Textus
Varietates legitimae in Ritum romanum temporibus praeteritis introductae sunt atque ut novae introducerentur, praesertim in Missionibus, praevidit Concilium Vaticanum II per Constitutionem Sacrosanctum Concilium. Etenim Ecclesia, in iis quae ad fidem aut bonum totius communitatis non tangunt, rigidam unius tenoris formam ne in Liturgia quidem imponere cupit , quippe quae formarum familiarumque liturgicarum diversitatem agnoverit et adhuc agnoscat, ita ut huiusmodi varietatem nedum suae ipsius nocere unitati, eam potius fovere protenus censeat.
In Litteris Apostolicis Vicesimus quintus annus Summus Pontifex Ioannes Paulus II conatum Liturgiam inserendi in variis culturis tamquam officium proponit magni ponderis ad liturgicam instaurationem exsequendam. Huiusmodi labor, in praecedentibus Instructionibus et in libris liturgicis indicatus, perstat perficiendus experientia duce, culturales valores assumendo, ubi necessitas id exigit, qui convenire possunt veris et germanis aspectibus Liturgiae, substantiali servata Ritus romani unitate, in libris liturgicis expressa .
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, de mandato Summi Pontificis hanc Instructionem paravit, in qua Normae ad aptationem ingenio et traditionibus populorum perficiendam, sub nn. 37-40 in Constitutione Sacrosanctum Concilium latae, clarius definiuntur, nonnulla principia, in iisdem articulis verbis generalioribus expressa, pressius explicantur, praescripta declarantur ac denique rationes servandae in iisdem exsequendis determinantur, ita ut in posterum haec materia secundum eadem in praxim deducatur. Dum enim principia theologica relate ad quaestiones de fide et inculturatione altius adhuc investiganda sunt, bonum visum est Dicasterio Episcopis Conferentiisque Episcoporum auxilium suppeditare, ut facilius considerent vel ad effectum adducant, ad normam iuris, aptationes in libris liturgicis statutas, accommodationes iam forte concessas critico examine subiciant, ac denique, si in nonnullis culturis pastoralis necessitas illa aptationis Liturgiae forma urgeat, quae eadem Constitutione vocatur profundior ac simul tamquam difficilior indicatur, aptius in usu et praxi secundum ius ordinetur.
Constitutio Sacrosanctum Concilium de Liturgica aptatione tractavit indicans quaedam eius genera, Ecclesiaeque deinceps magisterium vocabulum inculturatio adhibuit ad pressius indicandam insertionem Evangelii in humanum autochtonum cultum atque simul inductionem in Ecclesiae vitam ipsius illius cultus humani . Propterea inculturatio intimam transformationem authenticorum valorum culturalium per integrationem in christianismum et radicationem christianismi in variis culturis humanis significat . Lexicum cur sit mutatum facile intellegitur, etiam in ambitu liturgico. Verbum aptatio , a sermone missionali mutuatum, insinuare poterat mutationes spectare praesertim quaedam tantum et exteriora capita. Verbum autem inculturatio melius inservit ad duplicem motum significandum: Hanc per inculturationem corporat Ecclesia Evangelium diversis in culturis ac simul gentes cum propriis etiam culturis in eandem suam communitatem inducit . Ex una enim parte, Evangelii ingressus in quendam contextum socialem et culturalem animi ornamenta dotesque cuiuscumque populi ... velut ab intra fecundat, communit, complet atque in Christo restaurat ; ex altera autem, Ecclesia suos facit huiusmodi valores in quantum Evangelio sunt congruentes, ut nuntium Christi altius intellegat, in celebratione liturgica atque in vita multiformis communitatis fidelium melius exprimat . Duplex hic motus, qui in inculturatione operatur, exprimit igitur unum ex mysterii Incarnationis elementis .
Inculturatio ita definita suum habet locum et in cultu christiano et in ceteris vitae Ecclesiae ambitibus. Equidem ipsa, cum una ex Evangelii inculturationis rationibus exstet, veram expostulat integrationem, in vita fidei uniuscuiusque populi, valorum permanentium culturae datae magis quam eius manifestationum transeuntium. Pressius igitur consocianda est cum ampliore munere, cum pastorali scilicet et harmonice concinnata actione, totam comitante humanam condicionem. Non aliter ac omnes Evangelii nuntiandi formae, inceptum hoc, multiplex et assiduum, laborem requirit methodicum ac progressivum pervestigandi et discernendi, Vitae christianae eiusque celebrationum liturgicarum inculturatio, pro quodam populo in universum, nonnisi fructus esse potest progredientis in fide maturitatis.
Instructio haec rerum adiuncta respicit maxime diversa. Imprimis habentur nationes traditionis non christianae, quibus Evangelium aevo recenti nuntiatum est a missionariis, qui simul Ritum romanum attulerunt. Nunc autem clarius elucet Ecclesiam obviam culturis venientem omnia suscipere debere, quae in populorum traditionibus congruere possint cum Evangelio, ad eis afferendas divitias Christi necnon ad se ipsam locupletandam multiformi universarum gentium sapientia.
Condicio alia est in regionibus occidentalibus antiquioris traditionis christianae, in quibus cultura iam diu imbuta est fide atque Liturgia Ritu romano peracta. Profecto, istis in regionibus, facilius recepta est instauratio liturgica, aptationesque, de quibus in libris liturgicis cautum est, pares esse videntur, in universum, ad locorum legitimis diversitatibus satisfaciendum (cf. infra, nn. 53-61). Nihilominus, quibusdam in nationibus, ubi plures simul inveniuntur culturae, praesertim immigrationum causa, ratio habenda est de peculiaribus difficultatibus, quas talis rerum condicio prorsum inducit (cf. infra, n. 49).
Pariter animus attendendus est ad instaurationem progressivam, in regionibus traditionis sive christianae sive non, peculiaris culturae, indifferentia vel religionis incuria signatae. Huiusmodi condicione attenta, minime loquendum est de Liturgiae inculturatione, cum hic minus agatur de assumendis atque evangelizandis valoribus religiosis praeexistentibus, quam de institutione liturgica assequenda mediisque aptioribus inveniendis ad spiritus et corda movenda.
Quaestiones, quae hodie ponuntur ad Ritus romani inculturationem exsequendam, invenire possunt quandam explanationem in ipsa historia salutis, in qua inculturationis processus operatus est diversis sub formis.
Etenim Populus Israel per universam suam historiam certum habuit se populum esse a Deo electum, eius actionis et amoris in mediis nationibus testem. Qui e populis propinquis quasdam cultus formas mutuatus est, sed ob suam fidem in Deum Abraham, Isaac et Iacob mutuationes istas profunde immutavit, in primis quoad sensum et compluries quoad formam, ad memoriale celebrandum Dei magnalium in historia sua, cum elementa huiusmodi incorporaret propriae praxi religiosae.
Congressus mundi iudaici cum graeca sapientia novae inculturationis formae occasionem dedit: versio Librorum Sacrorum in graecam linguam verbum Dei immisit in mundum, qui ei clausus erat, atque, Deo inspirante, ad Scripturas ipsas locupletandas induxit.
Lex Moysis, prophetae et psalmi (cf. Lc 24,27.44) eo tendebant ut pararent Filii Dei adventum inter homines. Ita Vetus Testamentum, populi Israel vitam et culturam amplectens, historia est salutis. In terram adveniens Dei Filius, natus ex muliere, factus sub lege (Gal 4,4), populi antiqui Foederis condicionibus socialibus et culturalibus se obstrinxit, quocum ipse conversatus est et oravit. Caro scilicet factus, populum, locum, ac tempus definitum assumpsit, sed communis naturae humanae causa cum omni homine quodammodo se univit . Sumus enim omnes in Christo et communis humanitatis persona in ipsum reviviscit. Nam et novissimus Adam idcirco nuncupatus est .
Christus, qui humanam nostram condicionem participare voluit (cf. Heb 2,14), pro omnibus mortuus est, ut filios Dei, qui erant dispersi, in unum congregaret (cf. Io 11,52). Per mortem suam separationis murum inter homines destruere atque Israel et gentes in unum populum efficere voluit. Per suae resurrectionis virtutem ad se omnes attrahit homines, in semetipso condens unum Hominem novum (cf. Eph 2,14-16; Io 12,32) In eo mundus renovatus iam ortus est (cf. 2 Cor 5,16-17) et omnis homo nova creatura fieri potest. In ipso umbra cedit lumini, promissio adimpletur et omnes universorum hominum religiosae adspirationes ad exitum perducuntur. Per oblationem sui corporis semel factam (cf. Heb 10,10), Christus Iesus cultus plenitudinem constituit in Spiritu et veritate eadem novitate quam pro discipulis exoptaverat (cf. Io 4,23-24).
In Christo ... divini cultus nobis est indita plenitudo . Ipse est Sacerdos magnus prae omnibus, ex hominibus assumptus (cf. Heb 5,15; 10,19-21), mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu (cf. 1 Pet 3,18). Ipse, Christus et Dominus, novum populum fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri suo (cf. Ap 1,6; 5,9-10). Priusquam vero ipse per suum sanguinem aperiret paschale mysterium, quod essentiam christiani cultus constituit, Eucharistiam instituere voluit, utpote memoriale suae mortis et resurrectionis, donec rediret. Hic exordia inveniuntur Liturgiae christianae una cum nucleo eius formae ritualis.
Ad Patrem suum ascensurus Christus resuscitatus discipulos suos, quos confirmat se semper cum eis esse mansurum, mittit ad Evangelium omni creaturae nuntiandum, gentes cunctas docentes et baptizantes (cf. Mt 28,19; Mc 16,15; Act 1,8). Die autem Pentecostes Spiritus Sanctus adveniens novam creat communitatem inter homines, quos omnes coniungit praeter signum eorum divisionis, praeter linguas videlicet (cf. Act 2,1-11). Posthac Dei magnalia hominibus cunctis cuiusque linguae vel culturae nuntiabuntur (cf. Act 10,44-48), qui homines, Sanguine Agni redempti et in fraterna communicatione coadunati (cf. Act 2,42), vocantur ex omni tribu, lingua, populo et natione (cf Ap 5,9).
Fides in Christum omnibus nationibus praestat facultatem fruendi Dei promissione hereditatemque populi Foederis participandi (cf. Eph 3,6), quin ipsae culturae suae renuntient. Spiritu Sancto impellente, post sanctum Petrum (cf. Act 10), sanctus Paulus Ecclesiae viam dilatavit (cf. Gal 2,2-10), quin Evangelium comprimeret intra limites legis mosaicae, servans autem quidquid et ipse acceperat per traditionem a Domino profluentem (cf. 1 Cor 11,23). Itaque, a primis temporibus, Ecclesia nihil ultra oneris conversis non circumcisis imposuit quam quod necessarium esset, iuxta coetus apostolici hierosolymitani deliberationem (cf. Act 15,28).
Ad panem frangendum cum prima die hebdomadae convenirent, quae Domini seu dominica fit dies (cf. Act 20,7; Ap 1,10), primae communitates christianae praeceptum Domini servaverunt, qui, in contextu memorialis Paschatis iudaici, Passionis suae memoriale instituit. In unicae salutis historiae continuitate, sponte quasdam cultus iudaici formas ac textus nonnullos assumpserunt aptaveruntque ad novitatem radicalem christiani cultus exprimendam. Spiritus Sancti ductu, discrimen factum est circa ea, quae ex hereditate cultuali iudaica servari poterant vel debebant aut non.
Cum Evangelium in mundum diffunderetur, aliae formae rituales ortae sunt in Ecclesiis e gentilitate provenientibus, sub influxu aliarum traditionum culturalium. Semper Spiritus Sancti ductu, discrimen factum est, in elementis a culturis paganis originem ducentibus, inter ea, quae cum christianismo componi non poterant et ea, quae assumi poterant, iuxta apostolicam traditionem, servata erga Evangelium salutis fidelitate.
Celebrationis christianae formae ortae et progressae sunt gradatim iuxta locales condiciones, intra magnas areas culturales, ubi Bonus Nuntius diffusus est. Ita familiae liturgicae diversae in Occidente et Oriente christiano principium habuerunt, quarum dives patrimonium plenitudinem traditionis christianae fideliter custodit. Ecclesia Occidentis non semel elementa suae Liturgiae a patrimonio familiarum liturgicarum Orientis mutuata est. Romana Ecclesia in sua Liturgia vulgarem sermonem vivum adoptavit, graecum in primis, deinde latinum atque, sicut ceterae Ecclesiae latinae, nonnulla magni ponderis capita e vita sociali Occidentis in proprium cultum immisit, cum christiana ditavisset significatione. Decursu autem saeculorum, Ritus romanus semel iterumque ostendit virtutem suam cumulandi textus, cantus, gestus ac ritus, diversam originem trahentes, necnon sese aptandi culturis localibus in terris Missionum, etsi in quibusdam historiae aetatibus uniformitatis liturgicae sollicitudo praevaluit.
Temporibus nostris Concilium Vaticanum II in memoriam revocavit quod Ecclesia... facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat (...) Opera autem sua efficit, ut quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non pereat, sed sanetur, elevetur et consummetur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis . Qua de re Ecclesiae Liturgia nulli sit nationi extranea oportet, neque populo, neque personae, cum una excedat quamlibet particularismi formam, genus vel nationem spectantem. Suum est igitur in omni humana cultura sese manifestare, identitate servata, ut traditioni fidelis manere possit, quam a Domino accepit.
Liturgia, non secus ac Evangelium, culturas observare debet, licet insimul eas invitet ad seipsas purificandas et sanctificandas. Christo per fidem Iudaei adhaerentes, quam maxime fideles permanent Antiquo Testamento, ad Iesum, Messiam Israel, ducenti, quem noverunt Moysis foedus complevisse, novi et aeterni Testamenti, per suum sanguinem in cruce signati, Mediatorem factum. Itemque noverunt eum, per sacrificium unicum ac perfectum, verum Sacerdotem magnum esse et Templum definitivum (cf. Heb 6-10). Illico praescriptiones quaedam, uti sunt circumcisio (cf. Gal 5,1-6), sabbatum (cf. Mt 12,8 et par.) et sacrificia in templo peracta (cf. Heb 10) pro ipsis contingentia fiunt. Modo magis radicali christiani ex paganismo conversi idola, mythologias ac superstitiones recusare debuerunt (cf. Act 19,18-19; 1 Cor 10,14-22; Col 2,20-22; 1 Io 5,21). Nihilominus, quidquid est de sua origine ethnica et culturali, christiani in historia Israel agnoscere debent promissionem, prophetiam historiamque suae salutis; libros Veteris non aliter ac Novi Testamenti velut verbum Dei accipiunt, itemque sacramentalia signa recipiunt, quae plene intellegi nequeunt nisi per Sacras Scripturas et in vita Ecclesiae.
Renuntiationes componere, quas fides erga Christum postulat, cum fidelitate erga culturam et traditiones suae gentis, maxima exstitit primaevae aetatis christianorum provocatio, cum mente ac ratione fruerentur diversa prout ex populo electo venirent aut ex paganismo originem sumerent (cf. 1 Cor 7,18-20). Quae christianorum provocatio eadem semper manebit tempore in omni, ut verba sancti Pauli testificantur: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (1 Cor 1,23). Discernendi intelligentia, quae in Ecclesiae historia ad actum deducta est, necessaria manet, ut per Liturgiam opus salutis a Christo consummatum virtute Spiritus in Ecclesia fideliter perpetuetur, per spatium tempusque necnon intra diversas hominum culturas.
Ante quamlibet inculturationis inquisitionem prae oculis habeatur natura ipsa Liturgiae, quae locus idcirco praecipuus ipse est christifidelium congressionis cum Deo eoque simul, quem ille misit, Iesu Christo (cf. Io 17,3) . Liturgia insimul actio est Christi Sacerdotis et actio eius corporis Ecclesiae, quia ad implendum suum opus Deum glorificandi et homines sanctificandi, quod per signa sensibilia exercetur, Christus Ecclesiam semper sibi consociat, quae per ipsum et in Spiritu Sancto cultum tribuit Aeterno Patri debitum.
Liturgiae natura tam intime cohaeret cum natura Ecclesiae, ut potissimum in celebratione liturgica suam Ecclesia indolem manifestet, cui porro notae sunt peculiares, quae eam a quocumque alio coetu vel communitate distinguunt. Re quidem vera, Ecclesia non congregatur voluntate humana, sed convocatur a Deo in Spiritu Sancto, et per fidem gratuitae vocationi eius respondet (namque ekklesia necessitudinem habet cum klesis seu vocatio). Ipsa peculiarem hanc notam exhibet et per suorum congregationem ut populum sacerdotalem, potissimum dominica die, et per verbum quo Deus fideles suos alloquitur, necnon per sacerdotis ministerium, quem sacramentum Ordinis sic Christo configurat ut in persona Christi capitis agere valeat. Ecclesia, cum sit catholica, claustra, quae homines separant, prorsus praetergreditur. Etenim per Baptismum omnes fiunt filii Dei et nonnisi unum in Christo Iesu populum componunt, in quo non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina (Gal 3,28). Quapropter ipsa vocatur omnes homines ad congregandos, omnibus linguis ad loquendum, omnes culturas ad penetrandas. Denique Ecclesia, in terris ambulans, peregrinatur a Domino (cf. 2 Cor 5,6): formam scilicet fert praesentis temporis in suis sacramentis et institutis, cum exspectet beatam spem et adventum gloriae Christi Iesu (cf. Tit 2,13). Quod eius orationis petitionis obiectum quoque manifestat: dum enim ad hominum et societatis necessitates animum attendit (cf. 1 Tim 2,1-4), nostrum municipatum in caelis esse proclamat (cf. Phil 3,20).
Ecclesia verbo Dei alitur, scripto in Veteris et Novi Testamenti libris tradito, quod, cum in Liturgia proclamat, tamquam Christi praesentiam suscipit: si quidem ipse loquitur dum Sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur . Igitur Dei verbum quam maximum habet momentum in celebratione liturgica, ita ut lectiones biblicae commutari nequeant cum aliis lectionibus, quae tales non sint, etsi venerabiles. Item Scriptura Sacra Liturgiae rem praebet praecipuam sermonis, signorum et precum, praesertim in Psalmis.
Ut Ecclesia fructus est Christi sacrificii, ita Liturgia semper est celebratio mysterii paschalis Christi, Dei Patris glorificatio hominumque sanctificatio per virtutem Spiritus Sancti. Huiusmodi autem celebratio potissimum manifestatur cum unaquaque dominica die, ubique terrarum, christiani in unum convenientes circum altare, sacerdote praesidente, Eucharistiam celebrant, verbum Dei concordes audientes et memoriam facientes Christi mortis ac resurrectionis, donec gloriose veniat. Circa hunc nucleum centralem ad effectum adducitur mysterium paschale, modis peculiaribus statutis, per celebrationem uniuscuiusque fidei sacramenti.
Universa igitur vita liturgica volvitur circa sacrificium eucharisticum in primis et circa cetera sacramenta a Christo Ecclesiae commendata, cuius est ea cunctis generationibus fideliter ac sollicite tradere. Pastoralis potestatis gratia Ecclesia decernere valet quid bono fidelium prosit, attentis rerum adiunctis, temporibus et locis; at nullam habet potestatem circa ea, quae a Christo sunt statuta quaeque Liturgiae partem immutabilem constituunt. Si autem vinculum frangeretur, quod sacramenta habent cum ipso Christo, qui ea instituit, et cum eventibus, quibus Ecclesia fundata est, non iam ageretur de eorum inculturatione sed de eorum substantiae evacuatione.
Christi Ecclesia praesens fit et significatur, dato in loco et tempore, per Ecclesias locales seu particulares, quae in celebratione liturgica eius manifestant germanam naturam. Qua de re unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum Ecclesia universali non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione. Huiusmodi sunt oratio cotidiana, dies dominica sanctificanda, hebdomadae rhythmus, celebratio Paschatis et Christi mysterii decursus per annum liturgicum, praxis paenitentialis et ieiunii, initiationis christianae sacramenta, celebratio memorialis Domini et necessitudo inter liturgiam verbi et liturgiam eucharisticam, remissio peccatorum, ministerium ordinis, matrimonium, unctio infirmorum.
Cum in Liturgia Ecclesia fidem suam exprimat sub forma symbolica et communitaria patet opus esse legibus, quae respiciant ad universum cultum ordinandum, textus exarandos, ritus peragendos. Propterea stilo imperativo huiusmodi legislatio iure usa est saeculorum decursu et etiamnunc utitur ad cultus orthodoxiam asservandam, non solum videlicet ad errores vitandos, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet. In quocumque inculturationis gradu Liturgia nequit carere quodam genere continuo legislationis et vigilantiae ex parte illorum, qui hoc obtinuerunt in Ecclesia munus et officium: nempe Sedes Apostolica et, ad normam iuris, Conferentiae Episcoporum in territorio definito, Episcopus in sua dioecesi.
Traditio missionalis Ecclesiae semper curavit ut homines sua quaque lingua evangelizarentur. Saepius vero contigit ut primi apostoli in quadam natione scripto mandarent linguas antea tantummodo voce prolatas; et iure quidem, nam lingua nativa, quae est mentis habitus et culturae vehiculum, populi animum sinit attingere, spiritu christiano instruere, altius ut participet Ecclesiae orationem fovere. Prima evangelizatione peracta, proclamatio verbi Dei vulgari nationis sermone maxime populo prodest in celebrationibus liturgicis. Versio Bibliorum Sacrorum vel saltem textuum biblicorum, qui in Liturgia adhibentur, necessario igitur ut primum ponitur momentum cuiusdam verae inculturationis progressus in ambitu Liturgiae. Ut verbum Dei recte ac fructuose suscipiatur, oportet ut promoveatur ille suavis et vivus Sacrae Scripturae affectus, quem testatur venerabilis rituum cum orientalium tum occidentalium traditio . Itaque Liturgiae inculturatio in primis Sacra Scriptura innititur, veluti propria facta ac vindicata a data quadam cultura.
Condicionum ecclesialium diversitas non parum confert ad perpendendum requisitum inculturationis liturgicae gradum. Etenim alia est condicio regionum, quae a saeculis Evangelium receperunt et ubi fides christiana in cultura adstare permanet, alia vero illarum regionum, ubi evangelizatio nuper facta est vel res culturales altius non penetravit. Item alia est condicio Ecclesiae ubi christiani partem minorem populi constituunt. Complexior autem condicio inveniri potest ubi populi pluralismo culturae ac linguae fruuntur. Una dumtaxat condicionis certa existimatio iter illustrare valebit ad convenientes solutiones eligendas.
Ad rituum inculturationem apparandam Conferentiae Episcoporum compellent oportet peritos, tam in Ritus romani traditione liturgica inquirenda quam in localibus valoribus culturalibus perpendendis. Necessaria ergo evadunt studia praevia historica, anthropologica, exegetica et theologica, quae tamen comparentur oportet cum experientia pastorali cleri localis, potissimum autochthonis. Magni quoque erit momenti sententia sapientum nationis, quorum humana sapientia evangelica luce est collustrata. Pariter inculturatio liturgica sataget ut culturae traditae exigentiis satisfaciat, ratione habita populorum, cultura urbana et industriali signatorum.
Cum agatur de culturis localibus, intellegitur cur Constitutio Sacrosanctum Concilium hac in re interventum requirat competentium varii generis territorialium Episcoporum coetuum legitime constitutorum. Ad id, quod attinet, Conferentiae Episcoporum sedulo considerent quid, in hoc negotio, ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune in cultum divinum admitti possit . Eae, quibusdam in adiunctis, in Liturgiam admittere poterunt quidquid (...) in populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur, (...) dummodo cum rationibus veri et authentici spiritus liturgici congruat .
Iisdem Conferentiis competit diiudicare utrum introductio in Liturgiam, secundum modum procedendi infra indicatum (cf nn. 62 et 65-69), elementorum, quae ritibus socialibus et religiosis populorum innitantur, quaeque eorum culturae partem vivam in praesenti constituant, fovere possit intellegentiam actionum liturgicarum, periculo amoto repercussionum contra fidem ac pietatem fidelium. Earum est ceterum invigilare ne huiusmodi introductio fidelibus appareat veluti reditus in quandam condicionem evangelizationi antecedentem (cf. infra, n. 47). Verum tamen, mutationes, quae in ritibus vel textibus necessariae aestimentur, componendae sunt cum vita liturgica simul sumpta et, antequam ad actum adducantur, nedum iubeantur, clericis in primis ac postea christifidelibus diligenter declarandae sunt, ita ut periculum absit eos turbandi nullis aequis causis (cf. infra, nn. 46-69).
Ecclesiae particulares, potissimum novellae, patrimonium liturgicum altius pervestigantes ex Ecclesia romana matre receptum, quae eas generavit, valebunt vicissim in patrimonio culturae suae, si utile vel necessarium duxerint, formas congruas invenire, in Ritum romanum integrandas. Institutio liturgica tum christifidelium tum cleri, quam Constitutio Sacrosanctum Concilium expostulat, sataget ut textus ac ritus, qui in libris liturgicis vigentibus praebentur, intellegantur, itaque persaepe vitentur mutationes aut detractiones in iis, quae a Ritus romani traditione veniunt.
Ad Ritus romani inculturationem inquirendam atque perficiendam ratio est habenda: 1. de finalitate operi inculturationis inhaerente; 2. de substantiali unitate Ritus romani; 3. de competenti auctoritate.
Finalitas, quae Ritus romani inculturationem moderari debet, non alia est ac Concilium Vaticanum II posuit ut liturgicae instaurationis generalis fundamentum: Textus et ritus ita ordinari oportet, ut sancta, quae significant, clarius exprimant, eaque populus christianus, in quantum fieri potest, facile percipere atque plena, actuosa, et communitatis propria celebratione participare possit . Oportet insuper ut ritus sint fidelium captui accommodati, neque generatim multis indigeant explanationibus , ut intellegantur, attentis vero natura ipsa Liturgiae necnon notis biblicis et traditis eius structurae ac peculiari sese exprimendi ratione, ut supra (nn. 21-27) exponuntur.
Inculturationis processus perficiendus est Ritus romani unitate substantiali servata. Unitas haec hisce nostris temporibus invenitur in libris liturgicis typicis ex auctoritate Summi Pontificis editis et in libris liturgicis illis respondentibus, a Conferentiis Episcoporum probatis pro suis respectivis dicionibus atque a Sede Apostolica confirmatis. Inculturationis inquisitio non contendit ad novas familias rituales creandas; consulens autem culturae datae exigentiis, aptationes inducit, quae semper pars manent Ritus romani.
Ritus romani aptationes, etiam in ambitu inculturationis, unice pendent ab Ecclesiae auctoritate, quae Sedis est Apostolicae, eam exercentis per Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum; est quoque, intra limites iure statutos, Conferentiarum Episcoporum atque Episcopi dioecesani. Nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam proprio marte in Liturgia addat, demat, aut mutet . Inculturatio igitur neque relinquitur celebrantium personalibus consiliis, neque cuiusdam coetus communibus inceptis. Item, concessiones cuidam regioni factae, aliis regionibus extendi nequeunt sine debita licentia, etsi Conferentia quaedam Episcoporum aestimat se rationes sufficientes habere ad eas in propria dicione assumendas.
Cum actio quaedam liturgica altius pervestigetur, ad eius inculturationis aptam formam inquirendam, item sedulo consideretur oportet traditum momentum elementorum actionis ipsius, praesertim eorum origo biblica vel patristica (cf. supra, nn. 21-26), cum satis non sit distinguere quid mutationi sit obnoxium, quidque immutabile.
Sermo vivus, quatenus praecipuum hominibus exstat instrumentum mutuae communicationis, in celebrationibus liturgicis finem habet proclamandi fidelibus bonum nuntium salutis et Ecclesiae orationem ad Dominum dirigendi. Igitur manifestet semper oportet, una cum fidei veritate, maiestatem ac sanctitatem mysteriorum, quae celebrantur. Quamobrem magna cum cura attendendum erit quaenam uniuscuiusque populi sermonis elementa convenienter introduci possint in celebrationes liturgicas atque, peculiari studio, utrum opportunum evadat annon ut adhibeantur expressiones a religionibus non christianis mutuatae. Pariter spectare expedit diversa litterarum genera in Liturgia adhibita, uti sunt lectiones biblicae, quae proclamantur, orationes praesidentiales, psalmodia, acclamationes, responsoria, responsa, versus, hymni et oratio litanica.
Musica et cantus, quae populi animum manifestant, locum eminentem in Liturgia obtinent. Ideo fovendus est cantus, in primis quidem textuum liturgicorum, ut in ipsis actionibus liturgicis fidelium voces audiri valeant. Cum in regionibus quibusdam, praesertim Missionum, gentes inveniantur quibus propria est traditio musica, magnum momentum in earum vita religiosa ac sociali habens, huic musicae aestimatio debita necnon locus congruus praebeatur, tam in fingendo earum sensu religioso, quam in cultu ad earum indolem accommodando . Considerandum est textum cantu prolatum profundius imprimi in memoria quam textum voce prolatum; quod certo severius postulat iudicium quoad cantus textuum inspirationem biblicam et liturgicam necnon qualitatem litterariam. Formas musicales, melodias, instrumenta musica in cultum divinum admittere licet, quatenus usui sacro apta sint aut aptari possint, templi dignitati congruant, atque revera aedificationi fidelium faveant .
Cum Liturgia ut actio volvatur, gestus et corporis habitus in ea peculiaris sunt momenti. Ex quibus ea, quae ad sacramentorum ritum essentialem pertinent atque ad validitatem sunt requisita, ita servari debent prout a suprema Ecclesiae auctoritate statuta vel probata sunt. Gestus et corporis habitus sacerdotis celebrantis exprimant oportet eius munus proprium: etenim ipse coetui praeest in persona Christi. Coetus autem gestus et corporis habitus, cum sint communionis et unitatis signa, activam participationem fovent, animum atque sensibilitatem participantium exprimentes atque augentes. Ex humo culturali uniuscuiusque nationis seligendi erunt gestus et corporis habitus, qui hominis coram Deo condicionem exprimant, significationem christianam eis conferendo, ut, quantum fieri potest, cum gestibus et corporis habitibus consonent, qui e Sacra Scriptura originem ducunt.
Apud quosdam populos, natura duce, cantum comitantur participantium manuum percussio seu plausus, fluctuationes rhythmicae seu motus modulati, aut choreae motus. Apud eos tales formae expressionis corporeae locum habere possunt in actione liturgica, dummodo semper sint manifestatio germanae et communis orationis, quae exprimat adorationem, laudem, oblationem vel supplicationem, non autem merum fiant spectaculum.
Celebratio liturgica ditior fit per artis contributionem, quae fideles adiuvat ad ipsam celebrationem peragendam, ad Deum inveniendum, ad orationem faciendam. Qua de re, in Ecclesia omnium gentium et regionum, ars liberum exercitium habeat, dummodo conferat ad sacrarum aedium et rituum liturgicorum pulchritudinem adipiscendam, servatis autem reverentia et honore, quae eis debentur, atque genuinam significationem obtineat in populi vita ac traditione. Idem dicatur, quoad altaris formam, dispositionem et ornatum, quoad locum ad verbum Dei proclamandum et locum ad baptismum celebrandum, quoad supellectilem, vasa sacra, vestes necnon colores liturgicos, dummodo omnia usui ad quem destinantur apte respondeant . Imprimis seligentur materiae, formae et colores quae apud varios populos ferme usurpantur.
Constitutio Sacrosanctum Concilium firmiter confirmavit Ecclesiae semper vigentem praxim sacras imagines Christi Iesu, Virginis Mariae et Sanctorum venerationi fidelium proponendi, quia imaginis honor ad primitivum transit . Diversis in culturis fideles in sua oratione ac vita spirituali adiuvari debent per artis operum ostensionem, quae divinum mysterium exprimere satagant secundum gentis indolem.
Iuxta celebrationes liturgicas atque cum eis conexae inveniuntur in variis Ecclesiis particularibus manifestationes diversae pietatis popularis, quae a missionariis aliquando introductae, tempore primae evangelizationis, saepe secundum mores locales evolvuntur. Introductio piorum populi christiani exercitiorum in celebrationes liturgicas admitti nequit uti forma inculturationis, utpote quae (Liturgia) natura sua iisdem longe antecellat . Ordinarii loci est huiusmodi manifestationes pietatis moderari, eas fovere ut vitam fidemque christianorum fulciant, easdemque, si opus sit, purificare, cum semper evangelizatione indigeant. Insuper invigilandum est ne dictae manifestationes pro celebrationibus liturgicis substituantur neve eis commisceantur.
Innovationes ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant . Norma haec, Constitutione Sacrosanctum Concilium statuta quoad instaurationem liturgicam, ad ipsius quoque Ritus romani inculturationem operandam applicari debet, debita proportione servata. Hoc in ambitu requiruntur paedagogia ac tempus ut reiectionis phaenomena vel regressus ad formas anteriores vitentur.
Cum Liturgia manifestatio sit fidei ac vitae christianae, attendendum est ne eius inculturatio, licet tantum specie, syncretismo religioso signetur. Quod evenire poterit si aedes sacrae, cultus supellex, vestes liturgicae, gestus et habitus inducant ad cogitandum in celebrationibus christianis nonnullorum rituum significationem non aliam esse ac ante evangelizationis processum. Longe peior esset syncretismus cum quis contenderet biblicas lectiones cantusque (cf. supra, n. 23) vel orationes commutare cum textibus ab aliis religionibus mutuatis, etiamsi non incerto valore religioso et morali praeditis.
Assumptio in initiationis christianae, matrimonii et exsequiarum ritualibus quorundam elementorum, quae revera sint in quadam regione consuetudinaria, gradum constituit inculturationis, iam in Constitutione Sacrosanctum Concilium declaratum. Attamen haec ipsa assumptio aliquando veritatem ritus christiani et fidei manifestationem prae oculis fidelium facile imminuere potest; qua de re traditi usus, si resumantur, purificationis atque, si opus sit, fracturae processui subiciantur oportet. Idem valet, exempli gratia, ad paganorum festa vel loca sacra, christiana forte reddenda, ad auctoritatis insignia sacerdoti tribuenda, quae societatis duci sint reservata, ad stirpis parentes colendos. Semper autem oportet quamlibet caveant ambiguitatem. Immo, exquisitioribus rationibus, Liturgia christiana nullo prorsus pacto assumere potest ritus magiae, superstitionis, spiritismi, vindictae vel sexualis notationis.
Diversis in regionibus plures coexsistunt culturae, quae aliquando ita sese penetrant ut novam culturam gradatim producant, aliquando autem sese distinguere contendunt, vel prorsus invicem obsistere, ut suam cuiusque exsistentiam aptius affirment. Fieri quoque potest ut quaedam consuetudines et mores nonnisi rationem demologicam seu sic dicti folklore iam retineant. Conferentiae Episcoporum, cum singillatim concretam condicionem attente considerare satagant, uniuscuiusque culturae divitias earumque defensores observabunt, neque ignorabunt vel neglegent eam culturam quam minor sequitur pars, vel quae ipsis familiaris non est; pericula insuper perpendant oportet ne communitates christianae segregatae maneant neve inculturatio liturgica ad scopum politicum adhibeatur. Item in nationibus cultura consuetudinaria, quae dicitur, signatis, varios condicionis gradus, quoad populorum modernam societatis evolutionem, non neglegent.
Nonnumquam in eadem regione plures vulgatae sunt linguae, quarum quaeque propria est parvi personarum coetus vel unius tribus. Tunc aequilibrium quoddam inveniendum est, ut iura peculiaria horum coetuum vel tribuum observentur, remoto quidem periculo liturgicas celebrationes ratione quam maxime particulari peragendi. Neque pariter neglegatur quod interdum in quadam natione evolutio fieri possit unam versus linguam principalem.
Ut inculturatio liturgica promoveatur in quadam regione, cuius cultura fines unius nationis excedat, opus est Conferentias Episcoporum, quarum interest, consultis invicem, unanimiter statuant quid faciendum, caventes in quantum fieri potest, ne notabiles differentiae rituum inter finitimas regiones habeantur .
Constitutio Sacrosanctum Concilium quandam Ritus romani inculturationem prospiciebat cum normas statueret ad Liturgiam ingenio et traditionibus differentium populorum aptandam, provideretque aptationibus in libris liturgicis inserendis (cf. infra, nn. 53-61), necnon denique aptationibus profundioribus, quibusdam in casibus, praesertim in Missionum finibus (cf. infra, nn. 57-58).
Primus ac notabilior inculturationis gradus est versio textuum liturgicorum in linguam vernaculam. Expletio interpretationum atque, si necessitas id exigit, earum revisio fiant secundum indicationes Apostolicae Sedis. Cum serventur, qua par est attentione erga genera litteraria diversa, omnia quae in textibus editionis typicae latinae continentur, interpretatio textuum non solum facile intellegatur oportet a participantibus (cf. etiam supra, n. 39), verum etiam apta sit usui liturgico verbi gratia tam proclamationi et cantui quam responsionibus coetusque acclamationibus. Quamvis populi cuncti, simplicioribus haud exclusis, congruo sermone religioso fruantur ad preces extollendas, sermo tamen liturgicus peculiaribus notis ditatur: nam Sacra Scriptura altius innititur; nonnulla verba vulgatae latinitatis (memoria, sacramentum) sensum alium in fide christiana obtinuerunt; nonnulla autem sermonis christiani transferri possunt aliquo modo ex una lingua ad aliam, sicut factum est in praeterito, exempli gratia quoad verba ecclesia, evangelium, baptisma, eucharistia. Ceterum interpretes mentem ponant oportet in textus necessitudinem cum actione liturgica, in communicationis verbalis exigentias necnon in populi sermonis viventis qualitates litterarias. Quae interpretationum liturgicarum notae inveniri debent in novis compositionibus, cum in ipsis libris liturgicis praevidentur.
Ad celebrationem eucharisticam quod attinet, Missale Romanum, etsi legitimas varietates et aptationes asciscit de praescripto Concilii Vaticani II, nihilominus manere debet veluti signum et subsidium unitatis Ritus romani in linguarum diversitate. Institutio generalis Missalis Romani providet ut Conferentiae Episcoporum, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, normas pro sua dicione statuere possint, quae ad traditiones et ingenium populorum, regionum et diversorum coetuum attendant . Hoc valet potissimum quod spectat fidelium gestus et corporis habitus, gestus venerationis erga altare et librum Evangeliorum, textus cantuum ad introitum, ad offertorium et ad communionem, ritum pacis, rationes communicandi sub utraque specie, materiam altaris et supellectilis liturgicae, materiam ac formam vasorum sacrorum, vestes liturgicas. Pari ratione Conferentiae Episcoporum determinare possunt modum sacram communionem distribuendi.
Quoad cetera sacramenta et sacramentalia, editio typica latina uniuscuiusque Ordinis indicat aptationes, ad Conferentias Episcoporum pertinentes, vel ad ipsum Episcopum dioecesanum in casibus determinatis. Huiusmodi aptationes respicere possunt textus, gestus et interdum ordinem quoque ritus. Si editio typica plures formulas ad libitum exhibeat, Conferentiae Episcoporum alias formulas eiusdem generis addere possunt.
Ad ritus initiationis christianae, quod attinet, Conferentiis Episcoporum competit sedulo et prudenter considerare quid ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit , et in terris Missionum, (...) indicare an elementa initiationis, quae apud aliquos populos in usu esse reperiuntur, ritui Baptismatis christiani accommodari possint, et decernere an sint in eo admittenda. Attendendum autem est quod vocabulo initiationis non eadem significantur et indicantur ac cum agitur de ritibus initiationis socialis apud quosdam populos, aut cum agitur e contra de itinere christianae initiationis, quod progressione quadam ducit per ritus cathecumenatus ad homines Christo incorporandos in Ecclesia per sacramenta Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae.
Multis in locis matrimonii rituale aptationem quam maximam exigit ne a socialibus moribus sit alienum. Conferentia Episcoporum quaeque facultatem habet exarandi ritum proprium matrimonii, usibus locorum et populorum congruentem, firma tamen lege, quae statuit ut matrimonio assistens, sive clericus sive laicus, prout casus fert, exquirat manifestationem contrahentium consensus eamque nomine Ecclesiae recipiat atque super nupturientes orationem benedictionis nuptialis proferat. Hic ritus proprius semper significet oportet sensum christianum matrimonii necnon gratiam sacramenti atque coniugum munera clare inculcet.
Omni tempore et apud omnes populos exsequiae insignitae sunt ritibus peculiaribus, saepe magna significandi virtute ditatis. Ad diversarum regionum condicionibus respondendum, Rituale romanum plures typos praebet pro exsequiis celebrandis, inter se distinctos, ex quibus Conferentiis Episcoporum competit eum seligere, qui usibus localibus melius aptetur. Libenter servantes quodquod in traditionibus familiaribus et moribus locorum bonum inveniatur, sane invigilabunt, ut exsequiae fidem paschalem manifestent reveraque evangelicum spiritum testificentur. Hac servata ratione, exsequiarum ritualia usus diversarum culturarum assumere possunt atque uniuscuiusque regionis rerum adiunctis et traditionibus aptius respondere.
Benedictiones personarum, locorum atque rerum, quae ipsam vitam, navitates et fidelium curas attingunt, plurimas aptandi possibilitates secumferunt, necnon mores locales servandi, ususque populi admittendi. Conferentiae Episcoporum iis quae decreta sunt de hac re libenter utantur, attentis semper singularum regionum necessitatibus.
Ad ordinationem temporis liturgici, quod attinet, Ecclesia quaeque particularis et religiosae familiae celebrationibus Ecclesiae universalis proprias addunt, Sedis Apostolicae praevia approbatione. Item Conferentiis Episcoporum facultas conceditur quosdam ex diebus festis de praecepto abolendi vel ad diem dominicam transferendi, praevia Apostolicae Sedis approbatione. Earum est insuper Rogationes et Quattuor anni Tempora, quoad tempus et rationem celebrationis, opportune ordinandi.
Liturgia Horarum, cuius finis est laudes Deo persolvere atque diem cunctamque hominum activitatem oratione sanctificare, Conferentiis Episcoporum praebet possibilitatem aptandi lectionem alteram Officii lectionis, hymnos et preces, necnon antiphonas mariales finales.
In editione propria librorum liturgicorum apparanda, Conferentiae Episcoporum est iudicium ferre de versione seu interpretatione textuum necnon de aptationibus praevisis, ad normam iuris. Acta Conferentiae, cum suffragiorum exitu, mittenda sunt, a Praeside et Secretario Conferentiae subsignata, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, duobus adiectis integris exemplaribus librorum approbatorum. Insuper, cum universa documentatio actuum mittitur:
a) modo brevi sed integro exponentur rationes, ob quas unaquaeque aptatio introducta est;
b) item indicabuntur partes, quae ab aliis libris liturgicis iam probatis sunt mutuatae quaeque vero ex novo composita sunt.
Post recognitionem Apostolicae Sedis ad normam iuris, Conferentia Episcoporum procedet ad Decretum promulgationis, tempus indicans a quo liber approbatus vigere incipiat.
Praeter aptationes, quae in libris liturgicis iam indicantur, fieri potest ut variis in locis et adiunctis, profundior Liturgiae aptatio urgeat, et ideo difficilior evadat . Hic non amplius de aptationibus agitur, quae Institutionibus generalibus et Praenotandis librorum liturgicorum continentur. Id postulat Conferentiam Episcoporum, antequam altioris aptationis inceptum iniret, omnes opportunitates imprimis adhibuisse, libris liturgicis praebitas, aptationum iam introductarum exitum perpendisse easdemque forte retractavisse. Utilitas vel necessitas talis aptationis manifestari potest circa quandam materiam supra indicatam (cf supra, nn. 53-61), ceteris immutatis. Huiusmodi quoque aptationes minime tendunt ad Ritum romanum transformandum, sed potius intra ipsum suum obtinent locum.
Si casus fert, unus vel plures Episcopi quaestiones, quae maneant circa suorum fidelium participationem, exponere possunt confratribus propriae Conferentiae, cum quibus examen instituant de opportunitate introducendi aptationes profundiores, si revera bonum animarum id exquirat. Episcoporum Conferentiae deinde competit aptationes, quas statuere exoptat, iuxta modum procedendi infra decretum, Sedi Apostolicae proponere. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum praesto adest ad Conferentiarum Episcoporum propositiones recipiendas easdemque examini subiciendas, prae oculis habito bono Ecclesiarum localium, quarum interest, necnon bono communi universae Ecclesiae, atque ad inculturationis processum sedulo adiuvandum, ubi utile vel necessarium videatur, secundum principia et rationes hac in lnstructione exposita (cf. supra, nn. 33-51), animo semper parato ad cooperationem confidenter praestandam ac mutuam officii conscientiam participandam.
Conferentia Episcoporum examini ea subiciet, quae in celebrationibus liturgicis mutari debent attentis populi traditionibus atque ingenio. Studium harum aptationum committet Commissioni nationali vel regionali de Liturgia, quae cooperationem peritorum exquirat ad culturae localis diversos elementorum aspectus examinandos, num eadem, si casus ferat, in celebrationes liturgicas inseri possint. Interdum opportunum est sententiam requirere religionum non christianarum personam gerentium de valore cultuali aut civili unius alteriusve ex elementis (cf. supra, nn. 30-32). Examen hoc praevium fiet cooperantibus, si casus fert, Conferentiis Episcoporum regionum propinquarum vel eiusdem culturae (cf. supra, n. 51).
Antequam quodcumque propositum hac in re experiatur, Conferentia Episcoporum proprium consilium Congregationi scripto et dilucide exponet. Haec praesentatio complecti debet descriptionem innovationum, quae proponuntur, eas admittendi rationes, criteria adhibita, loca ac tempora quae apta retinentur ad quaedam praevia experimenta peragenda et indicationem coetuum, qui illa exsecutura sunt, acta demum deliberationis et Conferentiae suffragia circa rem tractatam. Incepti examine expleto, a Conferentia Episcoporum et a Congregatione simul peracto, ipsi Conferentiae a Congregatione facultas tribuetur, si casus fert, experimentum per determinatum tempus peragendi.
Conferentia Episcoporum invigilabit ut experimentum bene evolvatur, Commissione nationali vel regionali de Liturgia de more adiuvante. Insuper invigilabit ne experimentum limites statutos locorum ac temporum praetergrediatur, ut pastores et fideles edoceantur de eius natura ad tempus et circumscripta, demum ne ita divulgetur ut vitam liturgicam nationis ultro afficere possit. Tempore experimenti exacto, Conferentia Episcoporum diiudicabit utrum propositum finalitati inquisitae respondeat an retractandum sit circa quaedam elementa, et deliberationem una cum documentationis fasciculo, in quo propositi experimenta describuntur, Congregationi deferet.
Documentationis examine peracto, Congregatio approbationis Decretum edere poterit, animadversionibus forte additis, ut variationes seu mutationes, quae exquirebantur, in territorio, Conferentiae Episcoporum iurisdictioni subiecto, admittantur.
Christifideles, clerici et laici, bene edoceantur oportet de mutationibus statutis atque instituantur ad eas in celebrationes liturgicas introducendas. Exsecutio statutorum fiet iuxta rerum adiuncta, transitionis quodam tempore, pro opportunitate, disposito (cf. supra, n. 46).
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Conferentiis Episcoporum has novas rationes exhibet, quae opus inculturationis Ritus romani, a Concilio Vaticano II provisum, moderari debent, ad necessitatibus pastoralibus populorum, cultura diversorum, satisfaciendum. Opus quidem illud magna cum cura inseratur oportet in actionem pastoralem, omnia complectentem, ut Evangelium in diversis hominum culturalibus realitatibus corporetur. Congregatio autem confidit unamquamque Ecclesiam particularem, praesertim Ecclesias quae sunt recentioris aetatis, experiri posse quomodo diversitas, quoad elementa quaedam, celebrationis liturgicae fons locupletationis prorsus esse valeat, Ritus romani substantiali unitate servata, item totius Ecclesiae unitate atque integritate semel traditae sanctis fidei (cf. Iud 3).