The Text      


Celebrationis eucharisticae Ordine statuto, atque approbatis textibus ad Missale Romanum pertinentibus per Constitutionem Apostolicam Missale Romanum a Summo Pontifice PAULO VI die 3 aprilis 1969 datam, haec Sacra Congregatio pro Cultu Divino, de mandato eiusdem Summi Pontificis, novam hanc editionem Missalis Romani ad normam decretorum Concilii Vaticani II confectam promulgat et uti typicam declarat.

Ad usum autem novi Missalis Romani quod attinet, permittitur ut editio latina, statim ac in lucem edita fuerit, in usum assumi possit, opportunis adhibitis accommodationibus quae dies celebrationum Sanctorum respiciunt, donec Calendarium instauratum definitive in praxim adducatur; curae autem Conferentiarum Episcopalium committitur editiones lingua vernacula apparare, atque diem statuere, quo eaedem editiones, ab Apostolica Sede rite confirmatae, vigere incipiant.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Cum Missale Romanum denuo imprimendum sit, variationes et additamenta inducta sunt, ut haec nova editio respondeat documentis post eiusdem primam editionem anno 1970 publici iuris factis.

In Institutione generali, cuius numeri marginales non mutantur, descriptio habetur munerum acolythi et lectoris, loco munerum quae de subdiacono agebant inserta (nn. 142-152).

Alia immutatio alicuius momenti habetur in parte Missalis quae continet Missas rituales et pro variis necessitatibus. Quaedam formularia completa sunt, antiphonas ad introitum et ad communionem indicando. Insuper additi sunt textus Missae ritualis in dedicatione ecclesiae et altaris, necnon Missae pro reconciliatione atque, inter Missas votivas, textus Missarum, quae de B. Maria V. Ecclesiae Matre et de Ss.mo Nomine Mariae desiderabantur.

Quaedam aliae variationes minoris momenti in titulos et in rubricas inductae sunt, quo melius respondeant verbis seu dictionibus, quae in novis libris liturgicis occurrunt.

Hanc editionem alteram Missalis Romani Summus Pontifex PAULUS VI auctoritate sua approbavit, et Sacra Congregatio pro Cultu Divino nunc emittit et typicam esse declarat.

Curae erit Conferentiarum Episcopalium variationes in hac editione altera Missalis Romani contentas in editiones linguis vernaculis apparandis inducere.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Tertio ineunte millennio ab Incarnatione Domini, editionem Missalis Romani novam parare visum est, quae recentiora Apostolicae Sedis documenta et praesertim novum Codicem Iuris Canonici excipiat atque variis emendationis et ascriptionis necessitatibus obtemperet.

Ad Institutionem Generalem Missalis Romani quod attinet, nonnullae inductae sunt variationes dictionibus et praescriptis aliorum librorum liturgicorum congruentes necnon pastorali experientia commendatae. Casus asciti de facultate Sacrae Communionis sub utraque specie distribuendae clarius exponuntur; caput IX novae ex integro compositionis additum est, ubi via adumbratur Missale Romanum ad necessitates pastorales convenienter componendi.

Aliae formulae adduntur pro celebrationibus in Calendarium Romanum Generalem nuper insertis. Commune Beatae Mariae Virginis ad eiusdem Dei Genetricis cultum fovendum novis Missae formulariis ditatur. Item in aliis Communibus, in Missis pro variis necessitatibus vel ad diversa dispositis, necnon in Missis pro defunctis ordo orationum quandoque mutatus est ad congruentiam textuum accuratius servandam. In Missis Quadragesimae, iuxta antiquum morem liturgicum, pro unoquoque die oratio super populum inseritur.

In appendice ad Ordinem Missae inveniuntur etiam Prex Eucharistica pro Reconciliatione, necnon Prex Eucharistica peculiaris, quae pro variis necessitatibus adhiberi potest.

Hanc editionem tertiam Missalis Romani Summus Pontifex IOANNES PAULUS II die 10 mensis aprilis 2000 auctoritate sua approbavit et Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum nunc edit et typicam declarat.

Ex praesenti tertia typica editione Conferentiae Episcoporum curabunt ut, intra congruum tempus, novae versiones vernaculae Missalis Romani fideliter atque adamussim fiant, praecedentibus versionibus adhuc in usum accurate emendatis ad fidem textus originalis Latini, a Sede Apostolica ad normam iuris recognoscendae.

Haec porro tertia editio typica latina Missalis Romani adhiberi potest in celebratione Sanctissimae Eucharistiae inde a die quo publici iuris fiet, incipere autem vigebit in Sollemnitate Corporis et Sanguinis Domini anno 2000.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.



Missale Romanum, ex decreto Concilii Tridentini a Decessore Nostro S. Pio V anno mdlxx promulgatum, nemo non suscipit in multis iisque mirificis utilitatis fructibus esse numerandum, qui ex eadem Sacrosancta Synodo in universam Christi Ecclesiam dilapsi sunt. Per quattuor enim saecula, non modo illud ritus latini sacerdotes pro norma habuerunt, ad quam eucharisticum sacrificium facerent, sed sacri etiam Evangelii nuntii in omnes fere terras invexerunt. Innumeri praeterea sanctissimi viri animorum suorum erga Deum pietatem, haustis ex eo sive Sacrarum Scripturarum lectionibus sive precationibus, copiosius aluerunt, quarum praecipuam partem sanctus Gregorius Magnus in certum digesserat ordinem.

Sed ex quo tempore latius in christiana plebe increbescere et invalescere coepit sacrae fovendae liturgiae studium, quod, de Decessoris Nostri ven. rec. Pii XII sententia, ostendere visum est, aeque providentis Dei erga huius aetatis homines propensissimae voluntatis indicium, aeque Sancti Spiritus per Ecclesiam suam salutiferum transitum, palam pariter eluxit, Missalis Romani formulas tum aliquatenus recognoscendas tum accessionibus esse locupletandas. Cuius rei faciendae initium idem Decessor Noster attulit Vigilia paschali et Ordine Hebdomadae sanctae instauratis, qui proinde primum quasi gradum posuit ad Missale Romanum novis huius temporis animi sensibus accommodandum.

Recens autem Concilium Oecumenicum Vaticanum II, edita Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente, generalis renovationis Missalis Romani fundamenta locavit: statuens, ut primum textus et ritus ita ordinarentur, ut sancta, quae significarent, clarius exprimerent; deinde, ut Ordo Missae ita recognosceretur, ut singularum partium propria ratio necnon mutua conexio clarius paterent, atque pia et actuosa fidelium participatio facilior redderetur; tum ut, quo ditior mensa verbi Dei pararetur fidelibus, thesauri biblici largius aperirentur; ut postremo novus ritus concelebrationis conficeretur, Pontificali et Missali Romano inserendus.

Attamen huiusmodi Missalis Romani renovatio nequaquam ex improviso inducta putanda est; cum ad eam haud dubie viam munierint progressiones in disciplinis liturgicis, proximis hisce quattuor saeculis, factae. Nam si, post Concilium Tridentinum celebratum, ad Missalis Romani recognitionem non parum adiuvarunt evoluti et inspecti vetusti Bibliothecae Vaticanae aliique undique conquisiti codices, uti confirmatur Constitutione Apostolica Quo primum a Decessore Nostro S. Pio V data, posthaec nimirum hinc vetustissimi liturgici fontes et reperti et foras emissi sunt, hinc liturgicae Orientalis Ecclesiae formulae altius sunt investigatae; ita ut optarent multi, ut huius generis cum doctrinae tum pietatis divitiae, non modo in tabulariorum tenebris non iacerent, sed e contrario in lucem prolatae christianorum mentes animosque illustrarent et pascerent.

Nunc vero, ut novam Missalis Romani compositionem, summis saltem lineamentis, quasi praefiniamus, in primis animadvertimus, Institutione Generali, qua in libro tamquam prooemio usi sumus, novas normas eucharistici sacrificii celebrandi proponi, sive quoad ritus persolvendos et officia uniuscuiusque astantis et participis propria, sive quoad suppellectiles et loca rei divinae peragendae necessaria.

Praecipua instaurationis novitas in Precatione eucharistica, quam vocant, versari existimanda est. Quamvis enim in romano ritu prima eiusdem Precationis pars, hoc est praefatio, varias, saeculis volventibus, susceperit formulas, altera tamen pars, quam Canonem Actionis appellabant, per illud tempus, quod a iv ad v saeculum actum est, immutabilem induit formam; cum, e contrario, Liturgiae Orientales in ipsas Anaphoras quandam varietatem reciperent. Hac autem in re praeterquam quod Precatio eucharistica aucta est copia praefationum, vel ex antiquiore Romanae Ecclesiae traditione sumptarum, vel nunc primum compositarum, quibus et peculiares partes mysterii salutis clarius patefierent, et plura uberioraque gratias agendi argumenta praeberentur, praeterea ut eidem Precationi tres novi Canones adderentur statuimus. Attamen sive ut pastoralibus, quas nominant, rationibus consuleretur, sive ut concelebratio expeditius procederet, iussimus verba dominica in qualibet Canonis formula una eademque esse. Itaque in quavis Precatione eucharistica illa sic proferri volumus: supra panem: Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur; et supra calicem: Accipite et bibite ex eo omnes: Hic est enim calix Sanguinis mei novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Verba autem Mysterium fidei, de contextu verborum Christi Domini deducta, atque a sacerdote prolata, ad fidelium acclamationem veluti aditum aperiunt.

Quoad Ordinem Missae, ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores facti sunt. Ea namque praetermissa sunt, quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita, praesertim circa ritus oblationis panis et vini, et circa ritus fractionis panis et Communionis.

Huc accedit quod restituuntur ... ad pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum iniuria deciderunt; cuius generis sunt homilia et oratio universalis seu oratio fidelium et ritus paenitentialis, seu reconciliationis cum Deo et cum fratribus, initio Missae peragendus: cui, ut oportebat, suum redditum est momentum.

Ad haec, iuxta illud Concilii Vaticani II praescriptum, quo praecipiebatur ut intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum sanctarum populo legeretur, totum lectionum corpus diebus dominicis legendarum in trium annorum ordinem tributum est. Praeterea diebus utcumque festis, lectioni Epistulae et Evangelii alia praeponitur, ex Veteri Testamento, vel, tempore paschali, ex Actibus Apostolorum sumpta. Hac enim adhibita ratione, enucleatius mysterii salutis continuus processus illustratur, verbis Dei revelatis demonstratus. Quae amplissima lectionum biblicarum copia, qua diebus festis praestantior sacrarum Scripturarum pars fidelibus proponitur, accessione profecto completur reliquarum librorum sacrorum partium, quae diebus profestis recitantur.

Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in christifidelibus ea verbi Dei fames exstimuletur, qua, Spiritu Sancto duce, novi foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur. Hisce ita compositis, illud etiam vehementer fore confidimus, ut sacerdotes et fideles simul sanctius animum suum ad Cenam Domini praeparent, simul, sacras Scripturas altius meditati, verbis Domini uberius in dies alantur. Exinde denique sequetur, ut, iuxta Concilii Vaticani II monita, divinae litterae sive quasi quidam spiritualis vitae fons perennis, sive praecipuum christianae doctrinae tradendae argumentum, sive demum cuiusvis theologicae institutionis medulla ab omnibus habeantur.

Verumtamen in hac Missalis Romani instauratione, non solum tres, de quibus adhuc diximus, partes, hoc est Precatio eucharistica, Ordo Missae et Ordo lectionum, mutatae sunt, sed ceterae etiam, in quibus idem constat, recognitae et valde variatae sunt, id est: Temporale, Sanctorale, Commune Sanctorum, Missae rituales et Missae votivae, quae vocant. In quibus peculiaris quaedam diligentia ad orationes adhibita est, quae non solum numero auctae sunt, ut novis horum temporum necessitatibus novae responderent, sed etiam vetustissimae ad antiquorum textuum fidem redditae. Ex quo factum est, ut singulis praecipuorum temporum liturgicorum feriis, scilicet Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, diversa cotidie adiceretur oratio.

Quod reliquum est, licet textus Gradualis Romani, ad cantum saltem quod attinet, non fuerit mutatus, tamen, facilioris intellectus gratia, sive psalmus ille responsorius, de quo S. Augustinus et S. Leo Magnus saepe commemorant, sive antiphonae ad introitum et ad Communionem in Missis lectis adhibendae, pro opportunitate, instaurata sunt.

Ad extremum, ex iis quae hactenus de novo Missali Romano exposuimus quiddam nunc cogere et efficere placet. Cum Decessor Noster S. Pius V principem Missalis Romani editionem promulgavit, illud veluti quoddam unitatis liturgicae instrumentum idemque tamquam genuini religiosique cultus in Ecclesia monumentum christiano populo repraesentavit. Haud secus Nos, etsi, de praescripto Concilii Vaticani II, in novum Missale legitimas varietates et aptationes ascivimus, nihilo tamen secius fore confidimus, ut hoc ipsum a christifidelibus quasi subsidium ad mutuam omnium unitatem testandam confirmandamque accipiatur, utpote cuius ope, in tot varietate linguarum, una eademque cunctorum precatio ad caelestem Patrem, per summum Pontificem nostrum Iesum Christum, in Spiritu Sancto, quovis ture fragrantior ascendat.

Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus vigere incipient a die xxx proximi mensis Novembris hoc anno, id est a Dominica I Adventus.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.


Mysterii Paschalis celebrationem potissimum habere in religioso christianorum cultu momentum, eandemque per dierum, hebdomadarum totiusque anni explicari cursum, dilucide sacrosancto Concilio Vaticano II docemur. Ex quo sequitur, opus esse, ut idem paschale Christi mysterium in instauratione anni liturgici, cuius normae ab ipsa Sancta Synodo traditae sunt, in clariore luce ponatur, sive ad ordinationem Proprii, quod vocant, de Tempore ac de Sanctis, sive ad Calendarii Romani recognitionem quod attinet.


Re enim vera, progredientibus saeculis, factum est, ut tum ex auctis pervigiliis, religiosis festis, eorumque per octo dies celebrationibus, tum ex variis anni liturgici sensim intersertis partibus, ita non numquam peculiaribus pietatis exercitationibus christifideles uterentur, ut eorum mentes a praecipuis divinae redemptionis mysteriis quadamtenus sevocari viderentur.

Sed neminem latet, a Decessoribus Nostris S. Pio X et ven. rec. Ioanne XXIII nonnulla data esse praecepta eo spectantia, ut pariter dies dominica, in suam pristinam dignitatem restituta, vere proprieque primordialis dies festus ab omnibus haberetur, pariter liturgica sacrae Quadragesimae celebratio instauraretur. Neque minus tenetur, Decessorem Nostrum ven. rec. Pium XII decreto facto mandavisse, ut apud Ecclesiam Occidentalem, inter Noctem paschalem, sollemnis pervigilia redintegraretur; in qua, dum Sacramenta christianae initiationis celebrarentur, populus Dei cum Christo Domino resurgente suum renovaret spirituale foedus.

Hi videlicet Summi Pontifices, sanctorum Patrum institutionem firmiterque catholicae Ecclesiae traditam doctrinam secuti rectissime sentiebant, annali Liturgiae cursu non modo facta commemorari, quibus Christus Iesus salutem nobis moriendo attulit, aut praeteritarum rerum gestarum memoriam repeti, quam meditantes christifidelium animi, vel simpliciores, erudirentur et nutrirentur, verum etiam iidem edocebant anni liturgici celebrationem peculiari sacramentali vi et efficacia pollere ad christianam vitam alendam. Quod quidem Nosmetipsi et sentimus et profitemur.

Recte igitur ac merito cum sacramentum Nativitatis Christi eiusque in mundo agimus manifestationem, illud deprecamur, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur; et cum eiusdem Christi Pascha renovamus, a summo Deo poscimus, ut, qui cum Christo sint renati, sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt. Nam, ut Concilii Oecumenici Vaticani II verbis utamur, Ecclesia mysteria redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur.

Quam ob rem anni liturgici recognitio, normaeque eius instaurationem consequentes, ad nihil aliud pertinent, nisi ut fideles per fidem, spem, caritatem ardentius cum toto ... Christi mysterio per anni circulum explicato communicent.

A quo argumento illud haudquaquam dissidere existimamus, etiam festa beatae Mariae Virginis, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur, et memorias Sanctorum, quibus iure merito dominorum nostrorum Martyrum et Victorum natalicia accensentur, nitida luminis claritate fulgere; cum festa Sanctorum mirabilia ... Christi in servis eius praedicent, et fidelibus opportuna praebeant exempla imitanda. Etenim hoc firmum certumque semper Ecclesiae catholicae fuit, Sanctorum festis paschale Christi mysterium nuntiari ac renovari.

Quapropter, cum infitias ire non liceat, labentibus saeculis, plura quam par esset Sanctorum festa inducta esse, convenienter Sancta Synodus monuit: Ne festa Sanctorum festis ipsa mysteria salutis recolentibus praevaleant, plura ex his particulari cuique Ecclesiae vel Nationi vel Religiosae Familiae relinquantur celebranda, iis tantum ad Ecclesiam universam extensis, quae Sanctos memorant, momentum universale prae se ferentes.

Iamvero haec Concilii Oecumenici decreta ad effectum adducendi causa, hinc nonnullorum Sanctorum nomina a Calendario generali sublata sunt, hinc facultas est concessa, ut aliorum Sanctorum memoriae, cum libet, agantur, eorumque cultus, in suis cuiusque regionibus tributus, congruenter restituatur. Ex quo natum est, ut quorundam Sanctorum non ubicumque terrarum notorum, a Calendario Romano expunctis nominibus, ibidem nomina recepta sint quorundam Martyrum, in iis ortorum regionibus, ad quas Evangelii nuntium serius manavit; ita ut in eodem indice omnium gentium quidam quasi vicarii, vel profuso pro Christo sanguine, vel praestantissimis adhibitis virtutibus insignes, pari dignitate conspiciantur.

Has ob causas putamus, novum generale Calendarium, ad usum latini ritus digestum, sive magis cum huius temporis pietatis rationibus et sensibus congruere, sive aptius eam Ecclesiae proprietatem, qua est universalis, referre; utpote quod praeclarissimorum virorum nomina deinceps proponat, qui perspicua sanctitatis specimina, multiplicibus excultae modis, cuncto populo Dei apponant. Quod quantum ad spiritualem totius christianae multitudinis utilitatem conducat supervacaneum est dicere.

Huiusmodi ergo causis diligentissime coram Domino perpensis, novum Calendarium Romanum generale a Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia compositum, itemque normas universales ad ordinationem anni liturgici spectantes, Apostolica Nostra auctoritate approbamus, ut a die I mensis Ianuarii proximi anni mcmlxx vigere incipiant, iuxta decreta, quae Sacra Rituum Congregatio coniuncte cum Consilio, de quo mox diximus, fecerit, usque ad illud tempus valitura, quo Missale et Breviarium rite instaurata edita erunt.

Quaecumque vero Nostris hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris latis, ceterisque praescriptionibus mentione et derogatione dignis.

Christi opus salutiferum sancta Ecclesia, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrat. In unaquaque hebdomada, die quae dominica appellatur, memoriam agit Resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno, maxima Paschae sollemnitate, una cum beata eius Passione frequentat. Per anni vero circulum Christi totum mysterium explicat nataliciaque Sanctorum commemorat. Variis autem anni liturgici temporibus, iuxta traditas disciplinas, Ecclesia fidelium eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes, instructionem, precationem, paenitentiae et misericordiae opera.

Principia quae sequuntur tum ad Ritum romanum tum ad omnes alios Ritus applicari possunt ac debent, normae tamen practicae solum ritum romanum spectare intellegendae sunt, nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque ritus afficiant.

Unusquisque dies sanctificatur liturgicis populi Dei celebrationibus, praesertim vero sacrificio eucharistico et Officio divino. Dies liturgicus decurrit a media nocte ad mediam noctem. Celebratio vero dominicae et sollemnitatum incipit iam vespere diei praecedentis.

Primo uniuscuiusque hebdomadae die, quae dies Domini seu dies dominica nuncupatur, Ecclesia, ex traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, mysterium paschale celebrat. Itaque dominica uti primordialis dies festus haberi debet.

Propter suum peculiare momentum, dominica suam cedit celebrationem solummodo sollemnitatibus necnon festis Domini; dominicae vero Adventus, Quadragesimae et Paschae super omnia festa Domini et super omnes sollemnitates praecedentiam habent. Sollemnitates autem in his dominicis occurrentes ad feriam secundam sequentem transferuntur, nisi agatur de occurrentia in Dominica in Palmis aut in Dominica Resurrectionis Domini.

Dominica excludit per se assignationem perpetuam alius celebrationis. Attamen:

dominica infra octavam Nativitatis Domini, fit festum S. Familiae;

dominica post diem 6 ianuarii, fit festum Baptismatis Domini;

dominica post Pentecosten, fit sollemnitas Ss.mae Trinitatis;

dominica ultima " per annum ", fit sollemnitas Domini nostri Iesu Christi universorum Regis.

Ubi autem sollemnitates Epiphaniae, Ascensionis et Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non sunt de praecepto servandae, assignentur dominicae tamquam diei proprio, hac ratione:

Epiphania, dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti;

Ascensio, dominicae VII Paschae;

sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, dominicae post Ss.mam Trinitatem.

Anni circulo, Ecclesia, mysterium Christi celebrando, etiam beatam Dei Genetricem Mariam cum peculiari amore veneratur, memoriasque Martyrum aliorumque Sanctorum pietati fidelium proponit.

Sancti qui momentum universale prae se ferunt in Ecclesia universa obligatorie celebrantur; ceteri, aut in calendario inscribuntur ad libitum tamen celebrandi, aut particulari cuique Ecclesiae, vel nationi, vel religiosae familiae, relinquuntur colendi.

Celebrationes, iuxta momentum quod ipsis tribuitur, ita inter se distinguuntur et nominantur: sollemnitas, festum, memoria.

Sollemnitates inter dies praecipuos adnumerantur, quorum celebratio incipit a I Vesperis, die praecedenti. Nonnullae sollemnitates etiam Missa propria vigiliae ditantur, vespere diei praecedentis adhibenda, si Missa horis vespertinis celebratur.

Summarum sollemnitatum Paschae et Nativitatis celebratio per octo dies continuos protrahitur. Utraque octava legibus propriis ordinatur.

Festa intra fines diei naturalis celebrantur; proinde non habent I Vesperas, nisi de festis Domini agatur quae in dominicis " per annum " et temporis Nativitatis occurrunt et pro earum Officio substituuntur.

Memoriae sunt obligatoriae vel ad libitum; earum autem celebratio cum celebratione feriae occurrentis componitur secundum normas, quae in Institutionibus generalibus Missalis Romani et de Liturgia Horarum exponuntur. Memoriae vero obligatoriae, quae occurrunt in feriis Quadragesimae, solummodo tamquam memoriae ad libitum celebrari possunt. Si eodem die plures inscribuntur in calendario memoriae ad libitum, una tantum celebrari potest, omissis ceteris.

In sabbatis " per annum ", in quibus non occurrat memoria obligatoria, fieri potest memoria ad libitum de beata Maria Virgine.

Hebdomadae dies, qui post dominicam decurrunt, feriae nuncupantur; diversa tamen ratione celebrantur, iuxta momentum ipsis proprium:

feria IV Cinerum et feriae Hebdomadae sanctae, a feria II ad feriam V inclusive, omnibus aliis celebrationibus praeferuntur;

feriae Adventus, a die 17 ad diem 24 decembris inclusive, et omnes feriae Quadragesimae memoriis obligatoriis praeferuntur;

ceterae feriae omnibus sollemnitatibus et festis cedunt et cum memoriis componuntur.

Totum Christi mysterium per anni circulum ab Ecclesia recolitur, ab incarnatione usque ad diem Pentecostes et ad exspectationem adventus Domini.

Cum vero humanae redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus adimpleverit Christus praecipue per suum paschale mysterium, quo mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit, sacrum paschale Triduum Passionis et Resurrectionis Domini uti totius anni liturgici culmen effulget. Fastigium igitur, quod dies dominica habet in hebdomada, sollemnitas Paschae habet in anno liturgico.

Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini incipit a Missa vespertina in Cena Domini, habet suum centrum in Vigilia paschali, et clauditur Vesperis dominicae Resurrectionis.

Feria VI in Passione Domini, et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto usque ad Vigiliam paschalem, ubique celebratur sacrum ieiunium paschale.

Vigilia paschalis, nocte sancta qua Dominus resurrexit, habetur ut " mater omnium sanctarum Vigiliarum ", in qua Ecclesia Christi resurrectionem vigilando exspectat, eamque in sacramentis celebrat. Ergo tota huius sacrae Vigiliae celebratio nocte peragi debet, ita ut vel incipiatur post initium noctis vel finiatur ante diei dominicae diluculum.

Quinquaginta dies a dominica Resurrectionis ad dominicam Pentecostes in laetitia et exsultatione celebrantur sicut unus dies festus, immo " magna dominica ". Hi sunt dies in quibus praecipue cantatur Alleluia.

Dominicae huius temporis veluti dominicae Paschae habentur et, post dominicam Resurrectionis, dominicae II, III, IV, V, VI, VII Paschae nuncupantur; concluditur autem hoc sacrum quinquaginta dierum tempus dominica Pentecostes.

Octo primi dies temporis paschalis constituunt octavam Paschae et uti sollemnitates Domini celebrantur.

Quadragesima die post Pascha celebratur Ascensio Domini, nisi, ubi non est de praecepto servanda, VII dominica Paschae fuerit assignata (cf. n. 7).

Feriae post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten inclusive ad adventum praeparant Spiritus Sancti Paracliti.

Tempus Quadragesimae ordinatur ad praeparationem celebrationis Paschae: liturgia enim quadragesimalis tam catechumenos, per diversos initiationis christianae gradus, quam fideles, memoriam Baptismi recolentes et paenitentiam agentes, componit ad celebrandum paschale mysterium.

Tempus Quadragesimae decurrit a feria IV Cinerum ad Missam in Cena Domini exclusive. Ab initio Quadragesimae usque ad Vigiliam paschalem non dicitur .

Feria IV in capite Quadragesimae, quae ubique habetur ut dies ieiunii,14 imponuntur cineres.

Dominicae huius temporis appellantur dominicae I, II, III, IV, V in Quadragesima. Dominica sexta, in qua initium sumit Hebdomada sancta, dicitur Alleluia " Dominica in palmis de Passione Domini ".

Hebdomada sancta ordinatur ad recolendam Passionem Christi ab eius ingressu messianico in Ierusalem. Feria V Hebdomadae sanctae, mane, Episcopus, Missam cum suo presbyterio concelebrans, olea sancta benedicit et chrisma conficit.

Post annuam mysterii paschalis celebrationem, nihil antiquius habet Ecclesia quam memoriam Nativitatis Domini et primarum eius manifestationum recolere: quod fit tempore Nativitatis.

Tempus Nativitatis decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad dominicam post Epiphaniam, seu post diem 6 ianuarii, inclusive.

Missa in Vigilia Nativitatis adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas. Die autem Nativitatis Domini, Missa ter celebrari potest, secundum antiquam traditionem romanam, scilicet in nocte, in aurora et in die.

Nativitas Domini suam habet octavam sic ordinatam:

dominica infra octavam, vel, ea deficiente, die 30 decembris, fit festum S. Familiae Iesu, Mariae et Ioseph;

die 26 decembris, fit festum S. Stephani, Protomartyris;

die 27 decembris, fit festum S. Ioannis, Apostoli et Evangelistae;

die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium;

dies 29, 30, 31 sunt dies infra octavam;

die 1 ianuarii, in octava Nativitatis, fit sollemnitas Sanctae Dei Genetricis Mariae, in qua commemoratur etiam impositio Ss.mi Nominis Iesu.

Dominica a die 2 ad diem 5 ianuarii occurrens est Dominica II post Nativitatem.

Epiphania Domini celebratur die 6 ianuarii, nisi, ubi non est de praecepto servanda, assignata sit dominicae a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti (cf. n. 7).

Dominica post diem 6 ianuarii occurrente, fit festum Baptismatis Domini.

Tempus Adventus duplicem habet indolem: est enim tempus praeparationis ad sollemnia Nativitatis, in quibus primus Dei Filii adventus ad homines recolitur, ac simul tempus quo per hanc recordationem mentes diriguntur ad exspectationem secundi Christi adventus in fine temporum. His duabus rationibus, tempus Adventus se praebet ut tempus devotae ac iucundae exspectationis.

Tempus Adventus incipit a I Vesperis dominicae quae incidit in diem 30 novembris vel est huic vicinior, et explicit ante I Vesperas Nativitatis Domini.

Dominicae huius temporis nuncupantur dominicae I, II, III, IV Adventus.

Feriae a die 17 ad diem 24 decembris inclusive modo magis directo ad praeparationem Nativitatis Domini ordinantur.

Praeter tempora propriam indolem habentia, triginta tres vel triginta quattuor supersunt hebdomadae per anni circulum, in quibus non celebratur peculiaris mysterii Christi aspectus; sed potius ipsum mysterium Christi in sua plenitudine recolitur, praesertim vero diebus dominicis. Huiusmodi periodus, tempus " per annum " nuncupatur.

Tempus " per annum " incipit feria II quae sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem et protrahitur usque ad feriam III ante Quadragesimam inclusive; iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes et explicit ante I Vesperas dominicae I Adventus. Eadem ratione adhibetur series formulariorum, quae pro dominicis et feriis huius temporis invenitur tum in Missali tum in Liturgia Horarum (voll. III-IV).

In Rogationibus et Quattuor anni Temporibus, Ecclesia solet pro variis hominum necessitatibus, imprimis vero pro fructibus terrae et hominum laboribus, Dominum exorare, eique publice gratias referre.

Ut Rogationes et Quattuor anni Tempora diversis locorum et fidelium necessitatibus aptari possint, quoad tempus et rationem illa celebrandi a Conferentiis Episcoporum ordinentur oportet. De eorum proinde amplitudine celebrationis, per unum vel plures dies protrahendae, de eorum iteratione per anni decursum, normae statuantur a competenti auctoritate, attentis necessitatibus localibus.

Missa pro singulis diebus harum celebrationum, inter Missas pro variis necessitatibus eligatur, quae sit magis accommodata supplicationum proposito.

Ordinatio celebrationis anni liturgici calendario regitur, quod est generale vel particulare, prouti statutum est in usum totius Ritus romani, vel in usum alicuius Ecclesiae particularis vel familiae religiosae.

In calendario generali universus cyclus celebrationum inscribitur, tum mysterii salutis in Proprio de tempore, tum eorum Sanctorum qui momentum universale prae se ferunt, et ideo obligatorie ab omnibus celebrantur, tum aliorum qui universalitatem et continuitatem sanctitatis in populo Dei demonstrant. Calendaria vero particularia celebrationes magis proprias continent congruenti ratione cum cyclo generali organice compositas. Singulae enim Ecclesiae vel familiae religiosae Sanctos, qui ipsis sunt peculiari ratione propria, peculiari honore prosequantur oportet. Calendaria tamen particularia, a competenti auctoritate componenda, ab Apostolica Sede sunt probanda.

In componendis calendariis particularibus, ad haec attendatur:

Proprium de tempore, seu cyclus temporum, sollemnitatum et festorum, quo mysterium redemptionis in anno liturgico explicatur et colitur, integer semper servetur, et debita praeminentia gaudeat super celebrationes particulares.

Celebrationes propriae organice cum celebrationibus universalibus componantur, attentis ordine et praecedentia in tabula dierum liturgicorum pro singulis indicatis. Ne tamen calendaria particularia plus aequo onerentur, singuli Sancti unica celebratione in anno liturgico gaudeant, servata, ubi rationes pastorales id suadeant, altera celebratione in forma memoriae ad libitum pro translatione aut inventione sanctorum Patronorum aut Fundatorum Ecclesiarum vel familiarum religiosarum.

Celebrationes indultae ne sint duplicatio aliarum celebrationum in cyclo mysterii salutis iam occurrentium, neque numero plus aequo augeantur.

Quamvis conveniat ut quaevis dioecesis suum Calendarium et Proprium Officiorum atque Missarum habeat, nihil tamen obstat quominus Calendaria et Propria habeantur universae provinciae aut regioni aut nationi, vel etiam latiori dicioni, communia, ab iis quorum interest, mutua cooperatione paranda. Quod principium, aequa ratione, servari potest etiam in calendariis religiosis pro pluribus provinciis eiusdem dicionis civilis.

Calendarium particulare conficitur inserendo calendario generali sollemnitates, festa et memorias quae sunt propria, idest:

In calendario dioecesano, praeter celebrationes Patronorum, et dedicationis ecclesiae cathedralis, Sancti et Beati, qui cum dioecesi peculiarem habent necessitudinem, ex. gr. originis, commorationis longioris, obitus.

In calendario religioso, praeter celebrationes Tituli, Fundatoris et Patroni, Sancti et Beati, qui illius familiae religiosae sodales fuerunt vel cum ea peculiarem relationem habuerunt.

In calendario singularum ecclesiarum, praeter celebrationes proprias dioecesis aut familiae religiosae, celebrationes ipsius ecclesiae propriae, quae in tabula dierum liturgicorum recensentur, necnon Sancti quorum corpus in eadem ecclesia asservatur. Sodales autem familiarum religiosarum cum communitate Ecclesiae localis iunguntur in celebrandis anniversario dedicationis ecclesiae cathedralis et Patronis principalibus loci et amplioris dicionis ubi degunt.

Quando aliqua dioecesis vel aliqua familia religiosa pluribus Sanctis et Beatis decoratur, cavendum est ne calendarium universae dioecesis vel universi Instituti plus aequo gravetur. Proinde:

haberi potest imprimis celebratio communis omnium Sanctorum et Beatorum dioecesis vel familiae religiosae, vel alicuius ordinis eorum;

singulari celebratione inscribantur calendario tantummodo Sancti vel Beati, qui peculiare momentum prae se ferunt pro universa dioecesi vel familia religiosa;

ceteri Sancti et Beati celebrentur tantum iis in locis cum quibus strictiores habent necessitudines, aut ubi eorum corpus asservatur.

Celebrationes propriae, nisi aliter pro aliquibus earum in tabula dierum liturgicorum praevideatur, aut peculiares rationes exstent historicae aut pastorales, ut memoriae obligatoriae vel ad libitum inscribantur. Nihil tamen impedit quominus aliquae celebrationes pro certis locis modo sollemniore fiant quam in universa dioecesi vel familia religiosa.

Celebrationes calendario proprio inscriptae ab omnibus qui ad illud calendarium tenentur servari debent; et nonnisi approbante Apostolica Sede e calendario expungi vel gradu mutari possunt.

Sanctos consuevit Ecclesia celebrare ipsorum die natalicio: quod opportune servetur etiam in propriis celebrationibus calendario particulari inscribendis. Attamen, etsi celebrationes propriae peculiare momentum habent pro singulis Ecclesiis particularibus vel familiis religiosis, valde tamen expedit ut, in celebrandis sollemnitatibus, festis et memoriis obligatoriis, quae in calendario generali recensentur, unitas, quantum fieri potest, habeatur. Proinde in celebrationibus propriis calendario particulari inscribendis, haec serventur:

Celebrationes quae etiam in calendario generali recensentur, eodem die quo ibi inscriptae sunt, calendario proprio inscribantur, mutato, si necesse est, gradu celebrationis. Idem servetur in inscribendis celebrationibus alicui tantum ecclesiae propriis, ad calendarium dioecesanum vel religiosum quod attinet.

Celebrationes Sanctorum, quae in calendario generali non inveniuntur, diei natalicio assignentur. Quando vero dies natalicius ignoratur, celebratio assignetur diei alia ratione eidem Sancto proprio, ex. gr. diei ordinationis, inventionis, translationis; secus diei qui in calendario particulari liber sit ab aliis celebrationibus.

Si vero dies natalicius vel proprius impeditur alia celebratione obligatoria, etiam inferioris gradus, in calendario generali vel particulari, assignetur proximiori diei similiter non impedito.

Attamen si agitur de celebrationibus quae ob rationes pastorales ad alium diem transferri nequeunt, transferatur celebratio impediens.

Aliae celebrationes, quae indulta vocantur, inscribantur die aptiore sub respectu pastorali.

Ut autem cyclus anni liturgici plena sua luce fulgeat, neque celebrationes Sanctorum perpetuo impediantur, dies quibus plerumque tempus Quadragesimae et octava Paschae occurrunt, necnon dies a 17 ad 31 decembris, a celebrationibus particularibus liberi maneant, nisi agatur de memoriis non obligatoriis vel de festis de quibus in tabula dierum liturgicorum, n. 8 a, b, c, d, aut de sollemnitatibus quae ad aliud tempus nequeunt transferri. Sollemnitas S. Ioseph, ubi est de praecepto servanda, si cum Dominica in palmis de Passione Domini occurrit, anticipatur sabbato praecedenti, die 18 martii. Ubi vero non est de praecepto servanda, a Conferentia Episcoporum ad alium diem extra Quadragesimam transferri potest.

Si qui Sancti vel Beati una simul calendario inscribuntur, simul semper celebrantur, quoties eodem gradu sunt celebrandi, etsi unus aut aliqui eorum sunt magis proprii. Si vero unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis gradu superiore sunt celebrandi, fiat Officium de his tantum, omissa celebratione ceterorum, nisi conveniat eos alii diei assignare ad modum memoriae obligatoriae.

Ad bonum pastorale fidelium procurandum, in dominicis " per annum ", licet eas celebrationes agere, quae infra hebdomadam occurrunt, quaeque ipsorum fidelium pietati sunt acceptae, dummodo hae in tabula praecedentiae ipsi dominicae praeponantur. De his celebrationibus dici possunt omnes Missae quae concurrente populo celebrantur.

Praecedentia inter dies liturgicos, quoad eorum celebrationem, unice regitur sequenti tabula.

Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini.

Nativitas Domini, Epiphania, Ascensio et Pentecostes. Dominicae Adventus, Quadragesimae et Paschae. Feria IV Cinerum. Feriae Hebdomadae sanctae, a feria II ad feriam V inclusive. Dies infra octavam Paschae.

Sollemnitates Domini, beatae Mariae Virginis, et Sanctorum in Calendario generali inscriptae. Commemoratio omnium fidelium defunctorum.

Sollemnitates propriae, nempe: a) Sollemnitas Patroni principalis loci seu oppidi aut civitatis. b) Sollemnitas dedicationis et anniversarii dedicationis ecclesiae propriae. c) Sollemnitas Tituli ecclesiae propriae. d) Sollemnitas aut Tituli, aut Fundatoris, aut Patroni principalis Ordinis seu Congregationis.

Festa Domini in Calendario generali inscripta.

Dominicae temporis Nativitatis et dominicae " per annum ".

Festa beatae Mariae Virginis et Sanctorum Calendarii generalis.

Festa propria, nempe: a) Festum Patroni principalis dioecesis. b) Festum anniversarii dedicationis ecclesiae cathedralis. c) Festum Patroni principalis regionis aut provinciae, nationis, amplioris territorii. d) Festum Tituli, Fundatoris, Patroni principalis Ordinis seu Congregationis et provinciae religiosae, salvis praescriptis sub n. 4. e) Alia festa alicui ecclesiae propria. f) Alia festa inscripta in calendario cuiusque dioecesis vel Ordinis seu Congregationis.

Feriae Adventus a die 17 ad 24 decembris inclusive. Dies infra octavam Nativitatis. Feriae Quadragesimae.

Memoriae obligatoriae Calendarii generalis.

Memoriae obligatoriae propriae, nempe: a) Memoriae Patroni secundarii loci, dioecesis, regionis aut provinciae religiosae. b) Aliae memoriae obligatoriae inscriptae in calendario cuiusque dioecesis, vel Ordinis seu Congregationis.

Memoriae ad libitum, quae tamen, modo quidem peculiari in Institutionibus generalibus Missalis Romani et de Liturgia Horarum descripto, fieri possunt etiam diebus de quibus sub n. 9. Hac eadem ratione, ut memoriae ad libitum celebrari possunt memoriae obligatoriae, quae accidentaliter occurrunt in feriis Quadragesimae.

Feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive. Feriae temporis Nativitatis a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam. Feriae temporis paschalis a feria II post octavam Paschae ad sabbatum ante Pentecosten inclusive. Feriae " per annum ".

Si eodem die plures celebrationes occurrunt, fit de ea quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum. Attamen sollemnitas, quae impeditur a die liturgico, qui praecedentia gaudeat, ad proximiorem diem transferatur qui sit liber a diebus sub nn. 1-8 in tabula praecedentiae recensitis, servatis iis quae n. 5 statuuntur. Sollemnitas vero Annuntiationis Domini, quotiescumque occurrit aliquo die Hebdomadae sanctae, semper ad feriam II post dominicam II Paschae erit transferenda. Reliquae celebrationes eo anno omittuntur.

Si vero eodem die celebrandae sint Vesperae Officii currentis et I Vesperae diei sequentis, praevalent Vesperae celebrationis quae in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum; in casu autem paritatis, Vesperae diei currentis.


Made with Concordance