Epistula. Misit Herodes rex manus. Require in natali sancti Petri et Graduale require. Constitues eos principes.

( MFR 2436. ) Alleluia. V. Solve iubente Deo terrarum Petre catenas qui facis ut pateant caelestia regna beatis.

( MFR 2437. ) Evangelium. Venit Iesus in partes. Require in natali eiusdem et dicitur Credo et praefatio de apostolis.

( MFR 2438. ) Offertorium. Constitues eos principes.

( MFR 2439. ) Secreta. Oblatum tibi Domine sacrificium et intercedente beato Petro apostolo tuo vivificet semper et muniat. Per.

( MFR 2440. ) Alia secreta. Iterata mysteria Domine pro sanctorum martyrum tuorum commemoratione devota mente tractemus, quibus et nobis praesidium crescat et gaudium. Per.

( MFR 2441. ) Communio. Tu es Petrus.

( MFR 2442. ) Post communionem. Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti quaesumus Domine Deus noster, ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. Per.

( MFR 2443. ) Alia post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur. Per.

( MFR 2444. Rubrica) In festo sancti Stephani papae et martyris.

( MFR 2445. ) Introitus. Sacerdotes eius induant.

( MFR 2446. ) Oratio. Deus qui nos beati Stephani martyris tui atque pontificis annua sollemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per.

( MFR 2447. ) Graduale. Ecce sacerdos magnus. V. Non est inventus

( MFR 2448. ) Alleluia. V. Tu es sacerdos.

( MFR 2449. ) Offertorium. Inveni David servum.

( MFR 2450. ) Communio. Domine quinque talenta.

( MFR 2451. ) In sancti Xysti papae.

( MFR 2452. ) Introitus. Sacerdotes Dei. Ps. Benedicite.

( MFR 2453. ) Oratio. Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propitius ut intercessione beati Xysti confessoris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 2454. Rubrica) Eodem die sanctorum martyrum Felicissimi et Agapiti.

( MFR 2455. ) Oratio. Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere, da nobis in aeterna beatitudine et de eorum societate gaudere. Per.

( MFR 2456. ) Graduale. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius.

( MFR 2457. ) Alleluia. V. Iustus non conturbabitur.

( MFR 2458. ) Offertorium. Inveni David servum meum.

( MFR 2459. ) Secreta. Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus, ut intercedentibus sanctis tuis devotioni nostrae proficiant et saluti. Per.

( MFR 2460. ) Alia secreta. Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus, quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria te miserante reddantur. Per.

( MFR 2461. ) Praefatio. Intra quorum nos consortium non aestimator meritis sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum.

( MFR 2462. ) Benedictio uvae. Benedic Domine et hos fructus novos uvae quos tu Domine rore caeli et inundantia pluviarum et temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es, et dedisti eam ad usus nostros cum gratiarum actione percipere in nomine Domini nostri Iesu Christi per quem haec omnia.

( MFR 2463. ) Communio. Fidelis servus.

( MFR 2464. ) Post communionem. Praesta quaesumus Domine Deus noster, ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta, eorum nobis salutaria intercessione reddantur. Per.

( MFR 2465. ) Alia post communionem. Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis martyribus tuis Felicissimi et Agapiti, ut quae ore contingimus pura mente capiamus. Per.

( MFR 2466. Rubrica) In festo sancti Donati.

( MFR 2467. ) Oratio. Deus tuorum gloria sacerdotum praesta quaesumus, ut sancti martyris tui et episcopi Donati cuius festa gerimus sentiamus auxilium. Per.

( MFR 2468. ) Secreta. Praesta quaesumus Domine, ut sancti martyris tui et episcopi Donati precibus, quem ad laudem tui nominis dicatis muneribus honoramus, piae nobis devotionis fructus accrescat. Per.

( MFR 2469. ) Post communionem. Omnipotens et misericors Deus qui nos sacramentorum tuorum et participes efficis et ministros, praesta quaesumus ut intercedente beato Donato martyre tuo atque pontifice eiusdem proficiamus et fidei consortio et digno servitio. Per.

( MFR 2470. Rubrica) In festo sanctorum Cyriaci Largi et Smaragdi.

( MFR 2471. ) Introitus. Timete Dominum omnes sancti eius quoniam nihil deest timentibus eum, divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Ps. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

( MFR 2472. ) Oratio. Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Cyriaci Largi et Smaragdi sollemnitate laetificas, concede propitius ut quorum natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. Per.

( MFR 2473. ) Graduale. Timete Dominum omnes sancti eius quoniam nihil deest timentibus eum. V. Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.

( MFR 2474. ) Alleluia. V. Fulgebunt. ccviii

( MFR 2475. ) Secundum Marcum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae, qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur, signa autem eos qui crediderint haec sequentur, in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eis nocebit, super aegros manus inponent et bene habebunt.

( MFR 2476. ) Offertorium. Laetamini in Domino et exultate. cclii.

( MFR 2477. ) Secreta. Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio, et eorum nobis fiat supplicatione salutaris, pro quorum sollemnitate defertur. Per.

( MFR 2478. ) Communio. Signa eos qui in me credunt haec sequentur, daemonia eicient super aegros manus inponent et bene habebunt.

( MFR 2479. ) Post communionem. Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster, ut quorum exequimur cultum sentiamus effectum. Per.

( MFR 2480. Rubrica) Vigilia sancti Laurentii.

( MFR 2481. ) Introitus. Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi, cornu eius exultabitur in gloria. Ps. Beatus vir qui timet Dominum.

( MFR 2482. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, et intercessione beati Laurentii martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus inpende. Per.

( MFR 2483. ) Lectio libri Sapientiae. Confitebor tibi Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum, confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu persequentium factus es mihi adiutor, et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam, de manibus quaerentium animam meam, et de multis tribulationibus quae circumdederunt me, et a pressura flammae quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus, de altitudine ventris inferni, et a lingua coinquinata et a verbo mendacii, a rege iniquo et a lingua iniusta liberasti me, laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, quoniam eruis sustinentes te, et liberas eos de manu angustiae, Domine Deus noster.

( MFR 2484. ) Graduale. Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi. V. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur.

( MFR 2485. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, si quis vult post me venire abneget semet ipsum, et tollat crucem suam et sequatur me, qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam, qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam, quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera eius. Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

( MFR 2486. ) Offertorium. Oratio mea munda est et ideo peto ut detur locus voci meae in caelo, quia ibi est iudex meus et conscius meus in excelsis, ascendit ad Dominum deprecatio mea.

( MFR 2487. ) Secreta. Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice, et intercedente beato Laurentio martyre tuo vincula peccatorum nostrorum absolve. Per.

( MFR 2488. ) Communio. Qui vult venire. ccxxxxix

( MFR 2489. ) Post communionem. Da quaesumus Domine Deus noster, ut sicut de beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per.

( MFR 2490. Rubrica) In sancti Laurentii.

( MFR 2491. ) Introitus. Confessio et pulchritudo. Ps. Cantate. .i. xxxxiiii

( MFR 2492. ) Oratio. Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas extinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per.

( MFR 2493. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus, potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est, dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi, qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.

( MFR 2494. ) Graduale. Probasti Domine cor meum et visitasti nocte. V. Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas.

( MFR 2495. ) Alleluia. V. Levita Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis cecos illuminavit.

( MFR 2496. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, amen amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit multum fructum affert. Qui amat animam suam perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat me sequatur, et ubi sum ego illic et minister meus erit, si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus qui in caelis est.

( MFR 2497. ) Et non dicitur Credo.

( MFR 2498. ) Offertorium. Confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius.

( MFR 2499. ) Secreta. Accipe Domine quaesumus munera dignanter oblata, et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per.

( MFR 2500. ) Communio. Qui mihi ministrat. ccl

( MFR 2501. ) Post communionem. Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, intercedente beato Laurentio martyre tuo, salvationis tuae sentiamus augmentum. Per.

( MFR 2502. Rubrica) In festo sanctorum Tiburtii et Susannae.

( MFR 2503. ) Introitus. Iustus ut palma.

( MFR 2504. ) Oratio. Beatorum martyrum Tiburtii et Susannae nos Domine foveant continuata praesidia, quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adiuvari. Per.

( MFR 2505. ) Graduale. Iustus ut palma. V. Ad annuntiandum.

( MFR 2506. ) Alleluia. V. Qui sequitur me non ambulat in tenebris sed habebit lumen vitae aeternae.

( MFR 2507. ) Offertorium. In virtute tua Domine laetabitur.

( MFR 2508. ) Secreta. Adesto Domine precibus populi tui adesto muneribus, ut quae sunt sacris oblata mysteriis tuorum tibi placeant intercessione sanctorum. Per.

( MFR 2509. ) Communio. Posuisti.

( MFR 2510. ) Post communionem. Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae, sit nobis quaesumus intervenientibus sanctis martyribus tuis vitae praesentis auxilium pariter et futurae. Per.

( MFR 2511. Rubrica) In festo sancti Hippolyti et Cassiani.

( MFR 2512. ) Introitus. Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, delectentur in laetitia. Ps. Exurgat Deus et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum a facie eius.

( MFR 2513. ) Oratio. Da nobis quaesumus omnipotens Deus, ut beatorum martyrum tuorum Hippolyti et Cassiani veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per.

( MFR 2514. ) Graduale. Iustorum animae. V. Visi sunt.

( MFR 2515. ) Alleluia. V. Iusti epulentur.

( MFR 2516. ) Offertorium. Anima nostra. ccliii

( MFR 2517. ) Secreta. Respice Domine munera populi tui sanctorum festivitate votiva, et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. Per.

( MFR 2518. ) Communio. Dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui vos persequuntur.

( MFR 2519. ) Post communionem. Sacramentorum tuorum Domine communio sumpta nos salvet, et in tuae veritatis luce confirmet. Per.

( MFR 2520. Rubrica) In sancti Eusebii confessoris.

( MFR 2521. ) Introitus. Os iusti meditabitur.

( MFR 2522. ) Oratio. Deus qui nos beati Eusebii confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius, ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. Per.

( MFR 2523. ) Graduale. Os iusti. V. Lex Dei eius.

( MFR 2524. ) Alleluia. V. Memento Domine David.

( MFR 2525. ) Offertorium. Desiderium animae eius tribuisti ei Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

( MFR 2526. ) Secreta. Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum, quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris. Per.

( MFR 2527. ) Communio. Beatus servus.

( MFR 2528. ) Post communionem. Refecti cibo potuque caelesti Deus noster supplices exoramus, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per.

( MFR 2529. Rubrica) In vigilia Assumptionis beatae Mariae virginis missa dicitur de vigilia, prima oratio de Virgine, secunda de sancto Laurentio, tertia de sancto Eusebio.

( MFR 2530. ) Ad missam Introitus. Vultum tuum deprecabuntur. Ps. Eructavit.

( MFR 2531. ) Oratio. Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in qua habitares eligere dignatus es, da quaesumus ut sua nos defensione munitos, iocundos faciat suae interesse festivitati. Qui.

( MFR 2532. ) Lectio libri Sapientiae. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis, ego mater pulchrae dilectionis et timoris et magnitudinis et sanctae spei, in me gratia omnis vitae et veritatis, in me est omnis spes vitae et virtutis, transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini, spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum, memoria mea in generatione saeculorum, qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient, qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt, qui elucidant me vitam aeternam habebunt.

( MFR 2533. ) Graduale. Spes tua. V. Propter veritatem.

( MFR 2534. ) Secundum Lucam. In illo tempore loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi, beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, at ille dixit, quin immo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

( MFR 2535. ) Offertorium. Diffusa est gratia.

( MFR 2536. ) Secreta. Munera Domine nostra apud clementiam tuam Dei genitricis commendet oratio, quam idcirco de praesenti saeculo transtulisti, ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. Per.

( MFR 2537. ) Communio. Dilexisti iustitiam.

( MFR 2538. ) Post communionem. Concede misericors Deus fragilitati nostrae subsidium, ut qui sanctae Dei genitricis requiem celebramus, intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per.

( MFR 2539. Rubrica) In die.
(Assumptionis beatae Mariae virginis)

( MFR 2540. ) Introitus. Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Mariae virginis, de cuius assumptione gaudent angeli et collaudant Filium Dei. Ps. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

( MFR 2541. ) Oratio. Famulorum tuorum quaesumus Domine delictis ignosce, et qui tibi placere de actibus nostris non valemus, Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eundem.

( MFR 2542. ) Lectio libri Sapientiae. In omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Domini morabor, tunc praecepit et dixit mihi creator omnium, et qui creavit me requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi in Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices, et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea, et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea, quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in montem Sion, quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho, quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquas in plateis, sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi, quasi murra electa dedi suavitatem odoris.

( MFR 2543. ) Graduale. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. V. Audi filia et vide et inclina aurem tuam quia concupivit rex speciem tam.

( MFR 2544. ) Alleluia. V. Assumpta est Maria in caelum, gaudent exercitus angelorum.

( MFR 2545. ) Secundum Lucam. In illo tempore intravit Iesus in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine, excepit illum in domum suam, et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius, Martha autem satagebat circa frequens ministerium, quae stetit et ait, Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare, dic ergo illi ut me adiuvet, et respondens dixit illi Dominus, Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium, Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea.

( MFR 2546. ) Offertorium. Assumpta est Maria in caelum, gaudent angeli, collaudantes benedicent Dominum, alleluia.

( MFR 2547. ) Secreta. Subveniat Domine plebi tuae Dei genitricis oratio, quam et si pro conditione carnis migrasse cognoscimus, in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. Per eundem.

( MFR 2548. ) Communio. Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum.

( MFR 2549. ) Post communionem. Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster, ut qui festa Dei genitricis colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. Per eundem.

( MFR 2550. Rubrica) In octava sancti Laurentii.

( MFR 2551. ) Introitus. Probasti Domine cor meum et visitasti nocte, igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas. Ps. Exaudi Domine iustitiam meam, intende deprecationem meam.

( MFR 2552. ) Oratio. Excita Domine in ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius levita servivit, ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit, et opere exercere quod docuit. Per.

( MFR 2553. ) Epistola. Qui parce seminat. Require retro in natali eius.

( MFR 2554. ) Graduale. Gloria et honore coronasti eum. V. Et constituisti eum super opra manuum tuarum.

( MFR 2555. ) Alleluia. V. Levita Laurentius.

( MFR 2556. ) Evangelium. Amen dico vobis. Require retro in natali eius et dicitur Credo.

( MFR 2557. ) Offertorium. In virtute tua Domine. ccxxxxix

( MFR 2558. ) Secreta. Sacrificium nostrum Domine tibi quaesumus beati Laurentii praecatio sancta conciliet, ut cuius honore sollemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per.

( MFR 2559. ) Communio. Qui vult venire post me.

( MFR 2560. ) Post communionem. Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut quos donis caelestibus satiasti, intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias. Per.

( MFR 2561. Rubrica) In sancti Agapiti.

( MFR 2562. ) Introitus. Laetabitur iustus.

( MFR 2563. ) Oratio. Laetetur ecclesia tua Deus beati Agapiti martyris tui confisa suffragiis atque eius precibus gloriosis, et devota permaneat et secura consistat. Per.

( MFR 2564. ) Graduale. Iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manum eius. V. Tota die miseretur et commodat et semen eius in benedictione erit.

( MFR 2565. ) Alleluia. V. Laetabitur iustus in Domino et speravit in eo et laudabitur omnes recti corde.

( MFR 2566. ) Offertorium. In virtute tua Domine laetabitur.

( MFR 2567. ) Secreta. Suscipe Domine munera quae in eius tibi sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per.

( MFR 2568. ) Communio. Posuisti Domine.

( MFR 2569. ) Post communionem. Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris, eius quaesumus semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. Per.

( MFR 2570. Rubrica) In sanctorum Timothei Hippolyti et Symphoriani.

( MFR 2571. ) Introitus. Salus autem iustorum.

( MFR 2572. ) Oratio. Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus inpende, et intercedentibus sanctis martyribus tuis Timotheo Hippolyto et Symphoriano, dexteram super nos tuae propitiationis extende. Per.

( MFR 2573. ) Graduale. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. V. Credidi propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis.

( MFR 2574. ) Alleluia. V. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmas.

( MFR 2575. ) Offertorium. Mirabilis Deus in sanctis.

( MFR 2576. ) Secreta. Accepta sit tibi Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per.

( MFR 2577. ) Communio. Ego vos elegi.

( MFR 2578. ) Post communionem. Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster, ut intercedentibus beatis martyribus tuis Timotheo Hippolyto et Symphoriano, in eorum semper participatione vivamus. Per.

( MFR 2579. Rubrica) In natali sancti Bartholomaei apostoli.

( MFR 2580. ) Introitus. Mihi autem nimis honorificati sunt. Ps. Domine probasti. ccxxxxiiii

( MFR 2581. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam in beati apostoli tui Bartholomaei festivitate tribuisti, da ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. Per.

( MFR 2582. ) Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios. Fratres, iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.

( MFR 2583. ) Graduale. Constitues eos principes. V. Pro patribus.

( MFR 2584. ) Alleluia. V. Te gloriosus apostolorum chorus laudat, Domine.

( MFR 2585. ) Evangelium. Facta est contentio. Require in sancti Apollinaris. ccxiiii

( MFR 2586. ) Offertorium. Mihi autem. ccxiiii

( MFR 2587. ) Secreta. Beati apostoli tui Bartholomaei cuius sollemnia recensemus quaesumus, ut auxilio eius tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis immolamus. Per.

( MFR 2588. ) Communio. Vos qui secuti estis. ccxxxxv

( MFR 2589. ) Post communionem. Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae, sit nobis quaesumus interveniente beato Bartholomaeo apostolo tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae. Per.

( MFR 2590. Rubrica) In sancti Augustini episcopi.

( MFR 2591. ) Introitus. In medio ecclesiae. Ps. Bonum est confiteri. xvii

( MFR 2592. ) Oratio. Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, intercedente beato Augustino confessore tuo atque pontifice consuetae misericordiae tribue benignus effectum. Per.

( MFR 2593. ) Graduale. Os iusti ccxx .

( MFR 2594. ) Alleluia. V. Inveni David cclvii .

( MFR 2595. ) Offertorium. Iustus ut palma. xvii

( MFR 2596. ) Secreta. Sancti confessoris tui Augustini nobis Domine pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. Per.

( MFR 2597. ) Communio. Fidelis servus. cclviii

( MFR 2598. ) Post communionem. Ut nobis Domine tua sacrificia dent salutem, beatus confessor tuus Augustinus pontifex quaesumus precator accedat. Per.

( MFR 2599. Rubrica) Eodem die sancti Hermetis martyris.

( MFR 2600. ) Introitus. Iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manum eius, tota die miseretur et commodat et semen eius in benedictione erit, in aeternum conservabuntur. Ps. Noli aemulari in malignantibus neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.

( MFR 2601. ) Oratio. Deus qui beatum Hermen martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per.

( MFR 2602. ) Graduale. Iustus ut palma. V. Ad annuntiandum.

( MFR 2603. ) Alleluia. V. Iustus germinabit.

( MFR 2604. ) Offertorium. In virtute tua.

( MFR 2605. ) Secreta. Sacrificium tibi Domine laudis offerimus in tuorum commemoratione sanctorum, da quaesumus ut quod illis contulit gloriam, nobis prosit ad salutem. Per Dominum.

( MFR 2606. ) Communio. Posuisti Domine in capite eius.

( MFR 2607. ) Post communionem. Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam, ut intercedente beato Hermete martyre tuo, quae humiliter gerimus salubriter sentiamus. Per.

( MFR 2608. Rubrica) In decollatione sancti Ioannis baptistae.

( MFR 2609. ) Introitus. Iustus ut palma florebit. ccix

( MFR 2610. ) Oratio. Sancti Ioannis baptistae et martyris tui Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet effectum. Per.

( MFR 2611. ) Lectio libri Sapientiae. Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei, cibavit illum Dominus pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum, et firmabitur in illo et non flectetur, et continebit illum et non confundetur, et exaltabit illum apud proximos suos, et nomine aeterno hereditabit illum Dominus Deus noster.

( MFR 2612. ) Graduale. Iustus ut palma ccxxxxiii .

( MFR 2613. ) Alleluia. V. Iustus germinabit. ccx

( MFR 2614. ) Secundum Marcum. In illo tempore misit Herodes et tenuit Ioannem et vinxit eum in carcerem, propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam. Dicebat enim Ioannes Herodi, non licet tibi habere uxorem fratris tui, Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat, Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat, et cum dies oportunus accidisset, Herodes natali suo cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae, cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, et placuisset Herodi simulque discumbentibus, rex ait puellae, pete a me quod vis et dabo tibi, et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei, quae cum exisset dixit matri suae, quid petam, et illa dixit, caput Ioannis baptistae, cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens, volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis baptistae, et contristatus est rex propter iusiurandum et propter simul discumbentes, noluit eam contristare, sed misso spiculatore praecepit afferri caput eius in disco, et decollavit eum in carcere, et attulit caput eius in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae, quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

( MFR 2615. Rubrica) Et non dicitur credo nisi venerit hoc festum die dominico.

( MFR 2616. ) Offertorium. In virtute tua Domine laetabitur iustus. ccxxxxviiii

( MFR 2617. ) Secreta. Munera tibi Domine pro sancti martyris tui Ioannis baptistae passione deferimus, quia dum finitur in terris, factus est caelesti sede perpetuus, quaesumus ut eius obtentu nobis proficiant ad salutem. Per.

( MFR 2618. ) Communio. Posuisti Domine in capite. cclix

( MFR 2619. ) Post communionem. Conferat nobis Domine sancti Ioannis baptistae sollemnitas, et ut magnifica sacramenta quae sumpsimus significata veneremur, et in nobis potius edita gaudeamus. Per.

( MFR 2620. Rubrica) Eodem die sanctae Sabinae virginis.

( MFR 2621. ) Introitus. Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et in veritate tua humiliasti me, confige timore tuo carnes meas, a mandatis tuis non me repellas. Ps. Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini.

( MFR 2622. ) Oratio. Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti, concede propitius ut cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per.

( MFR 2623. ) Graduale. Concupivit rex decorem tuum quoniam ipse est Dominus tuus. V. Audi filia et vide et inclina aurem tuam.

( MFR 2624. ) Alleluia. V. Haec est virgo sapiens et una de numero prudentum.

( MFR 2625. ) Offertorium. Filiae regum in honore.

( MFR 2626. ) Secreta. Hostias tibi Domine beatae Sabinae martyris tuae dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 2627. ) Communio. Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum, laetabor ego super eloquia tua quasi qui invenit spolia multa, concupivit anima mea testimonia tua Domine et dilexit ea vehementer.

( MFR 2628. ) Post communionem. Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster, ut intercedente beata Sabina martyre tua in huius semper participatione vivamus. Per.

( MFR 2629. Rubrica) In sanctorum Felicis et Audacti.

( MFR 2630. ) Introitus. cclii Sapientiam sanctorum. Ps. Exultate.

( MFR 2631. ) Oratio. Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur, ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas, ita semper supplicatione defendas. Per.

( MFR 2632. ) Graduale. Iustorum ccliii animae.

( MFR 2633. ) Alleluia. cclviii V. Fulgebunt.

( MFR 2634. ) Offertorium. Laetamini in Domino. cclii

( MFR 2635. ) Secreta. Hostias Domine tuae plebis intende, et quas in honore sanctorum tuorum devota mente celebrat, proficere sibi sentiant ad salutem. Per.

( MFR 2636. ) Communio. Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine dicit Dominus, et quod in aure auditis praedicate super tecta.

( MFR 2637. ) Post communionem. Repleti Domine muneribus sacris quaesumus, ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum semper actione maneamus. Per.

( MFR 2638. Rubrica) In sanctorum duodecim fratrum.

( MFR 2639. ) Oratio. Fraterna nos Domine martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeat incitamenta virtutum, et multiplici suffragio consoletur. Per.

( MFR 2640. Rubrica) Eodem die sancti Aegidii abbatis.

( MFR 2641. ) Oratio. Intercessio nos quaesumus Domine beati Aegidii abbatis commendet, ut quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequamur. Per Dominum.

( MFR 2642. ) Secreta. Iterata mysteria Domine pro sanctorum martyrum tuorum commemoratione devota mente tractemus, quibus et nobis praesidium crescat et gaudium. Per.

( MFR 2643. ) Alia secreta. Sacris altaribus Domine hostias superpositas sanctus Aegidius quaesumus in salutem nobis provenire deposcat. Per Dominum.

( MFR 2644. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur. Per.

( MFR 2645. ) Alia post communionem. Protegat nos Domine cum tui perceptione sacramenti beatus Aegidius abbas pro nobis intercedendo, ut conversationis eius experiamur insignia. Per.

( MFR 2646. Rubrica) In nativitate sanctae Mariae virginis.

( MFR 2647. ) Introitus. Salve sancta Parens enixa puerpera Regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. V. Concupivit rex decorem tuum quia ipse est Dominus Deus tuus.

( MFR 2648. ) Oratio. Famulis tuis quaesumus Domine caelestis gratiae munus inpertire, ut quibus beatae Virginis partus extitit salutis exordium, nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum. Per.

( MFR 2649. ) Lectio libri Sapientiae. Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quicquam faceret a principio, ab aeterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret, necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae, quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore, ludens in orbem terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum, nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas, audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam, beatus vir qui audit me et qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei, qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino.

( MFR 2650. ) Graduale. Benedicta et venerabilis es virgo Maria, quae sine tactu pudoris inventa es Mater Salvatoris. V. Virgo Dei genitrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera, factus homo.

( MFR 2651. ) Alleluia. V. Felix es sacra virgo Maria et omni laude dignissima, quia ex te ortus est sol iustitiae.

( MFR 2652. ) Initium sancti evangelii secundum Matthaeum. Liber generationis Iesu Christi Filii David filii Abraham, Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, Aram autem genuit Aminadab, Aminadab Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, Salmon autem genuit Booz de Rachab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, Iesse autem genuit David regem, David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae, Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abias autem genuit Asa, Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis, et post transmigrationem Babylonis, Iechonias genuit Salathihel, Salathihel autem genuit Zorobabel, Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, Azor autem genuit Saddoc, Saddoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus.

( MFR 2653. ) Offertorium. Beata es virgo Maria quae omnium portasti creatorem, genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo.

( MFR 2654. ) Secreta. Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas, ut qui natus de Virgine Matris integritatem non minuit sed sacravit, in nativitatis eius sollemniis a nostris piaculis exuens, oblationem nostram sibi faciat acceptam. Iesus Christus Dominus noster. Qui tecum.

( MFR 2655. ) Communio. Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni Patris Filium.

( MFR 2656. ) Post communionem. Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta, praesta quaesumus, ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. Per.

( MFR 2657. Rubrica) In sancti Gorgonii martyris.

( MFR 2658. ) Introitus. Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum. Ps. Domine Dominus noster.

( MFR 2659. ) Oratio. Sanctus Gorgonius martyr sua nos Domine intercessione laetificet et pia faciat sollemnitate gaudere. Per.

( MFR 2660. ) Graduale. Gloria et honore.

( MFR 2661. ) Alleluia. V. Posuisti Domine.

( MFR 2662. ) Offertorium. Posuisti Domine in capite eius coronam de lapide pretioso, vitam petiit a te, tribuisti ei, alleluia.

( MFR 2663. ) Secreta. Grata tibi sit Domine nostrae servitutis oblatio, pro qua sanctus Gorgonius martyr interventor existat. Per.

( MFR 2664. ) Communio. Posuisti Domine.

( MFR 2665. ) Post communionem. Familiam tuam Deus suavitas aeterna contingat et vegetet, quae in martyre tuo Gorgonio Christi tui bono iugiter odore pascatur. Per eundem.

( MFR 2666. Rubrica) In sanctorum Proti et Hyacinthi.

( MFR 2667. ) Introitus. Iudicant sancti gentes. Ps. Exultate iusti.

( MFR 2668. ) Oratio. Beati Proti et Hyacinthi nos Domine foveat pretiosa confessio, et pia iugiter intercessio tueatur. Per.

( MFR 2669. ) Graduale. Exultabunt sancti in gloria.

( MFR 2670. ) Alleluia. V. Pretiosa.

( MFR 2671. ) Offertorium. Gloriabuntur.

( MFR 2672. ) Secreta. Pro sanctorum Proti et Hyacinthi tuorum munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus, praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. Per.

( MFR 2673. ) Communio. Anima nostra sicut.

( MFR 2674. ) Post communionem. Ut percepta nos Domine tua sancta purificent, beati Proti et Hyacinthi quaesumus inploret oratio. Per.

( MFR 2675. Rubrica) In sanctorum Cornelii et Cypriani.

( MFR 2676. ) Introitus. Sacerdotes eius induant.

( MFR 2677. ) Oratio. Beatorum martyrum pariterque pontificum Cornelii et Cypriani nos quaesumus Domine festa tueantur, et eorum commendet oratio veneranda. Per.

( MFR 2678. ) Graduale. Sacerdotes eius induant. V. Illic producam.

( MFR 2679. ) Alleluia. V. Corpora sanctorum.

( MFR 2680. ) Offertorium. Exultabunt sancti in gloria.

( MFR 2681. ) Secreta. Adesto Domine supplicationibus nostris quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus, ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt meritis adiuvemur. Per.

( MFR 2682. ) Communio. Et si coram hominibus.

( MFR 2683. ) Post communionem. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis, ut quorum sollemnia celebramus, eorum orationibus adiuvemur. Per.

( MFR 2684. Rubrica) In exaltatione sanctae crucis.

( MFR 2685. ) Introitus. Nos autem gloriari oportet. cclxvi

( MFR 2686. ) Oratio. Deus qui nos hodierna die exaltatione sanctae crucis annua sollemnitate laetificas, praesta quaesumus ut cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis praemia in caelo consequi mereamur. Per.

( MFR 2687. ) Lectio ad Philippnses. Fratres, Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

( MFR 2688. ) Graduale. Christus factus est pro nobis. V. Propter quod et Deus.

( MFR 2689. ) Alleluia. V. Dulce lignum.

( MFR 2690. ) Alleluia. V. Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi.

( MFR 2691. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras, et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum, hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus, respondit ei turba, nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis, quis est iste Filius hominis, dixit ergo eis Iesus, adhuc modicum lumen in vobis est, ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant, et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat, dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis.

( MFR 2692. ) Offertorium. Protege Domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium, ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum, alleluia.

( MFR 2693. ) Secreta. Iesu Christi Domini nostri corpore signati, per quem crucis est sanctificatum vexillum, quaesumus Domine Deus noster, ut sicut adorare meruimus ita perennitatis eius gloriae salutaris potiamur effectu. Per.

( MFR 2694. ) Communio. Per signum crucis.

( MFR 2695. ) Post communionem. Adesto nobis Domine Deus noster, et quos sanctae crucis laetare fecisti honore, eius quoque perpetuis defende praesidiis. Per.

( MFR 2696. ) Si festum sanctae crucis ante quartam feriam venerit in ipsa hebdomada ieiunia celebrantur. Sin autem post quartam vel quintam feriam venerit, in feria quarta in advenienti hebdomada celebrantur.

( MFR 2697. Rubrica) In festo sancti Nicomedis.

( MFR 2698. ) Introitus. Laetabitur iustus.

( MFR 2699. ) Oratio. Adesto Domine populo tuo, ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens, ad inpetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur. Per.

( MFR 2700. ) Graduale. Posuisti Domine super. V. Desiderium.

( MFR 2701. ) Alleluia. V. Gloria et honore coronasti eum Domine.

( MFR 2702. ) Offertorium. In virtute tua Domine.

( MFR 2703. ) Secreta. Suscipe Domine munera propitius oblata, quae et maiestati tuae beati Nicomedis martyris tui commendet oratio. Per.

( MFR 2704. ) Communio. Qui vult venire.

( MFR 2705. ) Post communionem. Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus, et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos. Per.

( MFR 2706. Rubrica) In sanctorum Luciae et Geminiani.

( MFR 2707. ) Oratio. Praesta quaesumus Domine precibus nostris cum exultatione provectum, ut quorum diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam consequamur. Per.

( MFR 2708. ) Secreta. Vota populi tui quaesumus Domine propitius intende, et quorum nos tribuis sollemnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per.

( MFR 2709. ) Post communionem. Exaudi Domine preces nostras, et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus, continuis foveamur auxiliis. Per.

( MFR 2710. Rubrica) In vigilia sancti Matthaei apostoli.

( MFR 2711. ) Introitus. Ego autem sicut oliva fructificavi. Ps. Quid gloriaris.

( MFR 2712. ) Oratio. Da nobis quaesumus omnipotens Deus, ut beati Matthaei apostoli et evangelistae quam praevenimus veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. Per Dominum.

( MFR 2713. ) Lectio libri Sapientiae. Beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia, melior est acquisitio eius negotiatione argenti et auri primi et purissimi, fructus eius pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent comparari, longitudo dierum in dextera eius et in sinistra illius divitiae et gloria, viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae, lignum vitae est his qui apprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus, Dominus sapientia fundavit terram et stabilivit caelos prudentia, sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt.

( MFR 2714. ) Graduale. Iustus ut palma. V. Ad annuntiandum.

( MFR 2715. ) Secundum Lucam. In illo tempore vidit Iesus publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum, et ait illi sequere me, et relictis omnibus surgens secutus est eum. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes, et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius, quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis. Et respondens Iesus dixit ad illos, non egent qui sani sunt medico sed qui male habent, non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam.

( MFR 2716. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti.

( MFR 2717. ) Secreta. Apostolicae reverentiae culmen conferimus sacris mysteriis inbuendum, praesta Domine quaesumus, ut beati Matthaei evangelistae suffragiis cuius natalicia praeimus, haec plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat. Per.

( MFR 2718. ) Communio. Posuisti Domine.

( MFR 2719. ) Post communionem. Beati Matthaei evangelistae quaesumus Domine intercessione placatus, et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. Per.

( MFR 2720. Rubrica) In natali eiusdem.

( MFR 2721. ) Introitus. Os iusti meditabitur. Ps. Noli.

( MFR 2722. ) Oratio. Beati Matthaei apostoli et evangelistae Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur. Per.

( MFR 2723. ) Lectio Ezechielis prophetae. Similitudo vultus quattuor. Require retro in sancti Marci.

( MFR 2724. ) Graduale. Beatus vir qui timet. ccil

( MFR 2725. ) Alleluia. V. Te gloriosus. ccxxvii

( MFR 2726. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore vidit Iesus hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine, et ait illi sequere me, et surgens secutus est eum. Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius, et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius, quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester. At Iesus audiens ait, non est opus valentibus medico sed male habentibus, euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium, non enim veni vocare iustos sed peccatores.

( MFR 2727. ) Offertorium. Posuisti Domine in capite eius.

( MFR 2728. ) Secreta. Supplicationibus apostolicis beati Matthaei evangelistae quaesumus Domine ecclesiae tuae commendetur oratio, cuius magnificis praedicationibus eruditur. Per.

( MFR 2729. ) Communio. Magna est gloria eius.

( MFR 2730. ) Post communionem. Perceptis Domine sacramentis beato Matthaeo apostolo tuo et evangelista interveniente deprecamur, ut quae pro eius celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam. Per.

( MFR 2731. Rubrica) In sanctorum Mauricii cum sociis suis.

( MFR 2732. ) Oratio. Annue nobis omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum Mauricii Exuperii Candidi Victoris Innocentii et Vitalis cum sociis eorum nos laetificet festiva sollemnitas, ut quorum suffragiis nitimur eorum nataliciis gloriemur. Per.

( MFR 2733. ) Secreta. Respice quaesumus Domine munera quae in sanctorum tuorum Mauricii Exuperii Candidi Victoris et Innocentii et Vitalis cum sociis eorum commemoratione deferimus, et praesta ut quorum honore sunt grata eorum fiant nobis intercessione perpetua. Per.

( MFR 2734. ) Post communionem. Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te rogamus Domine, ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. Per.

( MFR 2735. Rubrica) In sanctorum Cosmae et Damiani.

( MFR 2736. ) Introitus. Sapientiam sanctorum. cclii

( MFR 2737. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui sanctorum tuorum Cosmae et Damiani natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessione liberemur. Per.

( MFR 2738. ) Graduale. Clamaverunt ccvi iusti.

( MFR 2739. ) Alleluia. V. Haec est vera. ccxii

( MFR 2740. ) Offertorium. Gloriabuntur in te omnes. ccxii

( MFR 2741. ) Secreta. Sanctorum tuorum Domine nobis pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. Per.

( MFR 2742. ) Communio. Posuerunt mortalia. ccxlvi

( MFR 2743. ) Post communionem. Protegat Domine quaesumus populum tuum et participatio caelestis indulta convivii, et deprecatio collata sanctorum. Per.

( MFR 2744. Rubrica) In dedicatione basilicae sancti Michaelis archangeli.

( MFR 2745. ) Introitus. Benedicite Dominum omnes angeli eius, potentes virtutes qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. Ps. Benedic anima mea Dominum et omnia interiora mea nomen sanctum eius.

( MFR 2746. ) Oratio. Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius ut a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per.

( MFR 2747. ) Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli. In diebus illis significavit Deus quae oportet fieri cito, loquens per angelum suum servo suo Ioanni, qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit, beatus qui legit et qui audit verba prophetiae huius et servat ea quae in ea scripta sunt, tempus enim prope est, Ioannes septem ecclesiis quae sunt in Asia, gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt, et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

( MFR 2748. ) Graduale. Benedicite Dominum omnes angeli eius, potentes virtutes, qui facitis verbum eius. V. Benedic anima mea Dominum et omnia interiora mea nomen sanctum eius.

( MFR 2749. ) Alleluia. V. Sancte Michael archangele defende nos in proelio, ut non pereamus in tremendo iudicio.

( MFR 2750. ) Alleluia. V. Concussum est mare et contremuit terra, ubi archangelus Michael descendebat de caelo.

( MFR 2751. ) Alleluia. V. Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis.

( MFR 2752. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore accesserunt discipuli ad Iesum dicentes, quis putas maior est in regno caelorum, et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum et dixit, amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum, et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, vae mundo ab scandalis, necesse est enim ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te, bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unum oculum habentem in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est.

( MFR 2753. ) Offertorium. Stetit angelus iuxta aram templi habens turibulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei, alleluia.

( MFR 2754. ) Secreta. Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes, ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas. Per.

( MFR 2755. ) Communio. Benedicite omnes angeli Domini Dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.

( MFR 2756. ) Post communionem. Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur, ut quod ore prosequimur, contingamus et mente. Per Dominum.

( MFR 2757. Rubrica) In nativitate beatissimi patris nostri Francisci de ordine Minorum fratrum et in omnibus festivitatibus eius.

( MFR 2758. ) Introitus. Dilectus Deo et hominibus cuius memoria in benedictione est, ad regna caelestia ecce migrat, quoniam in virtute probatus inventus est in verbis suis fidelis, ideo hereditas eius perseverat in aeternum. V. In fide et lenitate ipsius Deus sanctum fecit illum et elegit eum de omni carne.

( MFR 2759. ) Oratio. Deus qui ecclesiam tuam beati Francisci meritis foetu novae prolis amplificas, tribue nobis ex eius imitatione terrena despicere et caelestium donorum semper participatione gaudere. Per.

( MFR 2760. ) Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Galatas. Fratres, mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura, et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei, de cetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto, gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen.

( MFR 2761. ) Graduale. Christus purgavit peccata illius et exaltavit cornu eius, dedit illi testamentum vitae et sedem gloriae in excelsis. V. In multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur in perpetuum.

( MFR 2762. ) Alleluia. V. Lux vera illuminans omnem hominem, Christe Deus, infunde nostris cordibus lumen tuae veritatis sancti Francisci precibus, laetare mater nostra Ierusalem, fundata in sapphyris et rosis coronata.

( MFR 2763. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus, confiteor tibi Domine Pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam, tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, iugum enim meum suave est et onus meum leve.

( MFR 2764. ) Offertorium. Serve meus ecce testem populis dedi te, ducem ac praeceptorem gentibus, spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in corde tuo non recedant de ore tuo et de ore seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum, alleluia.

( MFR 2765. ) Secreta. Munera tibi Domine dicata sanctifica, et intercedente beato Francisco ab omni nos culparum labe purifica. Per.

( MFR 2766. ) Communio. Factus est Dominus fortitudo mea, et misericordia sua multa misertus est mihi, propterea qui diligitis Dominum magnificate illum quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius, alleluia alleluia alleluia.

( MFR 2767. ) Post communionem. Ecclesiam tuam quaesumus Domine gratia caelestis amplificet, quam beati Francisci illuminare voluisti gloriosis meritis et exemplis. Per.

( MFR 2768. Rubrica) In festo sanctorum Sergii et Bacchi Marcelli et Apulei.

( MFR 2769. ) Oratio. Sanctorum tuorum nos Domine Sergii et Bacchi Marcelli et Apulei beata merita prosequentur, et tuo faciant semper amore ferventes. Per.

( MFR 2770. ) Secreta. Maiestatem tuam nobis Domine quaesumus haec hostia reddat inmolanda placatam, tuorum digna postulatione sanctorum. Per.

( MFR 2771. ) Post communionem. Sacramentis Domine muniamur acceptis, et sanctorum tuorum Sergii et Bacchi Marcelli et Apulei intercessione contra omnes nequitias irruentes armis caelestibus protegamur. Per.

( MFR 2772. Rubrica) In festo sanctorum Dionysii Rustici et Eleutherii.

( MFR 2773. ) Oratio. Deus qui hodierna die beatum Dionysium martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti, quique illi ad praedicandum gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleutherium sociare dignatus es, tribue nobis quaesumus ex eius imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare. Per.

( MFR 2774. ) Eodem die sancti Marci papae.

( MFR 2775. ) Oratio. Exaudi quaesumus Domine preces nostras, et intercedente beato Marco confessore tuo atque pontifice, supplicationes nostras placatus intende. Per.

( MFR 2776. ) Secreta. Oblata tibi Domine munera populi tui pro tuorum honore sanctorum martyrum Dionysii Rustici et Eleutherii suscipe propitius quaesumus, et eorum nos intercessione sanctifica. Per.

( MFR 2777. ) Alia secreta. Accepta tibi sit Domine sacrae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per.

( MFR 2778. ) Post communionem. Sumptis Domine sacramentis quaesumus intercedentibus beatis martyribus tuis Dionysio Rustico et Eleutherio, ad redemptionis aeternae proficiamus augmentum. Per.

( MFR 2779. ) Alia post communionem. Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari, et eorum perpetua supplicatione muniri. Per.

( MFR 2780. Rubrica) In festo sancti Callisti papae.

( MFR 2781. ) Introitus. Sacerdotes Dei benedicite Dominum.

( MFR 2782. ) Oratio. Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere, ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. Per.

( MFR 2783. ) Graduale. Inveni David servum meum. V. Nihil proficiet inimicus in eo.

( MFR 2784. ) Alleluia. V. Amavit eum Dominus et ornavit eum, stolam gloriae induit eum.

( MFR 2785. ) Offertorium. Veritas mea.

( MFR 2786. ) Secreta. Mystica nobis Domine prosit oblatio, quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. Per.

( MFR 2787. ) Communio. Beatus servus quem cum venerit.

( MFR 2788. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut et reatum nostrum munera sacra purificent, et recte vivendi nobis operentur effectum. Per.

( MFR 2789. Rubrica) In festo sancti Lucae evangelistae.

( MFR 2790. ) Introitus. Mihi autem nimis honorificati. Ps. Domine probasti.

( MFR 2791. ) Oratio. Interveniat pro nobis quaesumus Domine sanctus tuus Lucas evangelista, qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis honore portavit. Per.

( MFR 2792. ) Lectionem require retro in sancti Marci.

( MFR 2793. ) Graduale. Constitues eos principes.

( MFR 2794. ) Alleluia. V. Nimis honorati.

( MFR 2795. ) Evangelium. Designavit Dominus. Require retro ubi epistula et dicitur Credo et praefatio de apostolis.

( MFR 2796. ) Offertorium. In omnem terram.

( MFR 2797. ) Secreta. Donis nos caelestibus da quaesumus Domine libera mente servire, ut munera quae deferimus interveniente sancto evangelista tuo Luca, et medelam nobis operentur et gloriam. Per.

( MFR 2798. ) Communio. Vos qui secuti estis.

( MFR 2799. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut id quod de sancto altari tuo accepimus, precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras, per quod tuti esse possimus. Per.

( MFR 2800. Rubrica) In festo sanctorum Chrysanthi et Dariae.

( MFR 2801. ) Oratio. Beatorum martyrum tuorum Domine Chrysanthi et Dariae quaesumus adsit nobis oratio, ut quos veneramur officio, eorum pium iugiter experiamur auxilium. Per.

( MFR 2802. ) Secreta. Populi tui Domine quaesumus tibi grata sit hostia, quae in nataliciis sanctorum martyrum tuorum Chrysanthi et Dariae sollemnitatibus immolatur. Per.

( MFR 2803. ) Post communionem. Mysticis Domine repleti sumus votis et gaudiis, praesta quaesumus ut per intercessionem sanctorum martyrum tuorum Chrysanthi et Dariae, quae temporaliter gerimus spiritualiter consequamur. Per.

( MFR 2804. Rubrica) In vigilia apostolorum Simonis et Iudae.

( MFR 2805. ) Introitus. Intret in conspectu tuo Domine.

( MFR 2806. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut sicut apostolorum tuorum Simonis et Iudae gloriosa natalicia praevenimus, sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. Per.

( MFR 2807. ) Graduale. Vindica Domine sanguinem. V. Posuerunt.

( MFR 2808. ) Offertorium. Exultabunt sancti in gloria.

( MFR 2809. ) Secreta. Muneribus nostris Domine apostolorum Simonis et Iudae festo praecedimus te suppliciter deprecantes, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculo, illorum meritis grata reddantur. Per.

( MFR 2810. ) Communio. Posuerunt mortalia.

( MFR 2811. ) Post communionem. Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur, ut intercedentibus beatis apostolis tuis, quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. Per.

( MFR 2812. Rubrica) In die eiusdem.

( MFR 2813. ) Introitus. Mihi autem nimis honorati.

( MFR 2814. ) Oratio. Deus qui nos per beatos apostolos tuos Simonem et Iudam ad agnitionem tui nominis venire tribuisti, da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. Per.

( MFR 2815. ) Secreta. Gloriam Domine sanctorum apostolorum tuorum perpetuam venerantes quaesumus, ut eam sacris mysteriis expiati digne celebremus. Per.

( MFR 2816. ) Post communionem. Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus, ut intercedentibus beatis apostolis tuis Simone et Iuda, quae pro illorum veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per.

( MFR 2817. Rubrica) Nota quod in omnibus festivitatibus sanctorum in quibus facimus officium duplex, ad missam de vigilia non dicitur oratio, scilicet A cunctis, sed oratio diei scilicet de vigilia et oratio Ecclesiae tuae et oratio Deus omnium fidelium.

( MFR 2818. Rubrica) In vigilia omnium Sanctorum.

( MFR 2819. ) Introitus. Iudicant sancti gentes. ccxvi

( MFR 2820. ) Oratio. Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam, ut quorum praevenimus gloriosa sollemnia, tribue subsequi in sancta professione laetitiam. Per.

( MFR 2821. ) Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli. Ecce ego Ioannes vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum, agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram, et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum, et cum aperuisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum, et cantabant canticum novum dicentes, dignus es Domine accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram, et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum milia milium, voce magna dicentium, dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem
(et honorem et fortitudinem) et divinitatem et sapientiam et fortitudinem, et honorem et gloriam et benedictionem, in saecula saeculorum amen.

( MFR 2822. ) Graduale. Exultabunt sancti in gloria. V. Cantate.

( MFR 2823. ) Secundum Lucam. In illo tempore descendens Iesus de monte stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem, et maritima et Tyri et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis, et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur, et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat, beati pauperes quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis quia saturabimini. Beati qui nunc fletis quia ridebitis. Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis, gaudete in illa die et exultate, ecce enim merces vestra multa est in caelo.

( MFR 2824. ) Offertorium. Exultabunt sancti. ccxxxxvi

( MFR 2825. ) Secreta. Altare tuum Domine Deus muneribus cumulantes oblatis quaesumus, ut ad salutem nostram omnium sanctorum precatione proficiant, quorum sollemnia ventura praecurrimus. Per.

( MFR 2826. ) Communio. Iustorum animae. cclii

( MFR 2827. ) Post communionem. Sacramentis Domine et gaudiis optata celebritate expletis quaesumus, ut eorum precibus adiuvemur quorum recordationibus exhibentur. Per.

( MFR 2828. Rubrica) In festo omnium Sanctorum.

( MFR 2829. ) Introitus. Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore sanctorum omnium, de quorum sollemnitate gaudent angeli et collaudant Filium Dei. Ps. Gaudete iusti in Domino.

( MFR 2830. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. Per.

( MFR 2831. ) Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis evangelistae. In diebus illis ecce ego Ioannes vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari dicens, nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum, et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati, ex omni tribu filiorum Israel, ex tribu Iuda duodecim milia signati, ex tribu Ruben duodecim milia signati, ex tribu Gad duodecim milia signati, ex tribu Aser duodecim milia signati, ex tribu Nepthalim duodecim milia signati, ex tribu Manasse duodecim milia signati, ex tribu Symeon duodecim milia signati, ex tribu Levi duodecim milia signati, ex tribu Issachar duodecim milia signati, ex tribu Zabulon duodecim milia signati, ex tribu Ioseph duodecim milia signati, ex tribu Beniamin duodecim milia signati, post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis, stantes ante thronum et in conspectu agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes, salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno, et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum dicentes amen, benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen.

( MFR 2832. ) Graduale. Timete ccxxi Dominum.

( MFR 2833. ) Alleluia. V. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.

( MFR 2834. ) Alleluia. V. Haec est vera fraternitas. ccxii

( MFR 2835. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore videns Iesus turbas ascendit in montem, et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens, beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur, beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis, gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

( MFR 2836. ) Offertorium. Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis, visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace, alleluia.

( MFR 2837. ) Secreta. Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus, quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria te miserante reddantur. Per.

( MFR 2838. ) Communio. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt, beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum.

( MFR 2839. ) Post communionem. Da quaesumus Domine fidelibus populis omnium sanctorum tuorum semper veneratione laetari, et eorum perpetua supplicatione muniri. Per.

( MFR 2840. Rubrica) Eodem die sancti Caesarii.

( MFR 2841. ) Introitus. Confessio et pulchritudo in conspectu. xxxxiiii

( MFR 2842. ) Oratio. Deus qui nos beati martyris tui Caesarii annua sollemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. Per.

( MFR 2843. ) Graduale. Domine praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

( MFR 2844. ) Offertorium. In virtute tua Domine laetabitur.

( MFR 2845. ) Secreta. Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 2846. ) Communio. Qui mihi ministrat.

( MFR 2847. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 2848. Rubrica) In festo sanctorum quattuor coronatorum.

( MFR 2849. ) Introitus. Intret in conspectu tuo Domine gemitus. Ps. Deus venerunt gentes.

( MFR 2850. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Symphorianum Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per.

( MFR 2851. ) Graduale. Vindica Domine sanguinem. V. Posuerunt mortalia.

( MFR 2852. ) Alleluia. V. Laudate Dominum in sanctis eius, laudate eum in firmamento virtutis eius.

( MFR 2853. ) Offertorium. Anima nostra sicut passer.

( MFR 2854. ) Secreta. Benedictio tua Domine larga descendat, quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta, et nobis sacramentum redemptionis efficiat. Per.

( MFR 2855. ) Communio. Posuerunt mortalia.

( MFR 2856. ) Post communionem. Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur, ut quorum gloriamur triumphis, protegamur auxiliis. Per.

( MFR 2857. Rubrica) In festo sancti Theodori martyris.

( MFR 2858. ) Oratio. Deus qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis, praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. Per Dominum.

( MFR 2859. ) Secreta. Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum, et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per Dominum.

( MFR 2860. ) Post communionem. Praesta nobis Domine quaesumus intercedente beato Theodoro martyre tuo, ut quae ore contingimus, pura mente capiamus. Per.

( MFR 2861. Rubrica) In festo sancti Martini episcopi.

( MFR 2862. ) Introitus. Statuit ei Dominus testamentum.

( MFR 2863. ) Oratio. Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis, contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 2864. Rubrica) Eodem die sancti Mennae martyris.

( MFR 2865. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. Per.

( MFR 2866. ) Graduale. Ecce sacerdos magnus. V. Non est inventus.

( MFR 2867. ) Alleluia. V. Iuravit Dominus.

( MFR 2868. ) Alleluia. V. Beatus vir sanctus Martinus urbis Turonis requievit, quem susceperunt angeli atque archangeli, throni dominationes et virtutes.

( MFR 2869. ) Offertorium. Veritas mea et misericordia mea.

( MFR 2870. ) Secreta. Da misericors Deus, ut haec nobis salutis oblatio et a propriis reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per.

( MFR 2871. ) Alia secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis, et caelestibus nos inunda mysteriis, et clementer exaudi. Per.

( MFR 2872. ) Communio. Beatus servus.

( MFR 2873. ) Post communionem. Praesta quaesumus Domine Deus noster, ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta, eorum nobis salutaria intercessione reddantur. Per.

( MFR 2874. ) Alia post communionem. Da quaesumus Domine Deus noster, ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per.

( MFR 2875. Rubrica) In festo sanctae Caeciliae.

( MFR 2876. ) Introitus. Loquebar de testimoniis tuis.

( MFR 2877. ) Oratio. Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas, da ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per.

( MFR 2878. ) Graduale. Audi filia et vide et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam. V. Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna.

( MFR 2879. ) Alleluia. V. Quinque prudentes.

( MFR 2880. ) Offertorium. Offerentur regi virgines.

( MFR 2881. ) Secreta. Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus, intercedente beata Caecilia martyre tua, sua nos propitiatione dignos semper efficiat. Per.

( MFR 2882. ) Communio. Confundantur superbi.

( MFR 2883. ) Post communionem. Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris, eius semper quaesumus interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. Per.

( MFR 2884. Rubrica) In festo sancti Clementis papae.

( MFR 2885. ) Introitus. Dicit Dominus sermones mei quos dedi in os tuum non deficient de ore tuo, adest enim nomen tuum et munera tua accepta erunt super altare meo. Ps. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis.

( MFR 2886. ) Oratio. Deus qui nos annua beati Clementis martyris tui atque pontificis sollemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur. Per.

( MFR 2887. Rubrica) Eodem die sanctae Felicitatis.

( MFR 2888. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes, meritis ipsius protegamur et precibus. Per.

( MFR 2889. ) Graduale. Iuravit Dominus. cclvii

( MFR 2890. ) Alleluia. V. Hic est sacerdos quem coronavit Dominus.

( MFR 2891. ) Offertorium. Veritas mea.

( MFR 2892. ) Secreta. Munera Domine oblata sanctifica, et intercedente beato Clemente martyre tuo, per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.

( MFR 2893. ) Alia secreta. Vota populi tui Domine propitiatus intende, et quorum nos tribuis sollemnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per.

( MFR 2894. ) Communio. Beatus servus. cclvii

( MFR 2895. ) Post communionem. Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster, ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. Per.

( MFR 2896. ) Alia post communionem. Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices, et tempora nostra disponas. Per.

( MFR 2897. Rubrica) In festo sancti Chrysogoni martyris.

( MFR 2898. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. Per.

( MFR 2899. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et intercedente beato Chrysogone martyre tuo, a cunctis nos defende periculis. Per.

( MFR 2900. ) Post communionem. Tui Domine perceptione sacramenti, et a nostris mundemur obcultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per.

( MFR 2901. Rubrica) In vigilia sancti Andreae apostoli.

( MFR 2902. ) Introitus. Dominus secus mare Galilaeae vidit duos fratres Petrum et Andream et vocavit eos, venite post me faciam vos fieri piscatores hominum. V. Et illi relictis retibus et navi secuti sunt Redemptorem.

( MFR 2903. ) Oratio. Quaesumus omnipotens Deus, ut beatus Andreas apostolus tuus pro nobis imploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. Per.

( MFR 2904. Rubrica) Eodem die sancti Saturnini martyris.

( MFR 2905. ) Oratio. Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicio perfrui, eius nos tribue meritis adiuvari. Per.

( MFR 2906. ) Lectio libri Sapientiae. Benedicitio Domini super caput iusti, ideo dedit illi Dominus hereditatem et divisit ei partem in tribubus duodecim, et invenit gratiam in conspectu omnis carnis, et magnificavit eum in conspectu inimicorum et ostendit illi gloriam suam, in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne, dedit illi praecepta et legem vitae et disciplinae, et excelsum fecit illum, statuit ei testamentum aeternum, circumcinxit eum zona iustitiae et induit eum Dominus corona gloriae.

( MFR 2907. ) Graduale. Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. V. Dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur.

( MFR 2908. ) Secundum Ioannem. In illo tempore stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dixit, ecce agnus Dei, et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum, conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis, quid quaeritis, qui dixerunt ei, rabbi quod dicitur magister ubi habitas, dicit eis venite et videte, venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo, hora autem erat quasi decima, erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei, invenimus Messiam quod est interpretatum Christus, et adduxit eum ad Iesum, intuitus autem eum Iesus dixit, tu es Simon filius Ioanna, tu vocaberis Cephas quod est interpretatum Petrus. In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me, erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri, invenit Philippus Nathanael et dicit, quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth, et dicit ei Nathanael, a Nazareth potest aliquid boni esse, dicit ei Philippus, veni et vide, vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo, ecce vere Israelita in quo dolus non est, dicit ei Nathanael, unde me nosti, respondit Iesus et dixit ei, priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te, respondit ei Nathanael et ait, rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israel, respondit Iesus et dixit ei, quia dixi tibi vidi te sub ficu credis, maius his videbis, et dixit eis, amen amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.

( MFR 2909. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti eum.

( MFR 2910. ) Secreta. Sacrandum tibi Domine munus offerimus, quo beati Andreae sollemnia recolentes, purificationem quoque nostris mentibus inploramus. Per.

( MFR 2911. ) Alia secreta. Munera Domine tibi dicata sanctifica, et intercedente beato Saturnino martyre tuo, per eadem nos placatus intende. Per.

( MFR 2912. ) Communio. Dicit Andreas Simoni fratri suo invenimus Messiam qui dicitur Christus, et adduxit eum ad Iesum.

( MFR 2913. ) Post communionem. Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus, ut intercedente beato Andrea apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. Per.

( MFR 2914. ) Alia post communionem. Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti, et intercessione sanctorum tuorum tibi reddat acceptos. Per.

( MFR 2915. Rubrica) In die ad missam.

( MFR 2916. ) Introitus. Mihi autem nimis.

( MFR 2917. ) Oratio. Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus, ut sicut ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus extitit praedicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. Per.

( MFR 2918. ) Lectio ad Romanos. Fratres, corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, dicit enim scriptura, omnis qui credit in illum non confundetur, non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit, quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt, aut quomodo credent ei quem non audierunt, quomodo autem audient sine praedicante, quomodo vero praedicabunt nisi mittantur, sicut scriptum est, quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona, sed non omnes oboediunt evangelio, Isaias enim dicit, Domine quis credit auditui nostro, ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, sed dico nunquid non audierunt, et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

( MFR 2919. ) Graduale. Constitues eos.

( MFR 2920. ) Alleluia. V. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis.

( MFR 2921. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare erant enim piscatores. Et ait illis, venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum, at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua, et vocavit eos, illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum.

( MFR 2922. ) Offertorium. Mihi autem nimis.

( MFR 2923. ) Secreta. Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae apostoli praedicatio sancta conciliet, ut cuius honore sollemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per.

( MFR 2924. ) Communio. Venite post me faciam vos piscatores hominum, at illi relictis retibus et navi secuti sunt Dominum.

( MFR 2925. ) Post communionem. Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae apostoli tui festivitate laetantes, quae sicut sanctis tuis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse perficias. Per.

( MFR 2926. Rubrica) In festo sancti Nicolai.

( MFR 2927. ) Oratio. Deus qui beatum Nicolaum pontificem tuum innumeris decorasti miraculis, tribue quaesumus ut eius meritis et precibus a gehennae incendiis liberemur. Per.

( MFR 2928. ) Secreta. Sanctifica quaesumus Domine Deus haec munera, quae in sollemnitate sancti antistitis tui Nicolai offerimus, ut per ea vita nostra inter adversa et prospera ubique dirigatur. Per.

( MFR 2929. ) Post communionem. Sacrificia quae sumpsimus Domine pro sollemnitate sancti pontificis tui Nicolai, sempiterna nos protectione conservent. Per.

( MFR 2930. Rubrica) In festo sancti Damasi papae.

( MFR 2931. ) Oratio. Exaudi Domine quaesumus preces nostras, et intercedente beato Damaso confessore tuo atque pontifice, supplicationes nostras placatus intende. Per.

( MFR 2932. ) Secreta. Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per.

( MFR 2933. ) Post communionem. Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari, et eorum perpetua supplicatione muniri. Per.

( MFR 2934. Rubrica) In festo sanctae Luciae virginis.

( MFR 2935. ) Introitus. Dilexisti iustitiam.

( MFR 2936. ) Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster, ut sicut de beatae Luciae festivitate gaudemus, ita piae devotionis erudiamur affectu. Per.

( MFR 2937. ) Graduale. Dilexisti iustitiam.

( MFR 2938. ) Alleluia. V. Diffusa est gratia.

( MFR 2939. ) Offertorium. Offerentur regi.

( MFR 2940. ) Secreta. Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per.

( MFR 2941. ) Communio. Diffusa est gratia.

( MFR 2942. ) Post communionem. Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris, eius quaesumus semper interventione nos refove, quorum sollemnia celebramus. Per.

( MFR 2943. Rubrica) In festo sancti Thomae apostoli.

( MFR 2944. ) Introitus. Mihi autem nimis.

( MFR 2945. ) Oratio. Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae sollemnitatibus gloriari, ut eius semper et patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. Per.

( MFR 2946. ) Epistula. Benedictio Domini super caput iusti. Require in vigilia unius apostoli.

( MFR 2947. ) Graduale. Nimis honorati.

( MFR 2948. ) Alleluia. V. Gaudete iusti.

( MFR 2949. ) Secundum Ioannem. In illo tempore Thomas unus de duodecim qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus, dixerunt ergo ei alii discipuli, vidimus Dominum, ille autem dixit eis, nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis, venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio et dixit, pax vobis, deinde dicit Thomae, infer digitum tuum huc et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei, Dominus meus et Deus meus, dicit ei Iesus, quia vidisti me credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt.

( MFR 2950. ) Offertorium. In omnem terram exivit.

( MFR 2951. ) Secreta. Debitum Domine nostrae reddimus servitutis suppliciter exorantes, ut suffragiis beati Thomae apostoli in nobis tua munera tuearis, cuius honoranda confessione laudis tibi hostias inmolamus. Per.

( MFR 2952. ) Communio. Mitte manum tuam. cxlv

( MFR 2953. ) Oratio post communionem. Adesto nobis misericors Deus, et intercedente pro nobis beato Thoma apostolo tuo, tua circa nos propitiatus dona custodi. Per Dominum.

( MFR 2954. Rubrica) De omnibus vigiliis in quibus ieiunium celebramus missam dicimus de vigilia, sed quamvis missam de vigilia cantemus in mane illa missa secundum consuetudinem curiae debet cantari ad nonam. Et ideo nullam facimus nec debemus facere commemorationem de dominica videlicet in oratione de dominica quia missa de vigilia est. Sed si fuerit festum et missa festi non fuerit cantata commemoratio fiat de festo cum missa vigiliae. Sciendum est quod oratio scilicet A cunctis dicitur a festo Purificationis usque ad dominicam de Passione et ab octava Pentecosten usque ad Adventum Domini cotidie tam in dominicis quam in ferialibus diebus, exceptis magnis festivitatibus de quibus duplex officium facimus, et etiam in eorum vigiliis quando ieiunium celebramus, et usque ad octavam eorum. In omnibus his praedictis diebus ad missam non dicimus praedictam orationem scilicet A cunctis, sed in loco eius orationes quae ad diem conveniunt decantamus. Adventus Domini celebratur ubicumque dies dominicus venerit intra quinto kalendas decembris et tertio nona eiusdem mensis. Ratio quattuor temporum totius anni quando celebrari debeant. Intra dominicam de Gaudete et dominicam de Canite tuba ieiunia quattuor temporum celebrantur, et in prima hebdomada Quadragesimae munda et in hebdomada Pentecosten. Septembris ieiunia si festum sanctae crucis venerit in die dominica vel die lunae vel die martis, in ipsa hebdomada celebrantur. Si autem in quarta vel quinta vel sexta feria vel sabbato venerit in subsequenti hebdomada celebrantur.

( MFR 2955. Rubrica) Incipiunt communes missae.

( MFR 2956. Rubrica) In vigilia unius apostoli.

( MFR 2957. ) Introitus. Ego autem sicut oliva fructificavi in domo Domini, speravi in misericordia Dei mei et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Ps. Quid gloriaris in malitia, qui potens.

( MFR 2958. ) Oratio. Da nobis quaesumus omnipotens Deus, ut beati ill. apostoli tui quem praevenimus veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. Per.

( MFR 2959. ) Epistola. Benedictio Domini super caput iusti. Require retro tertio folio.

( MFR 2960. ) Graduale. Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Domini. V. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.

( MFR 2961. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Maiorem hanc dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis, iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius, vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis, non vos me elegistis sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis.

( MFR 2962. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum Domine.

( MFR 2963. ) Secreta. Apostolici reverentia culminis offerentes tibi sacra mysteria Domine quaesumus, ut beati apostoli tui suffragiis cuius natalicia praeimus, haec plebs tua semper et sua vota depromat, et desiderata percipiat. Per.

( MFR 2964. ) Communio. Magna est gloria eius in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum Domine.

( MFR 2965. ) Post communionem. Beati apostoli tui ill. quaesumus Domine supplicatione placatus, et veniam nobis tribue, et remedia sempiterna concede. Per.

( MFR 2966. Rubrica) In natale unius apostoli.

( MFR 2967. ) Introitus. Mihi autem nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Ps. Domine probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam

( MFR 2968. ) Oratio. Quaesumus omnipotens Deus, ut beatus ill. apostolus tuum pro nobis inploret auxilium, ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. Per.

( MFR 2969. ) Epistola. Fratres, iam non estis hospites et advenae. ccxxvi Require retro in sancti Bartholomaei.

( MFR 2970. ) Graduale. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, propterea populi confitebuntur tibi.

( MFR 2971. ) Alleluia. V. Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum.

( MFR 2972. ) Evangelium. Hoc est praeceptum meum.

( MFR 2973. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, haec mando vobis ut diligatis invicem, si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit, si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret, quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis, non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt et vos persequentur, si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt. Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum. Quia nesciunt eum qui misit me. Si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit et Patrem meum odit. Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, nunc autem et viderunt et oderunt me et Patrem meum, sed ut inpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis.

( MFR 2974. ) Offertorium. In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum.

( MFR 2975. ) Secreta. Sacrandum tibi Domine munus offerimus, quo beati ill. sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus inploremus. Per.

( MFR 2976. ) Communio. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel.

( MFR 2977. ) Post communionem. Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus, ut intercedente beato ill. apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus sollemnitate, nobis proficiant ad medelam. Per.

( MFR 2978. Rubrica) In vigilia plurimorum apostolorum.

( MFR 2979. ) Introitus. Intret in conspectu tuo Domine gemitus conpeditorum, redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, vindica sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est. Ps. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, coinquinaverunt templum sanctum tuum.

( MFR 2980. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut sicut apostolorum tuorum ill. et ill. gloriosa natalicia praevenimus, sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. Per.

( MFR 2981. ) Lectio Actuum apostolorum. In diebus illis per manus apostolorum autem fiebant signa et prodigia multa in plebe, et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis, ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis, sed magnificabat eos populus, magis autem augebatur numerus credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateis eicerent infirmos et ponerent in lectulis ac grabatis, ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis, concurrebant autem et multitudo vicinarum civitatum in Ierusalem, afferentes aegros et vexatos a spiritibus inmundis qui curabantur omnes.

( MFR 2982. ) Lectio ad Ephesios. Fratres, benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate, qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, quae superabundavit in nobis.

( MFR 2983. ) Lectio ad Corinthios. Fratres, spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo, nos infirmi, vos autem fortes, vos nobiles, nos autem ignobiles, usque in horam hanc et esurimus et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris, maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus, tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque ad huc, non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 2984. ) Graduale. Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est. V. Posuerunt mortalia servorum tuorum Domine escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

( MFR 2985. ) Evangelium. Hoc est praeceptum. Require retro tertio folio.

( MFR 2986. ) Aliud evangelium. Haec mando vobis. Require retro secundo folio.

( MFR 2987. ) Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, ego sum vitis vera et Pater meus agricola est, omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus afferat, iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, manete in me et ego in vobis, sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis, ego sum vitis vos palmites, qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et arescet, et colligent eum et in ignem mittent et ardet. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis et fiet vobis.

( MFR 2988. ) Offertorium. Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis, exultationes Dei in faucibus eorum.

( MFR 2989. ) Secreta. Muneribus nostris Domine apostolorum tuorum ill. et ill. festa praecedimus te suppliciter deprecantes, ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illorum meritis grata reddantur. Per.

( MFR 2990. ) Communio. Posuerunt mortalia sanctorum tuorum Domine escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae, secundum magnitudinem brachii tui posside filios morte punitorum.

( MFR 2991. ) Post communionem. Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur, ut intercedentibus beatis apostolis tuis, quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. Per.

( MFR 2992. Rubrica) In natale plurimorum apostolorum.

( MFR 2993. ) Introitus. Mihi autem nimis. Require retro secundo folio.

( MFR 2994. ) Oratio. Deus qui nos annua apostolorum tuorum ill. et ill. sollemnitate laetificas, praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per.

( MFR 2995. ) Epistola. Fratres, iam non estis.

( MFR 2996. ) Alia epistola ad Ephesios. Fratres, unicuique autem nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit, ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus, quod autem ascendit quid est nisi quia descendit primum in inferiores partes terrae, qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia, et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

( MFR 2997. ) Item alia ad Romanos. Fratres, scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti, nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos autem praedestinavit hos et vocavit, et quos vocavit hos et iustificavit, quos autem iustificavit illos et glorificavit, quid ergo dicemus ad haec, si Deus pro nobis quis contra nos, qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia in nobis donabit, quis accusabit adversus electos Dei, Deus qui iustificat, quis est qui condemnet, Christus Iesus qui mortuus est, inmo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis, quis nos separabit a caritate Christi, tribulatio an angustia, an persecutio an fames, an nuditas an periculum, an gladius, sicut scriptum est, quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos, certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 2998. ) Graduale. Constitues.

( MFR 2999. ) Alleluia. V. Nimis honorati.

( MFR 3000. ) Evangelium. Hoc est praeceptum. Require ut supra.

( MFR 3001. ) Aliud evangelium. Haec mando vobis. Require ut supra.

( MFR 3002. ) Aliud evangelium. Ego sum vitis vera. Require ut supra.

( MFR 3003. ) Aliud evangelium secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab hominibus, tradent enim vos in conciliis, et in synagogis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis, tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient, et eritis odio omnibus propter nomen meum, qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.

( MFR 3004. ) Aliud evangelium secundum Matthaeum. in illo tempore dixit Simon Petrus ad Iesum, ecce nos reliquimus. Require in conversione sancti Pauli.

( MFR 3005. ) Aliud evangelium in festivitatibus sanctorum a Pascha usque Pentecosten. Secundum Ioannem. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, ego sum vitis vos palmites, qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et arescit, et colligent eum et in ignem mittent et ardet. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli, sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos, manete in dilectione mea, si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione, haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum inpleatur.

( MFR 3006. ) Offertorium. In omnem terram.

( MFR 3007. ) Secreta. Munera Domine quae apostolorum tuorum ill. et ill. sollemnitate deferimus propitius suscipe, et mala omnia quae iuste meremur averte. Per.

( MFR 3008. ) Communio. Vos qui secuti.

( MFR 3009. ) Post communionem. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis, ut quorum sollemnia celebramus, eorum orationibus adiuvemur. Per.

( MFR 3010. Rubrica) In vigilia unius martyris.

( MFR 3011. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, et intercessione beati ill. martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus inpende. Per.

( MFR 3012. ) Secreta. Hostias Domine quas tibi offerimus suscipe, et intercedente beato ill. martyre tuo, vincula peccatorum nostrorum absolve. Per.

( MFR 3013. ) Post communionem. Da quaesumus Domine Deus noster, ut sicut beati ill. martyris tui conmemoratione temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per.

( MFR 3014. Rubrica) In natale unius martyris atque pontificis.

( MFR 3015. ) Introitus. Statuit ei Dominus testamentum pacis et principem fecit eum, ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum. Ps. Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius.

( MFR 3016. ) Oratio. Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus, et quia pondus propriae actionis gravat, beati ill. martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. Per.

( MFR 3017. Rubrica) Item alia missa in natale unius martyris atque pontificis.

( MFR 3018. ) Oratio. Deus qui nos beati ill. martyris tui atque pontificis annua sollemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per.

( MFR 3019. ) Secreta. Munera tibi Domine dicata sanctifica, et intercedente beato ill. martyre tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per.

( MFR 3020. ) Post communionem. Haec nos communio Domine purget a crimine, et intercedente beato ill. martyre tuo atque pontifice, caelestis remedii faciat esse consortes. Per.

( MFR 3021. ) Lectio libri Sapientiae. Iustus cor suum tradidit ad vigilandum diluculo ad Deum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur, aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur, si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum, et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino, et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur, et ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur, collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur, non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione et generatione.

( MFR 3022. ) Graduale. Inveni David servum meum, oleo sancto unxi eum, manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum. V. Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit ei.

( MFR 3023. ) Alleliua. V. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

( MFR 3024. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram, non veni pacem mittere sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici eius. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus, et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam. Qui recipit vos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam.

( MFR 3025. ) Offertorium. Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

( MFR 3026. ) Secreta. Hostias tibi Domine beati ill. martyris tui atque pontificis dicatas meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 3027. ) Communio. Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum, euge serve fidelis quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.

( MFR 3028. ) Post communionem. Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster, ut cuius exequimur cultum sentiamus effectum. Per.

( MFR 3029. Rubrica) In natale unius martyris sacerdotis.

( MFR 3030. ) Introitus. In virtute tua Domine laetabitur iustus, et super salutare tuum exultabit vehementer, desiderium animae eius tribuisti ei. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

( MFR 3031. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut intercedente beato ill. martyre tuo, et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Per.

( MFR 3032. ) Item alia missa in natale unius martyris sacerdotis.

( MFR 3033. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati ill. martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. Per.

( MFR 3034. ) Secreta. Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio, et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius sollemnitate defertur. Per.

( MFR 3035. ) Post communionem. Refecti participatione.

( MFR 3036. ) Epistola. Iustus cor suum. Require retro secundo folio.

( MFR 3037. ) Alia epistola. Beatus homo qui invenit sapientiam. Require in sancti Matthaei apostoli.

( MFR 3038. ) Graduale. Beatus vir qui metuit Dominum, in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur.

( MFR 3039. ) Alleliua. V. Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius.

( MFR 3040. ) Evangelium. Nolite arbitrari. Require ut supra.

( MFR 3041. ) Item aliud evangelium. Si quis vult post me venire. Require in vigilia sancti Laurentii.

( MFR 3042. ) Offertorium. In virtute tua Domine laetabitur iustus et super salutare tuum exultabit vehementer, desiderium animae eius tribuisti ei.

( MFR 3043. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. Per.

( MFR 3044. ) Communio. Qui vult venire post me abneget semet ipsum, et tollat crucem suam et sequatur me.

( MFR 3045. ) Post communionem. Da quaesumus Domine Deus noster, ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per.

( MFR 3046. Rubrica) In natale unius martyris non presbyteris vel pontificis.

( MFR 3047. ) Introitus. Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde. Ps. Exaudi Deus orationem meam cum tribulor a timore.

( MFR 3048. ) Oratio. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut qui beati ill. martyris tui natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. Per.

( MFR 3049. ) Et alia oratio ut supra.

( MFR 3050. Rubrica) In natale unius martyris sacerdotis epistola. Iustus cor suum. Require retro primo folio.

( MFR 3051. ) Alia epistola. Beatus qui invenit sapientiam. Require in sancti Matthaei apostoli.

( MFR 3052. ) Alia epistola. Beatus vir qui in sapientia. Require in decollatione sancti Ioannis baptistae.

( MFR 3053. ) Graduale. Posuisti Domine super caput eius coronam de lapide pretioso. V. Desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.

( MFR 3054. ) Alleluia. V. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis eius cupit nimis.

( MFR 3055. ) Evangelium. Nolite arbitrari. Require retro.

( MFR 3056. ) Aliud evangelium. Si quis vult post me. Require in vigilia sancti Laurentii.

( MFR 3057. ) Aliud evangelium. Amen dico vobis nisi granum. Require in sancti Laurentii.

( MFR 3058. ) Offertorium. Gloria et honore coronasti. Require in vigilia unius apostoli.

( MFR 3059. ) Secreta. Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque supsceptis. Require retro in isto folio.

( MFR 3060. ) Communio. Qui mihi ministrat me sequatur, et ubi ego sum illic et minister meus erit.

( MFR 3061. ) Post communionem. Da quaesumus Domine Deus noster, ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per.

( MFR 3062. Rubrica) Item aliud officium in natale unius martyris a Pascha usque Pentecosten.

( MFR 3063. ) Introitus. Protexisti me Deus a conventu malignantium, alleluia, a multitudine operantium iniquitatem, alleluia alleluia. Ps. Exaudi Deus orationem meam cum tribulor a timore inimici, eripe animam meam.

( MFR 3064. ) Alleluia. V. Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

( MFR 3065. ) Alleluia. V. Posuisti Domine super caput eius coronam de lapide pretioso.

( MFR 3066. ) Offertorium. Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, alleluia alleluia.

( MFR 3067. ) Communio. Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, laudabuntur omnes recti corde, alleluia alleluia.

( MFR 3068. ) Incipiunt epistolae in natale unius martyris sive pontificis sive non.

( MFR 3069. ) Prima lectio libri Sapientiae. Iustus cor suum. Require ut supra.

( MFR 3070. ) Alia lectio libri Sapientiae. Beatus homo qui invenit sapientiam. Require in sancti Mathei apostoli.

( MFR 3071. ) Beatus vir qui in sapientia. Require in decollatione sancti Ioannis baptistae.

( MFR 3072. ) Alia lectio libri Sapientiae. Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius, in fraude circumvenientium illum affuit, et honestum fecit illum, custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia, haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant, et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam, Domine Deus noster.

( MFR 3073. ) Alia lectio ad Corinthios. Fratres, benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo, quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur, pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur in tollerantia earundem passionum quas et nos patimur, et spes nostra firma est pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 3074. ) Alia lectio ad Timotheum. Carissime, memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David secundum evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum, ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti, tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii et Lystris, quales persecutiones sustinui, ex omnibus me eripuit Dominus, et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutiones patiuntur.

( MFR 3075. Rubrica) Incipiunt evangelia in natale unius martyris sive pontificis sive non.

( MFR 3076. ) Primum evangelium. Nolite arbitrari quia. Require ut supra.

( MFR 3077. ) Aliud evangelium. Si quis vult post me venire. Require in vigilia sancti Laurentii.

( MFR 3078. ) Aliud evangelium. Nisi granum frumenti. Require in natale sancti Laurentii.

( MFR 3079. ) Aliud secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecta, et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam, nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro, vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt, nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos, omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis.

( MFR 3080. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus turbis, si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, et qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis homo volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes qui viderint incipiant illudere ei dicentes, quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare, aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens cogitat prius, si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se, alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

( MFR 3081. Rubrica) In vigilia plurimorum martyrum non pontificum.

( MFR 3082. ) Oratio. Deus qui nobis sanctorum martyrum tuorum ill. et ill. natalicia praeire concedis, tribue quaesumus eorum nos semper et beneficiis praevenire, et orationibus adiuvari. Per.

( MFR 3083. ) Secreta. Sacrificium Domine quod pro sanctis martyribus tuis ill. et ill. praevenit nostra devotio, eorum meritis nobis augeat te donante suffragium. Per.

( MFR 3084. ) Post communionem. Sumpto sacrificio Domine perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia cuncta semper depellat. Per.

( MFR 3085. Rubrica) In vigilia plurimorum martyrum.

( MFR 3086. ) Introitus. Intret in conspectu tuo Domine gemitus.

( MFR 3087. ) Oratio. Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum ill. et ill. natalicia colere, da nobis in aeterna beatitudine de eorum societate gaudere. Per.

( MFR 3088. ) Item alia missa plurimorum martyrum non pontificum.

( MFR 3089. ) Oratio. Deus qui nos annua sanctorum martyrum tuorum ill. et ill. sollemnitate laetificas, concede propitius ut quorum gaudemus meritis, accendamur exemplis. Per.

( MFR 3090. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et intercedentibus sanctis tuis ill. et ill. a cunctis nos defende periculis. Per.

( MFR 3091. ) Post communionem. Haec nos communio Domine purget a crimine, et intercedentibus sanctis tuis ill. et ill. caelestis remedii faciat esse consortes. Per.

( MFR 3092. ) Lectio libri Sapientiae. Lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam, in omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos, lingua placabilis lignum vitae quae autem inmoderata est conteret spiritum, domus iusti plurima fortitudo et in fructibus inpii conturbatio, labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit, victimae inpiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia, qui sequitur iustitiam dirigitur a Domino.

( MFR 3093. ) Graduale. Gloriosus Deus in sanctis, mirabilis in maiestate faciens prodigia. V. Dextera tua Domine glorificata est in virtute, dextera manus tuae confregit inimicos.

( MFR 3094. ) Alleluia. V. Sancti tui Domine benedicent te, gloriam regni tui dicent.

( MFR 3095. ) Evangelium. Videns Iesus turbas ascendit. Require in festo Omnium Sanctorum. ccxxxviii

( MFR 3096. ) Offertorium. Laetamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.

( MFR 3097. ) Secreta. Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus, quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum, et nobis salutaria te miserante reddantur. Per.

( MFR 3098. ) Communio. Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae, visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

( MFR 3099. ) Post communionem. Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis martyribus tuis ill. et ill., ut quae ore contingimus pura mente capiamus. Per.

( MFR 3100. Rubrica) Item aliud officium in natale plurimorum martyrum.

( MFR 3101. ) Introitus. Sapientiam sanctorum narrent populi et laudes eorum nuntiet ecclesia, nomina autem eorum vivent in saeculum saeculi. Ps. Gaudete iusti in Domino.

( MFR 3102. Rubrica) Orationes require ut supra.

( MFR 3103. ) Epistola. Lingua sapientium. Require ut supra.

( MFR 3104. ) Alia lectio libri Sapientiae. Iusti in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum, ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos, accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum, induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum, sument scutum inexpugnabile aequitatem, ibunt directae promissiones, et ad certum locum deducet illos Dominus Deus noster.

( MFR 3105. ) Graduale. Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. V. Misericordias tuas Domine in aeternum cantabo, in generatione et progenie.

( MFR 3106. ) Alleluia. V. Confitebuntur.

( MFR 3107. ) Evangelium. Videns Iesus turbas. Require in Omnium Sanctorum. ccxxxviii

( MFR 3108. ) Aliud. Respondens Iesus dixit: confiteor. Require in festo sancti Francisci. ccxxxv

( MFR 3109. ) Offertorium. Mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus, alleluia.

( MFR 3110. ) Communio. Ego vos elegi de mundo ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat.

( MFR 3111. Rubrica) In natale plurimorum martyrum pontificum.

( MFR 3112. ) Introitus. Salus autem iustorum a Domino et protector eorum est in tempore tribulationis. Ps. Noli aemulari inter malignantes neque zelaveris facientes iniquitatem.

( MFR 3113. ) Oratio. Beatorum martyrum tuorum pariterque pontificum ill. et ill. nos quaesumus Domine festa tueantur, et eorum commendet oratio veneranda. Per.

( MFR 3114. ) Epistola. Lingua sapientium. Require ut supra.

( MFR 3115. ) Alia epistola. iusti in perpetuum. Require ut supra.

( MFR 3116. ) Alia lectio libri Sapientiae. Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis, visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est iter exterminii, illi autem sunt in pace, et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus temptavit eos, et invenit illos dignos se, tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt iusti et tanquam scintillae in arundineto discurrent, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.

( MFR 3117. ) Graduale. Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae. V. Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

( MFR 3118. ) Alleluia. V. Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, delectentur in laetitia.

( MFR 3119. ) Evangelium. Videns Iesus turbas. Require in Omnium Sanctorum.

( MFR 3120. ) Aliud evangelium. In illo tempore. Confiteor tibi Domine. Require ut supra.

( MFR 3121. ) Aliud evangelium secundum Matthaeum. In illo tempore sedente Iesu super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli eius secreto dicentes, dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi, et respondens dixit eis, videte ne quis vos seducat, multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus, et multos seducent, audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum, videte ne turbemini, oportet enim haec fieri, sed nondum est finis, consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae et fames et terraemotus magni erunt per loca, haec autem omnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulatione et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem, et multi pseudoprophetae consurgent et seducent multos, et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum, qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.

( MFR 3122. ) Offertorium. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est et nos liberati sumus.

( MFR 3123. ) Secreta. Adesto Domine supplicationibus nostris quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus, ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt meritis adivuemur. Per.

( MFR 3124. ) Communio. Amen dico vobis quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis.

( MFR 3125. ) Post communionem. Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis, ut quorum sollemnia celebramus, eorum orationibus adiuvemur. Per.

( MFR 3126. Rubrica) In natale plurimorum martyrum a Pascha usque Pentecosten.

( MFR 3127. ) Introitus. Sancti tui Domine benedicent te, gloriam regni tui dicent, alleluia. Ps. Exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.

( MFR 3128. ) Alleluia. V. Gaudete iusti in Domino, rectos decet collaudatio.

( MFR 3129. ) Alleluia. V. Sancti tui Domine florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante te.

( MFR 3130. ) Offertorium. Laetamini.

( MFR 3131. ) Communio. Gaudete iusti in Domino, alleluia, rectos decet collaudatio, alleluia.

( MFR 3132. Rubrica) Incipiunt epistolae in natale plurimorum martyrum sive pontificum sive non.

( MFR 3133. ) Epistola. Lingua sapientium. Require ut supra.

( MFR 3134. ) Alia epistola. Iusti in perpetuum vivent. Require ut supra.

( MFR 3135. ) Alia lectio. Iustorum animae. Require ut supra.

( MFR 3136. ) Alia lectio libri Sapientiae. Expectatio iustorum laetitia spes autem inpiorum peribit, fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum, iustus in aeternum non commovebitur inpii autem non habitabunt in terra, os iusti parturit sapientiam lingua pravorum peribit, labia iusti considerant placita os inpiorum perversa, simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio perversorum vastabit illos, iustitia rectorum liberavit eos et in insidiis suis capientur iniqui, iustus de angustia liberatus est et tradetur inpius pro eo, simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia, in bonis iustorum exaltabitur civitas in perditione inpiorum erit laudatio, in benedictione iustorum exaltabitur civitas.

( MFR 3137. ) Alia lectio libri Sapientiae. Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum, et deducet illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum nocte, transtulit illos mare Rubrum, et transvexit eos per aquam nimiam, inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos, ideo iusti tulerunt spolia inpiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter, Domine Deus noster.

( MFR 3138. ) Alia lectio libri Sapientiae. Hi sunt viri misericordiae. Require in apostolorum Petri et Pauli.

( MFR 3139. ) Alia lectio libri Sapientiae. Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius, et qui diligunt illum conservabunt viam illius, qui timent Dominum inquirent quae placita sunt illi, et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius, qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas, qui timent Dominum custodient mandata eius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius.

( MFR 3140. ) Alia lectio libri Sapientiae. Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit, narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit, occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur, in medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit, et in terra alienarum gentium pertransiet, bona enim et mala in omnibus temptavit.

( MFR 3141. ) Alia lectio beati Petri apostoli. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis, in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem, in salutem paratam revelari in tempore novissimo, in quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis temptationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur. Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est in carne desiit a peccatis, ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis.

( MFR 3142. ) Alia epistola ad Hebraeos. Fratres, rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti, nam et vinctis conpassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam, nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem, patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem, adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet et non tardabit, iustus autem meus ex fide vivit.

( MFR 3143. ) Alia epistola ad Hebraeos. Fratres, sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt inpetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos, alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem, alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis, egentes angustiati afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus et in speluncis et in cavernis terrae, et hi omnes testimonio fidei probati, inventi sunt in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 3144. Rubrica) Incipiunt evangelia in natale plurimorum martyrum sive pontificum sive non.

( MFR 3145. ) Evangelium. Videns Iesus turbas. Require in omnium Sanctorum.

( MFR 3146. ) Aliud evangelium. Respondens Iesus dixit, confiteor tibi Domine. Require in sancti Francisci.

( MFR 3147. ) Aliud evangelium. Sedente Iesu super montem. Require ut supra.

( MFR 3148. ) Aliud evangelium. Descendens Iesus de monte stetit. Require in vigilia omnium Sanctorum.

( MFR 3149. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, attendite a fermento Pharisaeorum quod est hypocrisis. Nihil autem opertum quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur, quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubili, praedicabitur in tectis, dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant, ostendam autem vobis quem timeatis, timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam, ita dico vobis hunc timete, nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo, sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos, dico autem vobis, omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei.

( MFR 3150. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dicebat Iesus turbis Iudeorum, vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos, profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. Propterea et sapientia Dei dixit, mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae qui periit inter altare et aedem, ita dico vobis requiretur ab hac generatione. Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae, et ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Cum haec ad illos diceret, coeperunt pharisei et legis periti graviter insistere, et os eius opprimere de multis insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere ex ore eius ut accusarent eum.

( MFR 3151. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, cum audieritis proelia et seditiones nolite terreri, oportet primum haec fieri sed nondum statim finis, tunc dicebat illis, surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de caelo et signa magna erunt. Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum, continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis, ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri, trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis at amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum, et capillus de capite vestro non peribit, in patientia vestra possidebitis animas vestras.

( MFR 3152. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit, qui autem me spernit spernit eum qui me misit. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes, Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo, et ait illis, videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem, ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit, verumtamen in hoc nolite gloriari quia spiritus vobis subiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in caelis.

( MFR 3153. Rubrica) In natale unius confessoris pontificis.

( MFR 3154. ) Introitus. Sacerdotes tui Domine induant iustitiam et sancti tui exultent propter David servum tuum, non avertas faciem christi tui. Ps. Memento Domine David et cetera.

( MFR 3155. ) Oratio. Da quaesumus omnipotens Deus, ut beati ill. confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. Per.

( MFR 3156. Rubrica) Item alia missa in natale unius confessoris pontificis.

( MFR 3157. ) Oratio. Exaudi quaesumus Domine preces nostras quas in beati ill. confessoris tui atque pontificis sollemnitate deferimus, et qui tibi digne meruit famulari, eius meritis intercedentibus ab omnibus nos absolve peccatis. Per.

( MFR 3158. ) Secreta. Sancti ill. confessoris tui atque pontificis quaesumus Domine annua sollemnitas pietati tuae nos reddat acceptos, ut per haec piae placationis officia, et illum beata retributio comitetur et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per.

( MFR 3159. ) Post communionem. Deus fidelium remunerator animarum, praesta ut beati ill. confessoris tui atque pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus ipsius indulgentiam consequamur. Per.

( MFR 3160. ) Epistola. Carissime testificor. Require in sancti Silvestri. clxxxx

( MFR 3161. ) Graduale. Ecce sacerdos magnus qui diebus suis placuit Deo. V. Non est inventus similis illi qui conservaret legem Excelsi.

( MFR 3162. ) Alleluia. V. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.

( MFR 3163. ) Evangelium. Vos estis sal terrae. Require in sancti Antonii de ordine fratrum Minorum.

( MFR 3164. ) Aliud secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, vigilate quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam, ideoque et vos estote parati quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem, amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.

( MFR 3165. ) Offertorium. Inveni David servum meum, oleo sancto unxi eum, manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum.

( MFR 3166. ) Secreta. Sancti tui nos Domine quaesumus ubique laetificent, ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Per.

( MFR 3167. ) Communio. Beatus servus quem cum venerit Dominus invenerit vigilantem, amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum.

( MFR 3168. ) Post communionem. Praesta quaesumus omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, beneficia potiora sumamus. Per.

( MFR 3169. Rubrica) Item aliud officium in natale unius confessorum pontificum.

( MFR 3170. ) Introitus. Sacerdotes Dei benedicite Dominum, sancti et humiles corde laudate Deum. Ps. Benedicite omnia opera Domini Dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in saecula.

( MFR 3171. ) Graduale. Iuravit Dominus et non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. V. Dicit Dominus Domino meo sede a dextris meis.

( MFR 3172.) Alleluia. V. Iuravit Dominus et non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

( MFR 3173. ) Offertorium. Veritas mea.

( MFR 3174. ) Communio. Fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.

( MFR 3175. Rubrica) Item super eodem aliud officium in natale confessorum.

( MFR 3176. ) Introitus. Sacerdotes eius induant salutare et sancti eius exultatione exultabunt. Ps. Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius.

( MFR 3177. ) Graduale. Sacerdotes eius induant salutare et sancti eius exultatione exultabunt. V. Illic producam cornu David, paravi lucernam christo meo.

( MFR 3178. ) Alleluia. V. Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

( MFR 3179. ) Offertorium. Veritas mea.

( MFR 3180. ) Communio. Semel iuravi in sancto meo, semen eius in aeternum manebit et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

( MFR 3181. Rubrica) In natale unius confessorum presbyteris.

( MFR 3182. ) Introitus. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium, lex Dei eius in corde ipsius. Ps. Noli aemulari inter malignantes neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.

( MFR 3183. ) Oratio. Deus qui nos beati ill. confessoris tui annua sollemnitate laetificas, concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. Per.

( MFR 3184. ) Epistola. Testificor coram clxxxx Deo. Require ut supra.

( MFR 3185. ) Alia lectio libri Sapientiae. Dilectus a Deo et hominibus, cuius memoriain benedictione est, similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit, glorificavit eum in conspectu regum, et unxit illum coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam, in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne, audivit enim vocem ipsius, et induxit illum in nubem, et dedit illi cor ad praecepta, et legem vitae et disciplinae.

( MFR 3186. ) Graduale. Iuravit Dominus. cclvii V. Dixit Dominus.

( MFR 3187. ) Alleluia. V. Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo.

( MFR 3188. ) Evangelium. Vigilate quia nescitis. Require ut supra.

( MFR 3189. ) Aliud secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim, abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque, similiter et qui duo acceperat lucratus est alia duo, qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram et abscondit pecuniam domini sui, post multum vero temporis venit dominus seruorum illorum, et posuit rationem cum eis, et accedens qui quinque talenta acceperat, optulit alia quinque talenta dicens, domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum, ait illi dominus eius, euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

( MFR 3190. ) Offertorium. Gloria et honore.

( MFR 3191. ) Secreta. Laudis tuae Domine hostias inmolamus in tuorum commemoratione sanctorum, quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris. Per.

( MFR 3192. ) Communio. Posuisti Domine in capite eius coronam de lapide pretioso.

( MFR 3193. ) Post communionem. Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per.

( MFR 3194. Rubrica) In natale unius confessorum non presbyteris.

( MFR 3195. ) Introitus. Os iusti meditabitur. Require retro in ista pagina.

( MFR 3196. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris quas in beati ill. confessoris tui sollemnitate deferimus, ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus, eius qui tibi placuit meritis adiuvemur. Per.

( MFR 3197. Rubrica) Item alia missa si fuerit abbas.

( MFR 3198. ) Oratio. Intercessio nos quaesumus Domine beati ill. abbatis commendet, ut quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequamur. Per.

( MFR 3199. ) Secreta. Sacris altaribus Domine hostias superpositas, sanctus ill. quaesumus in salutem nobis provenire deposcat. Per.

( MFR 3200. ) Post communionem. Protegat nos Domine cum tui perceptione sacramenti beatus ill. abbas pro nobis intercedendo, ut conversationis eius experiamur insignia. Per.

( MFR 3201. ) Epistola. Testificor. Require ut supra.

( MFR 3202. ) Alia epistola. Dilectus a Deo. Require ut supra.

( MFR 3203. ) Alia lectio libri Sapientiae. Dedit Dominus confessionem Sancto suo et Excelso in verbo gloriae, de omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam, et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos, et dedit illi in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, Christus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ipsius. Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi gloriabitur, et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, in medio populi exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur.

( MFR 3204. ) Graduale. Domine praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. V. Vitam petiit et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

( MFR 3205. ) Alleluia. V. Iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manus eius.

( MFR 3206. ) Evangelium. Vigilate quia. Require ut supra.

( MFR 3207. ) Aliud evangelium. Homo quidam peregre. Require ut supra.

( MFR 3208. ) Aliud secundum Lucam. in illo tempore dixit Iesus discipulis suis sint lumbi vestri. Require in sancti Silvestri papae.

( MFR 3209. ) Offertorium. In virtute tua Domine.

( MFR 3210. ) Secreta. Praesta nobis quaesumus omnipotens Deus, ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per.

( MFR 3211. ) Communio. Amen dico vobis quod vos qui reliquistis.

( MFR 3212.) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato ill. confessore tuo per haec contra omnia adversa muniamur. Per.

( MFR 3213. Rubrica) In natale plurimorum confessorum.

( MFR 3214. ) Oratio. Deus qui nos sanctorum confessorum tuorum ill. et ill. confessionibus gloriosis circumdas et protegis, da nobis eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. Per.

( MFR 3215. ) Secreta. Suscipe Domine preces et munera, quae ut tuo sint digna conspectui, sanctorum tuorum precibus adiuvemur. Per.

( MFR 3216. ) Post communionem. Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster, ut quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per.

( MFR 3217. Rubrica) Incipiunt epistolae in natale confessorum sive pontificum.

( MFR 3218. ) Epistola. Testificor coram Deo. Require ut supra.

( MFR 3219. ) Alia. Dilectus a Deo. Require ut supra.

( MFR 3220. ) Alia epistola. Dedit Dominus confessionem. Require ut supra.

( MFR 3221. ) Alia lectio libri Sapientiae. Iustus quacumque morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit, senectus enim venerabilis est non diuturna, neque numero annorum conputata, cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita inmaculata, placens Deo factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est, raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam illius, fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia, consummatus autem in brevi explevit tempora multa, placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum, quoniam gratia Dei et misericordia est inter sanctos eius, et respectus in electos illius.

( MFR 3222. ) Alia epistola. Benedictus Deus et Pater. Require in vigilia plurimorum apostolorum.

( MFR 3223. ) Alia ad Hebreos. Fratres, doctrinis variis et peregrinis nolite abduci, optimum est enim gratia stabilire cor non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis, habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt, quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra, propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, exeamus igitur ad eum extra castra, inproperium eius portantes, non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius, beneficientiae autem et communicationis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus.

( MFR 3224. ) Alia ad Hebreos. Fratres, plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere, hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium, unde et salvare in perpetuum potest accedens per semet ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis, talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus innocens inpollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus, qui non haberet cotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo, hoc enim fecit semel se offerendo, Dominus noster Iesus Christus.

( MFR 3225. ) Alia lectio libri Sapientiae. Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est iustus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio, non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi, ideo iureiurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam, benedictionem omnium gentium dedit illi, et testamentum suum confirmavit super caput eius, cognovit eum in benedictionibus suis, conservavit illi misericordiam suam et invenit gratiam coram oculis Domini, magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam gloriae, statuit illi testamentum sempiternum, et dedit illi sacerdotium magnum, et beatificavit illum in gloria, fungi sacerdotio et habere laudem in nomine ipsius, et offerre illi incensum dignum in odorem suavitatis.

( MFR 3226. ) Alia lectio. Fratres, spectaculum facti sumus mundo. Require ut supra.

( MFR 3227. ) Alia lectio libri Sapientiae. Sapientia laudabit animam suam, et in Domino honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, in medio populi exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur dicens, ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam, ego quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mixtum odor meus, et quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gloriae.

( MFR 3228. Rubrica) Incipiunt evangelia in natale confessorum sive pontificum sive non.

( MFR 3229. ) Evangelium. Vigilate quia nescitis. Require ut supra.

( MFR 3230. ) Aliud evangelium. Sint lumbi vestri. Require ut supra.

( MFR 3231. ) Aliud evangelium secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Lucerna corporis tui est oculus tuus, si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit, si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit, vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint, si ergo corpus tuum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

( MFR 3232. ) Aliud evangelium secundum Marcum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, videte vigilate et orate, nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo peregre profectus reliquit domum suam, et dedit potestatem servis suis cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilaret. Vigilate ergo, nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum venerit repente inveniat vos dormientes, quod autem vobis dico omnibus dico vigilate.

( MFR 3233. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis, nolite timere pusillus grex, quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis et date eleemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit, ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit.

( MFR 3234. ) Aliud secundum Lucam. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum et reverti. Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas, et ait ad illos, negotiamini dum venio, cives autem eius oderant illum, et miserunt legationem post illum dicentes, nolumus hunc regnare super nos, et factum est ut rediret accepto regno, iussit vocare servos suos quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset, venit autem primus dicens, domine mna tua decem mnas acquisivit, et ait illi, euge bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates, et alter venit dicens, domine mna tua fecit quinque mnas, et huic ait, et tu esto supra quinque civitates, et alter venit dicens, domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario, timui enim te quia homo austerus es, tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti, dicit ei, de ore tuo te iudico serve nequam, sciebas quod austerus homo sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi, et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam, et astantibus dixit, auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet, et dixerunt ei, domine habet decem mnas. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur et abundabit, ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

( MFR 3235. ) Aliud evangelium. Dixit Simon Petrus ad Iesum, ecce nos reliquimus omnia. Require in natale plurimorum Apostolorum.

( MFR 3236. Rubrica) In natale virginum.

( MFR 3237. ) Introitus. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Ps. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

( MFR 3238. ) Oratio. Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrio contulisti, concede propitius ut qui beatae ill. natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per.

( MFR 3239. Rubrica) Item alia missa in natale virginum.

( MFR 3240. ) Oratio. Indulgentiam nobis Domine beata ill. virgo et martyr imploret, quae tibi semper grata extitit et merito castitatis, et tuae professione virtutis. Per.

( MFR 3241. ) Secreta. Hostias tibi Domine beatae ill. martyris tuae dicatas benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per.

( MFR 3242. ) Post communionem. Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster, ut intercedente beata ill. martyre tua in eius semper participatione vivamus. Per.

( MFR 3243. ) Lectio libri Sapientiae. Domine Deus meus, exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluenti deprecata sum, invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in tempore superborum sine adiutorio, laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea, liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo, propterea confitebor et laudem dicam nomini tuo, Domine Deus meus.

( MFR 3244. ) Graduale. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. V. Propterea uxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae.

( MFR 3245. ) Alleluia. V. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.

( MFR 3246. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum, iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, inventa una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam, iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt, sic erit in consummatione saeculi, exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium, intellexistis haec omnia, dicunt ei etiam, ait illis, ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

( MFR 3247. ) Offertorium. Offerentur regi virgines, postea proximae eius offerentur tibi.

( MFR 3248. ) Secreta. Suscipe munera Domine quae in beatae ill. martyris tuae sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dominum.

( MFR 3249. ) Communio. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.

( MFR 3250. ) Post communionem. Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria, et intercedente beata ill. martyre tua sempiterna protectione confirment. Per.

( MFR 3251. Rubrica) Item aliud officium in natale virginum.

( MFR 3252. ) Introitus. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar, et meditabor in mandatis tuis quae dilexi nimis. Ps. Beati inmaculati in via et cetera.

( MFR 3253. ) Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster, ut sicut de beatae ill. festivitate gaudemus, ita piae devotionis erudiamur effectu. Per.

( MFR 3254. Rubrica) Item alia missa in natale plurimarum virginum.

( MFR 3255. ) Oratio. Da nobis quaesumus Domine Deus noster sanctarum martyrum ill. et ill. palmas incessabili veneratione venerari, ut quas digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentemus obsequiis. Per.

( MFR 3256. ) Secreta. Intende quaesumus Domine munera altaribus tuis pro sanctarum tuarum ill. et ill. commemoratione proposita, ut sicut per haec beata mysteria illis gratiam contulisti, ita nobis indulgentiam largiaris. Per.

( MFR 3257. ) Post communionem. Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis, ut quae ore contingimus pura mente capiamus. Per.

( MFR 3258. ) Epistola. Domine Deus meus exaltasti. Require ut supra.

( MFR 3259. ) Alia lectio ad Corinthios. Fratres, qui gloriatur in Domino glorietur, non enim qui se ipsum commendat ille probatus est, sed quem Dominus commendat, utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me, aemulor enim vos Dei aemulatione, despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

( MFR 3260. ) Alia ad Corinthios. Fratres, de virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Deo ut sim fidelis, existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse, alligatus es uxori, noli quaerere solutionem, solutus es ab uxore, noli querere uxorem, si autem acceperis uxorem non peccasti, et si nupserit virgo non peccat, tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco, hoc itaque dico fratres, tempus enim breve est, reliquum est ut et qui habent uxores tanquam non habentes sint, et qui flent tanquam non flentes, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur, praeterit enim figura huius mundi, volo autem vos sine sollicitudine esse, qui sine uxore est, solicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est, mulier innupta et virgo, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu, in Christo Iesu Domino nostro.

( MFR 3261. ) Graduale. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna. V. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam , et deducet te mirabiliter dextera tua.

( MFR 3262. ) Alleluia. V. Loquebar Domine de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar.

( MFR 3263. ) Secundum Mattheum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc, simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae, quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes, sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum, prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus, moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt, media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus venit exite obviam ei, tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas, fatuae autem sapientibus dixerunt, date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguntur, responderunt prudentes dicentes, ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis, cum autem irent emere venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua, novissime vero venerunt et reliquae virgines dicentes, domine domine aperi nobis, at ille respondens ait, amen dico vobis nescio vos, vigilate itaque quia nescitis diem neque horam.

( MFR 3264. ) Offertorium. Filiae regum in honore tuo, astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

( MFR 3265. ) Secreta. Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per.

( MFR 3266. ) Communio. Feci iudicium et iustitiam Domine, non calumnientur mihi superbi, ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui.

( MFR 3267. ) Post communionem. Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris, eius quaesumus semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. Per.

( MFR 3268. Rubrica) In anniversario dedicationis ecclesiae.

( MFR 3269. ) Introitus. Terribilis est locus iste, hic domus Dei est et porta caeli, et vocabitur aula Dei. Ps. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum.

( MFR 3270. ) Oratio. Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem, et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes, exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se inpetrasse laetetur. Per.

( MFR 3271. Rubrica) Alia missa in dedicatione ecclesiae.

( MFR 3272. ) Oratio. Deus qui invisibiliter omnia contines et tamen pro salute humani generis signa tuae potentiae visibiliter ostendis, templum hoc potentia tuae inhabitationis illustra, ut omnes qui huc deprecaturi conveniunt, ex quacumque tribulatione ad te clamaverunt, consolationis tuae beneficia consequantur. Per.

( MFR 3273. ) Secreta. Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum, effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam, ut ab omnibus invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur. Per Dominum.

( MFR 3274. ) Post communionem. Multiplica quaesumus Domine per haec sancta quae sumpsimus in animabus nostris veritatem tuam, ut te in templo sancto tuo iugiter adoremus et in conspectu tuo cum sanctis omnibus gloriemur. Per.

( MFR 3275. Rubrica) Alia missa in dedicatione altaris.

( MFR 3276. ) Oratio. Deus qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum, da aedificationi tuae incrementa caelestia, ut quorum hic reliquias pio amore complectimur, eorum semper meritis adiuvemur. Per.

( MFR 3277. ) Secreta. Omnipotens sempiterne Deus altare hoc nomini tuo dedicatum caelestis virtutis benedictione sanctifica, et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. Per.

( MFR 3278. ) Post communionem. Quaesumus omnipotens Deus, ut hoc in loco nomini tuo dicato cunctis petentibus aures tuae pietatis accomodes. Per.

( MFR 3279. ) Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis apostoli. In diebus illis vidi civitatem sanctam Ierusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo, et audivi vocem magnam de throno dicentem, ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit neque luctus, neque clamor neque dolor erit ultra, quae prima abierunt, et dixit qui sedebat in throno, ecce nova facio omnia.

( MFR 3280. ) Graduale. Locus iste a Deo factus est inaestimabile sacramentum, inreprehensibilis est. V. Deus cui astat angelorum chorus, exaudi preces servorum tuorum.

( MFR 3281. ) Alleluia. V. Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.

( MFR 3282. ) Alleluia. V. Bene fundata est domus Domini supra firmam petram.

( MFR 3283. ) Secundum Lucam. In illo tempore egressus Iesus perambulabat Iericho, et ecce vir nomine Zachaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives, et quaerebat videre Iesum quis esset, et non poterat prae turba quia statura pusillus erat, et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus, et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum, Zachaee festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere, et festinans descendit et excepit illum gaudens, et cum viderent omnes murmurabant dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset, stans autem Zachaeus dixit ad Iesum, ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum, et Iesus ait ad eum, quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse sit filius Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

( MFR 3284. ) Offertorium. Domine Deus in simplicitate cordis mei laetus optuli universa, et populum tuum qui repertus est vidi cum ingenti gaudio, Deus Israel, custodi hanc voluntatem Domine Deus.

( MFR 3285. ) Secreta. Annue quaesumus Domine precibus nostris, ut quicumque intra templi huius cuius anniversarium dedicationis diem celebramus ambitum continemur, plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus, ut dum haec praesentia vota reddimus, ad aeterna praemia te adiuvante pervenire mereamur. Per.

( MFR 3286. ) Communio. Domus mea domus orationis vocabitur, dicit Dominus, in ea omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.

( MFR 3287. ) Post communionem. Deus qui de vivis et electis lapidibus aeternum maiestati tuae condis habitaculum, auxiliare populo tuo supplicanti, ut quod Ecclesiae tuae corporalibus proficit spatiis, spiritalibus amplificetur augmentis. Per.

( MFR 3288. Rubrica) Missa in honore sanctorum quorum reliquiae habentur.

( MFR 3289. ) Oratio. Propitiare quaesumus Domine nobis famulis tuis, per horum sanctorum martyrum tuorum ill. et ill., qui in praesenti requiescunt ecclesia merita gloriosa, ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum.

( MFR 3290. ) Secreta. Suscipiat clementia tua Domine quaesumus de manibus nostris munus oblatum, et per horum sanctorum martyrum tuorum ill. et ill. orationes, ab omnibus peccatis nos emundet. Per.

( MFR 3291. ) Post communionem. Divina Domine libantes mysteria, quae pro horum sanctorum martyrum tuorum ill. et ill. veneratione tuae obtulimus maiestati, praesta quaesumus ut per ea veniam mereamur peccatorum et caelestis gratiae donis reficiamur. Per.

( MFR 3292. Rubrica) Missa in honore Spiritus sancti.

( MFR 3293. ) Oratio. Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Per. In unitate.

( MFR 3294. ) Secreta. Haec oblatio Domine quaesumus cordis nostri maculas emundet, ut sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 3295. ) Post communionem. Concede quaesumus omnipotens Deus sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis, quatenus eius gratia ab omnibus liberemur temptationibus, et peccatorum nostrorum indulgentiam accipere mereamur. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 3296. Rubrica) Missa in honore sanctae crucis.

( MFR 3297. ) Introitus. Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Ps. Deus misereatur nobis et benedicat nos, illuminet vultum suum super.

( MFR 3298. ) Oratio. Deus qui unigeniti Filii tui pretioso sanguine vivificae crucis vexillum sanctificare voluisti, concede quaesumus eos qui eiusdem sanctae crucis gaudent honore, tua quoque ubique protectione gaudere. Per eundem.

( MFR 3299. ) Lectio ad Philippenses. Fratres, Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

( MFR 3300. ) Graduale. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. V. Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen.

( MFR 3301. ) Alleluia. V. Dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera, quae sola fuisti digna sustinere Regem caelorum et Dominum.

( MFR 3302. ) Secundum Matthaeum. In illo tempore assumpsit Iesus duodecim discipulos secreto et ait illis, ecce ascendimus Ierosolimam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget.

( MFR 3303. ) Offertorium. Protege Domine plebem tuam per lignum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium, ut tibi gratam exhibeamus servitutem, et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum.

( MFR 3304. ) Secreta. Haec oblatio quaesumus Domine ab omnibus nos purget offensis, quae in ara crucis immolata etiam totius mundi tulit offensam. Per.

( MFR 3305. ) Communio. Per signum crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster.

( MFR 3306. ) Post communionem. Adesto nobis Domine Deus noster, et quos sanctae crucis laetari fecisti honore, eius quoque perpetuis defende subsidiis. Per.

( MFR 3307. Rubrica) Missa in honore sanctae Mariae virginis.

( MFR 3308. ) Introitus. Salve sancta Parens enixa puerpera Regem, qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. V. Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

( MFR 3309. ) Oratio. Concede nos famulos tuos quaesumus Domine Deus perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosa beatae Mariae semper virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et futura perfrui laetitia. Per.

( MFR 3310. ) Lectio libri Sapientiae. Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea, et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

( MFR 3311. ) Graduale. Benedicta et venerabilis es virgo Maria, quae sine tactu pudoris inventa es Mater Salvatoris. V. Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.

( MFR 3312. ) Alleluia. V. Virga Iesse floruit, Virgo Deum et hominem genuit, pacem Deus reddidit in se reconcilians ima summis.

( MFR 3313. ) Secundum Lucam. In illo tempore loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi, beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti, at ille dixit, quin inmo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

( MFR 3314. ) Offertorium. Beata es virgo Maria quae omnium portasti creatorem, genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo.

( MFR 3315. ) Secreta. Tua Domine propitiatione et beatae Mariae semper virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat salutem. Per.

( MFR 3316. ) Communio. Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni Patris Filium.

( MFR 3317. ) Post communionem. Sumptis Domine salutis nostrae subsidiis, da quaesumus beatae Mariae semper virginis patrociniis nos ubique protegi, in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per.

( MFR 3318. Rubrica) Missa de sancta Maria.

( MFR 3319. ) Oratio. A cunctis nos quaesumus Domine mentis et corporis defende periculis, et intercedente gloriosa virgine Dei genitrice Maria, cum beatis apostolis tuis Petro et Paulo et omnibus sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem, ut destructis adversitatibus et erroribus universis, ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per.

( MFR 3320. ) Secreta. Exaudi nos Domine Deus noster, ut per huius sacramenti virtutem a cunctis nos mentis et corporis hostibus tuearis, gratiam tribuens in praesenti, et gloriam in futuro. Per.

( MFR 3321. ) Post communionem. Mundet et muniat quaesumus Domine divini sacramenti nos munus oblatum, et intercedente beata virgine Dei genitrice Maria, cum apostolis tuis Petro et Paulo, et omnibus sanctis, a cunctis nos reddat et perversitatibus expiatos et adversitatibus expeditos. Per.

( MFR 3322. Rubrica) Missa in honore apostolorum Petri et Pauli.

( MFR 3323. ) Oratio. Deus cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit, exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternitatis gloriam consequamur. Qui vivis.

( MFR 3324. ) Secreta. Offerimus tibi Domine preces et munera, quae ut tuo sint digna conspectui, apostolorum tuorum Petri et Pauli precibus adiuvemur. Per.

( MFR 3325. ) Post communionem. Protege Domine populum tuum, et apostolorum tuorum Petri et Pauli patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. Per.

( MFR 3326. Rubrica) Missa ad poscenda suffragia sanctorum.

( MFR 3327. ) Oratio. Concede quaesumus omnipotens Deus, ut intercessio nos sanctae Dei genitricis et virginis Mariae, sanctorumque omnium apostolorum martyrum confessorum atque virginum, et omnium electorum tuorum ubique laetificet, ut dum eorum merita recolimus patrocinia sentiamus. Per.

( MFR 3328. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et intercedentibus omnibus sanctis tuis, a cunctis nos defende periculis. Per.

( MFR 3329. ) Post communionem. Sumpsimus Domine, beatae Mariae semper virginis et omnium sanctorum tuorum memoriam celebrantes sacramenta caelestia, praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. Per.

( MFR 3330. Rubrica) Missa contra persecutores ecclesiae.

( MFR 3331. ) Oratio. Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces placatus admitte, ut destructis adversitatibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate. Per.

( MFR 3332. ) Secreta. Protege nos Domine quaesumus tuis mysteriis servientes, ut divinis rebus et corpore famulemur et mente. Per.

( MFR 3333. ) Post communionem. Quaesumus Domine Deus noster, ut quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per.

( MFR 3334. Rubrica) Missa pro pace.

( MFR 3335. ) Oratio. Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera, da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per.

( MFR 3336. ) Secreta. Deus qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus, dignare preces et hostias tibi dicatae plebis suscipere, ut pax a tua pietate concessa christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per.

( MFR 3337. ) Post communionem. Deus auctor pacis et amator, quem nosse vivere cui servire regnare est, protege ab omnibus inpugnationibus supplices tuos, ut qui in defensione tua confidimus nullius hostilitatis arma timeamus. Per.

( MFR 3338. Rubrica) Missa pro papa.

( MFR 3339. ) Oratio. Deus omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum n. quem pastorem ecclesiae tuae praeesse voluisti propitius respice, da ei quaesumus verbo et exemplo quibus praeest proficere, ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam. Per.

( MFR 3340. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et famulum tuum n. quem pastorem ecclesiae tuae esse voluisti, assidua protectione guberna. Per.

( MFR 3341. ) Post communionem. Haec nos quaesumus Domine divini sacramenti perceptio protegat, et famulum tuum n. quem pastorem ecclesiae tuae esse voluisti, una cum grege sibi conmisso salvet semper et muniat. Per.

( MFR 3342. Rubrica) Missa pro iter agentibus.

( MFR 3343. ) Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone, ut inter omnes viae et vitae huius varietates, tuo semper protegantur auxilio. Per.

( MFR 3344. ) Secreta. Propitiare Domine supplicationibus nostris, et has oblationes quas tibi offerimus pro famulis tuis benignus assume, ut viam illorum et praecedente gratia tua dirigas, et subsequente comitari digneris, ut de actu atque incolumitate eorum secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. Per.

( MFR 3345. ) Post communionem. Tua Domine famulos tuos sperantes in te quae sumpsimus sacramenta custodiant, et contra omnes adversos tueantur incursus. Per.

( MFR 3346. Rubrica) Missa pro infirmo.

( MFR 3347. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulo tuo pro quo misericordiae tuae imploramus auxilium, ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in ecclesia tua referat actiones. Per.

( MFR 3348. ) Secreta. Deus sub cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt, suscipe preces famulorum tuorum pro quibus aegrotantibus misericordiam tuam imploramus, ut de quorum periculo metuimus, de eorum salute laetemur. Per.

( MFR 3349. ) Post communionem. Deus infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmum famulum tuum ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae adiutus, Ecclesiae tuae sanctae incolumis representari mereatur. Per.

( MFR 3350. Rubrica) Missa in anniversario pontificis.

( MFR 3351. ) Oratio. Deus qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis, concede mihi indigno famulo tuo sacris convenienter deservire mysteriis, atque in omnibus tua misericordia protegat quem conscientiae reatus accusat. Per.

( MFR 3352. ) Secreta. Hostias tibi Domine laudis exsolvo suppliciter inplorans, ut quod inmerito contulisti, intercedente beato Petro apostolo tuo propitius exequaris. Per.

( MFR 3353. ) Post communionem. Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster, ut gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti, intercedente beato Petro apostolo tuo propitius muniendo custodias. Per.

( MFR 3354. Rubrica) Missa pro seipso sacerdote.

( MFR 3355. ) Oratio. Suppliciter te Deus Pater omnipotens qui es creator omnium rerum deprecor, ut dum me famulum tuum coram omnipotentia maiestatis tuae graviter deliquisse confiteor, manum misericordiae tuae mihi porrigas, quatenus dum hanc oblationem tuae pietati offero, quod nequiter admisi clementissime digneris absolvere. Per.

( MFR 3356. ) Secreta. Deus misericordiae Deus pietatis Deus indulgentiae, indulge quaeso et miserere mei, et sacrificium quod tuae pietati humiliter offero benigne digneris suscipere, ut peccata quae labentibus vitiis contraxi, pius ac propitius et miseratus indulgeas, ut loco penitentiae ac flumine lacrimarum concesso, veniam a te merear accipere delictorum. Per.

( MFR 3357. ) Post communionem. Deus vivorum et salvator omnium, qui non vis mortem peccatorum nec laetaris in perditione morientium, te suppliciter deprecor ut concedas mihi veniam delictorum, ut admissa defleam et ea postmodum non admittam, ut cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit, emundatum delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. Per.

( MFR 3358. Rubrica) Missa pro congregatione.

( MFR 3359. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulum tuum n. et super cunctam congregationem illi commissam spiritum gratiae salutaris, et ut in veritate tibi conplaceant perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per.

( MFR 3360. ) Secreta. Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende, et quas in honore nominis tui devota mente pro eis celebramus, proficere sibi sentiant ad medelam. Per.

( MFR 3361. ) Post communionem. Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio, et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per.

( MFR 3362. Rubrica) Missa pro temptatione carnis.

( MFR 3363.) Oratio. Ure igne sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine, ut tibi casto corpore serviamus et mundo corde placeamus. Per. In unitate.

( MFR 3364. ) Secreta. Dirumpe Domine vincula peccatorum nostrorum, ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus, retribue quae ante tribuisti, et salva nos per indulgentiam quos dignatus es salvare per gratiam. Per.

( MFR 3365. ) Post communionem. Domine adiutor et protector noster, adiuva nos et refloreat caro nostra vigore pudicitiae et sanctimoniae novitate, ereptamque de manu tartari in resurrectionis gaudium iubeas praesentari. Per.

( MFR 3366. Rubrica) Missa pro peccatis.

( MFR 3367. ) Oratio. Deus cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationem nostram, et quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absolvat. Per.

( MFR 3368. ) Alia oratio. Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confidentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. Per.

( MFR 3369. ) Secreta. Hostias tibi Domine placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas. Per.

( MFR 3370. ) Post communionem. Praesta nobis aeterne Salvator, ut percipientes hoc munere veniam peccatorum, deinceps peccata vitemus. Per.

( MFR 3371. Rubrica) Alia missa pro peccatis.

( MFR 3372. ) Oratio. Ineffabilem misericordiam tuam nobis Domine clementer ostende, ut simul nos et a peccatis omnibus exuas, et poenis quas pro his meremur eripias. Per.

( MFR 3373. ) Secreta. Purificet nos Domine quaesumus muneris praesentis oblatio, et dignos sacra participatione perficiat. Per.

( MFR 3374. ) Post communionem. Praesta quaesumus Domine ut terrenis affectibus expiati, ad superni plenitudinem sacramenti, cuius libavimus sancta tendamus. Per.

( MFR 3375. Rubrica) Missa pro amico.

( MFR 3376. ) Oratio. Deus qui iustificas inpium et non vis mortem peccatorum, maiestatem tuam suppliciter deprecamur, ut famulum tuum de tua misericordia confidentem, caelesti protegas benignus auxilio et assidua protectione conserves, ut tibi iugiter famuletur et nullis temptationibus a te separetur. Per.

( MFR 3377. ) Secreta. Huius Domine quaesumus virtute mysterii et a propriis nos munda delictis, et famulum tuum ab omnibus absolve peccatis. Per.

( MFR 3378. ) Post communionem. Purificent nos Domine quaesumus sacramenta quae sumpsimus, et famulum tuum ab omni culpa liberum esse concede, ut qui conscientiae reatu constringitur, caelestis remedii plenitudine glorietur. Per.

( MFR 3379. Rubrica) Alia missa pro amico.

( MFR 3380. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae, ut te donante tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. Per.

( MFR 3381. ) Secreta. Proficiat quaesumus Domine haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui, ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. Per.

( MFR 3382. ) Post communionem. Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam, ut per ea famulum tuum ab omni adversitate protegas. Per.

( MFR 3383. Rubrica) Missa pro salute vivorum.

( MFR 3384. ) Oratio. Pretende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii, ut et te toto corde perquirant, et quae digne postulant consequi mereantur. Per.

( MFR 3385. ) Secreta. Propitiare Domine supplicationibus nostris, et has oblationes fidelium tuorum quas tibi pro incolumitate eorum offerimus benignus assume, et ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. Per.

( MFR 3386. ) Post communionem. Da fidelibus tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam, ut in caritate divina firmati nullius temptationibus ab eius integritate vellantur. Per.

( MFR 3387. Rubrica) Missa pro femina.

( MFR 3388. ) Absolve quaesumus Domine delicta famulae tuae ill. et a peccatorum suorum nexibus quae pro sua fragilitate contraxit, tua benignitate liberetur. Per Dominum.

( MFR 3389. ) Secreta. Munera Domine oblata sanctifica, et famulam tuam a peccatorum maculis emunda. Per.

( MFR 3390. ) Post communionem. Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra curentur, et famulae tuae ill. iusta desideria inpleantur. Per Dominum nostrum.

( MFR 3391. Rubrica) Missa pro devotis amicis.

( MFR 3392. ) Oratio. Deus qui caritatis dona per gratiam sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infundisti, da famulis et famulabus tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et quae tibi placita sunt tota dilectione perficiant. Per. In unitate eiusdem.

( MFR 3393. ) Secreta. Miserere quaesumus Domine famulis et famulabus tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati, ut per haec sancta supernae benedictionis gratiam obtineant, et gloriam aeternae beatitudinis acquirant. Per.

( MFR 3394. ) Post communionem. Divina libantes mysteria quaesumus Domine, ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem, pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus maiestati. Per.

( MFR 3395. Rubrica) Missa ad pluviam postulandam.

( MFR 3396. ) Oratio. Deus in quo vivimus movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus. Per.

( MFR 3397. ) Secreta. Oblatis quaesumus Domine placare muneribus, et oportunum nobis tribue pluviae sufficientis auxilium. Per.

( MFR 3398. ) Post communionem. Da nobis quaesumus Domine pluviam salutarem, et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infundi. Per.

( MFR 3399. Rubrica) Missa ad poscendam serenitatem.

( MFR 3400. ) Oratio. Ad te nos Domine clamantes exaudi, et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus, ut qui pro peccatis nostris iuste affligimur, misericordia tua praeveniente clementiam sentiamus. Per.

( MFR 3401. ) Secreta. Praeveniat nos Domine quaesumus gratia tua semper et subsequatur, et has oblationes quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferimus assume, ut per intercessionem sanctorum tuorum cunctis nobis proficiant ad salutem. Per.

( MFR 3402. ) Post communionem. Plebs tua Domine capiat sacrae benedictionis augmentum, beneficiorum tuorum subleventur auxiliis, quae tantis intercessionum deprecationibus adiuvatur. Per.

( MFR 3403. Rubrica) Missa ad repellendam tempestatem.

( MFR 3404. ) Oratio. A domo tua quaesumus Domine spiritales nequitiae repellantur, et aeriarum discedat malignitas tempestatum. Per Dominum.

( MFR 3405. ) Secreta. Offerimus tibi Domine laudes et munera pro concessis beneficiis gratias referentes, et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. Per.

( MFR 3406. ) Post communionem. Omnipotens sempiterne Deus qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas, praesta supplicibus tuis ut et tranquillitatibus huius optatae consolationis laetemur, et dono tuae pietatis semper utamur. Per.

( MFR 3407. Rubrica) Missa generalis sancti Augustini.

( MFR 3408. ) Oratio. Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis, te suppliciter exoramus, ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet, vel futurum iam exutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus sanctis tuis pietatis tuae clementia omnium delictorum suorum veniam consequi mereantur aeternam. Per.

( MFR 3409. ) Secreta. Deus cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus, tribue quaesumus ut intercedentibus omnibus sanctis tuis, universorum quos in oratione conmendatos suscepimus, et nomina omnium fidelium beatae praedestinationis liber ascripta retineat. Per.

( MFR 3410. ) Post communionem. Purificent nos quaesumus omnipotens et misericors Deus sacramenta quae sumpsimus, et intercedentibus omnibus sanctis tuis praesta ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum sit fortitudo fragilium sit contra mundi pericula firmamentum, sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. Per.

( MFR 3411. Rubrica) Alia missa generalis.

( MFR 3412. ) Oratio. Pietate tua quaesumus Domine nostrorum solve vincula peccatorum, et intercedente beata Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, pontificem nostrum et nos famulos tuos et cunctum populum catholicum in omni sanctitate et religione custodi, omnesque consanguinitate ac familiaritate seu oratione nobis coniunctos a vitiis purga, virtutibus illustra, pacem et salutem nobis tribue, hostes visibiles et invisibiles remove, carnalia desideria repelle, aerem salubrem indulge, amicis et inimicis nostris caritatem largire, et omnibus fidelibus vivis et defunctis in terra viventium vitam et requiem aeternam concede. Per.

( MFR 3413. ) Secreta. Deus qui singulari corporis tui hostia totius mundi solvisti delicta, hac oblatione placatus maculas scelerum nostrorum absterge, et omnium christianorum vivorum et mortuorum peccata dimitte, nobisque praemia aeterna concede. Per.

( MFR 3414. ) Post communionem. Sumpta quaesumus Domine sacramenta caelestia omnia crimina nostra detergant, omnemque pravitatem et infirmitatem seu hosticam rabiem atque subitaneam mortem, meritis beatae Mariae semper virginis et omnium sanctorum a nobis procul repellant, et omnibus fidelibus vivis et defunctis prosint ad veniam, pro quorum tibi sunt oblata salute. Per.

( MFR 3415. Rubrica) Missa in honore sanctae Mariae.

( MFR 3416. ) Oratio. Deus qui de beatae Mariae virginis utero Verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti, praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per eundem.

( MFR 3417. ) Secreta. In mentibus nostris quaesumus Domine verae fidei sacramenta confirma, ut qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur, per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. Per.

( MFR 3418. ) Post communionem. Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde, ut qui angelo annuntiante Christi filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem.

( MFR 3419. Rubrica) Oratio de sanctis.

( MFR 3420. ) Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica, ut veniente Iesu Christo Filio tuo Domino nostro cum omnibus sanctis, paratam sibi in nobis inveniat mansionem.

( MFR 3421. ) Secreta. Oblatis Domine placare muneribus, et intercedentibus omnibus sanctis a cunctis nos defende periculis. Per Dominum.

( MFR 3422. ) Communio. Exultemus quaesumus Domine Deus noster omnes recti corde in unitate fidei congregati, ut veniente sponso Filio tuo unigenito Domino nostro cum omnibus sanctis immaculati occuramus illi in eius sanctorum comitatu.

( MFR 3423. Rubrica) Missa in honore sancti Antonii confessoris.

( MFR 3424. ) Oratio. Ecclesiam tuam Deus beati Antonii