The Text      



{EV: 1}
[SC1 ]
CONSTITUTIO DE SACRA LITURGIA
PROOEMIUM
SACROSANCTUM CONCILIUM, cum sibi proponat vitam christianam inter fideles in dies augere; eas institutiones quae mutationibus obnoxiae sunt, ad nostrae aetatis necessitates melius accommodare; quidquid ad unionem omnium in Christum credentium conferre potest, fovere; et quidquid ad omnes in sinum Ecclesiae vocandos conducit, roborare; suum esse arbitratur peculiari ratione etiam instaurandam atque fovendam Liturgiam curare.


{EV: 2}
[SC2]
Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, «opus nostrae Redemptionis exercetur» summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam, cuius proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus. Unde cum Liturgia eos qui intus sunt cotidie aedificet in templum sanctum in Domino, in habitaculum Dei in Spiritu, usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi, miro modo simul vires eorum ad praedicandum Christum roborat, et sic Ecclesiam iis qui sunt foris ostendit ut signum levatum in nationes, sub quo filii Dei dispersi congregentur in unum quousque unum ovile fiat et unus pastor.


{EV: 3}
[SC3]
Quare Sacrosanctum Concilium, de fovenda atque instauranda Liturgia quae sequuntur principia censet in mentem revocanda et practicas normas statuendas esse.


{EV: 4}
[SC3]
Inter haec principia et normas nonnulla habentur quae tum ad Ritum romanum tum ad omnes alios Ritus applicari possunt ac debent, licet normae practicae quae sequuntur solum Ritum romanum spectare intellegendae sint, nisi agatur de iis quae ex ipsa rei natura alios quoque Ritus afficiant.


{EV: 5}
[SC4]
Traditioni denique fideliter obsequens, Sacrosanctum Concilium declarat Sanctam Matrem Ecclesiam omnes Ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum servari et omnimode foveri velle, atque optat ut, ubi opus sit, caute ex integro ad mentem sanae traditionis recognoscantur et novo vigore, pro hodiernis adiunctis et necessitatibus, donentur.


{EV: 6}
[SC5]
CAPUT 1. DE PRINCIPIIS GENERALIBUS AD SACRAM LITURGIAM INSTAURANDAM ATQUE FOVENDAM
I - DE SACRAE LITURGIAE NATURA EIUSQUE MOMENTO IN VITA ECCLESIAE
Deus, qui «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (l Tim. 2, 4), «multifariam multisque modis olim loquens patribus in prophetis» (Hebr. 1,1), ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum, Verbum carnem factum, Spiritu Sancto unctum, ad evangelizandum pauperibus, ad sanandos contritos corde, «medicum carnalem et spiritualem», Mediatorem Dei et hominum.Ipsius namque humanitas, in unitate personae Verbi, fuit instrumentum nostrae salutis. Quare in Christo «nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo».


{EV: 7}
[SC5]
Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per suae beatae Passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis paschale mysterium, quo «mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit». Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum.


{EV: 8}
[SC6 ]
Ideoque,sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei morte sua et resurrectione nos a potestate satanae et a morte liberasse et in regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et Sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit, exercerent. Sic per Baptismum homines paschali Christi mysterio inseruntur: commortui, consepulti, conresuscitati; spiritum accipiunt adoptionis filiorum, «in quo clamamus: Abba, Pater» (Rom. 8, 15), et ita fiunt veri adoratores, quos Pater quaerit. Similiter quotiescumque dominicam cenam manducant, mortem Domini annuntiant donec veniat. Idcirco, ipso die Pentecostes, qua Ecclesia mundo apparuit, «qui receperunt sermonem» Petri «baptizati sunt». Et erant «perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus... collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem» (Act. 2, 41-42, 47). Numquam exinde omisit Ecclesia quin in unum conveniret ad paschale mysterium celebrandum: legendo ea «in omnibus Scripturis quae de ipso erant» (Lc. 24, 27), Eucharistiam celebrando in qua «mortis eius victoria et triumphus repraesentantur»,19 et simul gratias agendo «Deo super inenarrabili dono» (2 Cor. 9, 15) in Christo Iesu, «in laudem gloriae eius» (Eph 1, 12), per virtutem Spiritus Sancti.

{EV: 9}
[SC7]
Ad tantum vero opus perficiendum, Christus Ecclesiae suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, «idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit», tum maxime sub speciebus eucharisticis. Praesens adest virtute sua in Sacramentis, ita ut cum aliquis baptizat, Christus ipse baptizet. Praesens adest in verbo suo, siquidem ipse loquitur dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur. Praesens adest denique dum supplicat et psallit Ecclesia, ipse qui promisit: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt. 18, 20).


{EV: 10}
[SC7]
Reapse tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, sponsam suam dilectissimam, sibi semper consociat, quae Dominum suum invocat et per ipsum Aeterno Patri cultum tribuit.


{EV: 11}
[SC7]
Merito igitur Liturgia habetur veluti Iesu Christi sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi Corpore, Capite nempe eiusque membris, integer cultus publicus exercetur.


{EV: 12}
[SC7]
Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi sacerdotis eiusque Corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat.


{EV: 13}
[SC8]
In terrena Liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri; cum omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae Domino canimus; memoriam Sanctorum venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, donec ipse apparebit vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria.


{EV: 14}
[SC9]
II - DE LITURGICA INSTITUTIONE ET DE ACTUOSA PARTICIPATIONE PROSEQUENDIS
Sacra Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae; nam antequam homines ad Liturgiam accedere possint, necesse est ut ad fidem et conversionem vocentur: «Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?» (Rom. 10, 14-15).


{EV: 15}
[SC9]
Quare Ecclesia non credentibus praeconium salutis annuntiat, ut omnes homines solum Deum verum et quem misit Iesum Christum cognoscant et a viis suis convertantur, paenitentiam agentes. Credentibus vero semper fidem et paenitentiam praedicare debet, eos praeterea debet ad Sacramenta disponere, docere servare omnia quaecumque mandavit Christus, et allicere ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus operibus manifestum fiat christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse lucem mundi eosdemque Patrem glorificare coram hominibus.


{EV: 16}
[SC10]
Attamen Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat. Nam labores apostolici ad id ordinantur ut omnes, per fidem et Baptismum filii Dei facti, in unum conveniant, in medio Ecclesiae Deum laudent, Sacrificium participent et cenam dominicam manducent.


{EV: 17}
[SC10]
Vicissim, ipsa Liturgia impellit fideles ut «sacramentis paschalibus» satiati fiant «pietate concordes»; orat ut «vivendo teneant quod fide perceperunt»; renovatio vero foederis Domini cum hominibus in Eucharistia fideles in urgentem caritatem Christi trahit et accendit. Ex Liturgia ergo, praecipue ex Eucharistia, ut e fonte, gratia in nos derivatur et maxima cum efficacia obtinetur illa in Christo hominum sanctificatio et Dei glorificatio, ad quam, uti ad finem, omnia alia Ecclesiae opera contendunt.


{EV: 18}
[SC11]
Ut haec tamen plena efficacitas habeatur, nesessarium est ut fideles cum recti animi dispositionibus ad sacram Liturgiam accedant, mentem suam voci accommodent, et supernae gratiae cooperentur, ne eam in vacuum recipiant. Ideo sacris pastoribus advigilandum est ut in actione liturgica non solum observentur leges ad validam et licitam celebrationem, sed ut fideles scienter, actuose et fructuose eandem participent.


{EV: 19}
[SC12]
Vita tamen spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione continetur. Christianus enim ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret, immo, docente Apostolo, sine intermissione orare. Et ab eodem Apostolo docemur mortificationem Iesu semper circumferre in corpore nostro, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Quapropter Dominum in Missae Sacrificio precamur ut, «hostiae spiritualis oblatione suscepta, nosmetipsos» sibi perficiat «munus aeternum».


{EV: 20}
[SC13]
Pia populi christiani exercitia, dummodo legibus et normis Ecclesiae conformia sint, valde commendantur, praesertim cum de mandato Apostolicae Sedis fiunt.


{EV: 21}
[SC13]
Speciali quoque dignitate gaudent sacra Ecclesiarum particularium exercitia, quae de mandato Episcoporum celebrantur, secundum consuetudines aut libros legitime approbatos.


{EV: 22}
[SC13]
Ita vero, ratione habita temporum liturgicorum, eadem exercitia ordinentur oportet, ut sacrae Liturgiae congruant, ab ea quodammodo deriventur, ad eam populum manuducant, utpote quae natura sua iisdem longe antecellat.


{EV: 23}
[SC14]
Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus, «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis» (1 Pt. 2, 9; cf. 2, 4-5), vi Baptismatis ius habet et officium.


{EV: 24}
[SC14]
Quae totius populi plena et actuosa participatio, in instauranda et fovenda sacra Liturgia, summopere est attendenda: est enim primus, isque necessarius fons, e quo spiritum vere christianum fideles hauriant; et ideo in tota actione pastorali, per debitam institutionem, ab animarum pastoribus est sedulo adpetenda.


{EV: 25}
[SC14]
Sed quia, ut hoc evenire possit, nulla spes effulget nisi prius ipsi animarum pastores spiritu et virtute Liturgiae penitus imbuantur in eaque efficiantur magistri, ideo pernecesse est ut institutioni liturgicae cleri apprime consulatur. Quapropter Sacrosanctum Concilium ea quae sequuntur statuere decrevit.


{EV: 26}
[SC15]
Magistri, qui sacrae Liturgiae disciplinae in seminariis, studiorum domibus religiosis et facultatibus theologicis docendae praeficiuntur, ad munus suum in institutis ad hoc speciali cura destinatis probe instituendi sunt.


{EV: 27}
[SC16]
Disciplina de sacra Liturgia in seminariis et studiorum domibus religiosis inter disciplinas necessarias et potiores, in facultatibus autem theologicis inter disciplinas principales est habenda, et sub aspectu cum theologico et historico, tum spirituali, pastorali et iuridico tradenda. Curent insuper aliarum disciplinarum magistri, imprimis theologiae dogmaticae, sacrae Scripturae, theologiae spiritualis et pastoralis ita, ex intrinsecis exigentiis proprii uniuscuiusque obiecti, mysterium Christi et historiam salutis excolere, ut exinde earum connexio cum Liturgia et unitas sacerdotalis institutionis aperte clarescant.


{EV: 28}
[SC17]
Clerici, in seminariis domibusque religiosis, formationem vitae spiritualis liturgicam acquirant, cum apta manuductione qua sacros ritus intellegere et toto animo participare queant, tum ipsa sacrorum mysteriorum celebratione, necnon aliis pietatis exercitiis spiritu sacrae Liturgiae imbutis; pariter observantiam legum liturgicarum addiscant, ita ut vita in seminariis et religiosorum institutis liturgico spiritu penitus informetur.


{EV: 29}
[SC18]
Sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, in vinea Domini iam operantes, omnibus mediis opportunis iuventur ut plenius semper quae in functionibus sacris agunt intellegant, vitam liturgicam vivant, eamque cum fidelibus sibi commissis communicent.


{EV: 30}
[SC19]
Liturgicam institutionem necnon actuosam fidelium participationem, internam et externam, iuxta ipsorum aetatem, condicionem, vitae genus et religiosae culturae gradum, animarum pastores sedulo ac patienter prosequantur, unum e praecipuis fidelis mysteriorum Dei dispensatoris muneribus absolventes; et gregem suum hac in re non verbo tantum, sed etiam exemplo ducant.


{EV: 31}
[SC20]
Transmissiones actionum sacrarum ope radiophonica et televisifica, praesertim si agatur de Sacro faciendo, discrete ac decore fiant, ductu et sponsione personae idoneae, ad hoc munus ab Episcopis destinatae.


{EV: 32}
[SC21]
III - DE SACRAE LITURGIAE INSTAURATIONE
Pia Mater Ecclesia, ut populus christianus in sacra Liturgia abundantiam gratiarum securius assequatur, ipsius Liturgiae generalem instaurationem sedulo curare cupit. Nam Liturgia constat parte immutabili, utpote divinitus instituta, et partibus mutationi obnoxiis, quae decursu temporum variare possunt vel etiam debent, si in eas forte irrepserint quae minus bene ipsius Liturgiae intimae naturae respondeant, vel minus aptae factae sint.


{EV: 33}
[SC21]
Qua quidem instauratione, textus et ritus ita ordinari oportet, ut sancta, quae significant, clarius exprimant, eaque populus christianus, in quantum fieri potest, facile percipere atque plena, actuosa et communitatis propria celebratione participare possit.


{EV: 34}
[SC21]
Quare Sacrosanctum Concilium generaliores has normas statuit.


{EV: 35}
[SC22]
A) NORMAE GENERALES
1. Sacrae Liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice pendet: quae quidem est apud Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, apud Episcopum.


{EV: 36}
[SC22]
2. Ex potestate a iure concessa, rei liturgicae moderatio inter limites statutos pertinet quoque ad competentes varii generis territoriales Episcoporum coetus legitime constitutos.


{EV: 37}
[SC22]
 3. Quapropter nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam proprio marte in Liturgia addat, demat, aut mutet.


{EV: 38}
[SC23]
Ut sana traditio retineatur et tamen via legitimae progressioni aperiatur, de singulis Liturgiae partibus recognoscendis accurata investigatio theologica, historica, pastoralis semper praecedat. Insuper considerentur cum leges generales structurae et mentis Liturgiae, tum experientia ex recentiore instauratione liturgica et ex indultis passim concessis promanans. Innovationes, demum, ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant.


{EV: 39}
[SC23]
Caveatur etiam, in quantum fieri potest, ne notabiles differentiae rituum inter finitimas regiones habeantur.


{EV: 40}
[SC24]
Maximum est sacrae Scripturae momentum in Liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, oratione et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt. Unde, ad procurandam sacrae Liturgiae instaurationem, progressum et aptationem, oportet ut promoveatur ille suavis et vivus sacrae Scripturae affectus, quem testatur venerabilis rituum cum orientalium tum occidentalium traditio.


{EV: 41}
[SC25]
Libri liturgici quam primum recognoscantur, peritis adhibitis et Episcopis consultis ex diversis orbis regionibus.


{EV: 42}
[SC26]
B) NORMAE EX INDOLE LITURGIAE UTPOTE ACTIONIS HIERARCHICHAE ET COMMUNITATIS PROPRIAE
Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est «unitatis sacramentum», scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata.


{EV: 43}
[SC26]
Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis, attingunt.


{EV: 44}
[SC27]
Quoties ritus, iuxta propriam cuiusque naturam, secum ferunt celebrationem communem, cum frequentia et actuosa participatione fidelium, inculcetur hanc, in quantum fieri potest, esse praeferendam celebrationi eorundem singulari et quasi privatae.


{EV: 45}
[SC27]
Quod valet praesertim pro Missae celebratione, salva semper natura publica et sociali cuiusvis Missae, et pro Sacramentorum administratione.


{EV: 46}
[SC28]
In celebrationibus liturgicis quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet.


{EV: 47}
[]
Etiam ministrantes, lectores, commentatores et ii qui ad scholam cantorum pertinent, vero ministerio liturgico funguntur. Propterea munus suum tali sincera pietate et ordine exerceant, quae tantum ministerium decent quaeque populus Dei ab eis iure exigit.


{EV: 48}
[SC29]
Ideo oportet eos spiritu Liturgiae, suo cuiusque modo, sedulo imbui, et ad partes suas rite et ordinate obeundas institui.


{EV: 49}
[SC30]
Ad actuosam participationem promovendam, populi acclamationes, responsiones, psalmodia, antiphonae, cantica, necnon actiones seu gestus et corporis habitus foveantur. Sacrum quoque silentium suo tempore servetur.


{EV: 50}
[SC31]
In libris liturgicis recognoscendis, sedulo attendatur ut rubricae etiam partes fidelium praevideant.


{EV: 51}
[SC32]
In Liturgia, praeter distinctionem ex munere liturgico et Ordine sacro manantem, et praeter honores ad normam legum liturgicarum auctoritatibus civilibus debitos, nulla privatarum personarum aut condicionum, sive in caerimoniis, sive in exterioribus pompis, habeatur acceptio.


{EV: 52}
[SC33]
C) NORMAE EX INDOLE DIDACTICA ET PASTORALI LITURGIAE
Etsi sacra Liturgia est praecipue cultus divinae maiestatis, magnam etiam continet populi fidelis eruditionem. In Liturgia enim Deus ad populum suum loquitur; Christus adhuc Evangelium annuntiat. Populus vero Deo respondet tum cantibus tum oratione.


{EV: 53}
[SC33]
Immo, preces a sacerdote, qui coetui in persona Christi praeest, ad Deum directae, nomine totius plebis sanctae et omnium circumstantium dicuntur. Signa tandem visibilia, quibus utitur sacra Liturgia ad res divinas invisibiles significandas, a Christo vel Ecclesia delecta sunt. Unde non solum quando leguntur ea quae «ad nostram doctrinam scripta sunt» (Rom. 15, 4), sed etiam dum Ecclesia vel orat vel canit vel agit, participantium fides alitur, mentes in Deum excitantur ut rationabile obsequium Ei praestent, gratiamque Eius abundantius recipiant.


{EV: 54}
[SC33]
Exinde in instauratione facienda generales normae quae sequuntur observari debent.


{EV: 55}
[SC34]
Ritus nobili simplicitate fulgeant, sint brevitate perspicui et repetitiones inutiles evitent, sint fidelium captui accommodati, neque generatim multis indigeant explanationibus.


{EV: 56}
[SC35]
Ut clare appareat in Liturgia ritum et verbum intime coniungi:


{EV: 57}
[SC35]
1) In celebrationibus sacris abundantior, varior et aptior lectio sacrae Scripturae instauretur.


{EV: 58}
[SC35]
2) Locus aptior sermonis, utpote partis actionis liturgicae, prout ritus patitur, etiam in rubricis notetur; et fidelissime ac rite adimpleatur ministerium praedicationis. Haec vero imprimis ex fonte sacrae Scripturae et Liturgiae hauriatur, quasi annuntiatio mirabilium Dei in historia salutis seu mysterio Christi, quod in nobis praesens semper adest et operatur, praesertim in celebrationibus liturgicis.


{EV: 59}
[SC35]
3) Etiam catechesis directius liturgica omnibus modis inculcetur; et in ipsis ritibus, si necessariae sint, breves admonitiones, a sacerdote vel competenti ministro, opportunioribus tantum momentis, praescriptis vel similibus verbis, dicendae, praevideantur.


{EV: 60}
[SC35]
4) Foveatur sacra verbi Dei celebratio in solemniorum festorum pervigiliis, in aliquibus feriis Adventus et Quadragesimae, atque in dominicis et diebus festis, maxime in locis quae sacerdote carent: quo in casu celebrationem diaconus vel alius ab Episcopo delegatus dirigat.


{EV: 61}
[SC36]
 1. Linguae latinae usus, salvo particulari iure, in ritibus latinis servetur.


{EV: 62}
[SC36]
2. Cum tamen, sive in Missa, sive in Sacramentorum administratione, sive in aliis Liturgiae partibus, haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit, amplior locus ipsi tribui valeat, imprimis autem in lectionibus et admonitionibus, in nonnullis orationibus et cantibus, iuxta normas quae de hac re in sequentibus capitibus singillatim statuuntur.


{EV: 63}
[SC36]
3. Huiusmodi normis servatis, est competentis auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 2, etiam, si casus ferat, consilio habito cum Episcopis finitimarum regionum eiusdem linguae, de usu et modo linguae vernaculae statuere, actis ab Apostolica Sede probatis seu confirmatis.


{EV: 64}
[SC36]
4. Conversio textus latini in linguam vernaculam in Liturgia adhibenda, a competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua supra, approbari debet.


{EV: 65}
[SC37]
D) NORMAE APTATIONEM INGENIO ET TRADITIONIBUS POPULORUM PERFICIENDAM
Ecclesia, in iis quae fidem aut bonum totius communitatis non tangunt, rigidam unius tenoris formam ne in Liturgia quidem imponere cupit; quinimmo, variarum gentium populorumque animi ornamenta ac dotes colit et provehit; quidquid vero in populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur, benevole perpendit ac, si potest, sartum tectumque servat, immo quandoque in ipsam Liturgiam admittit, dummodo cum rationibus veri et authentici spiritus liturgici congruat.


{EV: 66}
[SC38]
Servata substantiali unitate Ritus romani, legitimis varietatibus et aptationibus ad diversos coetus, regiones, populos, praesertim in Missionibus, locus relinquatur, etiam cum libri liturgici recognoscuntur; et hoc in structura rituum et in rubricis instituendis opportune prae oculis habeatur.


{EV: 67}
[SC39]
Intra limites in editionibus typicis librorum liturgicorum statutos, erit competentis auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 2, aptationes definire, praesertim quoad administrationem Sacramentorum, quoad Sacramentalia, processiones, linguam liturgicam, musicam sacram et artes, iuxta tamen normas fundamentales quae hac in Constitutione habentur.


{EV: 68}
[SC40]
Cum tamen variis in locis et adiunctis, profundior Liturgiae aptatio urgeat, et ideo difficilior evadat:


{EV: 69}
[SC40]
1) A competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art. 22  2, sedulo et prudenter consideretur quid, hoc in negotio, ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune in cultum divinum admitti possit. Aptationes, quae utiles vel necessariae existimantur, Apostolicae Sedi proponantur, de ipsius consensu introducendae.


{EV: 70}
[SC40]
2) Ut autem aptatio cum necessaria circumspectione fiat, eidem auctoritati ecclesiasticae territoriali ab Apostolica Sede facultas tribuetur, si casus ferat, ut in quibusdam coetibus ad id aptis et per determinatum tempus necessaria praevia experimenta permittat et dirigat.


{EV: 71}
[SC40]
3) Quia leges liturgicae difficultates speciales, quoad aptationem, praesertim in Missionibus, secum ferre solent, in illis condendis praesto sint viri, in re de qua agitur, periti.


{EV: 72}
[SC41]
IV - DE VITA LITURGICA IN DIOECESI ET IN PAROECIA FOVENDA
Episcopus ut sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet.


{EV: 73}
[SC41]
Quare omnes vitam liturgicam dioeceseos circa Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi persuasum habentes praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus.


{EV: 74}
[SC42]
Cum Episcopus in Ecclesia sua ipsemet nec semper nec ubique universo gregi praeesse possit, necessario constituere debet fidelium coetus, inter quos paroeciae, localiter sub pastore vices gerente Episcopi ordinatae, eminent: nam quodammodo repraesentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum constitutam.


{EV: 75}
[SC42]
Quare vita liturgica paroeciae eiusque relatio ad Episcopum in mente et praxi fidelium et cleri fovenda est; et adlaborandum ut sensus communitatis paroecialis, imprimis vero in communi celebratione Missae dominicalis, floreat.


{EV: 76}
[SC43]
V - DE ACTIONE PASTORALI LITURGICA PROMOVENDA
Sacrae Liturgiae fovendae atque instaurandae studium merito habetur veluti signum providentialium dispositionum Dei super nostra aetate, veluti transitus Spiritus Sancti in sua Ecclesia; et vitam ipsius, immo huius nostri temporis universam rationem religiose sentiendi et agendi, nota propria distinguit.


{EV: 77}
[SC43]
Quapropter, ad hanc actionem pastoralem liturgicam ulterius in Ecclesia fovendam, Sacrosanctum Concilium decernit:


{EV: 78}
[SC44]
A competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art 22 2, expedit ut instituatur Commissio liturgica, a viris in scientia liturgica, Musica, Arte sacra ac re pastorali peritis iuvanda. Cui Commissioni, in quantum fieri potest, opem ferat quoddam Institutum Liturgiae Pastoralis, constans sodalibus, non exclusis, si res ita ferat, laicis in hac materia praestantibus. Ipsius Commissionis erit, ductu auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua supra, et actionem pastoralem liturgicam in sua dicione moderari, et studia atque necessaria experimenta promovere, quoties agatur de aptationibus Apostolicae Sedis proponendis.


{EV: 79}
[SC45]
Eadem ratione, in singulis dioecesibus Commissio de sacra Liturgia habeatur, ad actionem liturgicam, moderante Episcopo, promovendam.


{EV: 80}
[SC45]
Opportunum aliquando evadere potest ut plures dioeceses unam Commissionem constituant, quae, collatis consiliis, rem liturgicam provehat.


{EV: 81}
[SC46]
Praeter Commissionem de sacra Liturgia, in quavis dioecesi constituantur, quantum fieri potest, etiam Commissiones de Musica sacra et de Arte sacra.


{EV: 82}
[SC46]
Necessarium est ut hae tres Commissiones consociatis viribus adlaborent; immo non raro congruum erit ut in unam Commissionem coalescant.


{EV: 83}
[SC47]
CAPUT II. DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE MYSTERIO
Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium paschale, «in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur».


{EV: 84}
[SC48]
Itaque Ecclesia sollicitas curas eo intendit ne christifideles huic fidei mysterio tamquam extranei vel muti spectatores intersint, sed per ritus et preces id bene intellegentes, sacram actionem conscie, pie et actuose participent, verbo Dei instituantur, mensa Corporis Domini reficiantur, gratias Deo agant, immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerentes, seipsos offerre discant, et de die in diem consummentur, Christo Mediatore, in unitatem cum Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus.


{EV: 85}
[SC49]
Quapropter, ut Sacrificium Missae, etiam rituum forma, plenam pastoralem efficacitatem assequatur, Sacrosanctum Concilium, ratione habita Missarum, quae concurrente populo celebrantur, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto, ea quae sequuntur decernit.


{EV: 86}
[SC50]
Ordo Missae ita recognoscatur, ut singularum partium propria ratio necnon mutua connexio clarius pateant, atque pia et actuosa fidelium participatio facilior reddatur.


{EV: 87}
[SC50]
Quamobrem ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores fiant; ea omittantur quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita; restituantur vero ad pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum iniuria deciderunt, prout opportuna vel necessaria videantur.


{EV: 88}
[SC51]
Quo ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus, thesauri biblici largius aperiantur, ita ut, intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum Sanctarum populo legatur.


{EV: 89}
[SC52]
Homilia, qua per anni liturgici cursum ex textu sacro fidei mysteria et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur; quinimmo in Missis quae diebus dominicis et festis de praecepto concurrente populo celebrantur, ne omittatur, nisi gravi de causa.


{EV: 90}
[SC53]
«Oratio communis» seu «fidelium», post Evangelium et homiliam, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto, restituatur, ut, populo eam participante, obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui nos in potestate regunt,pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus totiusque mundi salute.


{EV: 91}
[SC54]
Linguae vernaculae in Missis cum populo celebratis congruus locus tribui possit, praesertim in lectionibus et «oratione communi», ac, pro condicione locorum, etiam in partibus quae ad populum spectant, ad normam art. 36 huius Constitutionis.


{EV: 92}
[SC54]
Provideatur tamen ut christifideles etiam lingua latina partes Ordinarii Missae quae ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare.


{EV: 93}
[SC54]
Sicubi tamen amplior usus linguae vernaculae in Missa opportunus esse videatur, servetur praescriptum art. 40 huius Constitutionis.


{EV: 94}
[SC55]
Valde commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem Sacrificio Corpus Dominicum sumunt.


{EV: 95}
[SC55]
Communio sub utraque specie, firmis principiis dogmaticis a Concilio Tridentino statutis, in casibus ab Apostolica Sede definiendis, tum clericis et religiosis, tum laicis concedi potest, de iudicio Episcoporum, veluti ordinatis in Missa sacrae suae ordinationis, professis in Missa religiosae suae professionis, neophytis in Missa quae Baptismum subsequitur.


{EV: 96}
[SC56]
Duae partes e quibus Missa quodammodo constat, liturgia nempe verbi et eucharistica, tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Sacra proinde Synodus vehementer hortatur animarum pastores ut, in catechesi tradenda, fideles sedulo doceant de integra Missa participanda, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto.


{EV: 97}
[SC57]
1. Concelebratio, qua unitas sacerdotii opportune manifestatur, in Ecclesia usque adhuc in usu remansit tam in Oriente quam in Occidente. Quare facultatem concelebrandi ad sequentes casus Concilio extendere placuit:


{EV: 98}
[SC57]
1° a) feria V in Cena Domini, tum ad Missam chrismatis, tum ad Missam vespertinam;


{EV: 99}
[SC57]
b) ad Missas in Conciliis, Conventibus Episcopalibus et Synodis;


{EV: 100}
[]
c) ad Missam in Benedictione Abbatis.


{EV: 101}
[SC57]
2° Praeterea, accedente licentia Ordinarii, cuius est de opportunitate concelebrationis iudicare:


{EV: 102}
[SC57]
a) ad Missam conventualem et ad Missam principalem in ecclesiis, cum utilitas christifidelium singularem celebrationem omnium sacerdotum praesentium non postulat;


{EV: 103}
[SC57]
b) ad Missas in conventibus cuiusvis generis sacerdotum tum saecularium tum religiosorum.


{EV: 104}
[SC57]
2. 1° Ad Episcopum vero pertinet concelebrationis disciplinam in dioecesi moderari.


{EV: 105}
[SC57]
2° Salva tamen semper sit cuique sacerdoti facultas Missam singularem celebrandi, non vero eodem tempore in eadem ecclesia, nec feria V in Cena Domini.


{EV: 106}
[SC58 ]
Novus ritus concelebrationis conficiatur, Pontificali et Missali romano inserendus.


{EV: 107}
[SC59 ]
CAPUT III. DE CETERIS SACRAMENTIS ET DE SACRAMENTALIBUS
Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem Corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant, exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur. Gratiam quidem conferunt, sed eorum celebratio fideles optime etiam disponit ad eandem gratiam fructuose recipiendam, ad Deum rite colendum et ad caritatem exercendam.


{EV: 108}
[SC59 ]
Maxime proinde interest ut fideles signa Sacramentorum facile intellegant et ea Sacramenta impensissime frequentent, quae ad vitam christianam alendam sunt instituta.


{EV: 109}
[SC60 ]
Sacramentalia praeterea sancta Mater Ecclesia instituit. Quae sacra sunt signa quibus, in aliquam Sacramentorum imitationem, effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur. Per ea homines ad praecipuum Sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.


{EV: 110}
[SC61 ]
Itaque liturgia Sacramentorum et Sacramentalium id efficit ut fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae sanctificetur gratia divina manante ex mysterio paschali Passionis, Mortis et Resurrectionis Christi, a quo omnia Sacramenta et Sacramentalia suam virtutem derivant; nullusque paene rerum materialium usus honestus ad finem hominem sanctificandi Deumque laudandi dirigi non possit.


{EV: 111}
[SC62 ]
Cum autem, successu temporum, quaedam in Sacramentorum et Sacramentalium ritus irrepserint, quibus eorum natura et finis nostris temporibus minus eluceant, atque adeo opus sit quaedam in eis ad nostrae aetatis necessitates accommodare, Sacrosanctum Concilium ea quae sequuntur de eorum recognitione decernit.


{EV: 112}
[SC63 ]
Cum haud raro in administratione Sacramentorum et Sacramentalium valde utilis esse possit apud populum linguae vernaculae usurpatio, amplior locus huic tribuatur, iuxta normas quae sequuntur:


{EV: 113}
[SC63 ]
a) In administratione Sacramentorum et Sacramentalium lingua vernacula adhiberi potest ad normam art. 36;


{EV: 114}
[SC63 ]
b) Iuxta novam Ritualis romani editionem, Ritualia particularia, singularum regionum necessitatibus, etiam quoad linguam, accommodata, a competenti ecclesiastica auctoritate territoriali de qua in art. 22 2 huius Constitutionis quam primum parentur, et, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeantur. In iis autem Ritualibus vel peculiaribus Collectionibus rituum conficiendis, ne omittantur instructiones, in Rituali romano singulis ritibus praepositae, sive pastorales et rubricales, sive quae peculiare momentum sociale habent.


{EV: 115}
[SC64 ]
Instauretur catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus, de iudicio Ordinarii loci in usum deducendus; quo fiat ut tempus catechumenatus, aptae institutioni destinatum, sacris ritibus successivis temporibus celebrandis, sanctificari possit.


{EV: 116}
[SC65 ]
In terris Missionum, praeter ea quae in traditione christiana habentur, illa etiam elementa initiationis admitti liceat, quae apud unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui christiano accommodari possunt, ad normam art. 37-40 huius Constitutionis.


{EV: 117}
[SC66 ]
Uterque ritus baptizandi adultos, tum simplicior, tum, ratione habita catechumenatus instaurati, solemnior, recognoscatur; et Missali romano Missa propria «In collatione Baptismi» inseratur.


{EV: 118}
[SC67 ]
Ritus baptizandi parvulos recognoscatur et verae infantium condicioni accommodetur; partes etiam parentum et patrinorum eorumque officia, in ipso ritu, magis pateant.


{EV: 119}
[SC68 ]
In ritu Baptismi ne desint accommodationes, de iudicio Ordinarii loci adhibendae, pro magno baptizandorum concursu. Conficiatur item Ordo brevior quo, praesertim in terris Missionum, catechistae, et generatim, in periculo mortis, fideles, absente sacerdote vel diacono, uti possint.


{EV: 120}
[SC69 ]
Loco ritus qui «Ordo supplendi omissa super infantem baptizatum» appellatur, novus conficiatur quo apertius et congruentius indicetur infantem, qui ritu brevi baptizatus fuerit, iam receptum esse in Ecclesiam.


{EV: 121}
[SC69 ]
Item novus ritus conficiatur pro valide iam baptizatis, ad sacra catholica conversis, quo significetur eos in Ecclesiae communionem admitti.


{EV: 122}
[SC70 ]
Aqua baptismalis, extra tempus paschale, in ipso ritu Baptismi probata formula breviore benedici potest.


{EV: 123}
[SC71 ]
Ritus Confirmationis recognoscatur etiam ut huius Sacramenti intima connexio cum tota initiatione christiana clarius eluceat; quapropter renovatio promissionum Baptismi convenienter ipsam Sacramenti susceptionem praecedet.


{EV: 124}
[SC71 ]
Confirmatio, pro opportunitate, intra Missam conferri potest; ad ritum autem extra Missam quod attinet, paretur formula ad modum introductionis adhibenda.


{EV: 125}
[SC72 ]
Ritus et formulae Paenitentiae ita recognoscantur, ut naturam et effectum Sacramenti clarius exprimant.


{EV: 126}
[SC73 ]
«Extrema Unctio», quae etiam et melius «Unctio infirmorum» vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium.


{EV: 127}
[SC74 ]
Praeter ritus seiunctos Unctionis infirmorum et Viatici, conficiatur Ordo continuus secundum quem Unctio aegroto conferatur post confessionem et ante receptionem Viatici.


{EV: 128}
[SC75 ]
Unctionum numerus pro opportunitate accommodetur, et orationes ad ritum Unctionis infirmorum pertinentes ita recognoscantur, ut respondeant variis condicionibus infirmorum, qui Sacramentum suscipiunt.


{EV: 129}
[SC76 ]
Ritus Ordinationum, sive quoad caeremonias sive quoad textus, recognoscantur. Allocutiones Episcopi, initio cuiusque Ordinationis aut Consecrationis, fieri possunt lingua vernacula.


{EV: 130}
[SC76 ]
In Consecratione Episcopali impositionem manuum fieri licet ab omnibus Episcopis praesentibus.


{EV: 131}
[SC77 ]
Ritus celebrandi Matrimonium, qui exstat in Rituali romano, recognoscatur et ditior fiat, quo clarius gratia Sacramenti significetur et munera coniugum inculcentur.


{EV: 132}
[SC77 ]
«Si quae provinciae... aliis laudabilibus consuetudinibus et caeremoniis» in celebrando Matrimonii Sacramento «utuntur, eas omnino retineri Sancta Synodus vehementer optat».


{EV: 133}
[SC77 ]
Insuper competenti auctoritati ecclesiasticae territoriali, de qua in art. 22 2 huius Constitutionis, relinquitur facultas, ad normam art. 63, exarandi ritum proprium usibus locorum et populorum congruentem, firma tamen lege ut sacerdos assistens requirat excipiatque contrahentium consensum.


{EV: 134}
[SC78 ]
Matrimonium ex more intra Missam celebretur, post lectionem Evangelii et homiliam, ante «orationem fidelium». Oratio super sponsam, ita opportune emendata ut aequalia officia mutuae fidelitatis utriusque sponsi inculcet, dici potest lingua vernacula.


{EV: 135}
[SC78 ]
Si vero Sacramentum Matrimonii sine Missa celebratur, Epistola et Evangelium Missae pro sponsis legantur in initio ritus et benedictio sponsis semper impertiatur.


{EV: 136}
[SC79 ]
Sacramentalia recognoscantur, ratione habita normae primariae de conscia, actuosa et facili participatione fidelium, et attentis nostrorum temporum necessitatibus. In Ritualibus recognoscendis ad normam art. 63, etiam nova Sacramentalia, prout necessitas expostulat, addi possunt.


{EV: 137}
[SC79 ]
Benedictiones reservatae perpaucae sint, et in favorem tantum Episcoporum vel Ordinariorum.


{EV: 138}
[SC79 ]
Provideatur ut quaedam Sacramentalia, saltem in specialibus rerum adiunctis et de iudicio Ordinarii, a laicis congruis qualitatibus praeditis, administrari possint.


{EV: 139}
[SC80 ]
Ritus Consecrationis Virginum, qui in Pontificali romano habetur, recognitioni subiciatur.


{EV: 140}
[SC80 ]
Conficiatur praeterea ritus professionis religiosae et renovationis votorum, qui ad maiorem unitatem, sobrietatem et dignitatem conferat, ab iis qui professionem vel votorum renovationem intra Missam peragunt, salvo iure particulari, assumendus.


{EV: 141}
[SC80 ]
Professio religiosa laudabiliter intra Missam fiet.


{EV: 142}
[SC81 ]
Ritus exsequiarum paschalem mortis christianae indolem manifestius exprimat, atque condicionibus et traditionibus singularum regionum, etiam quoad colorem liturgicum, melius respondeat.


{EV: 143}
[SC82 ]
Recognoscatur ritus sepeliendi parvulos, ac propria Missa donetur.


{EV: 144}
[SC83 ]
CAPUT IV. DE OFFICIO DIVINO
Summus Novi atque aeterni Testamenti Sacerdos, Christus Iesus, humanam naturam assumens, terrestri huic exsilio hymnum illum invexit, qui in supernis sedibus per omne aevum canitur. Universam hominum communitatem ipse sibi coagmentat, eandemque in divino hoc concinendo laudis carmine secum consociat.


{EV: 145}
[SC83 ]
Illud enim sacerdotale munus per ipsam suam Ecclesiam pergit, quae non tantum Eucharistia celebranda, sed etiam aliis modis, praesertim Officio divino persolvendo, Dominum sine intermissione laudat et pro totius mundi salute interpellat.


{EV: 146}
[SC84]
Divinum Officium ex antiqua traditione christiana ita est constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur. Cum vero mirabile illud laudis canticum rite peragunt sacerdotes aliique ad hanc rem Ecclesiae instituto deputati vel christifideles una cum sacerdote forma probata orantes, tunc vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem.


{EV: 147}
[SC85]
Omnes proinde qui haec praestant, tum Ecclesiae officium explent, tum summum Sponsae Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiae.


{EV: 148}
[SC86]
Sacerdotes sacro pastorali ministerio addicti eo maiore fervore Horarum laudes persolvent, quo vividius conscii erunt sibi observandum esse monitum Pauli: «Sine intermissione orate» (1 Thess. 5, 17); operi enim in quo laborant Dominus solus efficacitatem et incrementum dare potest, qui dixit: «Sine me nihil potestis facere» (Io. 15, 5); propterea Apostoli, diaconos instituentes, dixerunt: «Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus» (Act. 6, 4).


{EV: 149}
[SC87]
Ut autem divinum Officium, sive a sacerdotibus sive ab aliis Ecclesiae membris melius et perfectius in rerum adiunctis peragatur, Sacrosancto Concilio, instaurationem ab Apostolica Sede feliciter inceptam persequenti, de Officio iuxta ritum romanum ea quae sequuntur placuit decernere.


{EV: 150}
[SC88]
Cum sanctificatio diei sit finis Officii, cursus Horarum traditus ita instauretur ut Horis veritas temporis, quantum fieri potest, reddatur, simulque ratio habeatur vitae hodiernae condicionum in quibus versantur praesertim ii qui operibus apostolicis incumbunt.


{EV: 151}
[]
Itaque, in instauratione Offici, hae normae serventur:


{EV: 152}
[SC89 ]
a) Laudes, ut preces matutinae, et Vesperae, ut preces vespertinae, ex venerabili universae Ecclesiae traditione duplex cardo Officii cotidiani, Horae praecipuae habendae sunt et ita celebrandae;


{EV: 153}
[SC89 ]
b) Completorium ita instruatur, ut fini diei apte conveniat;


{EV: 154}
[SC89]
c) Hora quae Matutinum vocatur, quamvis in choro indolem nocturnae laudis retineat, ita accommodetur ut qualibet diei hora recitari possit, et e psalmis paucioribus lectionibusque longioribus constet;


{EV: 155}
[SC89 ]
d) Hora Prima supprimatur;


{EV: 156}
[SC89 ]
e) In choro, Horae minores Tertia, Sexta, Nona serventur. Extra chorum e tribus unam seligere licet, diei tempori magis congruentem.


{EV: 157}
[SC90 ]
Cum praeterea Officium divinum, utpote oratio publica Ecclesiae, sit fons pietatis et orationis personalis nutrimentum, obsecrantur in Domino sacerdotes aliique omnes divinum Officium participantes, ut in eo persolvendo mens concordet voci; ad quod melius assequendum, liturgicam et biblicam, praecipue psalmorum, institutionem sibi uberiorem comparent.


{EV: 158}
[SC90 ]
In instauratione vero peragenda, venerabilis ille romani Officii saecularis thesaurus ita aptetur, ut latius et facilius eo frui possint omnes quibus traditur.


{EV: 159}
[SC91 ]
Ut cursus Horarum, in art. 89 propositus, reapse observari possit, psalmi non amplius per unam hebdomadam, sed per longius temporis spatium distribuantur.


{EV: 160}
[SC91 ]
Opus recognitionis Psalterii, feliciter inchoatum, quamprimum perducatur ad finem, respectu habito latinitatis christianae, usus liturgici etiam in cantu, necnon totius traditionis latinae Ecclesiae.


{EV: 161}
[SC92 ]
Ad lectiones quod attinet, haec serventur:


{EV: 162}
[SC92 ]
a) lectio sacrae Scripturae ita ordinetur, ut thesauri verbi divini in pleniore amplitudine expedite adiri possint;


{EV: 163}
[SC92 ]
b) lectiones de operibus Patrum, Doctorum et Scriptorum ecclesiasticorum depromendae melius seligantur;


{EV: 164}
[SC92 ]
c) Passiones seu vitae Sanctorum fidei historicae reddantur.


{EV: 165}
[SC93 ]
Hymni, quantum expedire videtur, ad pristinam formam restituantur, iis demptis vel mutatis quae mythologiam sapiunt aut christianae pietati minus congruunt. Recipiantur quoque, pro opportunitate, alii qui in hymnorum thesauro inveniuntur.


{EV: 166}
[SC 94 ]
SC94 Praestat, sive ad diem revera sanctificandum, sive ad ipsas Horas cum fructu spirituali recitandas, ut in Horarum absolutione tempus servetur, quod proxime accedat ad tempus verum uniuscuiusque Horae canonicae.


{EV: 167}
[SC95 ]
Communitates choro obligatae, praeter Missam conventualem, tenentur Officium divinum cotidie in choro celebrare, et quidem:


{EV: 168}
[SC95 ]
a) totum Officium, Ordines Canonicorum, Monachorum et Monialium, aliorumque Regularium ex iure vel constitutionibus choro adstrictorum;


{EV: 169}
[SC95 ]
b) Capitula cathedralia vel collegialia, eas partes Officii, quae sibi a iure communi vel particulari imponuntur;


{EV: 170}
[SC95 ]
c) omnes autem illarum Communitatum sodales, qui sunt aut in Ordinibus maioribus constituti aut solemniter professi, conversis exceptis, debent eas Horas canonicas soli recitare, quas in choro non persolvunt.


{EV: 171}
[SC96 ]
Clerici choro non obligati, si sunt in Ordinibus maioribus constituti, cotidie, sive in communi, sive soli, obligatione tenentur totum Officium persolvendi, ad normam art. 89.


{EV: 172}
[SC97 ]
Opportunae commutationes divini Officii cum actione liturgica a rubricis definiantur.


{EV: 173}
[SC97 ]
In casibus singularibus iustaque de causa, Ordinarii possunt subditos suos ab obligatione Officium recitandi e toto vel ex parte dispensare vel id commutare.


{EV: 174}
[SC98 ]
Sodales cuiusvis Instituti status perfectionis, qui, vi Constitutionum, partes aliquas divini Officii absolvunt, orationem publicam Ecclesiae agunt.


{EV: 175}
[SC98 ]
Item, publicam Ecclesiae orationem agunt, si quod parvum Officium, vi Constitutionum, recitant, dummodo in modum Officii divini confectum ac rite approbatum sit.


{EV: 176}
[SC99 ]
Cum Officium divinum sit vox Ecclesiae seu totius Corporis mystici Deum publice laudantis, suadetur ut clerici choro haud obligati, ac praesertim sacerdotes conviventes vel in unum convenientes, aliquam saltem divini Officii partem in communi persolvant.


{EV: 177}
[SC99 ]
Omnes autem sive in choro sive in communi Officium persolventes munus sibi concreditum quam perfectissime, tam interna animi devotione quam externa agendi ratione, peragant.


{EV: 178}
[SC99 ]
Praestat insuper ut Officium in choro et in communi, pro opportunitate, cantetur.


{EV: 179}
[SC100 ]
Curent animarum pastores ut Horae praecipuae, praesertim Vesperae, diebus dominicis et festis solemnioribus, in ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque solus.


{EV: 180}
[SC101 ]
 1) Iuxta saecularem traditionem ritus latini, in Officio divino lingua latina clericis servanda est, facta tamen Ordinario potestate usum versionis vernaculae ad normam art. 36 confectae concedendi, singulis pro casibus, iis clericis, quibus usus linguae latinae grave impedimentum est quominus Officium debite persolvant.


{EV: 181}
[SC101 ]
 2) Monialibus, necnon sodalibus, sive viris non clericis sive mulieribus, Institutorum statuum perfectionis, in Officio divino, etiam in choro celebrando, concedi potest a Superiore competente ut lingua vernacula utantur, dummodo versio approbata sit.


{EV: 182}
[SC101 ]
 3) Quivis clericus Officio divino adstrictus, si Officium divinum una cum coetu fidelium, vel cum iis qui sub  2 recensentur, lingua vernacula celebrat, suae obligationi satisfacit, dummodo textus versionis sit approbatus.


{EV: 183}
[SC102 ]
CAPUT V. DE ANNO LITURGICO
Pia Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die quam Dominicam vocavit, memoriam habet Resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno, solemnitate maxima Paschatis, una cum beata ipsius Passione, frequentat.


{EV: 184}
[SC102 ]
Totum vero Christi mysterium per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et adventus Domini.


{EV: 185}
[SC102 ]
Mysteria Redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur.


{EV: 186}
[SC103 ]
In hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, Sancta Ecclesia Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in qua praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio contemplatur.


{EV: 187}
[SC104 ]
Memorias insuper Martyrum aliorumque Sanctorum, qui per multiformem Dei gratiam ad perfectionem provecti, atque aeternam iam adepti salutem, Deo in caelis laudem perfectam decantant ac pro nobis intercedunt, circulo anni inseruit Ecclesia.


{EV: 188}
[SC104 ]
In Sanctorum enim nataliciis praedicat paschale mysterium in Sanctis cum Christo compassis et conglorificatis, et fidelibus exempla eorum proponit, omnes per Christum ad Patrem trahentia, eorumque meritis Dei beneficia impetrat.


{EV: 189}
[SC105 ]
Variis denique anni temporibus iuxta traditas disciplinas, Ecclesia fidelium eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes, instructionem, precationem, paenitentiae et misericordiae opera.


{EV: 190}
[SC105 ]
Quapropter placuit Sacrosancto Concilio ea quae sequuntur decernere.


{EV: 191}
[SC106 ]
Mysterium paschale Ecclesia, ex traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies dominica merito nuncupatur. Hac enim die christifideles in unum convenire debent ut, verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint Passionis, Resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos «regeneravit in spem vivam per Resurrectionem Iesu Christi ex mortuis» (1 Pt. 1, 3). Itaque dies dominica est primordialis dies festus, qui pietati fidelium proponatur et inculcetur, ita ut etiam fiat dies laetitiae et vacationis ab opere. Aliae celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi ne praeponantur, quippe quae sit fundamentum et nucleus totius anni liturgici.


{EV: 192}
[SC107 ]
Annus liturgicus ita recognoscatur ut, servatis aut restitutis sacrorum temporum traditis consuetudinibus et disciplinis iuxta nostrae aetatis condiciones, ipsorum indoles nativa retineatur ad fidelium pietatem debite alendam in celebrandis mysteriis Redemptionis christianae, maxime vero mysterio paschali. Accommodationes autem, secundum locorum condiciones, si quae forte necessariae sint, fiant ad normam art. 39 et 40.


{EV: 193}
[SC108 ]
Fidelium animi dirigantur imprimis ad dies festos Domini, quibus mysteria salutis per annum celebrantur. Proinde Proprium de Tempore aptum suum locum obtineat super festa Sanctorum, ut integer mysteriorum salutis cyclus debito modo recolatur.


{EV: 194}
[SC109 ]
Duplex indoles temporis quadragesimalis, quod praesertim per memoriam vel praeparationem Baptismi et per paenitentiam fideles, instantius verbum Dei audientes et orationi vacantes, componit ad celebrandum paschale mysterium, tam in liturgia quam in catechesi liturgica pleniore in luce ponatur. Proinde:


{EV: 195}
[SC109
{EV: 196}
[SC109 ]
b) idem dicatur de elementis paenitentialibus. Quoad catechesim autem animis fidelium inculcetur, una cum consectariis socialibus peccati, illa propria paenitentiae natura quae peccatum, prout est offensa Dei, detestatur; nec praetermittantur partes Ecclesiae in actione paenitentiali atque oratio pro peccatoribus urgeatur.


{EV: 197}
[SC110 ]
Paenitentia temporis quadragesimalis non tantum sit interna et individualis, sed quoque externa et socialis. Praxis vero paenitentialis, iuxta nostrae aetatis et diversarum regionum possibilitates necnon fidelium condiciones, foveatur, et ab auctoritatibus, de quibus in art. 22, commendetur.


{EV: 198}
[SC110 ]
Sacrum tamen esto ieiunium paschale, feria VI in Passione et Morte Domini ubique celebrandum et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ut ita, elato et aperto animo, ad gaudia dominicae Resurrectionis perveniatur.


{EV: 199}
[SC111 ]
Sancti iuxta traditionem in Ecclesia coluntur, eorumque reliquiae authenticae atque imagines in veneratione habentur. Festa Sanctorum mirabilia quidem Christi in servis eius praedicant et fidelibus opportuna praebent exempla imitanda.


{EV: 200}
[SC111 ]
Ne festa Sanctorum festis ipsa mysteria salutis recolentibus praevaleant, plura ex his particulari cuique Ecclesiae vel Nationi vel Religiosae Familiae relinquantur celebranda, iis tantum ad Ecclesiam universam extensis, quae Sanctos memorant momentum universale revera prae se ferentes.


{EV: 201}
[SC112 ]
CAPUT VI. DE MUSICA SACRA
Musica traditio Ecclesiae universae thesaurum constituit pretii inaestimabilis, inter ceteras artis expressiones excellentem, eo praesertim quod ut cantus sacer qui verbis inhaeret necessariam vel integralem liturgiae sollemnis partem efficit.


{EV: 202}
[SC112 ]
Profecto sacros concentus laudibus extulerunt cum Sacra Scriptura, tum sancti Patres atque Romani Pontifices, qui recentiore aetate, praeeunte sancto Pio X, munus Musicae sacrae ministeriale in dominico servitio pressius illustrarunt.


{EV: 203}
[SC112 ]
Ideo Musica sacra tanto sanctior erit quanto arctius cum actione liturgica connectetur, sive orationem suavius exprimens vel unanimitatem fovens, sive ritus sacros maiore locupletans sollemnitate. Ecclesia autem omnes verae artis formas, debitis praeditas dotibus, probat easque in cultum divinum admittit.


{EV: 204}
[SC112 ]
Sacrosanctum igitur Concilium normas ac praecepta ecclesiasticae traditionis et disciplinae servans finemque Musicae sacrae respiciens, qui gloria Dei est atque sanctificatio fidelium, ea quae sequuntur statuit.


{EV: 205}
[SC113 ]
Formam nobiliorem actio liturgica accipit, cum divina Officia sollemniter in cantu celebrantur, quibus ministri sacri intersint quaeque populus actuose participet.


{EV: 206}
[SC113 ]
Quoad linguam adhibendam, serventur praecepta art. 36; quoad Missam art. 54; quoad Sacramenta, art. 63; quoad Officium divinum, art. 101.


{EV: 207}
[SC114 ]
Thesaurus Musicae sacrae summa cura servetur et foveatur. Scholae cantorum assidue provehantur, praesertim apud ecclesias cathedrales; Episcopi vero ceterique animarum pastores sedulo curent ut in qualibet actione sacra in cantu peragenda universus fidelium coetus actuosam participationem sibi propriam praestare valeat, ad normam art. 28 et 30.


{EV: 208}
[SC115 ]
Magni habeatur institutio et praxis musica in Seminariis, in Religiosorum utriusque sexus novitiatibus et studiorum domibus, necnon in ceteris institutis et scholis catholicis; ad quam quidem institutionem assequendam, magistri, qui Musicae sacrae docendae praeficiuntur, sedulo conformentur.


{EV: 209}
[SC115 ]
Commendantur insuper Instituta Superiora de Musica sacra pro opportunitate erigenda.


{EV: 210}
[SC115 ]
Musicae vero artifices, cantores, imprimis pueri, etiam germana institutione liturgica donentur.


{EV: 211}
[SC116 ]
Ecclesia cantum gregorianum agnoscit ut liturgiae romanae proprium: qui ideo in actionibus liturgicis, ceteris paribus, principem locum obtineat.


{EV: 212}
[SC116 ]
Alia genera Musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, in celebrandis divinis Officiis minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant, ad normam art. 30.


{EV: 213}
[SC117 ]
Compleatur editio typica librorum cantus gregoriani; immo paretur editio magis critica librorum iam editorum post instaurationem sancti Pii X.


{EV: 214}
[SC117 ]
Expedit quoque ut paretur editio simpliciores modos continens, in usum minorum ecclesiarum.


{EV: 215}
[SC118 ]
Cantus popularis religiosus sollerter foveatur, ita ut in piis sacrisque exercitiis et in ipsis liturgicis actionibus, iuxta normas et praecepta rubricarum, fidelium voces resonare possint.


{EV: 216}
[SC119 ]
Cum in regionibus quibusdam, praesertim Missionum, gentes inveniantur quibus propria est traditio musica, magnum momentum in earum vita religiosa ac sociali habens, huic musicae aestimatio debita necnon locus congruus praebeatur, tam in fingendo earum sensu religioso, quam in cultu ad earum indolem accommodando, ad mentem art. 39 et 40.


{EV: 217}
[SC119 ]
Quapropter in institutione musica missionariorum diligenter curetur, ut, quantum fieri potest, traditionalem earum gentium musicam tam in scholis quam in actionibus sacris promovere valeant.


{EV: 218}
[SC120 ]
Organum tubulatum in Ecclesia latina magno in honore habeatur, tamquam instrumentum musicum traditionale, cuius sonus Ecclesiae caeremoniis mirum addere valet splendorem, atque mentes ad Deum ac superna vehementer extollere.


{EV: 219}
[SC120 ]
Alia vero instrumenta, de iudicio et consensu auctoritatis territorialis competentis, ad normam art. 22 2, 37 et 40, in cultum divinum admittere licet, quatenus usui sacro apta sint aut aptari possint, templi dignitati congruant, atque revera aedificationi fidelium faveant.


{EV: 220}
[SC121 ]
Sentiant musicae artifices, spiritu christiano imbuti, se ad Musicam sacram colendam et ad thesaurum eius augendum esse vocatos.


{EV: 221}
[SC121 ]
Modos autem componant, qui notas verae Musicae sacrae prae se ferant atque non solum a maioribus scholis cantorum cani possint, sed minoribus quoque scholis conveniant et actuosam participationem totius coetus fidelium foveant.


{EV: 222}
[SC121 ]
Textus cantui sacro destinati catholicae doctrinae sint conformes, immo ex Sacris Scripturis et fontibus liturgicis potissimum hauriantur.


{EV: 223}
[SC122 ]
CAPUT VII. DE ARTE SACRA DEQUE SACRA SUPELLECTILE
Inter nobilissimas ingenii humani exercitationes artes ingenuae optimo iure adnumerantur, praesertim autem ars religiosa eiusdemque culmen, ars nempe sacra. Quae natura sua ad infinitam pulchritudinem divinam spectant, humanis operibus aliquomodo exprimendam, et Deo eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas maxime conferant.


{EV: 224}
[SC122 ]
Alma Mater Ecclesia proinde semper fuit ingenuarum artium amica, earumque nobile ministerium, praecipue ut res ad sacrum cultum pertinentes vere essent dignae, decorae ac pulchrae, rerum supernarum signa et symbola, continenter quaesivit, artificesque instruxit. Immo earum veluti arbitram Ecclesia iure semper se habuit, diiudicans inter artificum opera quae fidei, pietati legibusque religiose traditis congruerent, atque ad usum sacrum idonea haberentur.


{EV: 225}
[SC122 ]
Peculiari sedulitate Ecclesia curavit ut sacra supellex digne et pulchre cultus decori inserviret, eas mutationes sive in materia, sive in forma, sive in ornatu admittens, quas artis technicae progressus per temporis decursum invexit.


{EV: 226}
[SC122 ]
Placuit proinde Patribus hisce de rebus ea quae sequuntur decernere.


{EV: 227}
[SC123 ]
Ecclesia nullum artis stilum veluti proprium habuit, sed secundum gentium indoles ac condiciones atque variorum Rituum necessitates modos cuiusvis aetatis admisit, efficiens per decursum saeculorum artis thesaurum omni cura servandum. Nostrorum etiam temporum atque omnium gentium et regionum ars liberum in Ecclesia exercitium habeat, dummodo sacris aedibus sacrisque ritibus debita reverentia debitoque honore inserviat; ita ut eadem ad mirabilem illum gloriae concentum, quem summi viri per praeterita saecula catholicae fidei cecinere, suam queat adiungere vocem.


{EV: 228}
[SC124 ]
Curent Ordinarii ut artem vere sacram promoventes eique faventes, potius nobilem intendant pulchritudinem quam meram sumptuositatem. Quod etiam intellegatur de sacris vestibus et ornamentis.


{EV: 229}
[SC124 ]
Curent Episcopi ut artificum opera, quae fidei et moribus, ac christianae pietati repugnent, offendantque sensum vere religiosum vel ob formarum depravationem, vel ob artis insufficientiam, mediocritatem ac simulationem, ab aedibus Dei aliisque locis sacris sedulo arceantur.


{EV: 230}
[SC124 ]
In aedificandis vero sacris aedibus, diligenter curetur ut ad liturgicas actiones exsequendas et ad fidelium actuosam participationem obtinendam idoneae sint.


{EV: 231}
[SC125 ]
Firma maneat praxis, in ecclesiis sacras imagines fidelium venerationi proponendi; attamen moderato numero et congruo ordine exponantur, ne populo christiano admirationem inficiant, neve indulgeant devotioni minus rectae.


{EV: 232}
[SC126 ]
In diiudicandis artis operibus Ordinarii locorum audiant Commissionem dioecesanam de Arte sacra, et, si casus ferat, alios viros valde peritos, necnon Commissiones de quibus in articulis 44, 45, 46.


{EV: 233}
[SC126 ]
Sedulo advigilent Ordinarii ne sacra supellex vel opera pretiosa, utpote ornamenta domus Dei, alienentur vel disperdantur.


{EV: 234}
[SC127 ]
Episcopi vel per se ipsos vel per sacerdotes idoneos qui peritia et artis amore praediti sunt, artificum curam habeant, ut eos spiritu Artis sacrae et sacrae Liturgiae imbuant.


{EV: 235}
[SC127 ]
Insuper commendatur ut scholae vel Academiae de Arte Sacra ad artifices formandos instituantur in illis regionibus in quibus id visum fuerit.


{EV: 236}
[SC127 ]
Artifices autem omnes, qui ingenio suo ducti, gloriae Dei in Ecclesia sancta servire intendunt, semper meminerint agi de sacra quadam Dei Creatoris imitatione et de operibus cultui catholico, fidelium aedificationi necnon pietati eorumque instructioni religiosae destinatis.


{EV: 237}
[SC128 ]
Canones et statuta ecclesiastica, quae rerum externarum ad sacrum cultum pertinentium apparatum spectant, praesertim quoad aedium sacrarum dignam et aptam constructionem, altarium formam et aedificationem, tabernaculi eucharistici nobilitatem, dispositionem et securitatem, baptisterii convenientiam et honorem, necnon congruentem sacrarum imaginum, decorationis et ornatus rationem, una cum libris liturgicis ad normam art. 25 quam primum recognoscantur: quae liturgiae instauratae minus congruere videntur, emendentur aut aboleantur; quae vero ipsi favent, retineantur vel introducantur.


{EV: 238}
[SC128 ]
Qua in re, praesertim quoad materiam et formam sacrae supellectilis et indumentorum, territorialibus Episcoporum Coetibus facultas tribuitur res aptandi necessitatibus et moribus locorum, ad normam art. 22 huius Constitutionis.


{EV: 239}
[SC129 ]
Clerici, dum philosophicis et theologicis studiis incumbunt, etiam de artis sacrae historia eiusque evolutione instituantur, necnon de sanis principiis quibus opera artis sacrae inniti debent, ita ut Ecclesiae venerabilia monumenta aestiment atque servent, et artificibus in operibus efficiendis congrua consilia queant praebere.


{EV: 240}
[SC130 ]
Convenit ut usus pontificalium reservetur illis ecclesiasticis personis, quae aut charactere episcopali, aut peculiari aliqua iurisdictione gaudent.


{EV: 241}
[SC130 ]
APPENDIX. SACROSANCTI OECUMENICI CONCILII VATICANI SECUNDI DE CALENDARIO RECOGNOSCENDO DECLARATIO
Sacrosanctum Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum, haud parvi momenti aestimans multorum desideria de festo Paschatis certae dominicae assignando et de calendario stabiliendo, omnibus sedulo perpensis, quae ex inductione novi calendarii manare possint, haec quae sequuntur declarat:


{EV: 242}
[SC130 ]
1 Sacrosanctum Concilium non obnititur quin festum Paschatis certae dominicae in Calendario Gregoriano assignetur, assentientibus iis quorum intersit, praesertim fratribus ab Apostolicae Sedis communione seiunctis.


{EV: 243}
[SC130 ]
2 Item Sacrosanctum Concilium declarat se non obsistere inceptis quae conferant ad calendarium perpetuum in societatem civilem inducendum.


{EV: 244}
[SC130 ]
Variorum autem systematum, quae ad calendarium perpetuum stabiliendum et in societatem civilem inducendum excogitantur, iis tantum Ecclesia non obsistit, quae hebdomadam septem dierum cum dominica servant et tutantur, nullis diebus extra hebdomadam interiectis, ita ut hebdomadarum successio intacta, nisi accedant gravissimae rationes de quibus Apostolica Sedes iudicium ferat, relinquatur.


{EV: 245}
[IM1 ]
DECRETUM DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS
PROOEMIUM
INTER MIRIFICA technicae artis inventa, quae hodiernis praesertim temporibus, Deo favente, humanum ingenium e rebus creatis deprompsit, peculiari sollicitudine Mater Ecclesia ea excipit ac prosequitur quae hominis animum potissimum respiciunt, quaeque novas aperuerunt vias cuiusvis generis nuntios, cogitata ac praecepta facillime communicandi. E quibus vero inventis ea eminent instrumenta, quae non modo singulos homines, sed ipsas multitudines totamque humanam societatem, natura sua attingere ac movere valent, sicuti prelum, cinematographeum, radiophonia, televisio et alia huiusmodi, quae proinde instrumenta communicationis socialis merito vocari possunt.


{EV: 246}
[IM2 ]
Novit quidem Mater Ecclesia haec instrumenta, si recte adhibeantur, humano generi valida praebere subsidia, cum multum conferant ad relaxandos et excolendos animos atque ad Dei regnum propagandum et firmandum; novit etiam homines posse ea adhibere contra divini Conditoris consilium et in suorum ipsorum iacturam convertere; immo materno angitur doloris sensu ob damna quae ex pravo eorum usu humanae consociationi nimis saepe orta sunt.


{EV: 247}
[IM2 ]
Quare Sacrosancta Synodus, Summorum Pontificum et Episcoporum, in re tanti momenti, vigilanti curae instans, suum esse censet quaestiones praecipuas tractare cum instrumentis communicationis socialis conexas. Confidit insuper suam doctrinam et disciplinam hoc modo propositam, non modo christifidelium saluti, sed etiam totius consortionis humanae progressui esse profuturam.


{EV: 248}
[IM3 ]
CAPUT I.
Catholica Ecclesia, cum ad salutem universis hominibus afferendam a Christo Domino constituta sit ideoque evangelizandi necessitate compellatur, sui officii partes esse ducit nuntium salutis, ope etiam instrumentorum communicationis socialis, praedicare hominesque de eorum recto usu docere.


{EV: 249}
[IM3 ]
Ecclesiae ergo nativum ius competit quodvis horum instrumentorum genus, quatenus ad christianam educationem omnemque suam de animarum salute operam sunt necessaria vel utilia, adhibendi atque possidendi; ad Sacros vero Pastores munus pertinet fideles ita instituendi atque moderandi ut iidem, horum etiam instrumentorum auxilio, suam totiusque humanae familiae salutem ac perfectionem persequantur.


{EV: 250}
[IM3 ]
Ceterum, laicorum praesertim est huiusmodi instrumenta humano christianoque spiritu vivificare, ut magnae humani convictus expectationi divinoque consilio plene respondeant.


{EV: 251}
[IM4 ]
Ad recte haec instrumenta adhibenda omnino necesse est ut omnes, qui iisdem utantur, ordinis moralis normas noscant et fideliter in hac provincia ad effectum deducant. Rerum materiam ergo considerent quae, pro peculiari cuiusque instrumenti natura, communicantur; simul vero adiuncta seu circumstantias omnes, hoc est finem, personas, locum, tempus ceteraque prae oculis habeant quibus ipsa communicatio perficitur quaeque eiusdem honestatem possunt mutare, vel prorsus novare; inter quae numeratur modus agendi uniuscuiusque instrumentorum proprius, eorum scilicet vis, quae tanta esse potest ut homines, praesertim si imparati sint, eamdem animadvertere, imperio regere ac, si res ferat, reicere, difficulter valeant.


{EV: 252}
[IM5 ]
Praecipue vero necesse est ut omnes quorum interest rectam de horum instrumentorum usu conscientiam sibi efforment, praesertim quod attinet ad nonnullas quaestiones nostra aetate acrius agitatas.


{EV: 253}
[IM5 ]
Prima quaestio informationem, quam aiunt, spectat, seu nuntiorum exquisitionem atque evulgationem. Patet, profecto, eam, ob hodiernae humanae societatis progressum atque ob arctiora vincula inter eiusdem membra, perutilem atque plerumque necessariam evasisse; publica enim et tempestiva eventuum rerumque communicatio pleniorem et continuam eorum notitiam praebet singulis hominibus, ita ut ipsi ad bonum commune efficaciter conferre possint omnesque auctiorem totius civilis societatis profectum facilius promoveant. Inest ergo in societate humana ius ad informationem de iis quae hominibus, sive singulis, sive societate coniunctis, secundum uniuscuiusque condiciones, conveniant. Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum communicatio sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra; praeterea, quoad modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima iura et dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in evulgandis, sancte servet; non omnis enim scientia prodest «caritas vero aedificat» (1 Cor. 8, 1).


{EV: 254}
[IM6 ]
Secunda quaestio rationes respicit intercedentes inter artis, ut aiunt, iura et legis moralis normas. Cum increbrescentes de hac re controversiae non raro ortum ducant a falsis doctrinis de ethica et aesthetica, Concilium obiectivi ordinis moralis primatum absolute omnibus tenendum edicit, quippe qui ceteros omnes rerum humanarum ordines, artis non excepto, licet dignitate praestantes, unus superet congruenterque componat. Solus enim ordo moralis hominem, Dei rationalem creaturam et ad superna vocatum, in tota ipsius natura attingit idemque, si quidem integre fideliterque servetur, ad perfectionem et beatitudinem plene assequendam ipsum adducit.


{EV: 255}
[IM7 ]
Postremo, mali moralis narratio, descriptio vel repraesentatio possunt sane, etiam ope instrumentorum communicationis socialis, inservire ad hominem penitius cognoscendum explorandumque, ad veri bonique magnificentiam manifestandam atque extollendam, opportunioribus ceterum effectibus dramaticis obtentis; attamen, ne damnum potius quam utilitatem animis afferant, legibus moralibus omnino obtemperent, praesertim si agatur de rebus quae debitam reverentiam exigant, vel quae hominem, originali labe vulneratum, facilius ad pravas cupiditates incitent.


{EV: 256}
[IM8 ]
Cum publicae opiniones hodie vim et auctoritatem maximam exerceant in omnium ordinum civium vitam, sive privatam sive publicam, necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas.


{EV: 257}
[IM9 ]
Peculiaria officia obstringunt receptores omnes, lectores scilicet, spectatores et auditores, qui communicationes his instrumentis diffusas, personali ac libera electione, recipiunt. Recta enim electio postulat ut iidem omnibus quae virtute, scientia et arte praestent plene faveant; ea autem vitent quae vel sibi spiritalis detrimenti causa vel occasio fiant, vel alios per pravum exemplum in periculum inducere possunt, vel bonis communicationibus obstent malasque promoveant; quod plerumque fit pretium praebitoribus solvendo qui ob oeconomicas dumtaxat rationes haec instrumenta adhibeant.


{EV: 258}
[IM9 ]
Ut ergo iidem receptores legem moralem adimpleant, officium ne praetermittant sese tempestive certiores faciendi de sententiis quae his in rebus a competenti auctoritate ferantur, atque eisdem secundum rectae conscientiae normas obsequendi; ut vero minus rectis suasionibus facilius obsistant, bonis autem plene faveant, curent suam conscientiam aptis auxiliis dirigere atque instituere.


{EV: 259}
[IM10 ]
Receptores, praesertim iuniores, curent ut in usu horum instrumentorum moderationem et disciplinam assuescant; studeant insuper ut res visas, auditas, lectas penitius intellegant; cum educatoribus ac peritis de iisdem disserant et rectum iudicium proferre ediscant. Parentes vero suum esse officium meminerint sedulo invigilandi ne spectacula, folia et alia huiusmodi, quae fidei aut moribus infensa sint, domestici convictus limen intrent, neve filii familias alibi talibus occurrant.


{EV: 260}
[IM11 ]
Praecipuum morale officium quoad rectum instrumentorum communicationis socialis usum respicit diurnarios, scriptores, actores, scaenarum artifices, effectores, diribitores, distributores, exercentes et venditores, criticos ceterosque qui quocumque modo in communicationibus efficiendis et transmittendis partem habeant; omnino enim patet quae et quam gravis momenti officia iis omnibus sint tribuenda in hodiernis hominum condicionibus, cum ipsi, informando atque incitando, humanum genus recte vel pessum ducere possint.


{EV: 261}
[IM11 ]
Eorum itaque erit oeconomicas, vel politicas, vel artis rationes ita componere ut eadem bono communi numquam adversentur; quod ut expeditius obtineant, ipsi laudabiliter nomen consociationibus dent ad suam professionem spectantibus, quae suis membris - etiam, si opus fuerit, inito foedere de codice morali recte servando - legum moralium reverentiam in suae artis negotiis et officiis imponant.


{EV: 262}
[IM11 ]
Semper autem memores sint magnam partem lectorum et spectatorum e iuvenibus constare, qui indigent prelo atque spectaculis quae honesta oblectamenta praebeant atque ad altiora animos alliciant. Curent insuper ut communicationes de rebus ad religionem spectantibus personis dignis ac peritis tractanda concredantur et debita reverentia perficiantur.


{EV: 263}
[IM12 ]
Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione boni communis, ad quod haec instrumenta ordinantur. Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem, qua hodierna societas ad sui profectum omnino eget, praesertim ad prelum quod attinet, defendere ac tutari; religionem, culturam, optimas artes fovere; receptores, ut suis legitimis iuribus libere frui possint, tueri. Praeterea civilis potestatis est ea incepta adiuvare quae, licet praesertim iuventuti maxime sint utilia, suscipi secus non possunt.


{EV: 264}
[IM12 ]
Denique eadem publica potestas, quae legitime operam dat civium valetudini, tenetur officio, per legum promulgationem ac sedulam executionem, iuste et vigilanter consulendi ne ex horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina publicis moribus et societatis progressui obveniant. Per hanc vigilem curam minime singulorum vel coetuum comprimitur libertas, praesertim si validae deficiant cautiones ex parte eorum qui, ex suscepto munere, haec instrumenta adhibent.


{EV: 265}
[IM12 ]
Peculiaris autem tutela exerceatur ad iuniores defendendos a prelo et spectaculis quae eorum aetati noxia sint.


{EV: 266}
[IM13 ]
CAPUT II.
Omnes Ecclesiae filii communi animo consilioque conentur ut instrumenta communicationis socialis, nulla interposita mora et maxima adhibita industria, efficaciter in multiplicibus apostolatus operibus, prout rerum et temporum adiuncta exposcent, usurpentur, noxia incepta praecurrentes, illis praesertim in regionibus quarum moralis et religiosus progressus urgentiorem navitatem exquirit.


{EV: 267}
[IM13 ]
Sacri ergo Pastores suum munus in hac provincia, cum eorumdem ordinario praedicationis officio arcte conexum, explere properent; laici quoque, qui in his instrumentis adhibendis partes habent, Christo testimonium reddere satagent, imprimis suis cuiusque muneribus perite et apostolico animo perfungentes, immo, pro sua parte, technicis, oeconomicis, cultus artisque facultatibus actioni pastorali Ecclesiae directe auxiliatricem praestantes operam.


{EV: 268}
[IM14 ]
Imprimis prelum honestum foveatur. Ad lectores autem christiano spiritu plene imbuendos, prelum etiam excitetur et provehatur veri nominis catholicum, quod scilicet - sive directe ab ipsa auctoritate ecclesiastica, sive a catholicis viris promotum et dependens - manifeste hoc animo edatur ut publicas opiniones iuri naturae et catholicis doctrinis praeceptisque consonas efformet, firmet atque promoveat, facta vero quae Ecclesiae vitam respiciant pervulget ac recte explanet. Moneantur autem fideles de necessitate catholicum prelum legendi atque diffundendi ad iudicium christianum sibi de omnibus eventibus efformandum.


{EV: 269}
[IM14 ]
Taeniolarum effectio et exhibitio ad honestam animi relaxationem, humanum cultum et artem utilium, imprimis autem earum quae iuventuti destinentur, validis omnibus auxiliis promoveantur et in tuto ponantur: quod praesertim fit opes atque incepta honestorum effectorum et distributorum adiuvando ac simul coniungendo, pelliculas laude dignas criticorum consensu et praemiis commendando, catholicorum proborumque exercentium auditoria fovendo ac inter se consociando.


{EV: 270}
[IM14 ]
Itidem efficax adiumentum feratur transmissionibus radiophonicis et televisificis honestis, imprimis iis quae familiis sint consentaneae. Catholicae autem transmissiones sollerter foveantur, quibus auditores et spectatores ad vitam Ecclesiae participandam inducantur atque veritatibus religiosis imbuantur. Sollicite quoque, ubi oportuerit, excitandae sunt stationes catholicae; curandum vero est ut earum transmissiones convenienti perfectione et efficacitate praestent.


{EV: 271}
[IM14 ]
Consulatur insuper ut nobilis et prisca scaenica ars, quae iam per instrumenta communicationis socialis late propagatur, ad spectatorum humanitatem morumque conformationem contendat.


{EV: 272}
[IM15 ]
Ut necessitatibus nuper expositis provideatur, sacerdotes, religiosi necnon laici tempestive instituantur, qui congrua peritia polleant in his instrumentis ad fines apostolatus moderandis.


{EV: 273}
[IM15 ]
Imprimis debent laici arte, doctrina et moribus instrui, multiplicato scholarum, facultatum et institutorum numero, ubi diurnarii, auctores cinematographei et radiophonicarum televisificarumque transmissionum ceterique quorum interest, integram formationem, spiritu christiano imbutam, praesertim quoad doctrinam socialem Ecclesiae, nancisci possint. Scaenici quoque actores instituendi ac iuvandi, ut sua arte humanae societati convenienter prosint. Sedulo denique parandi sunt critici litterarii, cinematographici, radiophonici, televisifici ceterique, qui suam quisque scientiam optime calleant atque talia iudicia ferre edoceantur et incitentur in quibus semper ratio moralis in sua luce collocetur.


{EV: 274}
[IM16 ]
Cum rectus instrumentorum usus communicationis socialis, quae receptoribus praesto sunt aetate cultuque diversis, accommodatas et proprias requirat eorumdem receptorum institutionem atque exercitationem, incepta quae huic fini consequendo sint apta - praesertim si iunioribus destinentur - in scholis catholicis cuiusve gradus, in Seminariis necnon in apostolatus laicorum coetibus foveantur, multiplicentur atque iuxta morum christianorum principia dirigantur. Quod ut promptius efficiatur, doctrinae et disciplinae catholicae de hac re propositio ac explicatio in catechismo tradatur.


{EV: 275}
[IM17 ]
Cum prorsus dedeceat Ecclesiae filios desides pati verbum salutis alligari ac praepediri technicis moris vel expensis, ingentissimis sane, quae istorum instrumentorum propria sunt, monet haec Sancta Synodus eosdem officio obstringi sustinendi et auxiliandi catholicas ephemerides, folia periodica atque cinematographica incepta, stationes transmissionesque radiophonicas et televisificas, quorum finis praecipuus sit veritatem evulgare et defendere atque christianae institutioni humanae societatis providere. Simul vero consociationes et singulos viros, qui in rebus oeconomicis vel technicis magna polleant auctoritate, instanter invitat ut suis opibus suaque peritia libenter haec instrumenta, quatenus veri nominis culturae et apostolatui inserviunt, largiter sustentent.


{EV: 276}
[IM18 ]
Quo autem Ecclesiae multiformis apostolatus circa instrumenta communicationis socialis efficacius roboretur, in omnibus orbis dioecesibus, Episcoporum iudicio, quotannis dies celebretur in qua fideles edoceantur de suis in hac rerum parte officiis, invitentur ad preces pro hac causa fundendas et ad stipem ad eumdem finem conferendam, quae scilicet in instituta et incepta ab Ecclesia in hac re promota, sustentanda ac fovenda, iuxta orbis catholici necessitates, sancte impendatur.


{EV: 277}
[IM19 ]
In sua suprema pastorali cura adimplenda circa instrumenta communicationis socialis praesto est Summo Pontifici peculiare Sanctae Sedis Officium.


{EV: 278}
[IM20 ]
Episcoporum autem erit huiusmodi operibus et inceptis in propriis Dioecesibus invigilare eademque promovere et, quatenus ad apostolatum publicum spectent, ordinare, iis non exceptis quae religiosorum exemptorum moderamini subiciuntur.


{EV: 279}
[IM21 ]
Cum vero efficax pro tota Natione apostolatus unitatem consiliorum et virium requirat, haec Sancta Synodus statuit et mandat, ut Officia nationalia pro rebus preli, cinematographei, radiophoniae et televisionis ubique constituantur omnique ope adiuventur. Horum ergo Officiorum praesertim erit consulere ut conscientia fidelium in his instrumentis adhibendis recte efformetur necnon quidquid in hac provincia a catholicis agitur fovere et ordinare.


{EV: 280}
[IM21 ]
In unaquaque Natione eorum moderatio peculiari Episcoporum coetui, vel alicui Episcopo delegato, concredatur; in iisdem autem Officiis laici quoque partes habeant, qui catholicae doctrinae harumque artium periti sint.


{EV: 281}
[IM22 ]
Cum insuper eorundem instrumentorum efficacitas limites Nationum excedat, atque singulos quasi cives efficiat totius consortionis humanae, in hac provincia incepta nationalia inter se cooperentur etiam in ambitu internationali. Officia autem, de quibus in n. 21, operose adlaborent una cum sua cuiusque Consociatione Catholica Internationali. Hae autem Consociationes Catholicae Internationales a sola Sancta Sede legitime approbantur et ab eadem pendent.


{EV: 282}
[IM23 ]
CLAUSOLAE
Ut universa huius Sanctae Synodi principia et normae de instrumentis communicationis socialis ad effectum deducantur, de expresso mandato Concilii, Instructio pastoralis edatur cura Sanctae Sedis Officii, de quo in n. 19, adiuvantibus ex variis nationibus rei peritis.


{EV: 283}
[IM24 ]
Ceterum confidit haec Sancta Synodus hanc suam institutorum et normarum traditionem libenter acceptam et sancte custoditam fore ab omnibus Ecclesiae filiis, qui idcirco, etiam his auxiliis utentes, nedum damna patiantur, salis lucisque instar, terram condiant ac mundum collustrent; insuper omnes bonae voluntatis homines, imprimis eos qui haec instrumenta moderantur, invitat ut studeant eadem unice flectere in bonum humanae societatis, cuius sors magis in dies ab eorum recto usu pendet. Itaque, sicut priscis iam artium monumentis, novis etiam hisce inventis Nomen Domini glorificetur, secundum illud Apostoli: «Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula» (Hebr. 13, 8).


{EV: 284}
[LG1 ]
CONSTITUTIO DOGMATICA DE ECCLESIA
CAPUT I. DE ECCLESIAE MYSTERIO
LUMEN GENTIUM cum sit Christus, haec Sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando (cf. Mc. 16, 15). Cum autem Ecclesia sit in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis, naturam missionemque suam universalem, praecedentium Conciliorum argumento instans, pressius fidelibus suis et mundo universo declarare intendit. Condiciones huius temporis huic Ecclesiae officio urgentiorem vim addunt, ut nempe homines cuncti, variis hodie vinculis socialibus, technicis, culturalibus arctius coniuncti, plenam etiam unitatem in Christo consequantur.


{EV: 285}
[LG2 ]
Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit, eosque lapsos in Adamo non dereliquit, semper eis auxilia ad salutem praebens, intuitu Christi, Redemptoris, «qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae» (Col. 1, 15). Omnes autem electos Pater ante saecula «praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit Ipse primogenitus in multis fratribus» (Rom. 8, 29). Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia, quae iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac foedere antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur. Tunc autem, sicut apud sanctos Patres legitur, omnes iusti inde ab Adam, «ab Abel iusto usque ad ultimum electum» in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur.


{EV: 286}
[LG3 ]
Venit igitur Filius, missus a Patre, qui nos in Eo ante mundi constitutionem elegit ac in adoptionem filiorum praedestinavit, quia in Eo omnia instaurare sibi complacuit (cf. Eph. 1, 4-5 et 10). Christus ideo, ut voluntatem Patris impleret, regnum caelorum in terris inauguravit nobisque Eius mysterium revelavit, atque oboedientia sua redemptionem effecit. Ecclesia, seu regnum Christi iam praesens in mysterio, ex virtute Dei in mundo visibiliter crescit. Quod exordium et incrementum significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeuntibus (cf. Io. 19, 34), ac praenuntiantur verbis Domini de morte sua in cruce: «Et Ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad Meipsum» (Io. 12, 32 gr.). Quoties sacrificium crucis, quo «Pascha nostrum immolatus est Christus» (1 Cor. 5, 7), in altari celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Simul sacramento panis eucharistici repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt (cf. 1 Cor. 10, 17). Omnes homines ad hanc vocantur unionem cum Christo, qui est lux mundi, a quo procedimus, per quem vivimus, ad quem tendimus.


{EV: 287}
[LG4 ]
Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum (cf. Io. 17, 4), missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret, atque ita credentes per Christum in uno Spiritu accessum haberent ad Patrem (cf. Eph. 2, 18). Ipse est Spiritus vitae seu fons aquae salientis in vitam aeternam (cf. Io. 4, 14; 7, 38-39), per quem Pater homines, peccato mortuos, vivificat, donec eorum mortalia corpora in Christo resuscitet (cf. Rom. 8, 10-11). Spiritus in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in templo habitat (cf. 1 Cor. 3, 16; 6, 19), in eisque orat et testimonium adoptionis filiorum reddit (cf. Gal. 4, 6; Rom. 8, 15-16 et 26). Ecclesiam quam in omnem veritatem inducit (cf. Io. 16, 13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit, et fructibus suis adornat (cf. Eph. 4, 11-12; 1 Cor. 12, 4; Gal. 5, 22). Virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit.Nam Spiritus et Sponsa ad Dominum Iesum dicunt «Veni!» (cf. Apoc. 22, 17).


{EV: 288}
[LG4 ]
Sic apparet universa Ecclesia sicuti «de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata».


{EV: 289}
[LG5 ]
Ecclesiae sanctae mysterium in eiusdem fundatione manifestatur. Dominus enim Iesus Ecclesiae suae initium fecit praedicando faustum nuntium, adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi: «Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei» (Mc. 1, 15; cf. Mt. 4, 17). Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit. Verbum nempe Domini comparatur semini, quod in agro seminatur (Mc. 4, 14): qui illud cum fide audiunt et Christi pusillo gregi (Lc. 12, 32) adnumerantur, Regnum ipsum susceperunt; propria dein virtute semen germinat et increscit usque ad tempus messis (cf. Mc. 4, 26-29). Miracula etiam Iesu Regnum iam in terris pervenisse comprobant: «Si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos Regnum Dei» (Lc. 11, 20; cf. Mt. 12, 28). Ante omnia tamen Regnum manifestatur in ipsa Persona Christi, Filii Dei et Filii hominis, qui venit «ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45).


{EV: 290}
[LG5 ]
Cum autem Iesus, mortem crucis pro hominibus passus, resurrexerit, tamquam Dominus et Christus Sacerdosque in aeternum constitutus apparuit (cf. Act. 2, 36; Hebr. 5, 6; 7, 17-21), atque Spiritum a Patre promissum in discipulos suos effudit (cf. Act. 2, 33). Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit. Ipsa interea, dum paulatim increscit, ad Regnum consummatum anhelat, ac totis viribus sperat et exoptat cum Rege suo in gloria coniungi.


{EV: 291}
[LG6 ]
Sicut in Vetere Testamento revelatio Regni saepe sub figuris proponitur, ita nunc quoque variis imaginibus intima Ecclesiae natura nobis innotescit, quae sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae, in libris Prophetarum praeparantur.


{EV: 292}
[LG6 ]
Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est (Io. 10, 1-10). Est etiam grex, cuius ipse Deus pastorem se fore praenuntiavit (cf. Is. 40, 11; Ez. 34, 11 ss.), et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab ipso Christo. bono Pastore Principeque pastorum (cf. Io. 10, 11; 1 Pt. 5, 4), qui vitam suam dedit pro ovibus (cf. Io. 10, 11-15).


{EV: 293}
[LG6 ]
Est Ecclesia agricultura seu ager Dei (1 Cor. 3, 9). In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et Gentium reconciliatio facta est et fiet (Rom. 11, 13-26). Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa (Mt. 21, 33-43 par.; cf. Is. 5, 1 ss.). Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere (Io. 15, 1-5).


{EV: 294}
[LG6 ]
Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei (1 Cor. 3, 9). Dominus ipse se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt. 21, 42 par.; cf. Act. 4, 11; 1 Pt. 2, 7; Ps. 117, 22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur (cf. 1 Cor. 3, 11), ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei (1 Tim. 3, 15), in qua nempe habitat eius familia, habitaculum Dei in Spiritu (Eph. 2, 19-22), tabernaculum Dei cum hominibus (Apoc. 21, 3), et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a Sanctis Patribus laudatur, et in Liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur (l Pt. 2, 5). Quam sanctam civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Apoc. 21, 1 s.).


{EV: 295}
[LG6 ]
Ecclesia etiam, «quae sursum est Ierusalem» et «mater nostra» appellatur (Gal. 4, 26; cf. Apoc. 12, 17), describitur ut sponsa immaculata Agni immaculati (Apoc. 19, 7; 21, 2 et 9; 22, 17), quam Christus «dilexit, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret» (Eph. 5, 26), quam sibi foedere indissolubili sociavit et indesinenter «nutrit et fovet» (Eph. 5, 29), et quam mundatam sibi voluit coniunctam et in dilectione ac fidelitate subditam (cf. Eph. 5, 24), quam tandem bonis caelestibus in aeternum cumulavit, ut Dei et Christi erga nos caritatem, quae omnem scientiam superat, comprehendamus (cf. Eph. 3, 19). Dum vero his in terris Ecclesia peregrinatur a Domino (cf. 2 Cor. 5, 6), tamquam exsulem se habet, ita ut quae sursum sunt quaerat et sapiat, ubi Christus est in dextera Dei sedens, ubi vita Ecclesiae abscondita est cum Christo in Deo, donec cum Sponso suo appareat in gloria (cf. Col. 3, 1-4).


{EV: 296}
[LG7 ]
Dei Filius, in natura humana Sibi unita, morte et resurrectione sua mortem superando, hominem redemit et in novam creaturam transformavit (cf. Gal. 6, 15; 2 Cor. 5, 17). Communicando enim Spiritum suum, fratres suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus suum mystice constituit.


{EV: 297}
[LG7 ]
In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano ac reali modo uniuntur. Per baptismum enim Christo conformamur: «Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus» (l Cor. 12, 13). Quo sacro ritu consociatio cum morte et resurrectione Christi repraesentatur et efficitur: «Consepulti enim sumus cum Illo per baptismum in mortem»; si autem «complantati facti sumus similitudini mortis Eius: simul et resurrectionis erimus» (Rom. 6, 4-5). In fractione panis eucharistici de Corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo ac inter nos elevamur. «Quoniam unus corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus» (1 Cor. 10, 17). Ita nos omnes membra illius Corporis efficimur (cf. 1 Cor. 12, 27), «singuli autem alter alterius membra» (Rom. 12, 5).


{EV: 298}
[LG7 ]
Sicut vero omnia corporis humani membra, licet multa sint, unum tamen corpus efformant, ita fideles in Christo (cf. 1 Cor. 12, 12). Etiam in aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia sua dona, secundum divitias suas atque ministeriorum necessitates, ad Ecclesiae utilitatem dispertit (cf. 1 Cor. 12, 1-11). Inter quae dona praestat gratia Apostolorum, quorum auctoritati ipse Spiritus etiam charismaticos subdit (cf. 1 Cor. 14). Idem Spiritus per Se suaque virtute atque interna membrorum connexione corpus unificans, caritatem inter fideles producit et urget. Unde, si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra (cf. 1 Cor. 12, 26).


{EV: 299}
[LG7 ]
Huius corporis Caput est Christus. Ipse est imago Dei invisibilis, in Eoque condita sunt universa. Ipse est ante omnes et omnia in Ipso constant. Ipse est caput corporis quod est Ecclesia. Ipse est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus primatum tenens (cf. Col. 1, 15-18). Magnitudine virtutis suae caelestibus et terrestribus dominatur, et supereminenti perfectione et operatione sua totum corpus gloriae suae divitiis replet (cf. Eph. 1, 18-23).


{EV: 300}
[LG7 ]
Omnia membra Ei conformari oportet, donec Christus formetur in eis (cf. Gal. 4, 19). Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus (cf. Phil. 3, 21; 2 Tim. 2,11; Eph. 2, 6; Col. 2,12; etc.). In terris adhuc peregrinantes, Eiusque vestigia in tribulatione et persecutione prementes, Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur (cf. Rom. 8, 17).


{EV: 301}
[LG7 ]
Ex Eo «totum corpus, per nexus et coniunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei» (Col. 2, 19). Ipse in corpore suo, scilicet Ecclesia, dona ministrationum iugiter disponit, quibus Ipsius virtute nobis invicem ad salutem servitia praestamus, ut veritatem facientes in caritate, crescamus in Illum per omnia, qui est Caput nostrum (cf. Eph. 4, 11-16 gr.).


{EV: 302}
[LG7 ]
Ut autem in Illo incessanter renovemur (cf. Eph. 4, 23), dedit nobis de Spiritu suo, qui unus et idem in Capite et in membris exsistens, totum corpus ita vivificat, unificat et movet, ut Eius officium a sanctis Patribus comparari potuerit cum munere, quod principium vitae seu anima in corpore humano adimplet.


{EV: 303}
[LG7 ]
Christus vero diligit Ecclesiam ut sponsam suam, exemplar factus viri diligentis uxorem suam ut corpus suum (cf. Eph. 5, 25-28); ipsa vero Ecclesia subiecta est Capiti suo (ibid. 23-24). «Quia in Ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter» (Col. 2, 9), Ecclesiam, quae corpus et plenitudo Eius est, divinis suis donis replet (cf. Eph. 1, 22-23), ut ipsa protendat et perveniat ad omnem plenitudinem Dei (cf. Eph. 3, 19).


{EV: 304}
[LG8 ]
Unicus Mediator Christus Ecclesiam suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit. Societas autem organis hierarchicis instructa et mysticum Christi Corpus, coetus adspectabilis et communitas spiritualis, Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata, non ut duae res considerandae sunt, sed unam realitatem complexam efformant, quae humano e divino coalescit elemento. Ideo ob non mediocrem analogiam incarnati Verbi mysterio assimilatur. Sicut enim natura assumpta Verbo divino ut vivum organum salutis, Ei indissolubiliter unitum, inservit, non dissimili modo socialis compago Ecclesiae Spiritui Christi, eam vivificanti, ad augmentum corporis inservit (cf. Eph. 4, 16).


{EV: 305}
[LG8 ]
Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro pascendam tradidit (Io. 21, 17), eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit (cf. Mt. 28, 18 ss.), et in perpetuum ut «columnam et firmamentum veritatis» erexit (1 Tim. 3, 15). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt.


{EV: 306}
[LG8 ]
Sicut autem Christus opus redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet. Christus Iesus, «cum in forma Dei esset, ... semetipsum exinanivit, formam servi accipiens» (Phil. 2, 6) et propter nos «egenus factus est, cum esset dives (2 Cor. 8, 9): ita Ecclesia, licet ad missionem suam exsequendam humanis opibus indigeat, non ad gloriam terrestrem quaerendam erigitur, sed ad humilitatem et abnegationem etiam exemplo suo divulgandas. Christus a Patre missus est «evangelizare pauperibus, ... sanare contritos corde» (Lc. 4, 18), «quaerere et salvum facere quod perierat» (Lc. 19, 10): similiter Ecclesia omnes infirmitate humana afflictos amore circumdat, imo in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit, eorum inopiam sublevare satagit, et Christo in eis inservire intendit. Dum vero Christus, «sanctus, innocens, impollutus» (Hebr. 7, 26), peccatum non novit (2 Cor. 5, 21), sed sola delicta populi repropitiare venit (cf. Hebr. 2, 17), Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur.


{EV: 307}
[LG8 ]
«Inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit» Ecclesia, crucem et mortem Domini annuntians, donec veniat (cf. 1 Cor. 11, 26). Virtute autem Domini resuscitati roboratur, ut afflictiones et difficultates suas, internas pariter et extrinsecas, patientia et caritate devincat, et mysterium Eius, licet sub umbris, fideliter tamen in mundo revelet, donec in fine lumine pleno manifestabitur.


{EV: 308}
[LG9 ]
CAPUT II. DE POPULO DEI
In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam (cf. Act. 10, 35). Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur israeliticam Sibi in populum elegit, quocum foedus instituit et quem gradatim instruxit, Sese atque propositum voluntatis suae in eius historia manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in praeparationem et figuram contigerunt foederis illius novi et perfecti, in Christo feriendi, et plenioris revelationis per Ipsum Dei Verbum carnem factum tradendae. «Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum... Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt Mihi in populum... Omnes enim cognoscent Me, a minimo usque ad maximum, ait Dominus» (Ier. 31, 31-34). Quod foedus novum Christus instituit, novum scilicet testamentum in suo sanguine (cf. 1 Cor. 11, 25), ex Iudaeis ac gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad unitatem coalesceret, essetque novus Populus Dei. Credentes enim in Christum, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi (cf. 1 Pt 1, 23), non ex carne sed ex aqua et Spiritu Sancto (cf. Io. 3, 5-6), constituuntur tandem a genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ... qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei» (1 Pt. 2, 9-10).


{EV: 309}
[LG9 ]
Populus ille messianicus habet pro capite Christum, «qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram» (Rom. 4, 25), et nunc nomen quod est super omne nomen adeptus, gloriose regnat in caelis. Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat. Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut ipse Christus dilexit nos (cf. Io. 13, 34). Habet tandem pro fine Regnum Dei, ab ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur, cum Christus apparuerit, vita nostra (cf. Col. 3, 4), et «ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei» (Rom. 8, 21). Itaque populus ille messianicus, quamvis universos homines actu non comprehendat, et non semel ut pusillus grex appareat, pro toto tamen genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis. A Christo in communionem vitae, caritatis et veritatis constitutus, ab Eo etiam ut instrumentum redemptionis omnium adsumitur, et tamquam lux mundi et sal terrae (cf. Mt. 5, 13-16), ad universum mundum emittitur.


{EV: 310}
[LG9 ]
Sicut vero Israel secundum carnem, qui in deserto peregrinabatur, Dei Ecclesia iam appellatur (2 Esd. 13, 1; cf. Num. 20, 4; Deut. 23, 1 ss ), ita novus Israel qui in praesenti saeculo incedens, futuram eamque manentem civitatem inquirit (cf. Hebr. 13, 14), etiam Ecclesia Christi nuncupatur (cf. Mt. 16, 18), quippe quam Ipse sanguine suo acquisivit (cf. Act. 20, 28) suo Spiritu replevit, aptisque mediis unionis visibilis et socialis instruxit. Deus congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt, convocavit et constituit Ecclesiam, ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis. Ad universas regiones extendenda, in historiam hominum intrat, dum tamen simul tempora et fines populorum transcendit. Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae confortatur, ut in infirmitate carnis a perfecta fidelitate non deficiat, sed Domini sui digna sponsa remaneat, et sub actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non desinat, donec per crucem perveniat ad lucem, quae nescit occasum.


{EV: 311}
[LG10 ]
Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus (cf. Hebr. 5, 1-5) novum populum «fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri suo» (Apoc. 1, 6; cf. 5, 9-10). Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias, et virtutes annuntient Eius qui de tenebris eos vocavit in admirabile lumen suum (cf. 1 Pt. 2, 4-10). Ideo universi discipuli Christi, in oratione perseverantes et collaudantes Deum (cf. Act. 2, 42-47), seipsos hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibeant (cf. Rom. 12, 1), ubique terrarum de Christo testimonium perhibeant, atque poscentibus rationem reddant de ea quae in eis est spe vitae aeternae (cf. 1 Pt. 3, 15).


{EV: 312}
[LG10 ]
Sacerdotium autem commune fidelium et sacerdotium ministeriale seu hierarchicum, licet essentia et non gradu tantum differant, ad invicem tamen ordinantur; unum enim et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant. Sacerdos quidem ministerialis, potestate sacra qua gaudet, populum sacerdotalem efformat ac regit, sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Deo offert; fideles vero, vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt, illudque in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate exercent.


{EV: 313}
[LG11 ]
Indoles sacra et organice exstructa communitatis sacerdotalis et per sacramenta et per virtutes ad actum deducitur. Fideles per baptismum in Ecclesia incorporati, ad cultum religionis christianae charactere deputantur et, in filios Dei regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur. Sacramento confirmationis perfectius Ecclesiae vinculantur, speciali Spiritus Sancti robore ditantur, sicque ad fidem tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius obligantur. Sacrificium eucharisticum, totius vitae christianae fontem et culmen, participantes, divinam Victimam Deo offerunt atque seipsos cum Ea; ita tum oblatione tum sacra communione, non promiscue sed alii aliter, omnes in liturgica actione partem propriam agunt. Porro corpore Christi in sacra synaxi refecti, unitatem Populi Dei, quae hoc augustissimo sacramento apte significatur et mirabiliter efficitur, modo concreto exhibent.


{EV: 314}
[LG11 ]
Qui vero ad sacramentum poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat. Sacra infirmorum unctione atque oratione presbyterorum Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat, ut eos alleviet et salvet (cf. Iac. 5, 14-16), immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes (cf. Rom. 8, 17; Col. 1, 24; 2 Tim. 2, 11-12; 1 Pt. 4, 13), ad bonum Populi Dei conferant. Iterum, qui inter fideles sacro Ordine insigniuntur, ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur Tandem coniuges christiani, virtute matrimonii sacramenti, quo mysterium unitatis et fecundi amoris inter Christum et Ecclesiam significant atque participant (cf. Eph. 5, 32), se invicem in vita coniugali necnon prolis susceptione et educatione ad sanctitatem adiuvant, adeoque in suo vitae statu et ordine proprium suum in Populo Dei donum habent (cf. 1 Cor. 7, 7). Ex hoc enim connubio procedit familia, in qua nascuntur novi societatis humanae cives, qui per Spiritus Sancti gratiam, ad Populum Dei saeculorum decursu perpetuandum, baptismo in filios Dei constituuntur. In hac velut Ecclesia domestica parentes verbo et exemplo sint pro filiis suis primi fidei praecones, et vocationem unicuique propriam, sacram vero peculiari cura, foveant oportet.


{EV: 315}
[LG11 ]
Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur.


{EV: 316}
[LG12 ]
Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat, vivum Eius testimonium maxime per vitam fidei ac caritatis diffundendo, et Deo hostiam laudis offerendo, fructum labiorum confitentium nomini Eius (cf. Hebr. 13, 15). Universitas fidelium, qui unctionem habent a Sancto (cf. 1 Io. 2, 20 et 27), in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum «ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles» universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet. Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, Populus Dei sub ductu sacri magisterii, cui fideliter obsequens, iam non verbum hominum, sed vere accipit verbum Dei (cf. 1 Thess. 2, 13), semel traditae sanctis fidei (cf. Iud. 3), indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat.


{EV: 317}
[LG12 ]
Idem praeterea Spiritus Sanctus non tantum per sacramenta et ministeria populum Dei sanctificat et ducit eumque virtutibus ornat, sed dona sua «dividens singulis prout vult» (1 Cor. 12, 11), inter omnis ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales, quibus illos aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera vel officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua, secundum illud: «Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (1 Cor. 12, 7). Quae charismata, sive clarissima, sive etiam simpliciora et latius diffusa, cum sint necessitatibus Ecclesiae apprime accommodata et utilia, cum gratiarum actione ac consolatione accipienda sunt. Dona autem extraordinaria non sunt temere expetenda, neque praesumptuose ab eis sperandi sunt fructus operarum apostolicarum; sed iudicium de eorum genuinitate et ordinato exercitio ad eos pertinet, qui in Ecclesia praesunt, et quibus speciatim competit, non Spiritum exstinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere (cf. 1 Thess. 5, 12 et 19-21).


{EV: 318}
[LG13 ]
Ad novum Populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit (cf. Io. 11, 52). Ad hoc enim misit Deus Filium suum, quem constituit heredem universorum (cf. Hebr. 1, 2), ut sit Magister, Rex et Sacerdos omnium, Caput novi et universalis populi filiorum Dei. Ad hoc tandem misit Deus Spiritum Filii sui, Dominum et Vivificantem, qui pro tota Ecclesia et singulis universisque credentibus principium est congregationis et unitatis in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus (cf. Act. 2, 42, gr.).


{EV: 319}
[LG13 ]
Omnibus itaque gentibus terrae inest unus Populus Dei, cum ex omnibus gentibus mutuetur suos cives, Regni quidem indolis non terrestris, sed caelestis. Cuncti enim per orbem sparsi fideles cum ceteris in Spiritu Sancto communicant, et sic «qui Romae sedet, Indos scit membrum suum esse». Cum autem Regnum Christi de hoc mundo non sit (cf. Io. 18, 36), ideo Ecclesia seu Populus Dei, hoc Regnum inducens, nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat. Memor est enim se cum illo Rege colligere debere, Cui gentes in hereditatem datae sunt (cf. Ps. 2, 8), et in Cuius civitatem dona et munera adducunt (cf. Ps. 71 [72], 10; Is. 60, 4-7; Apoc. 21, 24). Hic universalitatis character, qui Populum Dei condecorat, ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius.


{EV: 320}
[LG13 ]
Vi huius catholicitatis, singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus. Inde fit ut Populus Dei non tantum ex diversis populis congregetur, sed etiam in seipso ex variis ordinibus confletur. Adest enim inter membra eius diversitas, sive secundum officia, dum aliqui sacro ministerio in bonum fratrum suorum funguntur, sive secundum condicionem et vitae ordinationem, dum plures in statu religioso, arctiore via ad sanctitatem tendentes, fratres exemplo suo stimulant. Inde etiam in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes, integro manente primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet, legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant. Inde denique inter diversas Ecclesiae partes vincula intimae communionis quoad divitias spirituales, operarios apostolicos et temporalia subsidia. Ad communicandum enim bona vocantur membra Populi Dei, et de singulis etiam Ecclesiis valent verba Apostoli: «Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei» (1 Pt. 4, 10).


{EV: 321}
[LG13 ]
Ad hanc igitur catholicam Populi Dei unitatem, quae pacem universalem praesignat et promovet, omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati.


{EV: 322}
[LG14 ]
Ad fideles ergo catholicos imprimis Sancta Synodus animum vertit. Docet autem, Sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit, Ipse autem necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando (cf. Mc. 16, 16; Io. 3, 5), necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint.


{EV: 323}
[LG14 ]
Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu «corpore» quidem, sed non «corde» remanet. Memores autem sint omnes Ecclesiae filii condicionem suam eximiam non propriis meritis sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur.


{EV: 324}
[LG14 ]
Catechumeni qui, Spiritu Sancto movente, explicita voluntate ut Ecclesiae incorporentur expetunt, hoc ipso voto cum ea coniunguntur; quos iam ut suos dilectione curaque complectitur Mater Ecclesia.


{EV: 325}
[LG15 ]
Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam. Sunt enim multi, qui sacram Scripturam ut normam credendi et vivendi in honore habent sincerumque zelum religiosum ostendunt, amanter credunt in Deum Patrem omnipotentem et in Christum, Filium Dei Salvatorem, baptismo signantur, quo Christo coniunguntur, imo et alia sacramenta in propriis Ecclesiis vel communitatibus ecclesiasticis agnoscunt et recipiunt. Plures inter illos et episcopatu gaudent, Sacram Eucharistiam celebrant necnon pietatem erga Deiparam Virginem fovent. Accedit orationum aliorumque beneficiorum spiritualium communio; imo vera quaedam in Spiritu Sancto coniunctio, quippe qui donis et gratiis etiam in illis sua virtute sanctificante operatur, et quosdam illorum usque ad sanguinis effusionem roboravit. Ita Spiritus in cunctis Christi discipulis desiderium actionemque suscitat, ut omnes, modo a Christo statuto, in uno grege sub uno Pastore pacifice uniantur. Quod ut obtineat, Ecclesia Mater precari, sperare et agere non desinit, filiosque ad purificationem et renovationem exhortatur, ut signum Christi super faciem Ecclesiae clarius effulgeat.


{EV: 326}
[LG16 ]
Ii tandem qui Evangelium nondum acceperunt, ad Populum Dei diversis rationibus ordinantur. In primis quidem populus ille cui data fuerunt testamenta et promissa et ex quo Christus ortus est secundum carnem (cf. Rom. 9, 4-5), populus secundum electionem carissimus propter patres: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (cf. Rom. 11, 28-29). Sed propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis Musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum Neque ab aliis, qui in umbris et imaginibus Deum ignotum quaerunt, ab huiusmodi Deus ipse longe est, cum det omnibus vitam et inspirationem et omnia (cf. Act. 17, 25-28), et Salvator velit omnes homines salvos fieri (cf. 1 Tim. 2, 4). Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam, operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt. Nec divina Providentia auxilia ad salutem necessaria denegat his qui sine culpa ad expressam agnitionem Dei nondum pervenerunt et rectam vitam non sine divina gratia assequi nituntur. Quidquid enim boni et veri apud illos invenitur, ab Ecclesia tamquam praeparatio evangelica aestimatur et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat. At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori (cf. Rom. 1, 21 et 25) vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur. Quapropter ad gloriam Dei et salutem istorum omnium promovendam, Ecclesia, memor mandati Domini dicentis: «Praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc. 16, 16), missiones fovere sedulo curat.


{EV: 327}
[LG17 ]
Sicut enim Filius missus est a Patre, et Ipse Apostolos misit (cf. Io. 20, 21), dicens: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt. 28, 18-20). Quod solemne Christi mandatum annuntiandi veritatem salutarem Ecclesia ab Apostolis recepit adimplendum usque ad ultimum terrae (cf. Act. 1, 8). Unde sua facit verba Apostoli: «Vae... mihi est si non evangelizavero!» (2 Cor. 9, 16), ideoque in mittendis praeconibus indesinenter pergit, usquedum novellae Ecclesiae plene constituantur atque opus evangelizandi et ipsae continuent. A Spiritu Sancto enim ad cooperandum compellitur, ut propositum Dei, qui Christum principium salutis pro universo mundo constituit, effectu compleatur. Praedicando Evangelium, Ecclesia audientes ad fidem confessionemque fidei allicit, ad baptismum disponit, a servitute erroris eripit, eosque Christo incorporat, ut per caritatem in Illum usque ad plenitudinem crescant. Opera autem sua efficit ut quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non pereat, sed sanetur, elevetur et consummetur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis. Cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbit. Sed si quilibet credentes baptizare potest, sacerdotis tamen est aedificationem Corporis sacrificio eucharistico perficere, adimplendo verba Dei per prophetam: «Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda» (Mal. 1,11). Ita autem simul orat et laborat Ecclesia, ut in Populum Dei, Corpus Domini et Templum Spiritus Sancti, totius mundi transeat plenitudo, et in Christo, omnium Capite, reddatur universorum Creatori ac Patri omnis honor et gloria.

{EV: 328}
[LG18 ]
CAPUT III. DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA ECCLESIAE ET IN SPEICE DE EPISCOPATU
Christus Dominus, ad Populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius Corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de Populo Dei sunt, ideoque vera dignitate christiana gaudent, ad eumdem finem libere et ordinatim conspirantes, ad salutem perveniant.


{EV: 329}
[LG18 ]
Haec Sacrosancta Synodus, Concilii Vaticani primi vestigia premens, cum eo docet et declarat Iesum Christum Pastorem aeternum sanctam aedificasse Ecclesiam, missis Apostolis sicut Ipse missus erat a Patre (cf. Io. 20, 21); quorum successores, videlicet Episcopos, in Ecclesia sua usque ad consummationem saeculi pastores esse voluit. Ut vero Episcopatus ipse unus et indivisus esset, beatum Petrum ceteris Apostolis praeposuit in ipsoque instituit perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis principium et fundamentum.1 Quam doctrinam de institutione, perpetuitate, vi ac ratione sacri Primatus Romani Pontificis deque eius infallibili Magisterio, Sacra Synodus cunctis fidelibus firmiter credendam rursus proponit, et in eodem incepto pergens, doctrinam de Episcopis, successoribus Apostolorum, qui cum successore Petri, Christi Vicario ac totius Ecclesiae visibili Capite, domum Dei viventis regunt, coram omnibus profiteri et declarare constituit.


{EV: 330}
[LG19 ]
Dominus Iesus, precibus ad Patrem fusis, vocans ad Se quos voluit Ipse, duodecim constituit ut essent cum Illo et ut mitteret eos praedicare Regnum Dei (cf. Mc. 3, 13-19; Mt. 10, 1-42); quos Apostolos (cf. Lc. 6, 13) ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit (cf. Io. 21, 15-17). Eos ad filios Israel primum et ad omnes gentes misit (cf. Rom 1, 16), ut suae participes potestatis, omnes populos discipulos Ipsius facerent, eosque sanctificarent et gubernarent (cf. Mt. 28, 16-20; Mc. 16, 15; Lc. 24, 45-48; Io. 20, 21-23), sicque Ecclesiam propagarent, eamque sub ductu Domini ministrando pascerent, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (cf. Mt. 28, 20). In qua missione die Pentecostes plene confirmati sunt (cf. Act. 2, 1-26) secundum promissum Domini: «Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis Mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8). Apostoli autem praedicando ubique Evangelium (cf. Mc. 16, 20), ab audientibus Spiritu Sancto operante acceptum, Ecclesiam congregant universalem, quam Dominus in Apostolis condidit et supra beatum Petrum, eorum principem, aedificavit, ipso summo angulari lapide Christo Iesu (cf. Apoc. 21, 14; Mt. 16, 18; Eph. 2, 20).


{EV: 331}
[LG20 ]
Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura (cf. Mt. 28, 20), cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli, in hac societate hierarchice ordinata, de instituendis successoribus curam egerunt.


{EV: 332}
[LG20 ]
Non solum enim varios adiutores in ministerio habuerunt, sed ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei (cf. Act. 20, 28). Constituerunt itaque huius modi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent. Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent. Ita, ut testatur S.Irenaeus, per eos qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi et successores eorum usque ad nos, traditio apostolica in toto mundo manifestatur et custoditur.


{EV: 333}
[LG20 ]
Episcopi igitur communitatis ministerium cum adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt, loco Dei praesidentes gregi, cuius sunt pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum. Proinde docet Sacra Synodus Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit (cf. Lc. 10, 16).


{EV: 334}
[LG21 ]
In Episcopis igitur, quibus presbyteri assistunt, adest in medio credentium Dominus Iesus Christus, Pontifex Summus. Sedens enim ad dexteram Dei Patris, non deest a suorum congregatione pontificum, sed imprimis per eorum eximium servitium verbum Dei omnibus gentibus praedicat et credentibus sacramenta fidei continuo administrat, eorum paterno munere (cf. 1 Cor. 4, 15) nova membra Corpori suo regeneratione superna incorporat, eorum denique sapientia et prudentia Populum Novi Testamenti in sua ad aeternam beatitudinem peregrinatione dirigit et ordinat. Hi pastores ad pascendum dominicum gregem electi, ministri Christi sunt et dispensatores mysteriorum Dei (cf. 1 Cor. 4, 1), quibus concredita est testificatio Evangelii gratiae Dei (cf. Rom 15, 16; Act. 20, 24), atque ministratio Spiritus et iustitiae in gloria (cf. 2 Cor. 3, 8-9).


{EV: 335}
[LG21 ]
Ad tanta munera explenda, Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt (cf. Act. 1, 8; 2, 4; Io. 20, 22-23), et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt (cf. 1 Tim. 4, 14; 2 Tim. 1, 6-7), quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est. Docet autem Sancta Synodus episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce Sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur. Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite et membris exerceri possunt. Ex traditione enim, quae praesertim liturgicis ritibus et Ecclesiae tum Orientis tum Occidentis usu declaratur, perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant. Episcoporum est per Sacramentum Ordinis novos electos in corpus episcopale assumere.


{EV: 336}
[LG22 ]
Sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur. Iam perantiqua disciplina, qua Episcopi in universo orbe constituti ad invicem et cum Romano Episcopo communicabant in vinculo unitatis, caritatis et pacis, itemque concilia coadunata, per quae et altiora quaeque in commune statuerentur, sententia multorum consilio ponderata, ordinis episcopalis indolem et rationem collegialem significant; quam manifeste comprobant Concilia oecumenica decursu saeculorum celebrata. Eandem vero iam innuit ipse usus, antiquitus inductus, plures advocandi Episcopos qui in novo electo ad summi sacerdotii ministerium elevando partem haberent. Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite atque membris.


{EV: 337}
[LG22 ]
Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, successore Petri, ut capite eius intellegatur, huiusque integre manente potestate Primatus in omnes sive Pastores sive fideles Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet. Ordo autem Episcoporum, qui collegio Apostolorum in magisterio et regimine pastorali succedit, immo in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest. Dominus unum Simonem ut petram et clavigerum Ecclesiae posuit (cf. Mt. 16, 18-19), eumque Pastorem totius sui gregis constituit (cf. Io. 21, 15 ss.); illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est (Mt. 16, 19), collegio quoque Apostolorum, suo Capiti coniuncto, tributum esse constat (Mt. 18, 18; 28, 16-20). Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum, unitatem gregis Christi exprimit.
In ipso, Episcopi, primatum et principatum Capitis sui fideliter servantes, propria potestate in bonum fidelium suorum, immo totius Ecclesiae funguntur, Spiritu Sancto organicam structuram eiusque concordiam continenter roborante Suprema in universam Ecclesiam potestas, qua istud Collegium pollet, sollemni modo in Concilio Oecumenico exercetur Concilium Oecumenicum numquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum; et Romani Pontificis praerogativa est haec Concilia convocare, iisdem praesidere et eadem confirmare. Eadem potestas collegialis una cum Papa exerceri potest ab Episcopis in orbe terrarum degentibus, dummodo Caput Collegii eos ad actionem collegialem vocet, vel saltem Episcoporum dispersorum unitam actionem approbet vel libere recipiat, ita ut verus actus collegialis efficiatur.


{EV: 338}
[LG23 ]
Collegialis unio etiam in mutuis relationibus singulorum Episcoporum cum particularibus Ecclesiis Ecclesiaque universali apparet. Romanus Pontifex, ut successor Petri, est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum. Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus, ad imaginem Ecclesiae universalis formatis, in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit. Qua de causa singuli Episcopi suam Ecclesiam, omnes autem simul cum Papa totam Ecclesiam repraesentant in vinculo pacis, amoris et unitatis.


{EV: 339}
[LG23 ]
Singuli Episcopi, qui particularibus Ecclesiis praeficiuntur, regimen suum pastorale super portionem Populi Dei sibi commissam, non super alias Ecclesias neque super Ecclesiam universalem exercent. Sed qua membra Collegii episcopalis et legitimi Apostolorum successores singuli ea sollicitudine pro universa Ecclesia ex Christi institutione et praecepto tenentur, quae, etiamsi per actum iurisdictionis non exerceatur, summopere tamen confert ad Ecclesiae universalis emolumentum. Debent enim omnes Episcopi promovere et tueri unitatem fidei et disciplinam cunctae Ecclesiae communem, fideles edocere ad amorem totius Corporis mystici Christi, praesertim membrorum pauperum, dolentium et eorum qui persecutionem patiuntur propter iustitiam (cf. Mt. 5, 10), tandem promovere omnem actuositatem quae toti Ecclesiae communis est, praesertim ut fides incrementum capiat et lux plenae veritatis omnibus hominibus oriatur. Ceterum hoc sanctum est quod, bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis, ipsi efficaciter conferunt ad bonum totius mystici Corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum.


{EV: 340}
[LG23 ]
Cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi ad corpus Pastorum pertinet, quibus omnibus in commune Christus mandatum dedit imponendo commune officium, ut iam Papa Coelestinus Patribus Ephesini Concilii commendavit. Unde singuli Episcopi, quantum propria eorum perfunctio muneris sinit, in laborum societatem venire tenentur inter se et cum successore Petri, cui grande munus christiani nominis propagandi singulari modo demandatum est. Quare missionibus tum messis operarios, tum etiam auxilia spiritualia et materialia, tam per se directe, quam suscitando fidelium ardentem cooperationem, suppeditare omnibus viribus debent. Episcopi denique, in universali caritatis societate, fraternum adiutorium aliis Ecclesiis, praesertim finitimis et egentioribus, secundum venerandum antiquitatis exemplum, libenter praebeant.


{EV: 341}
[LG23 ]
Divina autem Providentia factum est ut variae variis in locis ab Apostolis eorumque successoribus institutae Ecclesiae decursu temporum in plures coaluerint coetus, organice coniunctos, qui, salva fidei unitate et unica divina constitutione universalis Ecclesiae, gaudent propria disciplina, proprio liturgico usu, theologico spiritualique patrimonio. Inter quas aliquae, notatim antiquae Patriarchales Ecclesiae, veluti matrices fidei, alias pepererunt quasi filias, quibuscum arctiore vinculo caritatis in vita sacramentali atque in mutua iurium et officiorum reverentia ad nostra usque tempora connectuntur. Quae Ecclesiarum localium in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat. Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis effectus ad concretam applicationem perducatur.


{EV: 342}
[LG24 ]
Episcopi, utpote Apostolorum successores, a Domino, cui omnis potestas in caelo et in terra data est, missionem accipiunt docendi omnes gentes et praedicandi Evangelium omni creaturae, ut homines universi, per fidem, baptismum et adimpletionem mandatorum salutem consequantur (cf. Mt. 28, 18; Mc. 16, 15-16; Act. 26, 17 s.). Ad hanc missionem implendam, Christus Dominus Spiritum Sanctum promisit Apostolis et die Pentecostes e caelo misit, cuius virtute testes Eidem essent usque ad ultimum terrae, coram gentibus et populis et regibus (cf. Act. 1, 8; 2, 1 ss.; 9, 15). Munus autem illud, quod Dominus pastoribus populi sui commisit, verum est servitium quod in sacris Litteris «diakonia» seu ministerium significanter nuncupatur (cf. Act. 1, 17 et 25; 21, 19; Rom. 11, 13; 1 Tim. 1, 12).


{EV: 343}
[LG24 ]
Episcoporum autem missio canonica fieri potest per legitimas consuetudines, a suprema et universali potestate Ecclesiae non revocatas, vel per leges ab eadem auctoritate latas aut agnitas, vel directe per ipsum Successorem Petri; quo renuente seu communionem Apostolicam denegante, Episcopi in officium assumi nequeunt.


{EV: 344}
[LG25 ]
Inter praecipua Episcoporum munera eminet praedicatio Evangelii. Episcopi enim sunt fidei praecones, qui novos discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, qui populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant, et sub lumine Sancti Spiritus illustrant, ex thesauro Revelationis nova et vetera proferentes (cf. Mt. 13, 52), eam fructificare faciunt erroresque gregi suo impendentes vigilanter arcent (cf. 2 Tim. 4, 1-4). Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt; fideles autem in sui Episcopi sententiam de fide et moribus nomine Christi prolatam concurrere, eique religioso animi obsequio adhaerere debent. Hoc vero religiosum voluntatis et intellectus obsequium singulari ratione praestandum est Romani Pontificis authentico magisterio etiam cum non ex cathedra loquitur; ita nempe ut magisterium eius supremum reverenter agnoscatur, et sententiis ab eo prolatis sincere adhaereatur, iuxta mentem et voluntatem manifestatam ipsius, quae se prodit praecipue sive indole documentorum, sive ex frequenti propositione eiusdem doctrinae, sive ex dicendi ratione.


{EV: 345}
[LG25 ]
Licet singuli praesules infallibilitatis praerogativa non polleant, quando tamen, etiam per orbem dispersi, sed communionis nexum inter se et cum Successore Petri servantes, authentice res fidei et morum docentes in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt, doctrinam Christi infallibiliter enuntiant. Quod adhuc manifestius habetur quando, in Concilio Oecumenico coadunati, pro universa Ecclesia fidei et morum doctores et iudices sunt, quorum definitionibus fidei obsequio est adhaerendum.


{EV: 346}
[LG25 ]
Haec autem infallibilitas, qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit, tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum, sancte custodiendum et fideliter exponendum. Qua quidem infallibilitate Romanus Pontifex, Collegii Episcoporum Caput, vi muneris sui gaudet, quando, ut supremus omnium christifidelium pastor et doctor, qui fratres suos in fide confirmat (cf. Lc. 22, 32), doctrinam de fide vel moribus definitivo actu proclamat. Quare definitiones eius ex sese, et non ex consensu Ecclesiae, irreformabiles merito dicuntur, quippe quae sub assistentia Spiritus Sancti, ipsi in beato Petro promissa, prolatae sint, ideoque nulla indigeant aliorum approbatione, nec ullam ad aliud iudicium appellationem patiantur. Tunc enim Romanus Pontifex non ut persona privata sententiam profert, sed ut universalis Ecclesiae magister supremus, in quo charisma infallibilitatis ipsius Ecclesiae singulariter inest, doctrinam fidei catholicae exponit vel tuetur. Infallibilitas Ecclesiae promissa in corpore Episcoporum quoque inest, quando supremum magisterium cum Petri Successore exercet. Istis autem definitionibus assensus Ecclesiae numquam deesse potest propter actionem eiusdem Spiritus Sancti, qua universus Christi grex in unitate fidei servatur et proficit.


{EV: 347}
[LG25 ]
Cum autem sive Romanus Pontifex sive Corpus Episcoporum cum eo sententiam definiunt, eam proferunt secundum ipsam Revelationem, cui omnes stare et conformari tenentur et quae scripta vel tradita per legitimam Episcoporum successionem et imprimis ipsius Romani Pontificis cura integre transmittitur, atque praelucente Spiritu veritatis in Ecclesia sancte servatur et fideliter exponitur. Ad quam rite indagandam et apte enuntiandam, Romanus Pontifex et Episcopi, pro officio suo et rei gravitate, per media apta, sedulo operam navant; novam vero revelationem publicam tamquam ad divinum fidei depositum pertinentem non accipiunt.


{EV: 348}
[LG26 ]
Episcopus, plenitudine sacramenti Ordinis insignitus, est «oeconomus gratiae supremi sacerdotii», praesertim in Eucharistia, quam ipse offert vel offerri curat, et qua continuo vivit et crescit Ecclesia. Haec Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, pastoribus suis adaerentes, et ipsae in Novo Testamento ecclesiae vocantur. Hae sunt enim loco suo Populus novus a Deo vocatus, in Spiritu Sancto et in plenitudine multa (cf. 1 Thess. 1, 5). In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini, «ut per escam et sanguinem Domini corporis fraternitas cuncta copuletur». In quavis altaris communitate, sub Episcopi sacro ministerio, exhibetur symbolum illius caritatis et «unitatis Corporis mystici, sine qua non potest esse salus». In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia. Etenim «non aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus».


{EV: 349}
[LG26 ]
Omnis autem legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, cui officium commissum est cultum christianae religionis Divinae Maiestati deferendi atque administrandi secundum praecepta Domi ni et Ecclesiae leges, eius particulari iudicio ulterius pro dioecesi determinatas.


{EV: 350}
[LG26 ]
Ita Episcopi, orando pro populo et laborando, de plenitudine sanctitatis Christi multiformiter et abundanter effundunt. Per ministerium verbi virtutem Dei credentibus in salutem communicant (cf. Rom. 1, 16), et per sacramenta, quorum regularem et fructuosam distributionem auctoritate sua ordinant, fideles sanctificant. Ipsi regunt collationem baptismi, quo regalis sacerdotii Christi participatio conceditur. Ipsi sunt ministri originarii confirmationis, dispensatores sacrorum ordinum et moderatores disciplinae poenitentialis, atque populos suos, ut in liturgia et praesertim in sacro Missae sacrificio partes suas fide et reverentia impleant, sollicite exhortantur et instruunt. Eis denique quibus praesunt exemplo conversationis suae proficere debent, mores suos ab omni malo temperantes et quantum poterint, Domino adiuvante, ad bonum commutando, ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniant sempiternam.


{EV: 351}
[LG27 ]
Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate, qua quidem nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utuntur, memores quod qui maior est fiat sicut minor et qui praecessor est sicut ministrator (cf. Lc. 22, 26-27). Haec potestas qua nomine Christi personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur et certis limitibus, intuitu utilitatis Ecclesiae vel fidelium, circumscribi possit. Vi huius potestatis Episcopi sacrum ius et coram Domino officium habent in suos subditos leges ferendi, iudicium faciendi, atque omnia, quae ad cultus apostolatusque ordinem pertinent, moderandi.


{EV: 352}
[LG27 ]
Ipsis munus pastorale seu habitualis et cotidiana cura ovium suarum plene committitur, neque vicarii Romanorum Pontificum putandi sunt, quia potestatem gerunt sibi propriam verissimeque populorum quos regunt, Antistites dicuntur. Eorum itaque potestas a suprema et universali potestate non eliditur, sed e contra asseritur, roboratur et vindicatur, Spiritu Sancto constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam indefectibiliter servante.


{EV: 353}
[LG27 ]
Episcopus, missus a Patrefamilias ad gubernandam familiam suam, ante oculos teneat exemplum Boni Pastoris, qui venit non ministrari sed ministrare (cf. Mt. 20, 28; Mc. 10, 45) et animam suam pro ovibus ponere (cf. Io. 10, 11). Assumptus ex hominibus et circumdatus infirmitate, condolere potest iis qui ignorant et errant (cf. Hebr. 5, 1-2). Subditos, quos ut veros filios suos fovet et ad alacriter secum cooperandum exhortatur, audire ne renuat. Pro animabus eorum rationem redditurus Deo (cf. Hebr. 13, 17) oratione, praedicatione omnibusque operibus caritatis curam habeat tum eorundem, tum etiam illorum qui de uno grege nondum sunt, quos in Domino commendatos sibi habeat. Ipse, cum sicut Paulus Apostolus cunctis debitor sit, promptus sit omnibus evangelizare (cf. Rom. 1, 14-15), fidelesque suos ad operositatem apostolicam et missionalem exhortari. Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri, ut omnia per unitatem consentiant,61 et abundent in gloriam Dei (cf. 2 Cor. 4, 15).


{EV: 354}
[LG28 ]
Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum (Io. 10, 36), consecrationis missionisque suae per Apostolos suos, eorum succcessores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt. Sic ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, Presbyteri, Diaconi vocantur. Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, summi atque aeterni Sacerdotis (Hebr. 5, 1-10; 7, 24; 9, 11-28), ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti. Muneris unici Mediatoris Christi (1 Tim. 2, 5) participes in suo gradu ministerii, omnibus verbum divinum annuntiant. Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis (cf. Hebr. 9, 11-28), in sacrificio Missae usque ad adventum Domini (cf. 1 Cor. 11, 26) repraesentant et applicant. Pro fidelibus autem poenitentibus vel aegrotantibus ministerio reconciliationis et alleviationis summe funguntur, et necessitates ac preces fidelium ad Deum Patrem afferunt (cf. Hebr. 5, 1-4). Munus Christi Pastoris et Capitis pro sua parte auctoritatis exercentes, familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam, colligunt et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducunt. In medio gregis Eum in spiritu et veritate adorant (cf. Io. 4, 24). In verbo demum et doctrina laborant (cf. 1 Tim. 5, 17), credentes quod in lege Domini meditantes legerint, docentes quod crediderint, imitantes quod docuerint.


{EV: 355}
[LG28 ]
Presbyteri, ordinis Episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad Populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo consociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent. Qui sub auctoritate Episcopi portionem gregis dominici sibi addictam sanctificant et regunt, Ecclesiam universalem in suo loco visibilem faciunt et in aedificando toto corpore Christi (cf. Eph. 4, 12) validam opem afferunt. Ad bonum autem filiorum Dei semper intenti operam suam ad opus pastorale totius dioeceseos, immo totius Ecclesiae conferre studeant. Propter hanc in sacerdotio et missione participationem Presbyteri Episcopum vere ut patrem suum agnoscant eique reverenter oboediant. Episcopus vero Sacerdotes cooperatores suos ut filios et amicos consideret, sicut Christus discipulos suos iam non servos, sed amicos vocat (cf. Io. 15, 15). Corpori igitur Episcoporum, ratione Ordinis et ministerii, omnes sacerdotes, tum dioecesani tum religiosi coaptantur et bono totius Ecclesiae pro sua vocatione et gratia inserviunt.


{EV: 356}
[LG28 ]
Vi communis sacrae ordinationis et missionis Presbyteri omnes inter se intima fraternitate nectuntur, quae sponte ac libenter sese manifestet in mutuo auxilio, tam spirituali quam materiali, tam pastorali quam personali, in conventibus et communione vitae, laboris et caritatis.


{EV: 357}
[LG28 ]
Fidelium vero, quos spiritualiter baptismate et doctrina genuerunt (cf. 1 Cor. 4, 15; 1 Pt. 1, 23), curam tamquam patres in Christo agant. Forma facti gregis ex animo (l Pt. 5, 3) suae communitati locali ita praesint et inserviant, ut ista digne vocari possit illo nomine, quo unus et totus Populus Dei insignitur, Ecclesiae scilicet Dei (cf. 1 Cor. 1, 2; 2 Cor. 1, 1; et passim). Memores sint se sua cotidiana conversatione et sollicitudine fidelibus et infidelibus, catholicis et non catholicis, faciem ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere, omnibusque testimonium veritatis et vitae reddere debere, et ut boni pastores illos quoque quaerere (cf. Lc. 15, 4-7), qui baptizati quidem in Ecclesia catholica a praxi sacramentorum, vel imo a fide defecerunt.


{EV: 358}
[LG28 ]
Quia genus humanum hodie magis magisque in unitatem civilem, oeconomicam et socialem coalescit, eo magis oportet ut sacerdotes, coniuncta cura et ope sub ductu Episcoporum et Summi Pontificis, omnem rationem dispersionis elidant, ut in unitatem familiae Dei totum genus humanum adducatur.


{EV: 359}
[LG29 ]
In gradu inferiori hierarchiae sistunt Diaconi, quibus «non ad sacerdotium, sed ad ministerium» manus imponuntur. Gratia etenim sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt. Diaconi est, prout ei a competenti auctoritate assignatum fuerit, solemniter baptismum administrare, Eucharistiam servare et distribuere, matrimonio Ecclesiae nomine adsistere et benedicere, Viaticum moribundis deferre, fidelibus sacram legere Scripturam, populum instruere et exhortari, fidelium cultui et orationi praesidere, sacramentalia ministrare, ritui funeris ac sepulturae praeesse. Caritatis et administrationis officiis dediti, meminerint Diaconi moniti Beati Polycarpi: «Misericordes, seduli, incedentes iuxta veritatem Domini, qui omnium minister factus est».


{EV: 360}
[LG29 ]
Cum vero haec munera, ad vitam Ecclesiae summopere necessaria, in disciplina Ecclesiae latinae hodie vigenti in pluribus regionibus adimpleri difficulter possint, Diaconatus in futurum tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui poterit. Ad competentes autem varii generis territoriales Episcoporum coetus, approbante ipso Summo Pontifice, spectat decernere, utrum et ubinam pro cura animarum huiusmodi diaconos institui opportunum sit. De consensu Romani Pontificis hic diaconatus viris maturioris aetatis etiam in matrimonio viventibus conferri poterit, necnon iuvenibus idoneis, pro quibus tamen lex coelibatus firma remanere debet.


{EV: 361}
[LG30 ]
CAPUT IV. DE LAICIS
Sancta Synodus, muneribus Hierarchiae declaratis, libenter animum advertit statui illorum Christifidelium qui laici nuncupantur. Quodsi omnia quae de Populo Dei dicta sunt, ad laicos, religiosos et clericos aequaliter diriguntur, laicis tamen, viris et mulieribus, ratione condicionis et missionis, quaedam particulariter pertinent, quorum fundamenta ob specialia rerum adiuncta nostri temporis magis expendenda sunt. Pastores enim sacri probe norunt quantum laici ad bonum totius Ecclesiae conferant. Sciunt enim Pastores se a Christo non esse institutos, ut totam missionem salvificam Ecclesiae versus mundum in se solos suscipiant, sed praeclarum munus suum esse ita pascere fideles eorumque ministrationes et charismata ita recognoscere, ut cuncti suo modo ad commune opus unanimiter cooperentur. Oportet enim, ut omnes «veritatem facientes in caritate, crescamus in Illo per omnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate» (Eph. 4, 15-16).


{EV: 362}
[LG31 ]
Nomine laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote baptismate Christo concorporati, in Populum Dei constituti, et de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent.


{EV: 363}
[LG31 ]
Laicis indoles saecularis propria et peculiaris est. Membra enim ordinis sacri, quamquam aliquando in saecularibus versari possunt, etiam saecularem professionem exercendo, ratione suae particularis vocationis praecipue et ex professo ad sacrum ministerium ordinantur, dum religiosi suo statu praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum. Laicorum est, ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere. In saeculo vivunt, scilicet in omnibus et singulis mundi officiis et operibus et in ordinariis vitae familiaris et socialis condicionibus, quibus eorum exsistentia quasi contexitur. Ubi a Deo vocantur, ut suum proprium munus exercendo, spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ab intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent. Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris.


{EV: 364}
[LG32 ]
Ecclesia sancta, ex divina institutione, mira varietate ordinatur et regitur. «Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra» (Rom. 12, 4-5).


{EV: 365}
[LG32 ]
Unus est ergo Populus Dei electus: «unus Dominus, una fides, unum baptisma» (Eph. 4, 5); communis dignitas membrorum ex eorum in Christo regeneratione, communis filiorum gratia, communis ad perfectionem vocatio, una salus, una spes indivisaque caritas. Nulla igitur in Christo et in Ecclesia inaequalitas, spectata stirpe vel natione, condicione sociali vel sexu, quia «non est Iudaeus neque Graecus: non est servus neque liber: non est masculus neque femina. Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu» (Gal 3, 28 gr.; cf. Col. 3, 11).


{EV: 366}
[LG32 ]
Si igitur in Ecclesia non omnes eadem via incedunt, omnes tamen ad sanctitatem vocantur et coaequalem sortiti sunt fidem in iustitia Dei (cf. 2 Pt. 1, 1). Etsi quidam ex voluntate Christi ut doctores, mysteriorum dispensatores et pastores pro aliis constituuntur, vera tamen inter omnes viget aequalitas quoad dignitatem et actionem cunctis fidelibus communem circa aedificationem Corporis Christi. Distinctio enim quam Dominus posuit inter sacros ministros et reliquum Populum Dei, secumfert coniunctionem, cum Pastores et alii fideles inter se communi necessitudine devinciantur; Ecclesiae Pastores, exemplum Domini secuti, sibi invicem aliisque fidelibus ministrent, hi autem alacriter Pastoribus et doctoribus sociam operam praestent. Sic in varietate omnes testimonium perhibent de mirabili unitate in Corpore Christi: ipsa enim diversitas gratiarum, ministrationum et operationum filios Dei in unum colligit, quia «haec omnia operatur unus atque idem Spiritus» (1 Cor. 12, 11).


{EV: 367}
[LG32 ]
Laici igitur sicut ex divina dignatione fratrem habent Christum, qui cum sit Dominus omnium, venit tamen non ministrari sed ministrare (cf. Mt. 20, 28), ita etiam fratres habent eos, qui in sacro ministerio positi, auctoritate Christi docendo et sanctificando et regendo familiam Dei ita pascunt, ut mandatum novum caritatis ab omnibus impleatur. Quocirca pulcherrime dicit S. Augustinus: «Ubi me terret quod vobis sum, ibi me consolatur quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum christianus. Illud est nomen officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis».


{EV: 368}
[LG33 ]
Laici in Populo Dei congregati et in uno Corpore Christi sub uno capite constituti, quicumque sunt, vocantur, ut tamquam viva membra ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem vires suas omnes, beneficio Creatoris et gratia Redemptoris acceptas, conferant.


{EV: 369}
[LG33 ]
Apostolatus autem laicorum est participatio ipsius salvificae missionis Ecclesiae, ad quem apostolatum omnes ab ipso Domino per baptismum et confirmationem deputantur. Sacramentis autem, praesertim sacra Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas erga Deum et homines, quae anima est totius apostolatus. Laici autem speciatim ad hoc vocantur, ut praesentem et actuosam reddant Ecclesiam in eis locis et rerum adiunctis, ubi ipsa nonnisi per eos sal terrae evadere potest. Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit «secundum mensuram donationis Christi» (Eph. 4, 7).


{EV: 370}
[LG33 ]
Praeter hunc apostolatum, qui ad omnes omnino christifideles spectat, laici insuper diversis modis ad cooperationem magis immediatam cum apostolatu Hierarchiae vocari possunt, ad modum illorum virorum ac mulierum, qui Paulum apostolum in Evangelio adiuvabant, multum in Domino laborantes (cf. Phil. 4, 3; Rom. 16, 3 ss.). Praeterea aptitudine gaudent, ut ad quaedam munera ecclesiastica, ad finem spiritualem exercenda, ab Hierarchia adsumantur.


{EV: 371}
[LG33 ]
Omnibus igitur laicis onus praeclarum incumbit adlaborandi, ut divinum salutis propositum ad universos homines omnium temporum et ubique terrarum magis magisque pertingat. Via proinde eisdem undequaque pateat, ut pro suis viribus temporumque necessitatibus opus salutare Ecclesiae naviter et ipsi participent.


{EV: 372}
[LG34 ]
Supremus et aeternus Sacerdos Christus Iesus, cum etiam per laicos suum testimonium suumque servitium continuare velit, eos suo Spiritu vivificat indesinenterque impellit ad omne opus bonum et perfectum.


{EV: 373}
[LG34 ]
Illis enim, quos vitae et missioni suae intime coniungit, etiam sui muneris sacerdotalis partem tribuit ad cultum spiritualem exercendum, ut glorificetur Deus et salventur homines. Qua de causa laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum (cf. 1 Pt. 2, 5), quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici Corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant.


{EV: 374}
[LG35 ]
Christus, Propheta magnus, qui et testimonio vitae et verbi virtute Regnum proclamavit Patris, usque ad plenam manifestationem gloriae suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, quae nomine et potestate Eius docet, sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit (cf. Act. 2, 17-18; Apoc. 19, 10), ut virtus Evangelii in vita quotidiana, familiari et sociali eluceat. Ipsi se praebent ut filios repromissionis, si fortes in fide et spe praesens momentum redimunt (cf. Eph. 5, 16; Col. 4, 5) et futuram gloriam per patientiam exspectant (cf. Rom. 8, 25). Hanc autem spem non in animi,interioritate abscondant, sed conversione continua et colluctatione «adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae» (Eph. 6, 12) etiam per vitae saecularis structuras exprimant.


{EV: 375}
[LG35 ]
Sicut sacramenta Novae Legis, quibus vita et apostolatus fidelium alitur, caelum novum et terram novam (cf. Apoc. 21, 1) praefigurant, ita laici evadunt validi praecones fidei sperandarum rerum (cf. Hebr. 11, 1), si cum vita ex fide professionem fidei inhaesitanter coniungunt. Haec evangelizatio, nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum, notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus saeculi completur.


{EV: 376}
[LG35 ]
Quo in munere magni pretii apparet ille status vitae, qui speciali sacramento sanctificatur, scilicet vita matrimonialis et familiaris. Ibi exercitium et schola praeclara apostolatus laicorum habetur, ubi religio christiana totam vitae institutionem pervadit et in dies magis transformat. Ibi coniuges propriam habent vocationem, ut sibi invicem et filiis sint testes fidei et amoris Christi. Familia christiana tum praesentes virtutes Regni Dei tum spem vitae beatae alta voce proclamat. Ita exemplo et testimonio suo arguit mundum de peccato et eos qui veritatem quaerunt illuminat.


{EV: 377}
[LG35 ]
Proinde laici. etiam quando curis temporalibus occupantur, pretiosam actionem ad evangelizandum mundum exercere possunt et debent. Quodsi quidam eorum, deficientibus sacris ministris, vel iisdem in regimine persecutionis impeditis, quaedam officia sacra pro facultate supplent; et si plures quidem ex eis totas vires suas in opere apostolico impendunt: universos tamen oportet ad dilatationem et incrementum Regni Christi in mundo cooperari. Quapropter laici sollerter in profundiorem cognitionem veritatis revelatae incumbant, et instanter a Deo sapientiae donum impetrent.


{EV: 378}
[LG36 ]
Christus, factus oboediens usque ad mortem et propter hoc a Patre exaltatus (cf. Phil. 2, 8-9), in gloriam regni sui intravit. Cui omnia subiiciuntur, donec Ipse se cunctaque creata Patri subiiciat, ut sit Deus omnia in omnibus (cf. 1 Cor. 15, 27-28). Quam potestatem discipulis communicavit, ut et illi in regali libertate constituantur et sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant (cf. Rom. 6, 12), immo ut Christo etiam in aliis servientes, fratres suos ad Regem, cui servire regnare est, humilitate et patientia perducant. Dominus enim regnum suum etiam per laicos fideles dilatare cupit, regnum scilicet veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis; in quo regno ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem; gloriae filiorum Dei (cf. Rom. 8, 21). Magna sane promissio, magnumque mandatum discipulis datur: «Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei» (1 Cor. 3, 23).


{EV: 379}
[LG36 ]
Fideles igitur totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere, et per opera etiam saecularia se invicem ad sanctiorem vitam adiuvare debent, ita ut mundus spiritu Christi imbuatur atque in iustitia, caritate et pace finem suum efficacius attingat. In quo officio universaliter adimplendo laici praecipuum locum obtinent. Sua igitur in profanis disciplinis competentia suaque activitate, gratia Christi intrinsecus elevata, valide conferant operam, ut bona creata secundum Creatoris ordinationem Eiusque Verbi illuminationem humano labore, arte technica, civilique cultura ad utilitatem omnium prorsus hominum excolantur, aptiusque inter illos distribuantur, et suo modo ad universalem progressum in humana et christiana libertate conducant. Ita Christus per Ecclesiae membra totam societatem humanam suo salutari lumine magis magisque illuminabit.


{EV: 380}
[LG36 ]
Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta et condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent. Hoc modo simul ager mundi melius pro semine verbi divini paratur, et Ecclesiae latius patent portae, quibus praeconium pacis in mundum introeat.


{EV: 381}
[LG36 ]
Propter ipsam oeconomiam salutis, fideles discant sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio subtrahi possit. Nostro autem tempore maxime oportet ut distinctio haec simul et harmonia quam clarissime in modo agendi fidelium elucescant, ut missio Ecclesiae particularibus mundi hodierni condicionibus plenius respondere valeat. Sicut enim agnoscendum est terrenam civitatem, saecularibus curis iure addictam propriis regi principiis, ita infausta doctrina, quae societatem, nulla habita religionis ratione, exstruere contendit et libertatem religiosam civium impugnat et eruit, merito reiicitur.


{EV: 382}
[LG37 ]
Laici, sicut omnes christifideles, ius habent ex spiritualibus Ecclesiae bonis, verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta a sacris Pastoribus abundanter accipiendi, hisque necessitates et optata sua ea libertate et fiducia, quae filios Dei et fratres in Christo decet, patefaciant. Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, facultatem, immo aliquando et omnium habent suam sententiam de iis quae bonum Ecclesiae respiciunt declarandi. Hoc fiat, si casus ferat, per instituta ad hoc ab Ecclesia stabilita, et semper in veracitate, fortitudine et prudentia, cum reverentia et caritate erga illos, qui ratione sacri sui muneris personam Christi gerunt.


{EV: 383}
[LG37 ]
Laici, sicut omnes christifideles, illa quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes, tamquam magistri et rectores in Ecclesia statuunt, christiana oboedientia prompte amplectantur, Christi exemplum secuti, qui, sua oboedientia usque ad mortem, beatam libertatis filiorum Dei viam omnibus hominibus aperuit. Neque omittant precibus suis Praepositos suos Deo commendare, quippe qui pervigilant quasi rationem pro animabus nostris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes (cf. Hebr. 13, 17).


{EV: 384}
[LG37 ]
Sacri vero Pastores laicorum dignitatem et responsabilitatem in Ecclesia agnoscant et promoveant; libenter eorum prudenti consilio utantur, cum confidentia eis in servitium Ecclesiae omnia committant et eis agendi libertatem et spatium relinquant, immo animum eis addant, ut etiam sua sponte opera aggrediantur. Paterno cum amore coepta, vota et desideria a laicis proposita attente in Christo considerent. Iustam autem libertatem, quae omnibus in civitate terrestri competit, Pastores observanter agnoscent.


{EV: 385}
[LG37 ]
Ex hoc familiari commercio inter Laicos et Pastores permulta bona Ecclesiae exspectanda sunt: ita enim in laicis roboratur propriae responsabilitatis sensus, fovetur alacritas, et facilius laicorum vires Pastorum operi associantur. Hi vero, laicorum experientia adiuti, tam in rebus spiritualibus quam in temporalibus, distinctius et aptius iudicare valent, ita ut tota Ecclesia, ab omnibus membris suis roborata, suam pro mundi vita missionem efficacius compleat.


{EV: 386}
[LG38 ]
Unusquisque laicus debet esse coram saeculo testis resurrectionis et vitae Domini Iesu atque signum Dei vivi. Omnes insimul et unusquisque pro sua parte mundum fructibus spiritualibus alere debent (cf. Gal. 5, 22), in eumque spiritum diffundere, quo animantur illi pauperes, mites et pacifici, quos Dominus in Evangelio beatos proclamavit (cf. Mt. 5, 3-9). Uno verbo, «quod anima est in corpore, hoc sint in mundo christiani».


{EV: 387}
[LG39]
CAPUT V. DE UNIVERSALI VOCATIONE AD SANCTITATEM IN ECCLESIA
Ecclesia, cuius mysterium a Sacra Synodo proponitur, indefectibiliter sancta creditur. Christus enim, Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu «solus Sanctus» celebratur, Ecclesiam tamquam sponsam suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret (cf. Eph. 5, 25-26), eamque Sibi ut corpus suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei. Ideo in Ecclesia omnes, sive ad Hierarchiam pertinent sive ab ea pascuntur, ad sanctitatem vocantur, iuxta illud Apostoli: «Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra» (1 Thess. 4, 3; cf. Eph. 1, 4). Haec autem Ecclesiae sanctitas in gratiae fructibus quos Spiritus in fidelibus producit, incessanter manifestatur et manifestari debet; multiformiter exprimitur apud singulos, qui in suo vitae ordine ad perfectionem caritatis, aedificantes alios, tendunt; proprio quodam modo apparet in praxi consiliorum, quae evangelica appellari consueverunt. Quae consiliorum praxis, Spiritu Sancto impellente, a multis christianis assumpta, sive privatim sive in conditione vel statu in Ecclesia sancitis, praeclarum in mundo fert, et ferre oportet, eiusdem sanctitatis testimonium et exemplum.


{EV: 388}
[LG40 ]
Omnis perfectionis divinus Magister et Exemplar, Dominus Iesus, sanctitatem vitae, cuius Ipse et auctor et consummator exstat, omnibus et singulis discipulis suis cuiuscumque conditionis praedicavit: «Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est» (Mt. 5, 48). In omnes enim Spiritum Sanctum misit, qui eos intus moveat, ut Deum diligant ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente et ex tota virtute sua (cf. Mc. 12, 30), et ut invicem se diligant sicut Christus eos dilexit (cf. Io. 13, 34; 15, 12). Christi asseclae a Deo non secundum opera sua, sed secundum propositum et gratiam Eius vocati atque in Iesu Domino iustificati, in fidei baptismate vere filii Dei et consortes divinae naturae, ideoque reapse sancti effecti sunt. Eos proinde oportet sanctificationem quam acceperunt, Deo dante, vivendo tenere atque perficere. Ab Apostolo monentur, ut vivant «sicut decet sanctos» (Eph. 5, 3), et induant «sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam» (Col. 3, 12), fructusque Spiritus habeant in sanctificationem (cf. Gal. 5, 22; Rom. 6, 22). Cum vero in multis offendimus omnes (cf. Iac. 3, 2), misericordiae Dei iugiter egemus atque orare quotidie debemus: «Et dimitte nobis debita nostra» (Mt. 6, 12).


{EV: 389}
[LG40 ]
Cunctis proinde perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari, qua sanctitate, in societate quoque terrena, humanior vivendi modus promovetur. Ad quam perfectionem adipiscendam fideles vires secundum mensuram donationis Christi acceptas adhibeant, ut Eius vestigia sequentes Eiusque imagini conformes effecti, voluntatem Patris in omnibus obsequentes, gloriae Dei et servitio proximi toto animo sese devoveant. Ita sanctitas Populi Dei in abundantes fructus excrescet, sicut in Ecclesiae historia per tot Sanctorum vitam luculenter commonstratur.


{EV: 390}
[LG41 ]
In variis vitae generibus et officiis una sanctitas excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes Deumque Patrem in spiritu et veritate adorantes, Christum pauperem, humilem, et crucem baiulantem sequuntur, ut gloriae Eius mereantur esse consortes. Unusquisque vero secundum propria dona et munera per viam fidei vivae, quae spem excitat et per caritatem operatur, incunctanter incedere debet.


{EV: 391}
[LG41 ]
Gregis Christi Pastores imprimis oportet, ut ad imaginem summi et aeterni Sacerdotis, Pastoris et Episcopi animarum nostrarum, sancte et alacriter, humiliter et fortiter exsequantur ministerium suum, quod ita adimpletum, etiam pro eis erit praecelsum sanctificationis medium. Ad plenitudinem sacerdotii electi, sacramentali gratia donantur, ut orando, sacrificando et praedicando, per omnem formam episcopalis curae et servitii, perfectum pastoralis caritatis munus exerceant, animam suam pro ovibus ponere ne timeant et forma facti gregis (cf. 1 Pt. 5, 3), Ecclesiam etiam exemplo suo ad maiorem in dies sanctitatem promoveant.


{EV: 392}
[LG41 ]
Presbyteri in similitudinem ordinis Episcoporum, quorum spiritualem coronam efformant, de eorum muneris gratia participantes per Christum, aeternum et unicum Mediatorem, quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescant, communionis sacerdotalis vinculum servent, in omni bono spirituali abundent atque vivum Dei testimonium omnibus praestent, aemuli eorum sacerdotum, qui saeculorum decursu, in humili saepe et abscondito servitio praeclarum sanctitatis specimen reliquerunt. Quorum laus est in Ecclesia Dei. Pro plebe sua et toto Populo Dei ex officio precantes et sacrificium offerentes, agnoscendo quod agunt et imitando quod tractant, nedum apostolicis curis, periculis et aerumnis impediantur, per ea potius ad altiorem sanctitatem ascendant, ex abundantia contemplationis actionem suam nutriendo et fovendo, in oblectamentum totius Ecclesiae Dei. Omnes presbyteri et speciatim illi qui peculiari suae ordinationis titulo sacerdotes dioecesani vocantur, meminerint quantum ad suam sanctificationem conferant cum suo Episcopo fidelis coniunctio atque generosa cooperatio.


{EV: 393}
[LG41 ]
Missionis autem et gratiae supremi Sacerdotis peculiari modo participes sunt inferioris quoque ordinis ministri, imprimis Diaconi, qui mysteriis Christi et Ecclesiae servientes, ab omni vitio puros se custodire atque Deo placere et omne bonum coram hominibus providere debent (cf. 1 Tim. 3, 8-10 et 12-13). Clerici, qui a Domino vocati et in partem Eius sepositi, sub vigilantia Pastorum ad officia ministrorum se praeparant, mentes et corda sua tam praeclarae electioni conformare tenentur, in oratione assidui, amore ferventes, quaecumque sunt vera, iusta et bonae famae cogitantes, omnia in gloriam et honorem Dei perficientes. Quibus accedunt illi a Deo electi laici, qui, ut plene se dedant apostolicis operibus, ab Episcopo vocantur et in agro Domini cum multo fructu laborant.


{EV: 394}
[LG41 ]
Coniuges autem parentesque christiani oportet ut propriam viam sequentes, amore fideli, totius vitae decursu se invicem in gratia sustineant, et prolem amanter a Deo acceptam christianis doctrinis et evangelicis virtutibus imbuant. Ita enim exemplum indefessi et generosi amoris omnibus praebent, fraternitatem caritatis aedificant, et foecunditatis Matris Ecclesiae testes et cooperatores exsistunt, in signum et participationem illius dilectionis, qua Christus Sponsam suam dilexit Seque pro ea tradidit. Simile exemplum alio modo praebetur a viduis et innuptis, qui ad sanctitatem et operositatem in Ecclesia, et ipsi haud parum conferre possunt. Ii vero, qui laboribus saepe duris incumbunt, oportet ut humanis operibus seipsos perficiant, concives adiuvent, totamque societatem et creationem ad meliorem statum promoveant, verum etiam ut Christum, cuius manus fabrilibus se exercuerunt et qui semper cum Patre ad salutem omnium operatur, in actuosa caritate imitentur, spe gaudentes, alter alterius onera portantes, atque ipso suo quotidiano labore ad altiorem ascendant sanctitatem etiam apostolicam.


{EV: 395}
[LG41 ]
Specialiter etiam Christo pro salute mundi patienti se uniri sciant ii, qui paupertate, infirmitate, morbo, variisque aerumnis opprimuntur, vel persecutionem propter iustitiam patiuntur, quos Dominus in Evangelio beatos praedicavit et quos «Deus... omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit solidabitque» (1 Pt. 5, 10).


{EV: 396}
[LG41 ]
Omnes igitur christifideles in vitae suae conditionibus, officiis vel circumstantiis, et per illa omnia, in dies magis sanctificabuntur, si cuncta e manu Patris coelestis cum fide suscipiunt et voluntati divinae cooperantur, caritatem qua Deus dilexit mundum in ipso temporali servitio omnibus manifestando.


{EV: 397}
[LG42 ]
«Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo» (1 Io. 4, 16). Deus autem caritatem suam in cordibus nostris diffudit per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (cf. Rom. 5, 5); ideoque donum primum et maxime necessarium est caritas, qua Deum super omnia et proximum propter Illum diligimus. Ut vero caritas tamquam bonum semen in anima increscat et fructificet, unusquisque fidelis debet verbum Dei libenter audire Eiusque voluntatem, opitulante Eius gratia, opere complere, sacramentis, praesertim Eucharistiae, et sacris actionibus frequenter participare, seseque orationi, sui ipsius abnegationi, fraterno actuoso servitio et omnium virtutum exercitationi constanter applicare. Caritas enim, ut vinculum perfectionis et plenitudo legis (cf. Col. 3, 14; Rom. 13, 10), omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit. Unde caritate tum in Deum tum in proximum signatur verus Christi discipulus.


{EV: 398}
[LG42 ]
Cum Iesus, Dei Filius, caritatem suam manifestaverit, animam suam pro nobis ponendo, nemo maiorem habet dilectionem, quam qui animam suam pro Eo et fratribus suis ponit (cf. 1 Io. 3, 16; Io. 15, 13). Ad hoc ergo maximum amoris testimonium reddendum coram omnibus, praesertim persecutoribus, aliqui christiani iam a primo tempore vocati sunt et semper vocabuntur. Martyrium igitur, quo discipulus Magistro pro mundi salute mortem libere accipienti assimilatur, Eique in effusione sanguinis conformatur, ab Ecclesia eximium donum supremaque probatio caritatis aestimatur. Quod si paucis datur, omnes tamen parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae numquam desunt, in via crucis subsequi.


{EV: 399}
[LG42 ]
Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis suis observanda proponit. Inter quae eminet pretiosum gratiae divinae donum, quod a Patre quibusdam datur (cf. Mt. 19, 11; 1 Cor. 7, 7), ut in virginitate vel coelibatu facilius indiviso corde (cf. 1 Cor. 7, 32-34) Deo soli se devoveant. Haec perfecta propter Regnum coelorum continentia semper in honore praecipuo ab Ecclesia habita est, tamquam signum et stimulus caritatis, ac quidam peculiaris fons spiritualis foecunditatis in mundo.


{EV: 400}
[LG42 ]
Ecclesia etiam Apostoli monitionem recogitat, qui fideles ad caritatem provocans, eos exhortatur, ut hoc in se sentiant quod et in Christo Iesu, qui «semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ... factus oboediens usque ad mortem» (Phil. 2, 7-8) et propter nos «egenus factus est, cum esset dives» (2 Cor. 8, 9). Huius caritatis et humilitatis Christi imitationem et testimonium cum a discipulis semper praeberi necesse sit, gaudet Mater Ecclesia plures in sinu suo inveniri viros ac mulieres, qui exinanitionem Salvatoris pressius sequuntur et clarius demonstrant, paupertatem in filiorum Dei libertate suscipientes et propriis voluntatibus abrenuntiantes: illi scilicet sese homini propter Deum in re perfectionis ultra mensuram praecepti subiiciunt, ut Christo oboedienti sese plenius conforment.


{EV: 401}
[LG42 ]
Omnes igitur christifideles ad sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitantur et tenentur. Attendant igitur omnes, ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur, monente Apostolo: Qui utuntur hoc mundo, in eo ne sistant: praeterit enim figura huius mundi (cf. 1 Cor. 7, 31 gr.).


{EV: 402}
[LG43 ]
CAPUT VI. DE RELIGIOSIS
Consilia evangelica castitatis Deo dicatae, paupertatis et oboedientiae, utpote in verbis et exemplis Domini fundata et ab Apostolis et Patribus Ecclesiaeque doctoribus et pastoribus commendata, sunt donum divinum, quod Ecclesia a Domino suo accepit et gratia Eius semper conservat. Ipsa autem auctoritas Ecclesiae, duce Spiritu Sancto, ea interpretari, eorum praxim moderari et etiam stabiles inde vivendi formas constituere curavit. Quo factum est ut, quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque familiae creverint, quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius Corporis Christi opes augent. Illae enim familiae sodalibus suis adminicula conferunt stabilitatis in modo vivendi firmioris, doctrinae ad perfectionem prosequendam probatae, communionis in militia Christi fraternae, libertatis per oboedientiam roboratae, ita ut suam religiosam professionem secure implere et fideliter custodire valeant, atque in caritatis via spiritu gaudentes progrediantur.


{EV: 403}
[LG43 ]
Status huiusmodi, ratione habita divinae et hierarchicae Ecclesiae constitutionis, non est intermedius inter clericalem et laicalem conditionem, sed ex utraque parte quidam christifideles a Deo vocantur, ut in vita Ecclesiae peculiari dono fruantur et, suo quisque modo, eiusdem missioni salvificae prosint.


{EV: 404}
[LG44 ]
Per vota aut alia sacra ligamina, votis propria sua ratione assimiIata, quibus christifidelis ad tria praedicta consilia evangelica se obligat, Deo summe dilecto totaliter mancipatur, ita ut ipse ad Dei servitium Eiusque honorem novo et peculiari titulo referatur. Per baptismum quidem mortuus est peccato, et Deo sacratus; ut autem gratiae baptismalis uberiorem fructum percipere queat, consiliorum evangelicorum professione in Ecclesia liberari intendit ab impedimentis, quae ipsum a caritatis fervore et divini cultus perfectione retrahere possent, et divino obsequio intimius consecratur. Tanto autem perfectior erit consecratio, quo per firmiora et stabiliora vincula magis repraesentatur Christus cum sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctus.


{EV: 405}
[LG44 ]
Cum vero evangelica consilia suos asseclas, per caritatem ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo coniungant, spiritualis horum vita bono quoque totius Ecclesiae devoveatur oportet. Inde oritur officium pro viribus et secundum formam propriae vocationis, sive oratione, sive actuosa quoque opera, laborandi ad Regnum Christi in animis radicandum et roborandum, illudque ad omnes plagas dilatandum. Unde et Ecclesia propriam indolem variorum Institutorum religiosorum tuetur et fovet.


{EV: 406}
[LG44 ]
Evangelicorum proinde consiliorum professio tamquam signum apparet, quod omnia Ecclesiae membra ad officia vocationis christianae impigre adimplenda efficaciter attrahere potest ac debet. Cum enim Populus Dei hic manentem civitatem non habeat, sed futuram inquirat, status religiosus, qui suos asseclas a curis terrenis magis liberat, magis etiam tum bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat. Formam quoque vitae, quam Filius Dei accepit, mundum ingressus ut faceret voluntatem Patris, quamque discipulis Ipsum sequentibus proposuit, idem status pressius imitatur atque in Ecclesia perpetuo repraesentat. Regni Dei denique super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines peculiari modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem, cunctis hominibus demonstrat.


{EV: 407}
[LG44 ]
Status ergo, qui professione consiliorum evangelicorum constituitur, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem inconcusse pertinet.


{EV: 408}
[LG45 ]
Cum ecclesiasticae Hierarchiae munus sit Populum Dei pascere et ad pascua uberrima ducere (cf. Ez. 34, 14), ad ipsam spectat evangelicorum consiliorum praxim, quibus perfectio caritatis erga Deum et proximum singulariter fovetur, legibus suis sapienter moderari. Ipsa etiam, Spiritus Sancti impulsus dociliter sequens, regulas a praeclaris viris et mulieribus propositas recipit et ulterius ordinatas authentice adprobat, necnon Institutis ad aedificationem Corporis Christi passim erectis, ut secundum spiritus fundatorum crescant atque floreant, auctoritate sua invigilante et protegente adest.


{EV: 409}
[LG45 ]
Quo autem melius necessitatibus totius dominici gregis provideatur, quodcumque perfectionis Institutum ac sodales singuli a Summo Pontifice, ratione ipsius in universam Ecclesiam primatus, intuitu utilitatis communis, ab Ordinariorum loci iurisdictione eximi et ei soli subiici possunt. Similiter possunt propriis auctoritatibus patriarchalibus relinqui aut committi. Ipsi sodales, in officio erga Ecclesiam ex peculiari suae vitae forma adimplendo, reverentiam et oboedientiam secundum canonicas leges praestare debent Episcopis, ob eorum in Ecclesiis particularibus auctoritatem pastoralem et ob necessariam in labore apostolico unitatem et concordiam.


{EV: 410}
[LG45 ]
Ecclesia autem professionem religiosam non tantum sua sanctione ad status canonici dignitatem erigit, sed eam ut statum Deo consecratum etiam actione sua liturgica exhibet. Ipsa enim Ecclesia, auctoritate sibi a Deo commissa, profitentium vota suscipit, prece sua publica eis auxilia et gratiam a Deo impetrat, eos Deo commendat eisque spiritualem benedictionem impertitur, oblationem eorum sacrificio eucharistico adsocians.


{EV: 411}
[LG46 ]
Sollicite attendant religiosi, ut per ipsos Ecclesia revera Christum in dies, sive fidelibus sive infidelibus, melius commonstret, vel in monte contemplantem, vel turbis Regnum Dei annuntiantem, vel aegrotos et saucios sanantem ac peccatores ad bonam frugem convertentem, vel pueris benedicentem, et omnibus benefacientem, semper autem voluntati Patris qui Eum misit oboedientem.


{EV: 412}
[LG46 ]
Omnes tandem perspectum habeant, consiliorum evangelicorum professionem, quamvis renuntiationem secumferat bonorum quae indubie magni aestimanda veniunt, tamen personae humanae vero profectui non obstare, sed natura sua ei summopere prodesse. Consilia enim, secundum cuiusquam personalem vocationem voluntarie suscepta, ad cordis purificationem et spiritualem libertatem non parum conferunt, fervorem caritatis iugiter excitant et praesertim ad genus vitae virginalis ac pauperis, quod sibi elegit Christus Dominus, quodque Mater Eius Virgo amplexa est, hominem christianum magis conformare valent, ut exemplo tot sanctorum fundatorum comprobatur. Nec quisquam aestimet religiosos consecratione sua aut ab hominibus alienos aut inutiles in civitate terrestri fieri. Nam etsi quandoque coaetaneis suis non directe adsistunt, profundiore tamen modo eos in visceribus Christi praesentes habent atque cum eis spiritualiter cooperantur, ut aedificatio terrenae civitatis semper in Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur, ne forte in vanum laboraverint qui aedificant eam.


{EV: 413}
[LG46 ]
Idcirco denique Sacra Synodus confirmat et laudat viros ac mulieres, Fratres ac Sorores, qui in monasteriis, vel in scholis et nosocomiis, vel in missionibus, constanti et humili fidelitate in praedicta consecratione Sponsam Christi condecorant, omnibusque hominibus generosa ac diversissima servitia praestant.


{EV: 414}
[LG47 ]
Unusquisque autem ad professionem consiliorum vocatus sedulo curet, ut in quam vocationem a Deo vocatus est, in ea permaneat atque magis excellat, ad uberiorem Ecclesiae sanctitatem, ad maiorem gloriam unius et indivisae Trinitatis, quae in Christo et per Christum est omnis sanctitatis fons et origo.


{EV: 415}
[LG48 ]
CAPUT VII. DE INDOLE ESCHATOLOGICA ECCLESIAE PEREGRINANTIS EIUSQUE UNIONE CUM ECCLESIA COELESTI
Ecclesia, ad quam in Christo Iesu vocamur omnes et in qua per gratiam Dei sanctitatem acquirimus, nonnisi in gloria caelesti consummabitur, quando adveniet tempus restitutionis omnium (Act. 3, 21) atque cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur (cf. Eph. 1, 10; Col. 1, 20; 2 Pt. 3, 10-13).


{EV: 416}
[LG48 ]
Christus quidem exaltatus a terra omnes traxit ad seipsum (cf. Io. 12, 32 gr.); resurgens ex mortuis (cf. Rom. 6, 9) Spiritum suum vivificantem in discipulos immisit et per eum Corpus suum quod est Ecclesia ut universale salutis sacramentum constituit; sedens ad dexteram Patris continuo operatur in mundo ut homines ad Ecclesiam perducat arctiusque per eam sibi coniungat ac proprio Corpore et Sanguine illos nutriendo gloriosae vitae suae faciat esse participes. Restitutio ergo quam promissam exspectamus, iam incepit in Christo, provehitur in missione Spiritus Sancti et per Eum pergit in Ecclesia in qua per fidem de sensu quoque vitae nostrae temporalis edocemur, dum opus a Patre nobis in mundo commissum cum spe futurorum bonorum ad finem perducimus et salutem nostram operamur (cf. Phil. 2, 12).


{EV: 417}
[LG48 ]
Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt (cf. 1 Cor. 10, 11) et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur. Donec tamen fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat (cf. 2 Pt. 3, 13), Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei (cf. Rom. 8, 19-22).


{EV: 418}
[LG48 ]
Coniuncti ergo Christo in Ecclesia et signati Spiritu Sancto «qui est pignus hereditatis nostrae» (Eph. 1, 14), vere filii Dei nominamur et sumus (cf. 1 Io. 3, 1), sed nondum apparuimus cum Christo in gloria (cf. Col. 3, 4), in qua similes Deo erimus, quoniam videbimus Eum sicuti est (cf. 1 Io. 3, 2). Itaque «dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino» (2 Cor. 5, 6) et primitias Spiritus habentes intra nos gemimus (cf. Rom 8, 23) et cupimus esse cum Christo (cf. Phil. 1, 23). Eadem autem caritate urgemur ut magis vivamus Ei, qui pro nobis mortuus est et resurrexit (cf. 2 Cor. 5, 15). Contendimus ergo in omnibus placere Domino (cf. 2 Cor. 5, 9) et induimus armaturam Dei, ut possimus stare adversus insidias diaboli et resistere in die malo (cf. Eph. 6, 11-13). Cum vero nesciamus diem neque horam, monente Domino, constanter vigilemus oportet ut, expleto unico terrestris nostrae vitae cursu (cf. Hebr. 9, 27), cum Ipso ad nuptias intrare et cum benedictis connumerari mereamur (cf. Mt. 25, 31-46), neque sicut servi mali et pigri (cf. Mt. 25, 26) iubeamur discedere in ignem aeternum (cf. Mt. 25, 41), in tenebras exteriores ubi «erit fletus et stridor dentium» (Mt. 22, 13 et 25, 30). Etenim, antequam cum Christo glorioso regnemus, omnes nos manifestabimur «ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum sive maIum» (2 Cor. 5, 10) et in fine mundi «procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii» (Io. 5, 29; cf. Mt. 25, 46). Existimantes proinde quod «non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis» (Rom. 8, 18; cf. 2 Tim. 2, 11-12), fortes in fide exspectamus «beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi» (Tit. 2, 13), «qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corporis claritatis suae» (Phil. 3, 21) et qui veniet «glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt» (2 Thess. 1, 10).


{EV: 419}
[LG49 ]
Donec ergo Dominus venerit in maiestate sua et omnes Angeli cum eo (cf. Mt. 25, 31) et, destructa morte, Illi subiecta fuerint omnia (cf. 1 Cor. 15, 26-27), alii e discipulis Eius in terris peregrinantur, alii hac vita functi purificantur, alii vero glorificantur intuentes «clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est»; omnes tamen, gradu quidem modoque diverso, in eadem Dei et proximi caritate communicamus et eundem hymnum gloriae Deo nostro canimus. Universi enim qui Christi sunt, Spiritum Eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in Ipso (cf. Eph. 4, 16). Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur. Ex eo enim quod caelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant, cultum, quem ipsa hic ih terris Deo exhibet, nobilitant ac multipliciter ad ampliorem eius aedificationem contribuunt (cf. 1 Cor. 12, 12-27). Nam in patriam recepti et praesentes ad Dominum (cf. 2 Cor. 5, 8), per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum (cf. 1 Tim. 2, 5) in terris sunt adepti, Domino in omnibus servientes et adimplentes ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro Corpore Eius quod est Ecclesia (cf. Col. 1, 24). Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur.


{EV: 420}
[LG50 ]
Hanc communionem totius Iesu Christi Mystici Corporis apprime agnoscens, Ecclesia viatorum inde a primaevis christianae religionis temporibus, defunctorum memoriam magna cum pietate excoluit et, «quia sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur» (2 Mach. 12, 46), etiam suffragia pro illis obtulit. Apostolos autem et martyres Christi, qui sui sanguinis effusione supremum fidei et caritatis testimonium dederant, in Christo arctius nobis coniunctos esse Ecclesia semper credidit, eos simul cum Beata Virgine Maria et sanctis Angelis peculiari affectu venerata est, eorumque intercessionis auxilium pie imploravit. Quibus mox adnumerati sunt alii quoque qui Christi virginitatem et paupertatem pressius erant imitati et tandem ceteri quos praeclarum virtutum christianarum exercitium ac divina charismata piae fidelium devotioni et imitationi commendabant.


{EV: 421}
[LG50 ]
Dum enim illorum conspicimus vitam qui Christum fideliter sunt secuti, nova ratione ad futuram Civitatem inquirendam (cf. Hebr. 13, 14 et 11, 10) incitamur simulque tutissimam edocemur viam qua inter mundanas varietates, secundum statum ac condicionem unicuique propriam, ad perfectam cum Christo unionem seu sanctitatem pervenire poterimus. In vita eorum qui, humanitatis nostrae consortes, ad imaginem tamen Christi perfectius transformantur (cf. 2 Cor. 3, 18), Deus praesentiam vultumque suum hominibus vivide manifestat. In eis Ipse nos alloquitur, signumque nobis praebet Regni sui, ad quod tantam habentes impositam nubem testium (cf. Hebr. 12, 1), talemque contestationem veritatis Evangelii, potenter attrahimur.


{EV: 422}
[LG50 ]
Nec tamen solius exempli titulo caelitum memoriam colimus, sed magis adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae caritatis exercitium (cf. Eph. 4, 1-6). Nam sicut christiana inter viatores communio propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum Sanctis nos Christo coniungit, a quo tamquam a Fonte et Capite omnis gratia et ipsius Populi Dei vita promanat. Summopere ergo decet ut hos Iesu Christi amicos et coheredes, fratres quoque nostros et benefactores eximios diligamus, debitas pro ipsis Deo rependamus gratias, «suppliciter eos invocemus et ob beneficia impetranda a Deo per Filium eius Iesum Christum, Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugiamus». Omne enim genuinum amoris testimonium caelitibus a nobis exhibitum, suapte natura tendit ac terrninatur ad Christum qui est «corona Sanctorum omnium» et per Ipsum ad Deum qui est mirabilis in Sanctis suis et in ipsis magnificatur.


{EV: 423}
[LG50 ]
Nobilissima vero ratione unio nostra cum Ecclesia caelesti actuatur, cum, praesertim in sacra Liturgia, in qua virtus Spiritus Sancti per signa sacramentalia super nos agit, divinae maiestatis laudem socia exsultatione concelebramus, et universi, in sanguine Christi ex omni tribu et lingua et populo et natione redempti (cf. Apoc. 5, 9) atque in unam Ecclesiam congregati, uno cantico laudis Deum unum et trinum magnificamus. Eucharisticum ergo sacrificium celebrantes cultui Ecclesiae caelestis vel maxime iungimur communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae, sed et beati Ioseph et beatorum Apostolorum et Martyrum et omnium Sanctorum.


{EV: 424}
[LG51 ]
Quam venerabilem maiorum nostrorum fidem circa vitale consortium cum fratribus qui in gloria caelesti sunt vel adhuc post mortem purificantur, magna cum pietate haec Sacrosancta Synodus recipit et decreta Sacrorum Conciliorum Nicaeni II, Florentini et Tridentini rursus proponit. Simul autem pro pastorali sua sollicitudine omnes ad quos spectat hortatur, ut si qui abusus, excessus vel defectus hic illicve irrepserint, eos arcere aut corrigere satagant ac omnia ad pleniorem Christi et Dei laudem instaurent. Doceant ergo fideles authenticum Sanctorum cultum non tam in actuum exteriorum multiplicitate quam potius in intensitate amoris nostri actuosi consistere, quo, ad maius nostrum et Ecclesiae bonum, Sanctorum quaerimus «et conversatione exemplum et communione consortium, et intercessione subsidium». Ex altera vero parte instruant fideles nostram cum caelitibus conversationem, dummodo haec in pleniore fidei luce concipiatur, nequaquam extenuare latreuticum cultum, Deo Patri per Christum in Spiritu tributum, sed illum e contra impensius ditare.


{EV: 425}
[LG51 ]
Nam omnes qui filii Dei sumus et unam familiam in Christo constituimus (cf. Hebr. 3, 6), dum in mutua caritate et una sanctissimae Trinitatis laude invicem communicamus, intimae Ecclesiae vocationi correspondemus et consummatae gloriae liturgiam praegustando participamus. Quando enim Christus apparebit et gloriosa mortuorum resurrectio erit, claritas Dei illuminabit caelestem Civitatem et eius lucerna erit Agnus (cf. Apoc. 21, 24). Tunc tota Ecclesia sanctorum in summa caritatis beatitudine adorabit Deum et «Agnum qui occisus est» (Apoc. 5, 12), una voce proclamans: «Sedenti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum» (Apoc. 5, 13-14).


{EV: 426}
[LG52 ]
CAPUT VIII. DE BEATA MARIA VIRGINE DEIPARA IN MYSTERIO CHRISTI ET ECCLESIAE
I. PROOEMIUM
Benignissimus et sapientissimus Deus, mundi redemptionem complere volens, «ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum, factum ex muliere, ... ut adoptionem filiorum reciperemus» (Gal. 4, 4-5). «Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine». Quod salutis divinum mysterium nobis revelatur et continuatur in Ecclesia, quam Dominus ut corpus suum constituit, et in qua fideles Christo Capiti adhaerentes atque cum omnibus sanctis Eius communicantes, memoriam etiam venerentur oportet «in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi».


{EV: 427}
[LG53 ]
Virgo enim Maria, quae Angelo nuntiante Verbum Dei corde et corpore suscepit et Vitam mundo protulit, ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur. Intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta Eique arcto et indissolubili vinculo unita, hoc summo munere ac dignitate ditatur ut sit Genetrix Dei Filii, ideoque praedilecta filia Patris necnon sacrarium Spiritus Sancti, quo eximiae gratiae dono omnibus aliis creaturis, caelestibus et terrestribus, longe antecellit. Simul autem cum omnibus hominibus salvandis in stirpe Adam invenitur coniuncta, immo «plane mater membrorum (Christi), ... quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt». Quapropter etiam ut supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae necnon eius in fide et caritate typus et exemplar spectatissimum salutatur eamque Catholica Ecclesia, a Spiritu Sancto edocta, filialis pietatis affectu tamquam matrem amantissimam prosequitur.


{EV: 428}
[LG54 ]
Ideo Sacrosancta Synodus, doctrinam de Ecclesia, in qua divinus Redemptor salutem operatur, exponens, illustrare sedulo intendit tum munus Beatae Virginis in mysterio Incarnati Verbi et Corporis Mystici, tum hominum redemptorum officia erga Deiparam, matrem Christi et matrem hominum, maxime fidelium, quin tamen in animo habeat completam de Maria proponere doctrinam, neque quaestiones labore theologorum nondum ad plenam lucem perductas dirimere. Servantur itaque in suo iure sententiae quae in scholis catholicis libere proponuntur de Illa, quae in Sancta Ecclesia locum occupat post Christum altissimum nobisque maxime propinquum.


{EV: 429}
[LG55 ]
II. DE MUNERE B. VIRGINIS IN OECONOMIA SALUTIS
Sacrae Litterae Veteris Novique Testamenti et veneranda Traditio munus Matris Salvatoris in salutis oeconomia modo magis magisque dilucido ostendunt et veluti conspiciendum proponunt. Libri quidem Veteris Testamenti historiam salutis, qua Christi in mundum adventus lento gradu praeparatur, describunt. Quae primaeva documenta, qualiter in Ecclesia leguntur et sub luce ulterioris et plenae revelationis intelliguntur, clarius pedetentim in lucem proferunt figuram mulieris, Matris Redemptoris. Ipsa, sub hac luce, iam prophetice adumbratur in promissione, lapsis in peccatum primis parentibus data, de victoria super serpentem (cf. Gn. 3, 15). Similiter haec est Virgo quae concipiet et pariet Filium, cuius nomen vocabitur Emmanuel (cf. Is. 7, 14; cf. Mic. 5, 2-3; Mt. 1, 22-23). Ipsa praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum Ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia, quando Filius Dei humanam naturam ex ea assumpsit, ut mysteriis carnis suae hominem a peccato liberaret.


{EV: 430}
[LG56 ]
Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae matris incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam. Quod praecedentissime valet de Matre Iesu, quae ipsam Vitam, omnia renovantem, mundo effudit, et a Deo donis tanto munere dignis praedita est. Unde nil mirum apud Sanctos Patres usum invaluisse quo Deiparam appellarunt totam sanctam et ab omni peccati labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam. Singularis prorsus sanctitatis splendoribus a primo instante suae conceptionis ditata, Nazarethana Virgo ab Angelo nuntiante, Dei mandato, ut «gratia plena» salutatur (cf. Lc. 1, 28), et caelesti nuntio ipsa respondet: «Ecce Ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc. 1, 38). Ita Maria filia Adam, verbo divino consentiens, facta est Mater Iesu, ac salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit, sub Ipso et cum Ipso, omnipotentis Dei gratia, mysterio redemptionis inserviens. Merito igitur SS.Patres Mariam non mere passive a Deo adhibitam, sed libera fide et oboedientia humanae saluti cooperantem censent. Ipsa enim, ut ait S.Irenaeus, «oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis», Unde non pauci Patres antiqui in praedicatione sua cum eo libenter asserunt: «Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc virginem Mariam solvisse per fidem»; et comparatione cum Heva instituta, Mariam «matrem viventium» appellant, saepiusque affirmant: a mors per Hevam, vita per Mariam».


{EV: 431}
[LG57 ]
Haec autem Matris cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque mortem manifestatur; in primis quidem cum Maria, exsurgens cum festinatione ad visitandam Elisabeth, ab ea ob fidem suam in salutem promissam beata salutatur et praecursor in sinu matris exsultavit (cf. Lc. 1, 41-45); in nativitate vero, cum Deipara Filium suum primogenitum, qui virginalem eius integritatem non minuit sed sacravit, pastoribus et Magis laetabunda ostendit. Cum autem Eum in templo, dono pauperum oblato, Domino praesentavit, audivit Simeonem simul praenuntiantem Filium futurum contradictionis signum et matris animam gladium pertransiturum, ut revelarentur ex multis cordibus cogitationes (cf. Lc 2, 34-35). Puerum Iesum deperditum ac cum dolore quaesitum, parentes eius in templo invenerunt in his quae Patris Eius erant occupatum; verbumque Filii non intellexerunt. Mater vero Eius omnia haec in corde suo meditabunda conservabat (cf. Lc. 2, 41-51).


{EV: 432}
[LG58 ]
In vita publica Iesu, Mater Eius signanter apparet, in initio quidem, cum ad nuptias in Cana Galilaeae, misericordia permota, initium signorum Iesu Messiae intercessione sua induxit (cf. Io. 2, 1-11). In decursu praedicationis Eius suscepit verba, quibus Filius, Regnum ultra rationes et vincula carnis et sanguinis extollens, audientes et custodientes verbum Dei, sicut ipsa fideliter faciebat (cf. Lc. 2, 19 et 51), beatos proclamavit (cf. Mc. 3, 35 par. Lc. 11, 27-28 ). Ita etiam B. Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit (cf. Io. 19, 25), vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: Mulier, ecce filius tuus (cf. Io 19, 26-27).


{EV: 433}
[LG59 ]
Cum vero Deo placuerit humanae salutis sacramentum non ante solemniter manifestare quam promissum a Christo Spiritum effunderet, Apostolos videmus ante diem Pentecostes «perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria Matre Iesu et fratribus Eius» (Act. 1, 14), Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat. Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium (cf. Apoc. 19, 16) ac peccati mortisque victori.


{EV: 434}
[LG60 ]
III. DE B. VIRGINE ET ECCLESIA
Unicus est Mediator noster secundum verba Apostoli: «Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (1 Tim. 2, 5-6). Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris Beatae Virginis influxus in homines non ex aliqua rei necessitate, sed ex beneplacito divino exoritur et ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit; unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet.


{EV: 435}
[LG61 ]
Beata Virgo, ab aeterno una cum divini Verbi incarnatione tamquam Mater Dei praedestinata, divinae Providentiae consilio, his in terris exstitit alma divini Redemptoris Mater, singulariter prae aliis generosa socia, et humilis ancilla Domini. Christum concipiens, generans, alens, in templo Patri sistens, Filioque suo in cruce morienti compatiens, operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam mater nobis in ordine gratiae exstitit.


{EV: 436}
[LG62 ]
Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quamque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In caelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. Materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur. Propterea B. Virgo in Ecclesia, titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur. Quod tamen ita intelligitur, ut dignitati et efficacitati Christi unius Mediatoris nihil deroget, nihil superaddat.


{EV: 437}
[LG62 ]
Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari umquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem.


{EV: 438}
[LG62 ]
Tale autem munus subordinatum Mariae Ecclesia profiteri non dubitat, iugiter experitur et fidelium cordi commendat, ut hoc materno fulti praesidio Mediatori ac Salvatori intimius adhaereant.


{EV: 439}
[LG63 ]
Beata autem Virgo divinae maternitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore unitur, suisque singularibus gratiis et muneribus, etiam cum Ecclesia intime coniungitur: Deipara est Ecclesiae typus, ut iam docebat S.Ambrosius, in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis. In mysterio enim Ecclesiae, quae et ipsa iure mater vocatur et virgo, Beata Virgo Maria praecessit, eminenter et singulariter tum virginis tum matris exemplar praebens. Credens enim et oboediens, ipsum Filium Patris in terris genuit, et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata, tamquam nova Heva, non serpenti antiquo, sed Dei nuntio praestans fidem, nullo dubio adulteratam. Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rom. 8, 29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur.


{EV: 440}
[LG64]
Iamvero Ecclesia, eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fideliter adimplens, per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater: praedicatione enim ac baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit, et imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus Sancti, virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem.


{EV: 441}
[LG65 ]
Dum autem Ecclesia in Beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga existit (cf. Eph. 5, 27), christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget. Ecclesia de Ea pie recogitans Eamque in lumine Verbi hominis facti contemplans, in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat, Sponsoque suo magis magisque conformatur. Maria enim, quae, in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat, dum praedicatur et colitur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat. Ecclesia vero, gloriam Christi prosequens, praecelso suo Typo similior efficitur, continuo progrediens in fide, spe et caritate, ac divinam voluntatem in omnibus quaerens et obsequens. Unde etiam in opere suo apostolico Ecclesia ad Eam merito respicit, quae genuit Christum, ideo de Spiritu Sancto conceptum et de Virgine natum, ut per Ecclesiam in cordibus quoque fidelium nascatur et crescat. Quae Virgo in sua vita exemplum exstitit materni illius affectus, quo cuncti in missione apostolica Ecclesiae cooperantes ad regenerandos homines animentur oportet.


{EV: 442}
[LG66 ]
IV. DE CULTU B. VIRGINIS IN ECCLESIA
Maria, per gratiam Dei post Filium prae omnibus angelis et hominibus exaltata, utpote sanctissima Dei Mater, quae mysteriis Christi interfuit, speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus Beata Virgo sub titulo «Deiparae» colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt. Inde praesertim ab Ephesina Synodo cultus populi Dei erga Mariam mirabiliter crevit in veneratione et dilectione, in invocatione et imitatione, secundum ipsius verba prophetica: «Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est» (Lc. 1, 48). Qui cultus, prout in Ecclesia semper exstitit, singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet. Variae enim formae pietatis erga Dei Genitricem, quas Ecclesia intra limites sanae et orthodoxae doctrinae, pro temporum et locorum conditionibus et pro indole ingenioque fidelium approbavit, id efficiunt ut, dum Mater honoratur, Filius, propter quem omnia (cf. Col. 1, 15-16) et in quo aeterno Patri «complacuit omnem plenitudinem inhabitare» (Col. 1, 19), rite noscatur, ametur, glorificetur, Eiusque mandata serventur.


{EV: 443}
[LG67 ]
Hanc catholicam doctrinam Sacrosancta Synodus consulto docet, simulque omnes Ecclesiae filios admonet, ut cultum, praesertim liturgicum, erga Beatam Virginem generose foveant, praxes autem et exercitia pietatis erga Eam saeculorum cursu a Magisterio commendata magni faciant et ea quae anteactis temporibus de cultu imaginum Christi, Beatae Virginis et Sanctorum decreta fuere, religiose servent.22 Theologos autem verbique divini praecones enixe exhortatur, ut aeque ab omni falsa superlatione, quemadmodum et a nimia mentis angustia, in singulari Deiparae dignitate consideranda sedulo abstineant. Studium Sacrae Scripturae, Sanctorum Patrum et Doctorum Ecclesiaeque liturgiarum sub ductu Magisterii excolentes, recte illustrent munera et privilegia Beatae Virginis, quae semper Christum spectant, totius veritatis, sanctitatis et pietatis originem. Sedulo arceant quaecumque sive in dictis sive in factis fratres seiunctos vel alios quoscumque in errorem circa veram Ecclesiae doctrinam inducere possent. Meminerint porro fideles veram devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genetricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur.


{EV: 444}
[LG68 ]
V. MARIA, SIGNUMCERTAE SPEI ET SOLATII PEREGRINANTI POPULO DEI
Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris quoadusque advenerit dies Domini (cf. 2 Pt. 3, 10), tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet.


{EV: 445}
[LG69 ]
Sacrosanctae huic Synodo magnum affert gaudium et solatium, etiam inter fratres seiunctos non deesse, qui Matri Domini ac Salvatoris debitum afferunt honorem, speciatim apud Orientales, qui ad cultum Deiparae semper Virginis fervido impulsu ac devoto animo concurrunt.24 Universi christifideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut Ipsa, quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in caelo super omnes beatos et angelos exaltata, in omnium Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum, sive quae christiano nomine decorantur, sive quae Salvatorem suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur, ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis.


{EV: 446}
[EX ACTIS]
EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII VATICANI II
NOTIFICATIONES FACTAE AB EXC.MO SECRETARIO GENERALI SS. CONCILI IN CONGREGATIONE GENERALI CXXIII DIEI XVI NOV. MCMLXIV
Quaesitum est quaenam esse debeat qualificatio theologica doctrinae, quae in Schemate de Ecclesia exponitur et suffragationi subicitur. Commissio Doctrinalis quaesito responsionem dedit, in expendendis Modis spectantibus ad caput tertium Schematis de Ecclesia, hisce verbis: «Ut de se patet, textus Concilii semper secundum regulas generales, ab omnibus cognitas, interpretandus est». Qua occasione Commissio Doctrinalis remittit ad suam Declarationem 6 martii 1964, cuius textum hic transcribimus: «Ratione habita moris conciliaris ac praesentis Concilii finis pastoralis, haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei vel morum ab Ecclesia tenenda definit, quae ut talia aperte ipsa declaraverit. «Cetera autem, quae S. Synodus proponit, utpote Supremi Ecclesiae Magisterii doctrinam, omnes ac singuli christifideles excipere et amplecti debent iuxta ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta materia sive ex dicendi ratione innotescit, secundum normas theologicae interpretationis».


{EV: 447}
[LG69 ]
Superiore dein Auctoritate communicatur Patribus nota explicativa praevia ad Modos circa caput tertium Schematis de Ecclesia, ad cuius notae mentem atque sententiam explicari et intelligi debet doctrina in eodem capite tertio exposita.


{EV: 448}
[LG_NOTA ]
NOTA EXPLICATIVA PRAEVIA
«Commissio statuit expensioni Modorum sequentes observationes generales praemittere. 1° Collegium non intelligitur sensu stricte iuridico, scilicet de coetu aequalium, qui potestatem suam praesidi suo demandarent, sed de coetu stabili, cuius structura et auctoritas ex Revelatione deduci debent. Quapropter in Responsione ad Modum 12 explicite de Duodecim dicitur quod Dominus eos constituit «ad modum collegii seu coetus stabilis». Cf. etiam Mod. 53, c. - Ob eandem rationem, de Collegio Episcoporum passim etiam adhibentur vocabula Ordo vel Corpus. Parallelismus inter Petrum ceterosque Apostolos ex una parte, et Summum Pontificem et Episcopos ex altera parte, non implicat transmissionem potestatis extraordinariae Apostolorum ad successores eorum, neque, uti patet, aequalitatem inter Caput et membra Collegii, sed solam proportionalitatem inter primam relationem (Petrus - Apostoli) et alteram (Papa Episcopi). Unde Commissio statuit scribere in n. 22: non eadem sed pari ratione. Cf. Modum 57.


{EV: 449}
[LG_NOTA ]
2° Aliquis fit membrum Collegii vi consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum Collegii Capite atque membris. Cf. n. 22,  1 in fine.


{EV: 450}
[LG_NOTA ]
In consecratione datur ontologica participatio sacrorum munerum, ut indubie constat ex Traditione, etiam liturgica. Consulto adhibetur vocabulum munerum, non vero potestatum, quia haec ultima vox de potestate ad actum expedita intelligi posset. Ut vero talis expedita potestas habeatur, accedere debet canonica seu iuridica determinatio per auctoritatem hierarchicam. Quae determinatio potestatis consistere potest in concessione particularis officii vel in assignatione subditorum, et datur iuxta normas a suprema auctoritate adprobatas. Huiusmodi ulterior norma ex natura rei requiritur, quia agitur de muneribus quae a pluribus subiectis, hierarchice ex voluntate Christi cooperantibus, exerceri debent. Evidens est quod haec «communio» in vita Ecclesiae secundum adiuncta temporum applicata est, priusquam in iure velut codificata fuerit.


{EV: 451}
[LG_NOTA ]
Quapropter signanter dicitur, requiri hierarchicam communionem cum Ecclesiae Capite atque membris. Communio est notio quae in antiqua Ecclesia (sicut etiam hodie praesertim in Oriente) in magno honore habetur. Non intelligitur autem de vago quodam affectu, sed de realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate animatur. Unde Commissio, fere unanimi consensu, scribendum esse statuit: «in hierarchica communione». Cf. Modum 40 et etiam illa quae dicuntur de missione canonica, sub n. 24.


{EV: 452}
[LG_NOTA ]
Documenta recentiorum Summorum Pontificum circa iurisdictionem Episcoporum interpretanda sunt de hac necessaria determinatione potestatum.


{EV: 453}
[LG_NOTA ]
3° Collegium, quod sine Capite non datur, dicitur: «subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam existere». Quod necessario admittendum est, ne plenitudo potestatis Romani Pontificis in discrimen poneretur. Collegium enim necessario et semper Caput suum cointelligit, quod in Collegio integrum servat suum munus Vicarii Christi et Pastoris Ecclesiae universalis. Aliis verbis distinctio non est inter Romanum Pontificem et Episcopos collective sumptos, sed inter Romanum Pontificem seorsim et Romanum Pontificem simul cum Episcopis. Quia vero Summus Pontifex est Caput Collegii, ipse solus quosdam actus facere potest, qui Episcopis nullo modo competunt, v. gr. Collegium convocare et dirigere, normas actionis approbare, etc. Cf. Modum 81. Ad iudicium Summi Pontificis, cui cura totius gregis Christi commissa est, spectat, secundum necessitates Ecclesiae decursu temporum variantes, determinare modum quo haec cura actuari conveniat, sive modo personali, sive modo collegiali. Romanus Pontifex ad collegiale exercitium ordinandum, promovendum, approbandum, intuitu boni Ecclesiae, secundum propriam discretionem procedit.


{EV: 454}
[LG_NOTA ]
4° Summus Pontifex, utpote Pastor Supremus Ecclesiae, suam potestatem omni tempore ad placitum exercere potest, sicut ab ipso suo munere requiritur. Collegium vero, licet semper exsistat, non propterea permanenter actione stricte collegiali agit, sicut ex Traditione Ecclesiae constat. Aliis verbis non semper est «in actu pleno», immo nonnisi per intervalla actu stricte collegiali agit et nonnisi consentiente Capite. Dicitur autem «consentiente Capite», ne cogitetur de dependentia velut ab aliquo extraneo; terminus «consentiens» evocat e contra communionem inter Caput et membra, et implicat necessitatem actus qui Capiti proprie competit. Res affirmatur explicite in n. 22,  2 et explicatur ibid., in fine. Formula negativa «nonnisi» omnes casus comprehendit: unde evidens est quod normae a suprema Auctoritate approbatae semper observari debent. Cf. Modum 84.


{EV: 455}
[LG_NOTA ]
In omnibus autem apparet quod agitur de coniunctione Episcoporum cum Capite suo, numquam vero de actione Episcoporum independenter a Papa. In quo casu, deficiente actione Capitis, Episcopi agere ut Collegium nequeunt, sicut ex notione «Collegii» patet. Haec hierarchica communio omnium Episcoporum cum Summo Pontifice in Traditione certe solemnis est.


{EV: 456}
[LG_NOTA ]
N. B. Sine communione hierarchica munus sacramentale-ontologicum, quod distinguendum est ab aspectu canonico-iuridico, exerceri non potest. Commissio autem censuit non intrandum esse in quaestiones de liceitate et validitate, quae relinquuntur disceptationi theologorum, in specie quod attinet ad potestatem quae de facto apud Orientales seiunctos exercetur, et de cuius explicatione variae exstant sententiae».


{EV: 457}
[OE1 ]
DECRETUM DE ECCLESIIS ORIENTALIBUS CATHOLICIS
PROOEMIUM
ORIENTALIUM ECCLESIARUM instituta, ritus liturgicos, traditiones ecclesiasticas atque vitae christianae disciplinam Ecclesia catholica magni facit. In eis enim, utpote veneranda antiquitate praeclaris, elucet ea quae ab Apostolis per Patres est traditio, quaeque partem constituit divinitus revelati atque indivisi universae Ecclesiae patrimonii. Ecclesiarum igitur Orientalium, quae huius traditionis testes sunt vivi, sollicitudinem gerens, haec Sancta et Oecumenica Synodus cupiens ut eaedem floreant et novo robore apostolico concreditum sibi munus absolvant, praeter ea quae ad universam spectant Ecclesiam, capita quaedam statuere decrevit, ceteris ad providentiam Synodorum orientalium nec non Sedis Apostolicae remissis.


{EV: 458}
[OE2 ]
DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS SEU RITIBUS
Sancta et catholica Ecclesia, quae est corpus Christi Mysticum, constat ex fidelibus, qui eadem fide, iisdem sacramentis et eodem regimine in Spiritu Sancto organice uniuntur, quique in varios coetus hierarchia iunctos coalescentes, particulares Ecclesias seu ritus constituunt. Inter eas mirabilis viget communio, ita ut varietas in Ecclesia nedum eiusdem noceat unitati, eam potius declaret; Ecclesiae enim catholicae hoc propositum est, ut salvae et integrae maneant uniuscuiusque particularis Ecclesiae seu ritus traditiones, eademque pariter vult suam vitae rationem aptare variis temporum locorumque necessitatibus.


{EV: 459}
[OE3 ]
Huiusmodi particulares Ecclesiae, tum Orientis tum Occidentis, licet ritibus, ut aiunt, nempe liturgia, ecclesiastica disciplina et patrimonio spirituali partim inter se differant, aequali tamen modo concreduntur pastorali gubernio Romani Pontificis, qui Beato Petro in primatu super universam Ecclesiam divinitus succedit. Eaedem proinde pari pollent dignitate, ita ut nulla earum ceteris praestet ratione ritus, atque iisdem fruuntur iuribus et tenentur obligationibus, etiam quod attinet ad Evangelium praedicandum in universum mundum (cf. Mc. 16, 15), sub moderamine Romani Pontificis.


{EV: 460}
[OE4 ]
Provideatur igitur ubique terrarum tuitioni atque incremento omnium Ecclesiarum particularium ac propterea constituantur paroeciae atque propria hierarchia, ubi id postulat bonum spirituale fidelium. Hierarchae vero variarum Ecclesiarum particularium in eodem territorio iurisdictionem obtinentes, curent, collatis consiliis in periodicis conventibus, unitatem actionis fovere, et, viribus unitis, communia adiuvare opera, ad bonum religionis expedidus promovendum et cleri disciplinam efficacius tuendam. Clerici omnes et ascendentes ad ordines sacros bene instruantur de ritibus et praesertim de normis practicis in materiis interritualibus, imo et laici in institutione catechetica de ritibus eorumque normis doceantur. Omnes denique et singuli catholici, necnon baptizati cuiusvis Ecclesiae vel communitatis acatholicae ad plenitudinem communionis catholicae convenientes, proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent; salvo iure recurrendi ad Sedem Apostolicam in casibus peculiaribus personarum, communitatum, vel regionum, quae, uti suprema relationum interecclesialium arbitra, providebit necessitatibus in spiritu oecumenico, ipsa vel per alias auctoritates, datis opportunis normis, decretis vel rescriptis


{EV: 461}
[OE5 ]
DE SPIRITUALI ECCLESIARUM ORIENTALIUM PATRIMONIO SERVANDO
Historia, traditiones et plurima ecclesiastica instituta praeclare testantur quantopere de universa Ecclesia Orientales Ecclesiae meritae sint. Quapropter Sancta Svnodus patrimonium hoc ecclesiasticum et spirituale non solum aestimatione debita et iusta laude prosequitur, sed etiam tamquam patrimonium universae Christi Ecclesiae firmiter considerat. Quamobrem sollemniter declarat, Ecclesias Orientis sicut et Occidentis iure pollere et officio teneri se secundum proprias disciplinas peculiares regendi, utpote quae veneranda antiquitate commendentur, moribus suorum fidelium magis sint congruae atque ad bonum animarum consulendum aptiores videantur.


{EV: 462}
[OE6 ]
Sciant ac pro certo habeant omnes Orientales, se suos legitimos ritus liturgicos suamque disciplinam semper servare posse et debere, ac nonnisi ratione proprii et organici progressus mutationes inducendas esse. Haec omnia, igitur, maxima fidelitate ab ipsis Orientalibus observanda sunt; qui quidem harum rerum cognitionem in dies maiorem usumque perfectiorem acquirere debent, et, si ab iis ob temporum vel personarum adiuncta indebite defecerint, ad avitas traditiones redire satagant. Illi vero qui ratione sive muneris, sive apostolici ministerii frequens cum Orientalibus Ecclesiis aut cum earum fidelibus habeant commercium, in cognitione et cultu rituum, disciplinae, doctrinae, historiae atque indolis Orientalium accurate, pro gravitate officii quod gerunt, instituantur. Religionibus vero et associationibus latini ritus, quae in regionibus orientalibus vel inter fideles orientales operam praestant, enixe commendatur, ut, ad maiorem apostolatus efficaciam, domos aut etiam provincias orientalis ritus, quantum fieri potest, constituant.


{EV: 463}
[OE7 ]
DE PATRIARCHIS ORIENTALIBUS
Ab antiquissimis temporibus in Ecclesia viget institutio patriarchalis, iam a primis Synodis Oecumenicis agnita.


{EV: 464}
[OE7 ]
Nomine vero Patriarchae orientalis venit episcopus, cui competit iurisdictio in omnes episcopos, haud exceptis metropolitis, clerum et populum proprii territorii vel ritus, ad normam iuris et salvo primatu Romani Pontificis.


{EV: 465}
[OE7 ]
Ubicumque Hierarcha alicuius ritus extra fines territorii patriarchalis constituitur, manet aggregatus hierarchiae patriarchatus eiusdem ritus ad normam iuris.


{EV: 466}
[OE8 ]
Patriarchae Ecclesiarum Orientalium, licet alii aliis tempore posteriores, omnes tamen aequales sunt ratione dignitatis patriarchalis, salva inter eos praecedentia honoris legitime statuta.


{EV: 467}
[OE9 ]
Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem, singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum Orientalium patriarchae, quippe qui suo quisque patriarchatui tamquam pater et caput praesint.


{EV: 468}
[OE9 ]
Ideo statuit haec Sancta Synodus, ut eorum iura atque privilegia instaurentur, iuxta antiquas traditiones uniuscuiusque Ecclesiae et Synodorum Oecumenicarum decreta.


{EV: 469}
[OE9 ]
Haec autem iura et privilegia sunt illa, quae tempore unionis Orientis et Occidentis viguerunt, etsi ad hodiernas conditiones aliquantum aptanda sint.


{EV: 470}
[OE9 ]
Patriarchae cum suis synodis superiorem constituunt instantiam pro quibusvis negotiis patriarchatus, non secluso iure constituendi novas eparchias atque nominandi episcopos sui ritus intra fines territorii patriarchalis, salvo inalienabili Romani Pontificis iure in singulis casibus interveniendi.


{EV: 471}
[OE10 ]
Quae de Patriarchis sunt dicta, valent etiam, ad normam iuris, de Archiepiscopis maioribus, qui universae cuidam Ecclesiae particulari seu ritui praesunt.


{EV: 472}
[OE11 ]
Cum institutum patriarchale in Ecclesiis Orientalibus sit forma regiminis traditionalis, Sancta et Oecumenica Synodus exoptat ut, ubi opus sit, novi erigantur patriarchatus, quorum constitutio Synodo Oecumenicae vel Romano Pontifici reservatur.


{EV: 473}
[OE12 ]
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Veterem disciplinam de sacramentis apud Orientales Ecclesias vigentem, itemque praxim quae ad eorum celebrationem et ministrationem spectat, Sancta Oecumenica Synodus confirmat et laudat, et, si casus ferat, exoptat ut eadem instauretur.


{EV: 474}
[OE13 ]
Disciplina de ministro S. Chrismatis inde ab antiquissimis temporibus apud Orientales vigens plene instauretur. Idcirco presbyteri hoc sacramentum conferre valent, adhibito Chrismate a patriarcha vel episcopo benedicto.


{EV: 475}
[OE14 ]
Presbyteri omnes orientales hoc sacramentum, sive una cum Baptismo sive separatim, valide conferre possunt omnibus fidelibus cuiusvis ritus, latino haud excluso, servatis ad liceitatem praescriptis iuris tum communis tum particularis. Presbyteri quoque latini ritus, secundum facultates quibus gaudent circa ministrationem huius sacramenti, valent illud etiam fidelibus Ecclesiarum Orientalium ministrare, sine praeiudicio ritui, servatis quoad liceitatem praescriptis iuris sive communis sive particularis.


{EV: 476}
[OE15 ]
Fideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis interesse divinae liturgiae aut, iuxta praescripta vel consuetudinem proprii ritus, celebrationi divinarum laudum.17 Quo facilius fideles hanc obligationem adimplere valeant, statuitur tempus utile, pro hoc praecepto adimplendo, decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei Dominicae vel festi.18 Enixe commendatur fidelibus, ut his diebus, imo frequentius ac vel etiam quotidie, Sacram Eucharistiam suscipiant.


{EV: 477}
[]
EV 477 OE16 Ob quotidianam permixtionem fidelium diversarum particularium Ecclesiarum in eadem regione vel territorio orientali, facultas presbyterorum cuiuscumque ritus excipiendi confessiones, a propriis hierarchis rite et sine ulla restrictione concessa, ad totum territorium extenditur concedentis necnon ad loca et fideles cuiuscumque ritus in eodem territorio, nisi hierarcha loci, quoad loca sui ritus, expresse renuerit.20


{EV: 478}
[OE17 ]
Ut antiqua sacramenti Ordinis disciplina in Ecclesiis Orientalibus iterum vigeat, exoptat haec Sancta Synodus, ut institutum diaconatus permanentis ubi in desuetudinem venerit, instauretur. Quoad subdiaconatum vero et Ordines inferiores eorumque iura et obligationes, provideat Auctoritas legislativa uniuscuiusque Ecclesiae particularis.


{EV: 479}
[OE18 ]
Ad praecavenda matrimonia invalida, quando catholici orientales cum acatholicis orientalibus baptizatis matrimonium ineunt, et ad consulendum nuptiarum firmitati et sanctitati nec non domesticae paci, Sancta Synodus statuit formam canonicam celebrationis pro his matrimoniis obligare tantum ad liceitatem; ad validitatem sufficere praesentiam ministri sacri, servatis aliis de iure servandis.


{EV: 480}
[OE19 ]
DE CULTU DIVINO
Dies festos pro omnibus Ecclesiis Orientalibus communes in posterum constituere, transferre aut supprimere unius est Synodi Oecumenicae vel Sedis Apostolicae. Dies vero festos pro singulis Ecclesiis particularibus constituere, transferre aut supprimere, praeter Apostolicam Sedem, competit Synodis patriarchalibus aut archiepiscopalibus, debita tamen ratione habita totius regionis ceterarumque Ecclesiarum particularium.


{EV: 481}
[OE20 ]
Donec perveniatur ad optatam inter omnes christianos conventionem de unico die, quo festivitas Paschatis ab omnibus celebretur, interim ad unitatem inter christianos in eadem regione vel natione degentes fovendam, Patriarchis vel Supremis in loco Auctoritatibus ecclesiasticis committitur, ut, unanimi consensu et collatis consiliis cum iis quorum interest, de festo Paschatis eadem die Dominica celebrando conveniant.


{EV: 482}
[OE21 ]
Singuli fideles extra regionem vel territorium proprii ritus versantes, quoad legem de temporibus sacris, ad disciplinam in loco ubi degunt vigentem se plene conformare possunt. In familiis mixti ritus hanc legem servare licet iuxta unum eundemque ritum.


{EV: 483}
[OE22 ]
Clerici et religiosi orientales celebrent iuxta propriae disciplinae praescripta et traditiones Laudes Divinas, quae inde ab antiqua aetate magno in honore fuerunt apud omnes Ecclesias Orientales. Fideles quoque, exempla maiorum secuti, in Divinas Laudes pro viribus et devote incumbant.


{EV: 484}
[OE23 ]
Ad Patriarcham cum Synodo vel ad Supremam cuiusque Ecclesiae Auctoritatem cum Consilio hierarcharum, ius pertinet moderandi usum linguarum in sacris actionibus liturgicis nec non, facta relatione ad Sedem Apostolicam, probandi versiones textuum in linguam vernaculam.


{EV: 485}
[OE24 ]
DE CONVERSATIONE CUM FRATRIBUS ECCLESIARUM SEIUNCTARUM
Ad Ecclesias Orientales, communionem Cum Sede Apostolica Romana habentes, peculiare pertinet munus omnium christianorum unitatem, orientalium praesertim, fovendi, iuxta principia decreti huius S. Synodi «De Oecumenismo», precibus imprimis, vitae exemplis, religiosa erga antiquas traditiones orientales fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.


{EV: 486}
[OE25 ]
Ab Orientalibus seiunctis, in unitatem catholicam sub influxu gratiae Sancti Spiritus convenientibus, ne plus exigatur quam quod simplex fidei catholicae professio exigit. Et cum apud eos sacerdotium validum servatum sit, clericis orientalibus, in unitatem catholicam convenientibus, facultas est proprium Ordinem exercendi, iuxta normas a competenti Auctoritate statutas.


{EV: 487}
[OE26 ]
Communicatio in sacris, quae unitatem Ecclesiae offendit aut formalem errori adhaesionem vel periculum aberrationis in fine, scandali et indifferentismi includit, lege divina prohibetur. Praxis vero pastoralis demonstrat, ad fratres orientales quod spectat, varia considerari posse et debere singularum personarum adiuncta, in quibus nec unitas Ecclesiae laeditur, nec pericula vitanda adsunt, sed necessitas salutis et bonum spirituale animarum urgent. Ideo Ecclesia catholica, pro temporum, locorum et personarum adiunctis, mitiorem saepe adhibuit et adhibet rationem agendi, salutis media et testimonium caritatis inter christianos omnibus praebens, per participationem in sacramentis aliisque in functionibus et rebus sacris. His attentis, Sancta Synodus, «ne impedimento propter sententiae severitatem simus iis qui salvantur» et ad magis fovendam unionem cum Ecclesiis Orientalibus a nobis seiunctis, sequentem agendi rationem statuit.


{EV: 488}
[OE27 ]
Positis memoratis principiis, Orientalibus, qui bona fide seiuncti inveniuntur ab Ecclesia catholica, si sponte petant et rite sint dispositi, sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae et Unctionis Infirmorum conferri possunt; imo, etiam catholicis eadem sacramenta licet petere ab iis ministris acatholicis, in quorum Ecclesia habentur valida sacramenta, quotiescumque id necessitas aut vera spiritualis utilitas suadeat, et accessus ad sacerdotem catholicum physice vel moraliter impossibilis evadat.


{EV: 489}
[OE28 ]
Item, positis iisdem principiis, communicatio in sacris functionibus, rebus et locis inter catholicos et fratres seiunctos orientales iusta de causa permittitur.


{EV: 490}
[OE29 ]
Haec mitior communicationis in sacris cum fratribus Ecclesiarum Orientalium seiunctarum ratio vigilantiae et moderamini hierarcharum locorum committitur, ut, collatis inter se consiliis, et, si casus ferat, auditis etiam hierarchis Ecclesiarum seiunctarum, opportunis efficacibusque praeceptis et normis christianorum moderentur conversationem.


{EV: 491}
[OE30 ]
CONCLUSIO
Magnopere laetatur Sancta Synodus de fructuosa et actuosa collaboratione Orientalium et Occidentalium Ecclesiarum Catholicarum, simulque declarat: hae omnes iuris dispositiones pro praesentibus conditionibus statuuntur, usquedum Ecclesia catholica et Ecclesiae Orientales seiunctae ad plenitudinem communionis convenient.


{EV: 492}
[OE30 ]
Interim tamen omnes christiani, Orientales nec non Occidentales, enixe rogantur, ut ferventes atque assiduas, imo quotidianas preces Deo fundant ut, Sanctissima Deipara auxiliante, omnes unum fiant. Orent quoque, ut tot christianis cuiuscumque Ecclesiae, qui, strenue profitentes Christi nomen, patiuntur et angustiantur, Spiritus Sancti Paracliti adfluat plenitudo confortationis et solatii.


{EV: 493}
[OE30 ]
Omnes caritate fraternitatis invicem diligamus, honore invicem praevenientes.


{EV: 494}
[UR1]
DECRETUM DE OECUMENISMO
PROOEMIUM
UNITATIS REDINTEGRATIO inter universos Christianos promovenda unum est ex praecipuis Sacrae Oecumenicae Synodi Vaticanae Secundae propositis. Una enim atque unica a Christo Domino condita est Ecclesia, plures tamen christianae Communiones sese ut Iesu Christi veram haereditatem hominibus proponunt; discipulos quidem Domini omnes se esse profitentur at diversa sentiunt et per diversas ambulant vias, ac si Christus Ipse divisus sit. Quae sane divisio et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum.


{EV: 495}
[UR1]
Dominus vero saeculorum, qui propositum gratiae suae erga nos peccatores sapienter et patienter prosequitur, novissime in Christianos inter se disiunctos animi compunctionem et desiderium unionis abundantius effundere incepit. Qua gratia permulti ubique homines permoti sunt atque inter fratres quoque nostros seiunctos amplior in dies motus, Spiritus Sancti fovente gratia, exortus est ad omnium Christianorum unitatem restaurandam. Hunc autem unitatis motum, oecumenicum nuncupatum, participant qui Deum Trinum invocant atque Iesum confitentur Dominum et Salvatorem, nec modo singuli seiunctim, sed etiam in coetibus congregati, in quibus Evangelium audierunt quosque singuli Ecclesiam dicunt esse suam et Dei. Fere omnes tamen, etsi diverso modo, ad Ecclesiam Dei unam et visibilem adspirant, quae sit vere universalis et ad universum mundum missa ut mundus ad Evangelium convertatur et sic salvus fiat ad gloriam Dei.


{EV: 496}
[UR1]
Haec igitur Sacra Synodus ea omnia laeto animo considerans, cum iam doctrinam de Ecclesia declaraverit, desiderio unitatis inter omnes Christi discipulos restaurandae permota, Catholicis omnibus proponere vult adiumenta, vias ac modos quibus ipsi possint huic divinae vocationi et gratiae respondere.


{EV: 497}
[UR2]
CAPUT I.De catholicis oecumenismi principiis
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quod Filius Dei unigenitus a Patre in mundum missus est, ut homo factus totum genus humanum redimendo regeneraret atque in unum congregaret. Qui antequam seipsum in ara crucis hostiam immaculatam offerret, Patrem pro credentibus oravit, dicens: « ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti » (Io. 17, 21), et in Ecclesia sua Eucharistiae mirabile sacramentum instituit, quo unitas Ecclesiae et significatur et efficitur. Discipulis suis novum mutui amoris mandatum dedit atque Paraclitum Spiritum promisit qui, Dominus et vivificans, cum eis maneret in aeternum.


{EV: 498}
[UR2]
Exaltatus autem in cruce et glorificatus Dominus Iesus Spiritum promissum effudit, per quem Novi Foederis populum, qui est Ecclesia, in unitatem fidei, spei et caritatis vocavit et congregavit, sicut docet Apostolus: « Unum corpus et unus Spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma » (Eph. 4, 4-5). Etenim « quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis... Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Gal. 3, 27-28 gr.). Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium. Ille divisiones gratiarum et ministrationum operatur, variis muneribus Ecclesiam Iesu Christi ditans « ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi » (Eph. 4, 12).


{EV: 499}
[UR2]
Ad hanc autem sanctam suam Ecclesiam ubique terrarum usque ad consummationem saeculi stabiliendam, Christus munus docendi, regendi et sanctificandi Collegio Duodecim concredidit. Inter eos Petrum elegit, super quem post fidei confessionem Ecclesiam suam aedificare decrevit; cui claves regni caelorum promisit atque, post suae dilectionis professionem, universas oves in fide confirmandas et in perfecta unitate pascendas commisit, Ipso Christo Iesu summo angulari lapide et pastore animarum nostrarum in aeternum manente.


{EV: 500}
[UR2]
Iesus Christus per Apostolorum eorumque successorum, nempe episcoporum cum Petri successore capite, fidelem Evangelii praedicationem sacramentorumque administrationem, et per gubernationem in dilectione, Spiritu Sancto operante, populum suum crescere vult eiusque communionem perficit in unitate: in confessione unius fidei, in divini cultus communi celebratione, necnon in familiae Dei fraterna concordia.


{EV: 501}
[UR2]
Ita Ecclesia, unicus Dei grex, tamquam signum levatum in nationes, Evangelium pacis ministrans toti generi humano,ls peregrinatur in spe ad patriae supernae metam.


{EV: 502}
[UR2]
Hoc est unitatis Ecclesiae sacrum mysterium, in Christo et per Christum, Spiritu Sancto munerum varietatem operante. Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto.


{EV: 503}
[UR3]
In hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et Communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa. Qui autem nunc in talibus Communitatibus nascuntur et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argtu nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. Hi enim qui in Christum credunt et baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. Profecto, ob discrepantias variis modis vigentes inter eos et Ecclesiam catholicam tum in re doctrinali et quandoque etiam disciplinari tum circa structuram Ecclesiae, plenae ecclesiasticae communioni opponuntur impedimenta non pauca, quandoque graviora, ad quae superanda tendit motus oecumenicus. Nihilominus, iustificati ex fide in baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur.


{EV: 504}
[UR3]
Insuper ex elementis seu bonis, quibus simul sumptis ipsa Ecclesia aedificatur et vivificatur, quaedam immo plurima et eximia exstare possunt extra visibilia Ecclesiae catholicae saepta: verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia elementa: haec omnia, quae a Christo proveniunt et ad Ipsum conducunt, ad unicam Christi Ecclesiam iure pertinent.


{EV: 505}
[UR3]
Non paucae etiam christianae religionis actiones sacrae apud fratres a nobis seiunctos peraguntur, quae variis modis secundum diversam condicionem uniuscuiusque Ecclesiae vel Communitatis procul dubio vitam gratiae reapse generare possunt atque aptae dicendae sunt quae ingressum in salutis communionem pandant.


{EV: 506}
[UR3]
Proinde ipsae Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est.


{EV: 507}
[UR3]
Attamen fratres a nobis seiuncti, sive singuli sive Communitates et Ecclesiae eorum, unitate illa non fruuntur, quam Iesus Christus iis omnibus dilargiri voluit quos in unum corpus et in novitatem vitae regeneravit et convivificavit, quamque Sacrae Scripturae et veneranda Ecclesiae Traditio profitentur. Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent. Qui populus, durante sua terrestri peregrinatione, quamvis in membris suis peccato obnoxius remaneat, in Christo crescit et a Deo, secundum Eius arcana consilia, suaviter ducitur, usquedum ad totam aeternae gloriae plenitudinem in caelesti Ierusalem laetus perveniat.


{EV: 508}
[UR4]
Cum hodie in pluribus orbis partibus, afflante Spiritus Sancti gratia, oratione, verbo et opere multi conatus fiant accedendi ad illam plenitudinem unitatis, quam Iesus Christus vult, haec Sancta Synodus cunctos fideles catholicos hortatur ut, signa temporum agnoscentes, operi oecumenico sollerter participent.


{EV: 509}
[UR4]
Per « motum oecumenicum» intelliguntur activitates et incepta, quae pro variis Ecclesiae necessitatibus et opportunitatibus temporum ad Christianorum unitatem fovendam suscitantur et ordinantur, ut sunt: primum, omnes conatus ad eliminanda verba, iudicia et opera, quae fratrum seiunctorum condicioni secundum aequitatem et veritatem non respondeant, ideoque mutuas cum ipsis rationes difficiliores reddant; dein, in conventibus Christianorum ex diversis Ecclesiis vel Communitatibus in spiritu religioso ordinatis, « dialogus » inter peritos apte instructos initus, in quo unusquisque suae Communionis doctrinam profundius explicat eiusque characteres perspicue praesentat. Per hunc enim dialogum veriorem utriusque Communionis doctrinae vitaeque cognitionem et magis aequam aestimationem omnes acquirunt; tum etiam illae Communiones eam consequuntur ampliorem collaborationem in quibusvis officiis ad bonum commune ab omni conscientia christiana postulatis, et in oratione unanimi, sicubi licet, conveniunt. Denique omnes suam fidelitatem voluntati Christi circa Ecclesiam examinant atque, ut oportet, opus renovationis nec non reformationis strenue aggrediuntur.


{EV: 510}
[UR4]
Quae omnia, cum a fidelibus Ecclesiae catholicae sub pastorum vigilantia prudenter et patienter perficiuntur, ad bonum aequitatis et veritatis, concordiae et collaborationis, fraterni animi et unionis conferunt; ut hac via paulatim, superatis obstaculis perfectam communionem ecclesiasticam impedientibus, omnes Christiani, in una Eucharistiae celebratione, in unius unicacque Ecclesiae unitatem congregentur quam Christus ab initio Ecclesiae suae largitus est, quamque inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus.


{EV: 511}
[UR4]
Patet autem opus praeparationis ac reconciliationis eorum singulorum, qui plenam communionem catholicam desiderant, ab oecumenico incepto natura sua distingui; nulla tamen adest oppositio, cum utrumque ex Dei mirabili dispositione procedat.


{EV: 512}
[UR4]
Fideles catholici in actione oecumenica sine dubio de fratribus seiunctis solliciti sint oportet, pro illis orando, de rebus Ecclesiae cum illis communicando, primos gressus ad illos movendo. In primis vero ipsimet sincero attentoque animo ea perpendere debent, quae in ipsa Familia catholica renovanda et efficienda sunt, ut eius vita fidelius et clarius testimonium reddat de doctrina institutisque a Christo per Apostolos traditis.


{EV: 513}
[UR4]
Quamvis enim Ecclesia catholica omni a Deo revelata veritate et omnibus mediis gratiae ditata sit, tamen membra eius non omni quo par est fervore inde vivunt, ita ut vultus Ecclesiae fratribus a nobis seiunctis et universo mundo minus affulgeat atque regni Dei incrementum retardetur. Quapropter Catholici omnes ad perfectionem christianam tendere debent atque, pro sua quisque condicione, eniti ut Ecclesia, humilitatem et mortificationem Iesu in corpore suo portans, de die in diem mundetur et renovetur, donec Christus eam sibi exhibeat gloriosam, non habentem maculam aut rugam.


{EV: 514}
[UR4]
In necessariis unitatem custodientes, omnes in Ecclesia, secundum munus unicuique datum, cum in variis formis vitae spiritualis et disciplinae, tum in diversitate liturgicorum rituum, immo et in theologica veritatis revelatae elaboratione, debitam libertatem servent; in omnibus vero caritatem colant. Hac enim agendi ratione ipsi veri nominis catholicitatem simul et apostolicitatem Ecclesiae in dies plenius manifestabunt.


{EV: 515}
[UR4]
Ex altera parte necessarium est Catholicos cum gaudio agnoscere et aestimare bona vere christiana, a communi patrimonio promanantia, quae apud fratres a nobis seiunctos inveniuntur. Divitias Christi et virtutum opera agnoscere in vita aliorum, qui pro Christo testimonium ferunt, quandoque usque ad sanguinis effusionem, aequum et salutare est: Deus enim semper mirabilis est et mirandus in operibus suis.


{EV: 516}
[UR4]
Neque est praetereundum, quaecumque Spiritus Sancti gratia in fratribus seiunctis efficiuntur, eadem ad nostram quoque aedificationem conferre posse. Quodcumque vere christianum est, numquam germanis fidei bonis adversatur, immo semper efficere potest ut perfectius ipsum mysterium Christi et Ecclesiae attingatur.


{EV: 517}
[UR4]
Attamen divisiones Christianorum impedimento Ecclesiae sunt, quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere.


{EV: 518}
[UR4]
Haec Sacra Synodus cum gaudio advertit participationem fidelium catholicorum in actione oecumenica in dies augeri, eamque episcopis ubique terrarum commendat, ut eadem promoveatur sollerter, et prudenter ab ipsis dirigatur.


{EV: 519}
[UR5]
CAPUT II. De oecumenismi exercitio
Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad pastores, et unumquemque secundum propriam virtutem afficit, sive in vita christiana quotidiana sive in theologicis et historicis investigationibus. Haec cura fraternam coniunctionem inter omnes Christianos existentem iam quodammodo manifestat, atque ad plenam perfectamque unitatem secundum Dei benevolentiam conducit.


{EV: 520}
[UR6]
Cum omnis renovatio Ecclesiae essentialiter in aucta fidelitate erga vocationem eius consistat, ea procul dubio ratio est cur motus versus unitatem contendat. Ecclesia in via peregrinans vocatur a Christo ad hanc perennem reformationem qua ipsa, qua humanum terrenumque institutum, perpetuo indiget; ita ut si quae, pro rerum temporumque adiunctis, sive in moribus, sive in ecclesiastica disciplina, sive etiam in doctrinae enuntiandae modo¤qui ab ipso deposito fidei sedulo distingui debet ¤ minus accurate servata fuerint, opportuno tempore recte debiteque instaurentur.


{EV: 521}
[UR6]
Haec igitur renovatio insigne obtinet momentum oecumenicum. Varii autem illi modi vitae Ecclesiae, per quos haec renovatio iam efficitur ¤ ut sunt motus biblicus et liturgicus, praedicatio verbi Dei atque catechesis, laicorum apostolatus, vitae religiosae novae formae, matrimonii spiritualitas, doctrina et activitas Ecclesiae in re sociali ¤ tamquam pignora et auspicia quaedam sunt habenda, quae futuros oecumenismi progressus fauste portendunt.


{EV: 522}
[UR7]
Oecumenismus veri nominis sine interiore conversione non datur. Etenim ex novitate mentis, ex sui ipsius abnegatione atque ex caritatis liberrima effusione proficiscuntur et maturescunt desideria unitatis. Ideo a Spiritu divino imploranda nobis est gratia sincerae abnegationis, humilitatis et mansuetudinis in serviendo, atque fraternae in alios animi liberalitatis. « Obsecro itaque vos », ait Apostolus gentium, « ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis » (Eph. 4, 1-3). Exhortatio haec illos praesertim spectat, qui ad sacrum ordinem eo consilio evecti sunt, ut continuetur missio Christi, qui inter nos « non venit ministrari, sed ministrare » (Mt. 20, 28).


{EV: 523}
[UR7]
De culpis etiam adversus unitatem valet testimonium S. Ioannis: « Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis » (1 Io. 1, 10). Humili igitur prece veniam petimus a Deo et a fratribus seiunctis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.


{EV: 524}
[UR7]
Meminerint omnes christifideles se Christianorum unionem eo melius promovere, immo exercere, quo puriorem secundum Evangelium vitam degere studeant. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu unientur, eo intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebunt.


{EV: 525}
[UR8]
Haec cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro Christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt.


{EV: 526}
[UR8]
Sollemne enim est Catholicis frequenter ad illam orationem convenire pro Ecclesiae unitate, quam Salvator Ipse in pervigilio mortis a Patre flagranter precatus est: « ut omnes unum sint » (Io. 17, 21).


{EV: 527}
[UR8]
In quibusdam peculiaribus rerum adiunctis, cuiusmodi sunt precationes quae « pro unitate » indicuntur, atque in oecumenicis conventibus licitum est immo et optandum, ut Catholici cum fratribus seiunctis in oratione consocientur. Communes eiusmodi preces perefficax sane medium sunt gratiae unitatis impetrandae et genuina significatio vinculorum, quibus Catholici cum fratribus seiunctis adhuc coniunguntur: « Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Mt. 18, 20).


{EV: 528}
[UR8]
Attamen communicationem in sacris considerare non licet velut medium indiscretim adhibendum ad Christianorum unitatem restaurandam. Quae communicatio a duobus principiis praecipue pendet: ab unitate Ecelesiae significanda, et a participatione in mediis gratiae. Significatio unitatis plerumque vetat communicationem. Gratia procuranda quandoque illam commendat. De modo concreto agendi, attentis omnibus circumstantiis temporum, locorum et personarum, prudenter decernat auctoritas episcopalis localis, nisi aliud a conferentia episcopali, ad normam propriorum statutorum, vel a Sancta Sede statuatur.


{EV: 529}
[UR9]
Fratrum seiunctorum animum cognoscere oportet. Ad hoc necessario requiritur studium, quod secundum veritatem et animo benevolo peragendum est. Catholici debito modo praeparati acquirant necesse est meliorem cognitionem doctrinae et historiae, vitae spiritualis et cultualis, psychologiae religiosae et culturae, quae fratribus propria est. Ad id assequendum multum iuvant ex utraque parte conventus ad theologicas praesertim quaestiones tractandas, ubi unusquisque par cum pari agat, dummodo qui in illis partem habent sub praesulum vigilantia vere periti sint. Ex tali dialogo etiam clarius innotescet, quae sit revera Ecclesiae catholicae condicio. Hac via et seiunctorum fratrum mens melius cognoscetur eisque fides nostra aptius exponetur.


{EV: 530}
[UR10]
Sacrae theologiae institutiones et aliae disciplinae praesertim historicae tradantur oportet etiam sub aspectu oecumenico, ut usque accuratius rerum veritati respondeant.


{EV: 531}
[UR10]
Multum enim interest futuros pastores et sacerdotes pollere theologia hoc modo adamussim elaborata, non polemice, in iis imprimis, quae fratrum seiunctorum erga Ecclesiam catholicam relationes spectant.


{EV: 532}
[UR10]
A sacerdotum enim formatione necessaria institutio ac formatio spiritualis fidelium et religiosorum quam maxime pendet.


{EV: 533}
[UR10]
Etiam Catholici in missionalia opera in iisdem terris ac alii Christiani incumbentes hodie praesertim cognoscant oportet quaestiones et fructus, quae ex oecumenismo in eorum apostolatu oriuntur.


{EV: 534}
[UR11]
Modus ac ratio fidem catholicam exprimendi nullatenus obstaculum fieri debet dialogo cum fratribus. Integra doctrina lucide exponatur omnino oportet. Nil ab oecumenismo tam alienum est quam ille falsus irenismus, quo puritas doctrinae catholicae detrimentum patitur et eius sensus genuinus et certus obscuratur.


{EV: 535}
[UR11]
Simul fides catholica et profundius et rectius explicanda est, modo et sermone qui etiam a fratribus seiunctis possit vere comprehendi.


{EV: 536}
[UR11]
Insuper in dialogo oecumenico theologi catholici, doctrinae Ecclesiae inhaerentes, una cum fratribus seiunctis investigationem peragentes de divinis mysteriis, cum veritatis amore, caritate et humilitate progredi debent. In comparandis doctrinis meminerint existere ordinem seu « hierarchiam » veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae. Sic via sternetur qua per fraternam hanc aemulationem omnes incitentur ad profundiorem cognitionem et clariorem manifestationem investigabilium divitiarum Christi.


{EV: 537}
[UR12]
Coram omnibus gentibus Christiani universi fidem in Deum unum et trinum, in Filium Dei incarnatum, Redemptorem et Dominum nostrum profiteantur et communi conatu in mutua aestimatione testimonium reddant spei nostrae, quae non confundit. Cum hodiernis temporibus in re sociali cooperatio latissime instauretur, omnes prorsus homines ad communem operam vocantur, potiore vero ratione ii, qui in Deum credunt, maxime autem omnes Christiani utpote Christi nomine insigniti. Omnium Christianorum cooperatio coniunctionem illam qua iam inter se uniuntur vivo modo exprimit atque Christi servi vultum in pleniorem lucem ponit.
Cooperatio haec, in non paucis nationibus iam instaurata, magis magisque perficiatur oportet, in regionibus praesertim, ubi evolutio socialis vel technica peragitur, sive in dignitate personae humanae recte aestimanda, sive in bono pacis promovendo, sive in sociali Evangelii applicatione prosequenda, sive in scientiis et artibus spiritu christiano provehendis, sive etiam in cuiusvis generis remediis adhibendis contra nostrae aetatis aerumnas, cuiusmodi sunt fames et calamitates, analphabetismus et inopia, penuria habitationum et non acqua bonorum distributio. Hac cooperatione omnes qui in Christum credunt facile addiscere possunt, quomodo alii alios melius cognoscere et pluris aestimare queant atque ad unitatem Christianorum via sternatur.

{EV: 538}
[UR13]
CAPUT III. De Ecclesiis et de Communitatibus ecclesialibus a Sede Apostolica Romana seiunctis
Ad duas praecipuas scissionum categorias inconsutilem tunicam Christi afficientium oculos convertimus.


{EV: 539}
[UR13]
Primae earum in Oriente evenerunt, sive contestatione dogmaticarum formularum Conciliorum Ephesini et Chalcedonensis, sive, posteriore tempore, per solutionem ecclesiasticae communionis inter Patriarchatus orientales et Sedem Romanam.


{EV: 540}
[UR13]
Aliae dein, post amplius quattuor saecula, in Occidente ortae sunt ex eventibus qui sub nomine Reformationis communiter veniunt. Exinde a Sede Romana plures Communiones sive nationales sive confessionales seiunctae sunt. Inter eas, in quibus traditiones et structurae catholicae ex parte subsistere pergunt, locum specialem tenet Communio anglicana.


{EV: 541}
[UR13]
Hae tamen diversae divisiones inter se valde differunt non solum ratione originis, loci et temporis, sed praesertim natura et gravitate quaestionum ad fidem et structuram ecclesiasticam pertinentium.


{EV: 542}
[UR13]
Quam ob rem, haec Sancta Synodus, nec condiciones diversas diversorum Coetuum christianorum parvipendens, neque superstites, non obstante divisione, nexus inter eos praeteriens, ad prudentem actionem occumenicam exercendam sequentes considerationes proponere decernit.


{EV: 543}
[UR14]
1. De Ecclesiarum Orientalium peculiari consideratione
Ecclesiae Orientis et Occidentis per non pauca saecula suam propriam viam, fraterna tamen communione fidei et vitae sacramentalis coniunctae, secutae sunt, Sede Romana moderante communi consensu, si dissensiones circa fidem vel disciplinam inter eas orirentur. Sacrosanctae Synodo gratum est, inter cetera gravis momenti, omnibus in mentem revocare plures in Oriente florere particulares seu locales Ecclesias, inter quas primum locum tenent Ecclesiae Patriarchales, et ex quibus non paucae ab ipsis Apostolis ortum habere gloriantur. Proinde apud Orientales praevaluit atque praevalet sollicitudo et cura servandi fraternas illas in fidei caritatisque communione necessitudines, quae inter Ecclesias locales, ut inter sorores, vigere debent.


{EV: 544}
[UR14]
Praetermittendum pariter non est Ecclesias Orientis ab origine habere thesaurum, ex quo plura in rebus liturgicis, in traditione spirituali et in ordine iuridico Ecclesia Occidentis deprompsit. Neque illud parvi faciendum est fundamentalia dogmata christianae fidei de Trinitate et de Verbo Dei, ex Virgine Maria incarnato, in Conciliis Oecumenicis in Oriente celebratis definita esse. Ad hanc fidem servandam illae Ecclesiae multa et passae sunt et patiuntur.


{EV: 545}
[UR14]
Tradita autem ab Apostolis haereditas diversis formis et modis acceptata est et inde ab ipsis Ecclesiae primordiis hic et illic varie explicata ob diversitatem quoque ingenii et vitae condicionum. Quae omnia, praeter causas externas, propter defectum etiam mutuae comprehensionis et caritatis separationibus ansam praebuerunt.


{EV: 546}
[UR14]
Quamobrem Sacrosancta Synodus omnes quidem, sed praesertim eos exhortatur qui in instaurationem plenae communionis optatae inter Ecclesias orientales et Ecclesiam catholicam incumbere intendunt, ut debitam considerationem habeant de hac peculiari condicione nascentium crescentiumque Ecclesiarum Orientis et de indole relationum, quae inter eas et Sedem Romanam ante separationem vigebant atque rectam de his omnibus existimationem sibi efforment. Hacc accurate servata ad dialogum intentum summopere conferent.


{EV: 547}
[UR15]
Omnibus quoque notum est quanto cum amore Christiani orientales liturgica Sacra peragant, praesertim celebrationem eucharisticam, fontem vitae Ecclesiae et pignus futurae gloriae, qua fideles cum episcopo uniti accessum ad Deum Patrem habentes per Filium Verbum incarnatum, passum et glorificatum, in effusione Sancti Spiritus, communionem cum Sanctissima Trinitate consequuntur, « divinae consortes naturae» (2 Pt. 1, 4) effecti. Proinde per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit, et per concelebrationem communio earum manifestatur.


{EV: 548}
[UR15]
In cultu hoc liturgico Mariam semper Virginem, quam Oecumenica Synodus Ephesina sollemniter Deiparam Sanctissimam proclamavit ut vere et proprie Christus Filius Dei et Filius Hominis secundum Scripturas agnosceretur, Orientales pulcherrimis hymnis magnificant et multos quoque Sanctos, inter quos Patres universalis Ecclesiae, collaudant.


{EV: 549}
[UR15]
Cum autem illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta habeant, praecipue vero, vi successionis apostolicae, Sacerdotium et Eucharistiam, quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur, quaedam communicatio in sacris, datis opportunis circumstantiis et approbante auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam suadetur.


{EV: 550}
[UR15]
In Oriente quoque inveniuntur divitiae illarum traditionum spiritualium, quas praesertim monachismus expressit. Ibi enim inde a gloriosis Sanctorum Patrum temporibus floruit spiritualitas illa monastica, quae dein ad occidentales partes manavit et ex qua religiosum latinorum institutum tamquam e suo fonte originem duxit ac deinceps novum vigorem identidem accepit. Quapropter enixe commendatur ut Catholici frequentius accedant ad has spirituales Patrum Orientalium divitias quae hominem totum ad divina contemplanda evehunt.


{EV: 551}
[UR15]
Ditissimum Orientalium patrimonium liturgicum et spirituale cognoscere, venerari, conservare et fovere omnes sciant maximi esse momenti ad plenitudinem traditionis christianae fideliter custodiendam et ad reconciliationem orientalium et occidentalium Christianorum perficiendam.


{EV: 552}
[UR16]
Praeterea a primis iam temporibus Ecclesiae Orientis disciplinas proprias a Sanctis Patribus atque Synodis, etiam Oecumenicis, sancitas sequebantur. Cum autem unitati Ecclesiae minime obstet, immo decorem eius augeat et ad missionem eius implendam non parum conferat quaedam morum consuetudinumque diversitas, uti supra memoratur, Sacra Synodus, ad omne dubium tollendum, declarat Ecclesias Orientis, memores necessariae unitatis totius Ecclesiae, facultatem habere se secundum proprias disciplinas regendi, utpote indoli suorum fidelium magis congruas atque bono animorum consulendo aptiores. Perfecta huius traditionalis principii observantia, non semper quidem servata, ad ea pertinet quae ad unionem restaurandam tamquam praevia condicio omnino requiruntur.


{EV: 553}
[UR17]
Quae supra de legitima diversitate dicta sunt, eadem placet etiam de diversa theologica doctrinarum enuntiatione declarare. Etenim in veritatis revelatae exploratione methodi gressusque diversi ad divina cognoscenda et confitenda in Oriente et in Occidente adhibiti sunt. Unde mirum non est quosdam aspectus mysterii revelati quandoque magis congrue percipi et in meliorem lucem poni ab uno quam ab altero, ita ut tunc variae illae theologicae formulae non raro potius inter se compleri dicendae sint quam opponi. Ad traditiones theologicas authenticas Orientalium quod attinet, agnoscendum est eas eximio quidem modo in Sacris Scripturis radicatas esse, vita liturgica foveri et exprimi, viva apostolica traditione scriptisque Orientalium Patrum ac spiritualium auctorum nutriri, ad rectam vitae institutionem, immo ad christianam veritatem plene contemplandam tendere.


{EV: 554}
[UR17]
Haec Sancta Synodus, gratias agens Deo quod multi orientales Ecclesiae catholicae filii, qui hoc patrimonium custodiunt et illud purius pleniusque vivere cupiunt, iam cum fratribus traditionem occidentalem colentibus in plena communione vivunt, declarat, totum hoc patrimonium spirituale ac liturgicum, disciplinare ac theologicum in diversis suis traditionibus ad plenam catholicitatem et apostolicitatem Ecclesiae pertinere.


{EV: 555}
[UR18]
His omnibus bene perspectis, haec Sacrosancta Synodus renovat id quod a Sacris praeteritis Conciliis nec non a Romanis Pontificibus declaratum est, nempe ad communionem et unitatem restaurandam vel servandam opus esse « nihil ultra imponere... oneris quam... necessaria » (Act. I5, 28). Vehementer etiam exoptat ut ad eam paulatim consequendam omnes conatus exinde intendant in variis institutis et formis vitae Ecclesiae, praesertim oratione et fraterno dialogo circa doctrinam et muneris pastoralis urgentiores aetatis nostrae necessitates. Eodem modo pastoribus et fidelibus Ecclesiae catholicae commendat necessitudines cum eis qui non iam in Oriente, sed procul a patria vitam degunt, ut fraterna collaboratio cum eis in spiritu caritatis et secluso omni spiritu contentiosae aemulationis crescat. Quod si hoc opus toto animo promoveatur, Sacrosancta Synodus sperat fore, ut sublato pariete occidentalem orientalemque Ecclesiam dividente, unica tandem fiat mansio angulari firmata lapide, Christo Iesu, qui faciet utraque unum.


{EV: 556}
[UR19]
II. De Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus in Occidente seiunctis
Ecclesiae et Communitates ecclesiales, quae vel in gravissimo illo rerum discrimine, quod in Occidente iam ab exeunte medio aevo initium sumpsit, vel posterioribus temporibus ab Apostolica Sede Romana separatae sunt, cum Ecclesia catholica peculiari affinitate ac necessitudine iunguntur ob diuturnam populi christiani vitam praeteritis saeculis in ecclesiastica communione peractam.


{EV: 557}
[UR19]
Cum hae vero Ecclesiae et Communitates ecclesiales propter diversitatem originis, doctrinae et vitae spiritualis non tantum a nobis, sed etiam inter se non parum differant, eas aeque describere opus perdifficile est, quod hic aggredi non intendimus.


{EV: 558}
[UR19]
Quamvis motus oecumenicus et desiderium pacis cum Ecclesia catholica nondum ubique invaluerint, spes nobis est fore ut in omnibus sensus oecumenicus et mutua aestimatio paulatim crescant.


{EV: 559}
[UR19]
Attamen agnoscendum est inter has Ecclesias et Communitates atque Ecclesiam catholicam magni ponderis discrepantias adesse, non tantum indolis historicae, sociologicae, psychologicae, culturalis, sed imprimis interpretationis revelatae veritatis. Quo autem facilius, non obstantibus illis differentiis, dialogus oecumenicus instaurari possit, in sequentibus quaedam efferre volumus quae fundamentum huius dialogi atque incitamentum esse possunt ac debent.


{EV: 560}
[UR20]
Mens nostra eos imprimis Christianos respicit, qui Iesum Christum ut Deum ac Dominum et unicum mediatorem inter Deum et homines palam confitentur ad unius gloriam Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Non leves scimus quidem existere discrepantias a doctrina catholicae Ecclesiae etiam de Christo Verbo Dei incarnato et de opere redemptionis, proinde de mysterio ministerioque Ecelesiae et munere Mariae in opere salutis. Laetamur tamen videntes fratres seiunctos in Christum tamquam fontem et centrum communionis ecclesiasticae intendere. Desiderio tacti unionis cum Christo compelluntur ad unitatem magis magisque quaerendam atque etiam ad testimonium fidei suae ubique apud gentes reddendum.


{EV: 561}
[UR21]
Sacrarum Scripturarum amor et veneratio ac prope cultus fratres nostros ad constans et sollers Sacrae Paginae studium adducunt: Evangelium « virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo prinum et Gracco» (Rom. 1, 16).


{EV: 562}
[UR21]
Spiritum Sanctum invocantes, in ipsis Sacris Scripturis Deum inquirunt quasi sibi loquentem in Christo, a Prophetis praenuntiato, Verbo Dei pro nobis incarnato. In iis vitam Christi contemplantur et ea quae Divinus Magister ad salutem hominum docuit et peregit, mysteria praesertim mortis eius et resurrectionis.


{EV: 563}
[UR21]
At cum Christiani a nobis seiuncti auctoritatem divinam Sacrorum Librorum affirmant, aliter ac nos-diversi quidem diverse-sentiunt de habitudine Scripturas inter et Ecclesiam, in qua secundum fidem catholicam magisterium authenticum peculiarem obtinet locum in verbo Dei scripto exponendo et praedicando.


{EV: 564}
[UR21]
Nihilominus Sacra Eloquia in ipso dialogo eximia sunt instrumenta in potenti manu Dei ad illam unitatem adipiscendam, quam Salvator omnibus hominibus exhibet.


{EV: 565}
[UR22]
Baptismi sacramento, quandocumque iuxta Domini institutionem rite confertur ac debita animi dispositione accipitur, homo vere Christo crucifixo et glorificato incorporatur atque ad vitae divinae consortium regeneratur iuxta illud Apostoli: «consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis » (Col. 2, 1 2) .


{EV: 566}
[UR22]
Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt. Attamen baptismus per se dumtaxat initium et exordium est, quippe qui totus in acquirendam tendit plenitudinem vitae in Christo. Itaque baptismus ordinatur ad integram fidei professionem, ad integram incorporationem in salutis institutum, prout ipse Christus illud voluit, ad integram denique in communionem eucharisticam insertionem.


{EV: 567}
[UR22]
Communitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena nobiscum unitas ex baptismate profluens, et quamvis credamus illas, praesertim propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici non servasse, tamen, dum in Sancta Coena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum Eius adventum exspectant. Quapropter doctrina circa Coenam Domini, cetera sacramenta et cultum ac Ecclesiae ministeria obiectum dialogi constituat oportet.


{EV: 568}
[UR23]
Christiana horum fratrum conversatio fide in Christum alitur, baptismatis gratia et verbo Dei audito fovetur. Manifestatur quidem in oratione privata, in meditatione biblica, in familiae christianae vita, in cultu communitatis ad laudem Dei congregatae. Ceteroquin cultus eorum nonnumquam elementa conspicua communis antiquae liturgiae prae se fert.


{EV: 569}
[UR23]
Fides qua Christo creditur fructus edit in laude et gratiarum actione pro beneficiis divinitus acceptis; accedit vivus iustitiae sensus et sincera caritas in proximum. Haec autem operosa fides haud pauca etiam instituta ad miseriam spiritualem et corporalem sublevandam, ad iuventutis educationem excolendam, ad sociales vitae condiciones humaniores reddendas, ad pacem universim constabiliendam protulit.


{EV: 570}
[UR23]
Quod si inter Christianos multi non semper eadem ratione atque Catholici Evangelium in re morali intelligunt neque easdem solutiones difficiliorum hodiernae societatis quaestionum admittunt, nihilominus ut nos volunt verbo Christi ut fonti christianae virtutis haerere et apostolico oboedire praecepto: « Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum » (Col. 3, 1 7) . Hinc dialogus oecumenicus de morali Evangelii applicatione initium sumere potest.


{EV: 571}
[UR24]
Sic post breviter expositas condiciones, quibus exerceri contingit actio oecumenica, et principia quibus moderanda est, fidenter oculos ad futura convertimus. Haec Sacrosancta Synodus hortatur fideles, ut a quavis levitate vel imprudenti zelo se abstineant, quae vero progressui unitatis nocere possint. Eorum enim oecumenica actio non potest esse nisi plene sincereque catholica, fidelis nempe veritati, quam ab Apostolis et Patribus accepimus, et consentanea fidei, quam Ecclesia catholica semper professa est, ac simul in eam plenitudinem tendens, qua Dominus decursu temporum, Corpus Suum vult augeatur.


{EV: 572}
[UR23]
Haec Sacrosancta Synodus instanter exoptat ut filiorum Ecclesiae catholicae incepta cum inceptis fratrum seiunctorum coniuncta progrediantur, quin Providentiae viis ullum ponatur obstaculum et quin futuris Spiritus Sancti impulsionibus praeiudicetur. Insuper se consciam esse declarat hoc sanctum propositum reconciliandi Christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere. Quapropter spem suam in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti penitus ponit. « Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom. 5, 5).


{EV: 573}
[CD1 ]
DECRETUM DE PASTORALI EPISCOPORUM MUNERE IN ECCLESIA
PROOEMIUM
CHRISTUS DOMINUS, Filius Dei vivi, qui venit ut salvum faceret populum suum a peccatis utque omnes homines sanctificarentur, sicut Ipse missus est a Patre, ita et misit Apostolos suos, quos ideo sanctificavit, tradens eis Spiritum Sanctum, ut et ipsi glorificarent Patrem super terram et homines salvos facerent, «in aedificationem Corporis Christi» (Eph. 4, 12) quod est Ecclesia.


{EV: 574}
[CD2 ]
In hac Christi Ecclesia, Romanus Pontifex, ut successor Petri, cui oves et agnos suos pascendos Christus concredidit, suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate. Qui ideo, cum tamquam omnium fidelium pastor ad bonum commune Ecclesiae universae et ad bonum singularum Ecclesiarum procurandum missus sit, super omnes Ecclesias ordinariae potestatis obtinet principatum.


{EV: 575}
[CD2 ]
Episcopi autem et ipsi, positi a Spiritu Sancto, in Apostolorum locum succedunt ut animarum pastores, atque, una cum Summo Pontifice et sub Eiusdem auctoritate, ad Christi, aeterni Pastoris, opus perenne reddendum missi sunt. Christus enim Apostolis eorumque successoribus dedit mandatum atque potestatem ut docerent omnes gentes, hominesque sanctificarent in veritate atque pascerent. Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores.


{EV: 576}
[CD3 ]
Hoc suum episcopale munus, quod per consecrationem episcopalem susceperunt, Episcopi, sollicitudinis omnium Ecclesiarum participes, in communione et sub auctoritate Summi Pontificis exercent, ad magisterium et regimen pastorale quod attinet, omnes uniti in Collegio seu corpore quoad universam Dei Ecclesiam


{EV: 577}
[CD3 ]
Illud exercent singuli quoad assignatas sibi dominici gregis partes, unusquisque Ecclesiae particularis sibi commissae curam gerens aut quandoque aliqui coniunctim necessitatibus quibusdam diversarum Ecclesiarum communibus providentes.


{EV: 578}
[CD3 ]
Quare Sacrosancta Synodus, attentis etiam condicionibus hominum consociationis, quae nostra hac aetate, ad novum fertur rerum ordinem, pressius determinare intendens pastorale Episcoporum munus, haec quae sequuntur statuit.


{EV: 579}
[CD4 ]
CAPUT I. DE EPISCOPIS QUOAD UNIVERSAM ECCLESIAM
I - Partes quas habent episcopi quoad universam ecclesiam
Episcopi, vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite atque membris, constituuntur membra Corporis episcopalis. «Ordo autem Episcoporum, qui collegio Apostolorum in magisterio et regimine pastorali succedit, immo in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest», Haec vero potestas «sollemni modo in Concilio Oecumenico exercetur»: ideo Sacrosancta Synodus decernit omnibus Episcopis, qui sint membra Collegii episcopalis, ius esse ut Concilio Oecumenico intersint.


{EV: 580}
[CD4 ]
«Eadem potestas collegialis una cum Papa exerceri potest ab Episcopis in orbe terrarum degentibus, dummodo Caput Collegii eos ad actionem collegialem vocet, vel saltem Episcoporum dispersorum unitam actionem approbet vel libere recipiat, ita ut verus actus collegialis efficiatur».


{EV: 581}
[CD5 ]
Episcopi e diversis orbis regionibus selecti, modis et rationibus a Romano Pontifice statutis vel statuendis, Supremo Ecclesiae Pastori validiorem praestant adiutricem operam in Consilio, quod proprio nomine Synodus Episcoporum appellatur, quae quidem, utpote totius catholici Episcopatus partes agens, simul significat omnes Episcopos in hierarchica communione sollicitudinis universae Ecclesiae participes esse.


{EV: 582}
[CD6 ]
Episcopi, qua legitimi Apostolorum successores el Collegii episcopalis membra, inter se coniunctos semper se sciant atque omnium Ecclesiarum sollicitos sese exhibeant, cum ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris unusquisque Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor sit. Praesertim solliciti sint de illis orbis terrarum regionibus in quibus verbum Dei nuntiatum nondum est aut in quibus, praecipue ob parvum sacerdotum numerum, christifideles in periculo versantur a vitae christianae mandatis discedendi, immo et ipsam fidem amittendi.


{EV: 583}
[CD6 ]
Quare omnibus viribus satagant ut evangelizationis et apostolatus opera a fidelibus alacriter sustineantur et promoveantur. Insuper curare studeant ut apti praeparentur sacrorum administri necnon auxiliares tum religiosi tum laici pro missionibus atque regionibus cleri penuria laborantibus. Curent etiam ut, quantum possibile sit, aliqui ex suis sacerdotibus praedictas missiones vel dioeceses adeant, ibidem sacrum ministerium in perpetuum aut saltem ad praefinitum tempus peracturi.


{EV: 584}
[CD6 ]
Prae oculis habeant praeterea Episcopi in usu bonorum ecclesiasticorum rationem quoque esse habendam necessitatum non tantum suae dioecesis sed et aliarum particularium Ecclesiarum, quippe quae unius Ecclesiae Christi sint partes. Attendant denique ad calamitates pro viribus sublevandas, quibus aliae dioeceses vel regiones laborant.


{EV: 585}
[CD7 ]
Maxime illos Sacrorum Antistites, qui propter nomen Christi calumniis et angustiis vexantur, in carceribus detinentur, vel suo ministerio prohibentur, fraterno amplectantur animo eosque germana actuosa cura prosequantur, ut eorum dolores precatione et opera Confratrum leniantur et mulceantur.


{EV: 586}
[CD8 ]
II - Episcopi et Apostolica Sedes
a) Episcopis, ut Apostolorum successoribus, in dioecesibus ipsis commissis per se omnis competit potestas ordinaria, propria ac immediata, quae ad exercitium eorum muneris pastoralis requiritur, firma semper in omnibus potestate quam, vi muneris sui, Romanus Pontifex habet sibi vel alii Auctoritati causas reservandi.


{EV: 587}
[CD8 ]
b) Singulis Episcopis dioecesanis facultas fit a lege generali Ecclesiae in casu particulari dispensandi fideles in quos ad normam iuris exercent auctoritatem, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicent, nisi a Suprema Ecclesiae Auctoritate specialis reservatio facta fuerit.


{EV: 588}
[CD9 ]
In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae Dicasteriis, quae proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum.


{EV: 589}
[CD9 ]
Exoptant autem Sacrosancti Concilii Patres ut haec Dicasteria, quae quidem Romano Pontifici atque Ecclesiae Pastoribus eximium praebuerunt auxilium, novae ordinationi, necessitatibus temporum, regionum ac Rituum magis aptatae, subiciantur, praesertim quod spectat eorundem numerum, nomen, competentiam propriamque procedendi rationem atque inter se laborum coordinationem. Exoptant pariter ut, ratione habita muneris pastoralis Episcoporum proprii, Legatorum Romani Pontificis officium pressius determinetur.


{EV: 590}
[CD10 ]
Praeterea cum eadem Dicasteria ad universalis Ecclesiae bonum sint constituta, optatur ut eorum Membra, Officiales et Consultores, necnon Legati Romani Pontificis, quantum fieri potest, ex diversis Ecclesiae regionibus magis assumantur, ita ut catholicae Ecclesiae officia seu organa centralia indolem vere universalem prae se ferant.


{EV: 591}
[CD10 ]
In votis quoque est ut inter Dicasteriorum Membra cooptentur etiam aliqui Episcopi praesertim dioecesani, qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius referre valeant.


{EV: 592}
[CD10 ]
Denique perutile esse censent Concilii Patres si eadem Dicasteria laicos, virtute, scientia et experientia praestantes, magis audiant, ita ut et ipsi in rebus Ecclesiae partes sibi congruentes habeant.


{EV: 593}
[CD11 ]
CAPUT II. DE EPISCOPIS QUOAD ECCLESIAS PARTICULARES SEU DIOECESES
I - Episcopi dioecesani
Dioecesis est Populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata, Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia.


{EV: 594}
[CD11 ]
Singuli Episcopi, quibus Ecclesiae particularis cura commissa est, sub auctoritate Summi Pontificis, tamquam proprii, ordinarii et immediati earum pastores, oves suas in nomine Domini pascunt, munus docendi, sanctificandi et regendi in eas exercentes. Ipsi tamen agnoscant iura, quae sive Patriarchis sive aliis hierarchicis Auctoritatibus legitime competunt.


{EV: 595}
[CD11 ]
Ad suum autem apostolicum munus intendant Episcopi ut Christi testes coram omnibus hominibus, non solum iis providentes qui iam Principem Pastorum sequuntur, sed iis quoque toto animo sese devoventes qui a via veritatis quoquo modo deflexerunt aut Christi Evangelium et misericordiam salutiferam ignorant, donec «in omni bonitate et iustitia et veritate» (Eph. 5, 9) tandem omnes ambulent.


{EV: 596}
[CD12 ]
In exercendo suo munere docendi, Christi Evangelium hominibus annuntient, quod inter praecipua Episcoporum munera eminet, eos in Spiritus fortitudine ad fidem vocantes aut in fide viva confirmantes; integrum Christi mysterium ipsis proponant, illas nempe veritates quarum ignorantia, Christi ignorantia est, itemque viam quae divinitus revelata est ad glorificationem Dei atque eo ipso ad beatitudinem aeternam consequendam.


{EV: 597}
[CD12 ]
Ostendant insuper res ipsas terrestres et humana instituta secundum Dei Creatoris consilium, ad hominum salutem quoque ordinari et ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse.


{EV: 598}
[CD12 ]
Edoceant ideo quanti, iuxta doctrinam Ecclesiae, aestimanda sit persona humana, cum sua libertate et ipsa corporis vita; familia eiusque unitas et stabilitas, prolisque procreatio et educatio; civile consortium cum suis legibus et professionibus; labor et otia, artes et technica inventa; paupertas et opum affluentia; rationes denique exponant quibus solvendae sunt de bonorum materialium possessione, incremento ac recta distributione, de pace et bello, de fraterna omnium populorum conversatione gravissimae quaestiones.


{EV: 599}
[CD13 ]
Doctrinam christianam proponant ratione temporum necessitatibus aptata, quae scilicet respondeat difficultatibus et quaestionibus quibus maxime homines premuntur et anguntur; eandem doctrinam quoque tueantur, ipsos fideles docentes illam defendere et propagare. In eadem tradenda, maternam Ecclesiae sollicitudinem comprobent erga omnes homines, sive fideles sive non fideles, et peculiari cura prosequantur pauperes et tenuiores, quos evangelizare misit eos Dominus.


{EV: 600}
[CD13 ]
Cum Ecclesiae sit cum humana societate, in qua vivit, ad colloquium venire, Episcoporum imprimis est officium ut homines adeant et colloquia cum eisdem petant ac promoveant. Quae salutis colloquia, ut semper veritas cum caritate, intellegentia cum amore copulentur, perspicuitate sermonis simul ac humilitate et lenitate praestent oportet, itemque debita prudentia iuncta tamen cum fiducia, quippe quae amicitiam cum foveat animos coniungere nata sit.


{EV: 601}
[CD13 ]
Varia media ad doctrinam christianam annuntiandam adhibere satagant in hodierno tempore quae praesto sunt, videlicet imprimis praedicationem atque catecheticam institutionem, quae quidem semper principem tenent locum, sed et propositionem doctrinae in scholis, in academiis, conferentiis et coadunationibus omnis generis, necnon eiusdem diffusionem declarationibus publicis occasione quorumdam eventuum factis, prelo variisque instrumentis communicationis socialis, quibus ad Christi Evangelium nuntiandum uti omnino oportet.


{EV: 602}
[CD14 ]
Invigilent ut catechetica institutio, quae eo tendit ut in hominibus fides, per doctrinam illustrata, viva fiat atque explicita et operosa, tum pueris et adolescentibus, tum iuvenibus, tum etiam adultis sedula cura tradatur; ut in eadem tradenda serventur aptus ordo atque methodus conveniens non tantum materiae de qua agitur, sed et indoli, facultatibus et aetati necnon vitae condicionibus auditorum, ut eadem institutio innitatur Sacra Scriptura, Traditione, Liturgia, Magisterio vitaque Ecclesiae.


{EV: 603}
[CD14 ]
Curent praeterea ut catechetae ad munus suum rite praeparentur, ita ut Ecclesiae doctrinam plane cognoscant, necnon et leges psychologicas et disciplinas paedagogicas theoretice et practice addiscant.


{EV: 604}
[CD14 ]
Satagant etiam ut institutio catechumenorum adultorum restituatur aut melius adaptetur.


{EV: 605}
[CD15 ]
In exercendo suo munere sanctificandi memores sint Episcopi se ex hominibus assumptos esse et pro hominibus constitui, in iis quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis. Episcopi enim plenitudine Sacramenti Ordinis gaudent et ab ipsis in exercenda sua potestate pendent tum presbyteri, qui quidem, ut Ordinis episcopalis providi sint cooperatores, et ipsi consecrati sunt veri Novi Testamenti sacerdotes, tum diaconi, qui ad ministerium ordinati populo Dei in communione cum Episcopo eiusque presbyterio inserviunt; ipsi itaque Episcopi praecipui sunt dispensatores mysteriorum Dei, sicut et totius vitae liturgicae in Ecclesia sibi commissa moderatores, promotores atque custodes.


{EV: 606}
[CD15 ]
Iugiter itaque adnitantur ut christifideles paschale mysterium penitius cognoscant et vivant, per Eucharistiam, ita ut unum arctissimum efficiant Corpus in unitate caritatis Christi; «orationi et ministerio verbi instantes» (Act. 6, 4), laborem impendant ut omnes quorum cura sibi est commissa unanimi sint in oratione utque Sacramentorum receptione in gratia crescant ac fideles Domino sint testes.


{EV: 607}
[CD15 ]
Qua perfectores, Episcopi clericorum suorum, religiosorum et laicorum sanctitatem, secundum suam cuiusque peculiarem vocationem, promovere studeant, memores quidem se teneri ad exemplum sanctitatis praebendum, in caritate, humilitate et vitae simplicitate. Ita Ecclesias sibi concreditas sanctificent ut in eisdem universae Christi Ecclesiae sensus plene effulgeat. Idcirco vocationes sacerdotales ac religiosas quam maxime foveant, speciali cura vocationum missionalium adhibita.


{EV: 608}
[CD16 ]
In exercendo suo munere patris ac pastoris, sint Episcopi in medio suorum sicut qui ministrant,12 boni pastores qui cognoscunt suas oves quosque et ipsae cognoscunt, veri patres qui spiritu dilectionis et sollicitudinis erga omnes praestant, quorumque auctoritati divinitus quidem collatae omnes grato animo sese subiciunt. Integram sui gregis familiam ita congregent atque efforment ut omnes, officiorum suorum conscii, in communione caritatis vivant et operentur.


{EV: 609}
[CD16 ]
Quae ut efficaciter facere valeant, Episcopi, «ad omne opus bonum parati» (2 Tim. 2, 21) et «omnia sustinentes propter electos» (2 Tim. 2, 10) vitam suam ita ordinent oportet, ut necessitatibus temporum accommodata sit.


{EV: 610}
[CD16 ]
Sacerdotes, quippe qui munera et sollicitudinem ipsorum pro parte suscipiant et cura cotidiana tam studiose exerceant, peculiari semper caritate amplectantur, eosdem ut filios et amicos habentes ideoque ad eos audiendos parati atque confidenti cum eisdem consuetudine, integrum opus pastorale totius dioecesis promovere studeant.


{EV: 611}
[CD16]
Solliciti sint eorum condicionum spiritualium, intellectualium et materialium ut hi sancte pieque vivere atque ministerium suum fideliter ac fructuose adimplere valeant. Quare institutiones foveant et peculiares conventus instaurent, in quibus sacerdotes aliquoties congregentur tum ad longiora peragenda exercitia spiritualia in vitae suae renovationem tum ad altiorem acquirendam cognitionem ecclesiasticarum disciplinarum, praesertim Sacrae Scripturae et theologiae, socialium maioris momenti quaestionum, necnon novarum actionis pastoralis rationum. Operosa misericordia prosequantur sacerdotes qui in periculo quoquo modo versantur aut in quibusdam defecerunt.


{EV: 612}
[CD16 ]
Fidelium bono ut pro sua cuiusque condicione aptius consulere queant, eorumdem necessitates, in socialibus in quibus vivunt adiunctis, rite cognoscere satagant, aptis ideo adhibitis instrumentis, praesertim investigationis socialis. Erga omnes sollicitos se praebeant cuiuscumque sunt aetatis, condicionis vel nationis, tum incolas, tum advenas et peregrinos. In hac pastorali sollicitudine exercenda fidelibus suis in rebus Ecclesiae partes ipsis congruentes servent, eorumdem officium et ius quoque agnoscentes active adlaborandi ad aedificationem mystici Corporis Christi.


{EV: 613}
[CD16 ]
Fratres seiunctos amore prosequantur, fidelibus etiam commendantes ut erga eos magna cum humanitate et caritate se gerant, oecumenismum quoque, ut ab Ecclesia intelligitur, foventes.14 Etiam non baptizatos cordi habeant, ut et ipsis caritas eluceat Christi Iesu, Cuius coram omnibus testes sunt Episcopi.


{EV: 614}
[CD17 ]
Variae foveantur apostolatus rationes atque in universa dioecesi, vel in eiusdem peculiaribus regionibus, omnium operum apostolatus, sub moderamine Episcopi, coordinatio atque intima coniunctio, qua quidem omnia incepta atque instituta, catechetica, missionalia, caritativa, socialia, familiaria, scholastica atque quaelibet alia finem pastoralem persequentia, ad concordem redigantur actionem, qua simul clarius dioecesis unitas eluceat.


{EV: 615}
[CD17 ]
Sedulo urgeatur officium quo tenentur fideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque ipsis commendetur ut varia opera laicorum apostolatus, et praesertim Actionem Catholicam, participent aut iuvent. Associationes quoque promoveantur vel foveantur quae finem supernaturalem directe aut indirecte prosequuntur, ad perfectiorem scilicet vitam assequendam, aut ad Christi Evangelium omnibus annuntiandum, aut ad doctrinam christianam vel incrementum cultus publici promovendum, aut ad fines sociales persequendos aut ad pietatis vel caritatis opera exercenda.


{EV: 616}
[CD17 ]
Apostolatus formae rite accommodentur necessitatibus hodiernis, attentis hominum condicionibus, non solum spiritualibus et moralibus, sed etiam socialibus, demographicis et oeconomicis. Ad quod efficaciter et fructuose assequendum, magnopere conferunt investigationes sociales et religiosae, per officia sociologiae pastoralis, quae enixe commendantur.


{EV: 617}
[CD18 ]
Peculiaris sollicitudo habeatur fidelium, qui ob vitae condicionem communi ordinaria parochorum cura pastorali non satis frui valent aut eadem penitus carent, uti sunt quamplurimi migrantes, exsules et profugi, maritimi sicut et aeronavigantes, nomades aliique id genus. Aptae methodi pastorales promoveantur ad vitam spiritualem fovendam eorum qui relaxationis causa ad tempus alias regiones petunt.


{EV: 618}
[CD18 ]
Episcoporum Conferentiae, praesertim Nationales, urgentioribus quaestionibus ad praedictos spectantibus sedulo studeant, et aptis instrumentis ac institutionibus spirituali eorum curae, concordi voluntate viribusque unitis consulant atque faveant, attentis in primis normis ab Apostolica Sede statutis vel statuendis, temporum, locorum et personarum condicionibus apte accommodatis.


{EV: 619}
[CD19 ]
In suo apostolico munere obeundo, quod animarum salutem intendit, Episcopi per se plena ac perfecta gaudent libertate atque independentia a quacumque civili potestate. Quare non licet eorum muneris ecclesiastici exercitium directe vel indirecte impedire neve eos prohibere quominus cum Apostolica Sede aliisque Auctoritatibus ecclesiasticis et cum suis subditis libere communicent.


{EV: 620}
[CD19 ]
Profecto Sacri Pastores, dum in spiritualem sui gregis curam incumbunt, reapse sociali quoque et civili profectui ac prosperitati consulunt, actuosam in hunc finem cum publicis auctoritatibus, pro sui officii ratione et sicut Episcopos decet, operam consociantes atque iustis legibus oboedientiam et legitime constitutis potestatibus reverentiam suadentes.


{EV: 621}
[CD20 ]
Cum apostolicum Episcoporum munus sit a Christo Domino institutum atque spiritualem et supernaturalem finem prosequatur, Sacrosancta Oecumenica Synodus declarat ius nominandi et instituendi Episcopos esse competenti Auctoritati ecclesiasticae proprium, peculiare et per se exclusivum.


{EV: 622}
[CD20 ]
Quapropter ad Ecclesiae libertatem rite tuendam et ad christifidelium bonum aptius et expeditius promovendum in votis est Sacrosancti Concilii ut in posterum nulla amplius civilibus Auctoritatibus concedantur iura aut privilegia electionis, nominationis, praesentationis vel designationis ad Episcopatus officium; civiles vero Auctoritates, quarum obsequentem erga Ecclesiam voluntatem Sacrosancta Synodus grato animo agnoscit plurimique facit, humanissime rogantur ut praedictis iuribus vel privilegiis, quibus in praesens pacto aut consuetutudine fruantur, consiliis cum Apostolica Sede initis, sua sponte renuntiare velint.


{EV: 623}
[CD21 ]
Cum igitur pastorale Episcoporum munus tanti sit momenti tantaeque gravitatis, Episcopi dioecesani aliique in iure ipsis aequiparati, si, ob ingravescentem aetatem aliamve gravem causam, implendo suo officio minus apti evaserint, enixe rogantur ut, vel sua ipsi sponte vel a competenti Auctoritate invitati, renuntiationem ab officio exhibeant. Competens autem Auctoritas, si illam acceptaverit, et de congruenti renuntiantium sustentatione et de peculiaribus iuribus iisdem recognoscendis providebit.


{EV: 624}
[CD22 ]
II - Dioecesium circumscriptio
Ad proprium dioecesis finem consequendum, oportet ut Ecclesiae natura in populo Dei ad ipsam dioecesim pertinente perspicue manifestetur; ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter explere valeant; ut denique populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur.


{EV: 625}
[CD22 ]
Id autem postulat sive congruentem finium territorialium dioecesium circumscriptionem, sive clericorum opumque distributionem rationi consentaneam atque apostolatus exigentiis accommodatam. Quae omnia non solum clericorum et christifidelium, quorum directe interest, verum etiam et totius catholicae Ecclesiae in bonum cedunt.


{EV: 626}
[CD22 ]
Itaque, ad dioecesium circumscriptiones quod attinet, decernit Sacrosancta Synodus ut, quatenus animarum bonum id exigat, quamprimum ad congruam recognitionem prudenter deveniatur, eas dividendo vel dismembrando vel uniendo, aut ipsarum fines mutando vel episcopalium sedium aptiorem locum determinando, aut denique, praesertim si de dioecesibus agatur quae ex maioribus urbibus constant, eas nova interna ordinatione disponendo.


{EV: 627}
[CD23 ]
In dioecesium circumscriptionibus recognoscendis in tuto ponatur praeprimis uniuscuiusque dioecesis unitas organica, quoad personas, officia, instituta, ad instar corporis apte viventis. Singulis vero in casibus, omnibus adiunctis accurate perpensis, prae oculis habeantur criteria generaliora quae sequuntur.


{EV: 628}
[CD23 ]
1) In circumscriptione dioecesana definienda ratio, quantum fieri poterit, habeatur varietatis compositionis populi Dei, quae multum conferre potest ad pastoralem curam aptius exercendam; simulque curetur ut huius populi conglobationes demographicae, cum civilibus officiis institutisque socialibus quae structuram ipsius organicam efficiunt, in unum, quantum fieri poterit, serventur. Qua de causa uniuscuiusque dioecesis territorium nonnisi continuum pateat.


{EV: 629}
[CD23 ]
Attendatur etiam, si casus ferat, ad fines circumscriptionum civilium, atque ad peculiaria personarum locorumve adiuncta, v. g. psychologica, oeconomica, geographica, historica.


{EV: 630}
[CD23 ]
2) Amplitudo territorii dioecesani eiusve incolarum numerus talis sit generatim ut, ex una parte, ipse Episcopus, licet ab aliis adiutus, pontificalia exercere visitationesque pastorales congrue peragere valeat, omnia apostolatus opera in dioecesi rite moderari atque coordinare, sacerdotes suos praesertim cognoscere, necnon et religiosos et laicos rationem aliquam in dioecesanis inceptis habentes; ex altera vero parte, sufficiens ac idoneus praebeatur campus in quo sive Episcopus sive clerici, omnes suas vires in ministerium, prae oculis habitis universalis Ecclesiae necessitatibus, utiliter impendere possint.


{EV: 631}
[CD23 ]
3) Quo denique aptius salutis ministerium in dioecesi exerceri possit, pro regula habeatur ut unicuique dioecesi clerici, numero et idoneitate saltem sufficientes, praesto sint pro rite pascendo populo Dei; officia, instituta et opera ne desint quae Ecclesiae particularis propria sunt, quaeque pro eius apto regimine et apostolatu necessaria usu comprobantur; opes denique ad personas et instituta sustentanda aut iam adsint aut saltem prudenter praevideantur aliunde non defuturae.


{EV: 632}
[CD23 ]
Hunc quoque in finem, ubi sint fideles diversi Ritus, eorum spiritualibus necessitatibus Episcopus dioecesanus provideat sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem Ritus, sive per Vicarium Episcopalem aptis facultatibus instructum et, si casus ferat, etiam charactere episcopali ornatum, sive per seipsum diversorum Rituum Ordinarii munere fungentem. Quod si haec omnia, ob rationes peculiares, iudicio Apostolicae Sedis, fieri non possint, Hierarchia propria pro diversitate Rituum constituatur.


{EV: 633}
[CD23 ]
Item, in similibus circumstantiis, diversi sermonis fidelibus provideatur sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem sermonis, sive per Vicarium Episcopalem sermonem bene callentem et etiam, si casus ferat, charactere episcopali ornatum, sive denique alia opportuniore ratione.


{EV: 634}
[CD24 ]
Ad dioecesium immutationes aut innovationes ad normam nn. 22-23 inducendas quod attinet, salva disciplina Ecclesiarum Orientalium, expedit ut competentes Conferentiae Episcopales haec negotia pro suo quaeque territorio examini subiciant - ope etiam adhibita peculiaris Commissionis Episcopalis, si id opportunum videatur, at semper auditis praesertim Episcopis provinciarum vel regionum quarum interest - et deinde sua consilia et vota Apostolicae Sedi proponant.


{EV: 635}
[CD25 ]
III - Episcopi dioecesani in munere pastorali cooperatores
I - Episcopi coadiutores et auxiliares
In regendis dioecesibus, pastorali Episcoporum muneri ita provideatur, ut bonum dominici gregis semper sit suprema ratio. Quod bonum ut debite procuretur, haud raro Episcopi Auxiliares constituendi sunt, eo quod Episcopus dioecesanus, vel ob nimiam dioecesis amplitudinem aut nimium incolarum numerum, vel ob peculiaria apostolatus adiuncta aut alias diversae naturae causas, nequit per semetipsum omnia episcopalia munia, sicut animarum exigit bonum, adimplere. Imo et aliquando peculiaris necessitas postulat ut in ipsius Episcopi dioecesani adiutorium constituatur Episcopus Coadiutor. Qui Episcopi Coadiutores et Auxiliares ita congruentibus facultatibus instruendi sunt, ut, salva semper unitate dioecesani regiminis necnon Episcopi dioecesani auctoritate, eorum actio efficacior reddatur et dignitas, Episcoporum propria, magis in tuto ponatur.


{EV: 636}
[CD25 ]
Iamvero Episcopi Coadiutores et Auxiliares, eo quod in partem sollicitudinis Episcopi dioecesani vocati sunt, ita munus suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso procedant. Praeterea obsequium et reverentiam semper exhibeant Episcopo dioecesano, qui et ipse Episcopos Coadiutores vel Auxiliares fraterne diligat atque existimatione prosequatur.


{EV: 637}
[CD26 ]
Bono animarum id exigente, ne renuat Episcopus dioecesanus a competenti Auctoritate unum pluresve Auxiliares expostulare, qui nempe sine iure successionis pro dioecesi constituuntur.


{EV: 638}
[CD26 ]
Quodsi in Litteris nominationis provisum non fuerit, Episcopus dioecesanus Auxiliarem vel Auxiliares suos constituat Vicarios Generales vel saltem Vicarios Episcopales, a sua auctoritate dumtaxat dependentes quos ipse, in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis, consulere velit.


{EV: 639}
[CD26 ]
Nisi aliud a competenti Auctoritate statutum fuerit, cum Episcopi dioecesani munere non exspirant potestates et facultates quibus Episcopi Auxiliares a iure instructi sunt. Optandum quoque est ut, sede vacante, munus dioecesim regendi, nisi aliud graves rationes suadeant, committatur Episcopo Auxiliari vel, ubi plures sunt, uni ex Auxiliaribus.


{EV: 640}
[CD26 ]
Episcopus Coadiutor, qui nempe cum iure successionis nominatur, ab Episcopo dioecesano Vicarius Generalis semper constituatur. Eidem autem pleniores facultates in casibus particularibus a competenti Auctoritate concedi poterunt.


{EV: 641}
[CD26 ]
Ut quam maxime praesenti ac futuro dioecesis bono faveatur, Episcopus Coadiutus et Coadiutor in rebus maioris momenti mutuo se consulere ne omittant.


{EV: 642}
[CD27 ]
II - Curia atque consilia dioecesana
Eminens in Curia dioecesana est officium Vicarii Generalis. Quoties autem rectum dioecesis regimen id requirat, constitui possunt ab Episcopo unus aut plures Vicarii Episcopales, qui nempe ipso iure, in determinata dioecesis parte aut in certo negotiorum genere aut quoad fideles determinati Ritus, ea gaudent potestate, quam ius commune Vicario Generali tribuit.


{EV: 643}
[CD27 ]
Inter Episcopi cooperatores in regimine dioecesis, illi presbyteri quoque enumerantur qui eius senatum consiliumve constituunt, ut sunt capitulum cathedrale, consultorum coetus vel alia consilia, secundum diversorum locorum circumstantias vel indolem. Haec instituta, praesertim capitula cathedralia, novae ordinationi, quatenus opus sit, necessitatibus hodiernis aptatae, subiciantur.


{EV: 644}
[CD27 ]
Sacerdotes et laici, qui ad Curiam dioecesanam pertinent, sciant se pastorali Episcopi ministerio adiutricem operam praestare.


{EV: 645}
[CD27 ]
Curia dioecesana ita ordinetur ut aptum instrumentum Episcopo fiat, non tantum ad dioecesim administrandam, sed etiam ad opera apostolatus exercenda.


{EV: 646}
[CD27 ]
Valde optandum est ut in unaquaque dioecesi peculiare instituatur Consilium pastorale, cui Episcopus dioecesanus ipse praesit et in quo clerici, religiosi et laici, specialiter delecti, partes habeant. Huius Consilii erit, ea quae ad pastoralia opera spectant investigare, perpendere atque de eis practicas expromere conclusiones.


{EV: 647}
[CD28 ]
III - Clerus dioecesanus
Omnes quidem presbyteri sive dioecesani sive religiosi, unum sacerdotium Christi cum Episcopo participant et exercent, ideoque Ordinis episcopalis providi cooperatores constituuntur. In animarum autem cura procuranda primas partes habent sacerdotes dioecesani, quippe qui, Ecclesiae particulari incardinati vel addicti, eiusdem servitio plene sese devoveant ad unam dominici gregis portionem pascendam; quare unum constituunt presbyterium atque unam familiam, cuius pater est Episcopus. Qui, ut ministeria sacra inter sacerdotes suos aptius et aequius disponere valeat, necessaria libertate gaudere debet in officiis vel beneficiis conferendis, suppressis proinde iuribus seu privilegiis, quae eamdem libertatem quoquo modo coarctent.


{EV: 648}
[CD28 ]
Necessitudines Episcopum inter et sacerdotes dioecesanos vinculis potissimum supernaturalis caritatis inniti debent, ita quidem ut sacerdotum voluntatis consociatio cum Episcopi voluntate pastoralem eorumdem actionem reddat uberiorem. Quare, ut animarum servitium magis magisque promoveatur, Episcopus sacerdotes ad colloquium, commune quoque, de re praesertim pastorali, vocare velit, non tantum data occasione, sed etiam, quantum fieri possit, statis temporibus.


{EV: 649}
[CD28 ]
Praeterea, omnes sacerdotes dioecesani uniti inter se sint ideoque boni spiritualis universae dioecesis sollicitudine urgeantur; insuper, memores bona, quae occasione officii ecclesiastici sibi comparant, cum munere sacro cohaerere, necessitatibus materialibus quoque dioecesis, iuxta Episcopi ordinationem, pro viribus liberaliter subveniant.


{EV: 650}
[CD29 ]
Proximiores Episcopi cooperatores sunt illi etiam sacerdotes, quibus munus pastorale aut apostolatus opera indolis supraparoecialis ab ipso committuntur, sive quoad determinatum dioecesis territorium, sive quoad speciales fidelium coetus, sive quoad peculiare actionis genus.


{EV: 651}
[CD29 ]
Eximiam quoque adiutricem operam praestant sacerdotes, quibus ab Episcopo diversa munera apostolatus, sive in scholis sive in aliis institutis aut associationibus, concreduntur. Etiam illi sacerdotes, qui operibus supradioecesanis sunt addicti, cum praeclara apostolatus opera exerceant, peculiari sollicitudini commendantur praesertim Episcopi in cuius dioecesi commorantur.


{EV: 652}
[CD30 ]
Praecipua autem ratione Episcopi cooperatores sunt parochi, quibus, tamquam pastoribus propriis, animarum cura committitur in determinata dioecesis parte sub illius auctoritate.


{EV: 653}
[CD30 ]
1) In hac autem cura gerenda parochi, cum suis adiutoribus ita munus docendi, sanctificandi et regendi adimpleant, ut fideles atque communitates paroeciales, tum dioecesis tum totius Ecclesiae universalis membra revera se sentiant. Quapropter cum aliis parochis collaborent necnon cum sacerdotibus, qui munus pastorale in territorio exercent (uti sunt e. g. Vicarii Foranei, Decani), vel operibus indolis supraparoecialis sunt addicti, ut cura pastoralis in dioecesi unitate non careat atque efficacior reddatur.


{EV: 654}
[CD30 ]
Praeterea cura animarum spiritu missionali semper informetur, ita ut ad omnes in paroecia degentes, debito modo, se extendat. Quodsi parochi quosdam personarum coetus attingere nequeant, alios, etiam laicos, in proprium adiutorium vocent, qui sibi auxilium praestent in iis quae ad apostolatum spectant.


{EV: 655}
[CD30 ]
Ad eamdem vero animarum curam efficaciorem reddendam, vita communis sacerdotum, praesertim eidem paroeciae addictorum, enixe commendatur, quae, dum actionem apostolicam fovet, caritatis et unitatis exemplum fidelibus praebet.


{EV: 656}
[CD30 ]
2) In exsequendo munere magisterii, parochorum est: verbum Dei praedicare omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et caritate radicati, in Christo crescant et communitas christiana illud testimonium caritatis reddat, quod Dominus commendavit; itemque catechetica instructione fideles ad plenam mysterii salutis cognitionem ducere, unicuique aetati accommodatam. Ad hanc autem instructionem tradendam non solum religiosorum auxilium quaerant, sed etiam laicorum cooperationem, erecta quoque Confraternitate Doctrinae Christianae.


{EV: 657}
[CD30 ]
In perficiendo opere sanctificationis, curent parochi ut celebratio Eucharistici Sacrificii centrum sit et culmen totius vitae communitatis christianae; itemque adlaborent ut fideles spirituali pabulo pascantur per devotam et frequentem Sacramentorum receptionem atque per consciam et actuosam in Liturgia participationem. Meminerint etiam parochi quam maxime sacramentum Poenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare faciles se praebeant ad fidelium confessiones audiendas, advocatis ad hoc, si opus fuerit, aliis etiam sacerdotibus, qui varias linguas calleant.


{EV: 658}
[CD30 ]
In officio pastoris adimplendo, imprimis curent parochi proprium gregem cognoscere. Cum autem omnium ovium sint ministri, vitae christianae incrementum foveant tum in singulis fidelibus, tum in familiis, tum in associationibus praesertim apostolatui addictis, tum in universa communitate paroeciali. Domos igitur et scholas visitent, prout pastorale munus id exigat; adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciant; pauperes et infirmos paterna caritate prosequantur; peculiarem denique curam de opificibus habeant atque adlaborent ut fideles operibus apostolatus auxilium praestent.


{EV: 659}
[CD30 ]
3) Vicarii paroeciales tamquam parochi cooperatores, praestantem et actuosam operam quotidie impendunt in ministerio pastorali sub parochi auctoritate exercendo. Quare inter parochum eiusque vicarios fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo sese invicem adiuvent, paroeciali curae concordi voluntate communique studio providentes.


{EV: 660}
[CD31 ]
In iudicio efformando de sacerdotis idoneitate ad aliquam paroeciam regendam, Episcopus rationem habeat, non solum de illius doctrina, sed etiam de pietate, zelo apostolico, ceterisque dotibus ac qualitatibus, quae ad curam animarum rite exercendam requiruntur.


{EV: 661}
[CD31 ]
Praeterea cum muneris paroecialis tota ratio sit bonum animarum, quo facilius et aptius Episcopus ad provisionem paroeciarum procedere valeat, supprimantur, salvo iure Religiosorum, quaelibet iura praesentationis, nominationis vel reservationis, necnon, ubi exsistat, lex concursus, sive generalis sive particularis.


{EV: 662}
[CD31 ]
Parochi vero in sua quisque paroecia ea gaudeant stabilitate in officio, quam animarum bonum requirat. Quare, abrogata distinctione inter parochos amovibiles et inamovibiles, recognoscatur et simplicior reddatur modus procedendi in translatione et amotione parochorum, quo Episcopus, servata quidem naturali et canonica aequitate, aptius necessitatibus boni animarum providere possit.


{EV: 663}
[CD31 ]
Parochi autem, qui ob ingravescentem aetatem aliamve gravem causam, ab officio rite et fructuose adimplendo impediuntur, enixe rogantur ut sua ipsi sponte, aut ab Episcopo invitati, officii renuntiationem faciant. Episcopus renuntiantibus congruam sustentationem provideat.


{EV: 664}
[CD32 ]
Eadem denique salus animarum causa sit, qua determinentur aut recognoscantur paroeciarum erectiones aut suppressiones, aliaeve huiusmodi innovationes, quas quidem Episcopus propria auctoritate peragere poterit.


{EV: 665}
[CD33 ]
IV - Religiosi
Omnibus Religiosis, quibus in iis quae sequuntur sodales accensentur ceterorum Institutorum consilia evangelica profitentes, iuxta propriam cuiusque vocationem, officium incumbit impense diligenterque adlaborandi ad aedificationem et incrementum totius mystici Corporis Christi et in bonum Ecclesiarum particularium.


{EV: 666}
[CD33 ]
Hos vero fines promovere tenentur imprimis oratione, poenitentiae operibus et propriae vitae exemplo, in quorum aestimatione et studio ut iugiter crescant, Sacrosancta haec Synodus eos magnopere hortatur. At, ratione habita indolis uniuscuiusque Religionis propriae, ad externa quoque apostolatus opera impensius accedant.


{EV: 667}
[CD34 ]
Religiosi sacerdotes, qui in presbyteratus officium consecrantur ut sint et ipsi providi cooperatores Ordinis episcopalis, hodie adhuc maiori auxilio Episcopis esse valent, pro ingravescente animarum necessitate. Ideo vera quadam ratione ad clerum dioecesis pertinere dicendi sunt, quatenus in cura animarum atque apostolatus operibus exercendis partem habent sub sacrorum Praesulum auctoritate.


{EV: 668}
[CD34 ]
Etiam alii sodales, sive viri sint sive mulieres, qui et ipsi peculiari ratione ad familiam dioecesanam pertinent, magnum auxilium sacrae Hierarchiae afferunt, atque in dies, auctis apostolatus necessitatibus, magis magisque afferre possunt ac debent.


{EV: 669}
[CD35 ]
Ad hoc autem ut apostolatus opera in singulis dioecesibus concorditer semper exerceantur atque unitas dioecesanae disciplinae sarta tecta servetur, haec principia fundamentalia statuuntur:


{EV: 670}
[CD35 ]
1) Episcopos, utpote Apostolorum successores, Religiosi omnes devoto semper obsequio ac reverentia prosequantur. Praeterea quoties ad apostolatus opera legitime vocantur ita munia sua exercere tenentur ut Episcopis auxiliatores adsint et subsint.18 Quin immo Religiosi Episcoporum postulationibus votisque prompte ac fideliter obsecundent ut ampliores partes in salutis humanae ministerium suscipiant, salva Instituti indole et secundum Constitutiones, quae, si necesse sit, ad hunc finem accommodentur, inspectis huius Decreti Concilii principiis.


{EV: 671}
[CD35 ]
Praesertim, attentis urgentibus animarum necessitatibus atque cleri dioecesani penuria, Instituta religiosa, quae vitae mere contemplativae non addicuntur, ab Episcopis advocari possunt ut in variis ministeriis pastoralibus operam adiutricem impendant, inspecta tamen propria cuiusque Instituti indole; quam operam ut praestent, in paroeciis quoque suscipiendis etiam ad tempus, Superiores pro viribus faveant.


{EV: 672}
[CD35 ]
2) Religiosi autem, in externum apostolatum immissi, spiritu religionis propriae imbuti sint, atque fideles permaneant regulari observantiae et subiectioni erga proprios Superiores; quam obligationem ipsi Episcopi urgere ne omittant.


{EV: 673}
[CD35 ]
3) Exemptio, qua Religiosi ad Summum Pontificem vel ad aliam ecclesiasticam Auctoritatem advocantur et ab Episcoporum iurisdictione subducuntur, ordinem Institutorum internum potissimum respicit, quo melius in iisdem omnia sint inter se apta et connexa atque incremento et perfectioni religiosae conversationis consulatur; necnon ut de illis disponere possit Summus Pontifex in bonum Ecclesiae universae, alia vero competens Auctoritas in bonum Ecclesiarum propriae iurisdictionis.


{EV: 674}
[CD35 ]
Haec autem exemptio non impedit quominus Religiosi in singulis dioecesibus Episcoporum iurisdictioni subsint ad normam iuris, prout horum pastorale munus perfungendum et animarum rite ordinanda curatio requirunt.


{EV: 675}
[CD35 ]
4) Omnes Religiosi, exempti et non exempti, Ordinariorum locorum potestati subsunt in iis quae ad publicum exercitium cultus divini, salva quidem Rituum diversitate, ad curam animarum, ad sacram praedicationem populo tradendam, ad christifidelium, praesertim puerorum, religiosam et moralem educationem, catecheticam institutionem et liturgicam efformationem atque ad status clericalis decorem spectant necnon ad varia opera in iis quae sacri apostolatus exercitium respiciunt. Religiosorum quoque scholae catholicae Ordinariis locorum subsunt ad earum generalem ordinationem et vigilantiam quod attinet, firmo tamen iure Religiosorum quoad earumdem moderamen. Pariter Religiosi tenentur servare ea omnia quae Episcoporum Concilia aut Conferentiae ab omnibus servanda legitime edixerint.


{EV: 676}
[CD35 ]
5) Inter varia Instituta religiosa atque inter eadem et clerum dioecesanum, ordinata foveatur cooperatio. Arcta insuper habeatur omnium operum et actionum apostolicarum coordinatio, quae maxime pendet a supernaturali animorum et mentium habitu, in caritate radicato et fundato. Hanc autem coordinationem curare Apostolicae Sedi competit pro universa Ecclesia; sacris vero Pastoribus in sua cuiusque dioecesi; Patriarchalibus demum Synodis et Episcoporum Conferentiis in proprio territorio.


{EV: 677}
[CD35 ]
Episcopi vel Episcoporum Conferentiae et Superiores religiosi vel Conferentiae Superiorum Maiorum, pro operibus apostolatus quae a Religiosis exercentur, praeviis consiliis mutuo inter se collatis procedere velint.


{EV: 678}
[CD35 ]
6) Ad fovendas concorditer et fructuose mutuas relationes inter Episcopos et Religiosos, statis temporibus et quoties id opportunum videbitur, Episcopi et Superiores religiosi convenire velint ad negotia tractanda, quae universim ad apostolatum in territorio pertinent.


{EV: 679}
[CD36 ]
CAPUT III. DE EPISCOPIS IN COMMUNE PLURIUMECCLESIARUM BONUM COOPERANTIBUS
I - Synodi, concilia et praesertim episcoporum conferentiae
Inde a prioribus Ecclesiae saeculis Episcopi, peculiaribus quidem Ecclesiis praepositi, communione fraternae caritatis atque studio permoti universalis missionis Apostolis traditae, vires ac voluntates suas consociaverunt ad bonum tum commune tum singularum Ecclesiarum provehendum. Hac ratione sive Synodi, sive Concilia provincialia, sive demum Concilia plenaria constituta fuerunt in quibus Episcopi aequalem pro variis Ecclesiis statuerunt rationem servandam tum in fidei veritatibus docendis tum in disciplina ecclesiastica ordinanda.


{EV: 680}
[CD36 ]
Exoptat haec Sancta Oecumenica Synodus ut veneranda Synodorum et Conciliorum instituta novo vigeant robore, quo aptius et efficacius fidei incremento disciplinaeque conservationi in variis Ecclesiis, pro temporum adiunctis, provideatur.


{EV: 681}
[CD37 ]
Hodiernis potissimum temporibus Episcopi haud raro munus suum apte ac fructuose adimplere non valent nisi cum aliis Episcopis arctiorem in dies suam concordem atque coniunctiorem operam efficiant. Cum autem Episcoporum Conferentiae - pluribus in nationibus iam constitutae - praeclara ediderint uberioris apostolatus argumenta, Sacrosancta haec Synodus summopere expedire censet, ut ubique terrarum eiusdem nationis seu regionis Episcopi in unum coetum confluant, statis temporibus simul convenientes, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus, collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio. Propterea de Episcoporum Conferentiis haec quae sequuntur statuit.


{EV: 682}
[CD38 ]
1) Est Episcoporum Conferentia veluti coetus in quo sacrorum Antistites cuiusdam nationis vel territorii munus suum pastorale coniunctim exercent ad maius bonum, quod hominibus praebet Ecclesia, provehendum, praesertim per apostolatus formas et rationes occurrentibus aetatis adiunctis apte compositas.


{EV: 683}
[CD38 ]
2) Omnes Ordinarii locorum cuiuscumque ritus, Vicariis Generalibus exceptis, Coadiutores, Auxiliares aliique Episcopi titulares peculiari munere vel ab Apostolica Sede vel ab Episcoporum Conferentiis demandato fungentes ad Episcoporum Conferentiam pertinent. Ceteri Episcopi titulares necnon, ob singulare quod obeunt in territorio officium, Legati Romani Pontificis non sunt de iure membra Conferentiae.


{EV: 684}
[CD38 ]
Ordinariis locorum necnon Coadiutoribus competit suffragium deliberativum. Auxiliaribus aliisque Episcopis, quibus ius est Conferentiae interesse, suffragium deliberativum aut consultivum decernent statuta Conferentiae.


{EV: 685}
[CD38 ]
3) Quaelibet Conferentia Episcoporum sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede recognoscenda, in quibus - praeter alia media - officia provideantur quae fini consequendo efficacius consulant, e. g. Consilium permanens Episcoporum, Commissiones Episcopales, Secretariatus Generalis.


{EV: 686}
[CD38 ]
4) Decisiones Conferentiae Episcoporum, dummodo legitime et per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo fruentes ad Conferentiam pertinent, prolatae fuerint et ab Apostolica Sede recognitae, vim habeant iuridice obligandi in casibus dumtaxat in quibus aut ius commune id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum, motu proprio aut ad petitionem ipsius Conferentiae datum, id statuerit.


{EV: 687}
[CD38 ]
5) Ubi peculiaria adiuncta id postulent, Episcopi plurium nationum, Apostolica Sede approbante, unam poterunt Conferentiam constituere.


{EV: 688}
[CD38 ]
Foveantur insuper relationes inter Conferentias Episcopales diversarum nationum ad maius bonum promovendum ac tuendum.


{EV: 689}
[CD38 ]
6) Enixe commendatur ut Praesules Orientalium Ecclesiarum, in disciplina propriae Ecclesiae in Synodis promovenda et ad opera in bonum religionis efficacius fovenda, rationem etiam habeant boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae diversorum rituum exstant, consiliis in conventibus interritualibus collatis, iuxta normas a competenti Auctoritate statuendas.


{EV: 690}
[CD39 ]
II - Provinciarum ecclesiasticarum circumscriptio et regionum ecclesiasticarum erectio
Animarum bonum non dioecesium tantum sed provinciarum quoque ecclesiasticarum aptam expostulat circumscriptionem, immo et regionum ecclesiasticarum suadet erectionem, ita ut apostolatus necessitatibus iuxta socialia et localia adiuncta melius provideatur, atque faciliores fructuosioresque reddantur Episcoporum relationes sive inter se sive cum Metropolitis et cum ceteris eiusdem nationis Episcopis, necnon et Episcoporum cum civilibus Auctoritatibus.


{EV: 691}
[CD40 ]
Itaque, ad memoratos fines consequendos, Sacrosancta Synodus haec statuenda decernit: 1) Provinciarum ecclesiasticarum circumscriptiones opportune recognoscantur et iura ac privilegia Metropolitarum novis aptisque normis definiantur.


{EV: 692}
[CD40 ]
2) Pro regula habeatur ut omnes dioeceses aliaeque territoriales circumscriptiones quae iure dioecesibus aequiparantur alicui provinciae ecclesiasticae adscribantur. Proinde dioeceses quae nunc Apostolicae Sedi immediate sint subiectae quaeque nulli alii uniantur, aut in novam provinciam ecclesiasticam, si id fieri possit, sunt simul componendae aut illi provinciae aggregandae, quae vicinior seu opportunior sit, et iuri metropolitico Archiepiscopi sunt subiciendae ad normam iuris communis.


{EV: 693}
[CD40 ]
3) Ubi utilitas id suadet, provinciae ecclesiasticae in regiones ecclesiasticas componantur, quarum ordinatio iure est statuenda.


{EV: 694}
[CD41 ]
Expedit ut competentes Episcoporum Conferentiae quaestionem de huiusmodi provinciarum circumscriptione aut regionum erectione examini subiciant, iuxta normas iam de dioecesium circumscriptione in nn. 23 et 24 statutas, et consilia ac vota sua Apostolicae Sedi proponant.


{EV: 695}
[CD42 ]
III - Episcopi munere interdioecesano fungentes
Cum necessitates pastorales magis magisque requirant ut quaedam pastoralia munia concorditer regantur et promoveantur, expedit ut in servitium omnium vel plurium dioecesium alicuius determinatae regionis aut nationis nonnulla constituantur officia, quae etiam Episcopis committi possunt.


{EV: 696}
[CD42 ]
Commendat autem Sancta Svnodus ut inter Praelatos seu Episcopos, his muneribus perfungentes, et Episcopos dioecesanos atque Conferentias Episcopales fraterna semper vigeat communio et animorum in sollicitudine pastorali conspiratio, cuius rationes etiam iure communi definiantur oportet.


{EV: 697}
[CD43 ]
Cum spirituali militum curae, ob peculiares eorumdem vitae condiciones, eximia debeatur sollicitudo, in unaquaque natione erigatur, pro viribus, Vicariatus Castrensis. Tum Vicarius tum cappellani in concordi cum Episcopis dioecesanis cooperatione huic difficili operi impense se devoveant.


{EV: 698}
[CD43 ]
Quare Episcopi dioecesani Vicario Castrensi concedant numero sufficienti sacerdotes huic gravi muneri aptos simulque faveant inceptis ad bonum spirituale militum provehendum.


{EV: 699}
[CD44 ]
MANDATUM GENERALE
Decernit Sacrosancta Synodus, ut in recognoscendo Codice Iuris Canonici aptae definiantur leges, ad normam principiorum quae in hoc Decreto statuuntur, perpensis etiam animadversionibus quae vel a Commissionibus vel a Patribus Conciliaribus prolatae sunt.


{EV: 700}
[CD44 ]
Decernit insuper Sancta Synodus ut Directoria generalia de cura animarum conficiantur in usum tum Episcoporum tum parochorum, ut certae ipsis praebeantur rationes ad proprium munus pastorale facilius aptiusque obeundum.


{EV: 701}
[CD44 ]
Conficiantur etiam tum speciale Directorium de cura pastorali peculiarium fidelium coetuum pro diversis singularum nationum vel regionum adiuntis, tum Directorium de catechetica populi christiani institutione, in quo agatur de fundamentalibus eiusdem institutionis principiis et ordinatione deque elaboratione librorum ad rem pertinentium. In iis vero Directoriis conficiendis ratio item habeatur animadversionum quae sive a Commissionibus sive a Patribus Conciliaribus exhibitae sunt.


{EV: 702}
[PC1 ]
DECRETUM DE ACCOMADATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE
PERFECTAE CARITATIS per consilia evangelica prosecutionem Sacrosancta Synodus praevie ostendit, in Constitutione cui initium est «Lumen gentium», a Divini Magistri doctrina et exemplis originem ducere et tamquam praeclarum signum Regni caelestis apparere. Nunc vero, de vita ac disciplina institutorum, quorum sodales castitatem, paupertatem et oboedientiam profitentur, intendit agere eorumque necessitatibus, prout tempora nostra suadent, providere.


{EV: 703}
[PC1 ]
Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri ac mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum religiosorum succrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia, non solum ad omne opus bonum instructa (cf. 2 Tim. 3, 17) et ad opus ministerii in aedificationem Corporis Christi (cf. Eph. 4, 12) parata sit, sed etiam variis donis filiorum suorum decorata appareat sicut sponsa ornata viro suo (cf. Apoc. 21, 2) et per eam innotescat multiformis sapientia Dei (cf. Eph. 3, 10),


{EV: 704}
[PC1 ]
In tanta autem donorum varietate omnes, qui ad praxim consiliorum evangelicorum a Deo vocantur eademque fideliter profitentur, Domino se peculiariter devovent, Christum sequentes, qui virgo et pauper (cf. Mt. 8, 20; Lc. 9, 58) per oboedientiam usque ad mortem Crucis (cf. Phil. 2, 8) homines redemit et sanctificavit. Ita caritate impulsi, quam Spiritus Sanctus in cordibus eorum diffundit (cf. Rom. 5, 5), magis magisque vivunt Christo et corpori Eius quod est Ecclesia (cf. Col. 1, 24). Quo ferventius ergo tali sui donatione quae totam vitam complectitur, Christo coniunguntur, eo uberior fit vita Ecclesiae et apostolatus eius vegetius fecundatur.


{EV: 705}
[PC1 ]
Ut autem praestans valor vitae per consiliorum professionem consecratae eiusque necessarium munus in praesentis temporis adiunctis ad maius Ecclesiae bonum cedat, haec Sacra Synodus sequentia statuit, quae nonnisi principia generalia respiciunt accommodatae renovationis vitae ac disciplinae religionum atque, propria indole servata, societatum vitae communis sine votis et institutorum saecularium. Normae vero particulares pro eorumdem congrua expositione et applicatione post Concilium a competenti auctoritate statuendae sunt.


{EV: 706}
[PC2 ]
Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones. Quae renovatio, sub impulsu Spiritus Sancti et Ecclesia duce, promovenda est secundum principia quae sequuntur:


{EV: 707}
[PC2 ]
a) Cum vitae religiosae ultima norma sit Christi sequela in Evangelio proposita, haec ab omnibus institutis tamquam suprema regula habeatur.


{EV: 708}
[PC2 ]
b) In ipsum Ecclesiae bonum cedit ut instituta peculiarem suam indolem ac munus habeant. Ideo fideliter agnoscantur et serventur Fundatorum spiritus propriaque proposita, necnon sanae traditiones, quae omnia cuiusque instituti patrimonium constituunt.


{EV: 709}
[PC2 ]
c) Omnia instituta vitam Ecclesiae participent, eiusque incoepta et proposita ut in re biblica, liturgica, dogmatica, pastorali, oecumenica, missionali et sociali, iuxta propriam suam indolem, sua faciant et pro viribus foveant.


{EV: 710}
[PC2 ]
d) Instituta, de hominum temporumque condicionibus deque Ecclesiae necessitatibus, congruam cognitionem apud sodales suos promoveant; ita ut mundi huius aetatis adiuncta in lumine fidei sapienter diiudicantes, atque zelo apostolico exardescentes, efficacius hominibus subvenire valeant.


{EV: 711}
[PC2 ]
e) Cum vita religiosa ante omnia ad hoc ordinetur ut sodales Christum sequantur et Deo uniantur per professionem consiliorum evangelicorum, serio perpendendum est optimas accommodationes ad necessitates temporis nostri peractas effectum non sortiri, nisi animentur renovatione spirituali, cui semper etiam in operibus externis promovendis primae partes tribuendae sunt.


{EV: 712}
[PC3 ]
Ratio vivendi, orandi et operandi hodiernis sodalium condicionibus physicis et psychicis, necnon, prout ab indole cuiusque instituti requiritur, apostolatus necessitatibus, culturae exigentiis, circumstantiis socialibus et oeconomicis, ubique, praesertim in missionum locis, apte conveniat.


{EV: 713}
[PC3 ]
Secundum eadem criteria examini quoque subiiciatur regiminis ratio institutorum.


{EV: 714}
[PC3 ]
Quapropter constitutiones, «directoria», libri usuum, precum et caeremoniarum aliique id genus codices, congruenter recognoscantur atque, iis praescriptis suppressis quae obsoleta sint, documentis huius Sacrae Synodi aptentur.


{EV: 715}
[PC4 ]
Efficax renovatio et recta accommodatio obtineri nequeunt nisi cooperantibus omnibus instituti sodalibus.


{EV: 716}
[PC4 ]
Normas autem accommodatae renovationis statuere et leges ferre, necnon sufficienti prudentique experientiae locum dare, competentium tantum auctoritatum est, praesertim capitulorum generalium, salva, quatenus necessaria sit, approbatione Sanctae Sedis aut Ordinariorum locorum, ad normam iuris. Superiores vero, in his quae ad totius instituti sortes spectant, sodales suos apto modo consulant et audiant.


{EV: 717}
[PC4 ]
Pro accommodata renovatione monasteriorum monialium, vota et consulta etiam a consessibus foederationum aut ab aliis conventibus legitime convocatis obtineri poterunt.


{EV: 718}
[PC4 ]
Meminerint tamen omnes spem renovationis ponendam esse magis in diligentiore regulae et constitutionum observantia quam in multiplicandis legibus.


{EV: 719}
[PC5 ]
Cuiusvis instituti sodales mente recolant imprimis se professione consiliorum evangelicorum vocationi divinae responsum dedisse, ita ut, non solum peccato mortui (cf. Rom. 6, 11) sed etiam mundo renuntiantes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam Eius famulatui mancipaverunt, quod quidem constituit peculiarem quamdam consecrationem, quae in baptismatis consecratione intime radicatur eamque plenius exprimit.


{EV: 720}
[PC5 ]
Cum autem haec suiipsius donatio ab Ecclesia suscepta sit, eius etiam servitio sese sciant addictos.


{EV: 721}
[PC5 ]
Qui Dei famulatus exercitium virtutum in eis urgere ac fovere debet, praesertim humilitatis et oboedientiae, fortitudinis et castitatis, quibus Christi exinanitio (cf. Phil. 2, 7-8) simulque Eius vita in spiritu (cf. Rom. 8, 1-13) participantur.


{EV: 722}
[PC5 ]
Religiosi ergo, suae professioni fideles, omnia propter Christum dimittentes (cf. Mc. 10, 28), Ipsum tamquam unum necessarium (cf. Lc. 10, 42) sequantur (cf. Mt. 19, 21), Eius verba audientes (cf. Lc. 10, 39), de iis quae Eius sunt solliciti (cf. 1 Cor. 7, 32).


{EV: 723}
[PC5 ]
Quapropter cuiuslibet instituti sodales, Deum prae omnibus et unice quaerentes, contemplationem, qua Ei mente et corde adhaereant, cum amore apostolico, quo operi Redemptionis adsociari Regnumque Dei dilatare nitantur, coniungant oportet.


{EV: 724}
[PC6 ]
Qui evangelica consilia profitentur Deum qui nos prior dilexit (cf. 1 Io. 4, 10) ante omnia quaerant ac diligant et in omnibus rerum adiunctis fovere studeant vitam absconditam cum Christo in Deo (cf. Col. 3, 3), unde profluit et urgetur proximi dilectio in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem. Hac caritate etiam ipsa praxis consiliorum evangelicorum animatur et regitur.


{EV: 725}
[PC6 ]
Quapropter institutorum sodales spiritum orationis et orationem ipsam, haurientes e germanis spiritualitatis christianae fontibus assiduo studio colant. Imprimis vero Sacram Scripturam quotidie prae manibus habeant, ut divinarum scripturarum lectione et meditatione «eminentem scientiam Iesu Christi» (Phil. 3, 8) ediscant. Sacram Liturgiam, praesertim sacrosanctum Eucharistiae mysterium, ad mentem Ecclesiae corde et ore peragant atque ex hoc ditissimo fonte vitam spiritualem alant.


{EV: 726}
[PC6 ]
Ita in mensa divinae Legis et sacri altaris refecti Christi membra fraterne ament, pastores spiritu filiali revereantur atque diligant; magis magisque vivant et sentiant cum Ecclesia eiusque missioni totaliter se devoveant.


{EV: 727}
[PC7 ]
Instituta quae integre ad contemplationem ordinantur, ita ut eorum sodales in solitudine ac silentio, in assidua prece et alacri poenitentia soli Deo vacent, in Corpore Christi mystico, in quo «omnia... membra non eumdem actum habent» (Rom. 12, 4), quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas, praeclaram partem semper retinent. Deo enim eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant atque exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesia e decus exstant et caelestium scatebra gratiarum. At eorum ratio vivendi secundum praedicta principia et criteria accommodatae renovationis recognoscatur, sanctissime tamen servatis eorum a mundo secessu atque vitae contemplativae exercitiis propriis.


{EV: 728}
[PC8 ]
Permulta sunt in Ecclesia instituta, vel clericalia vel laicalia, variis apostolatus operibus dedita, quae donationes habent secundum gratiam quae data est eis, differentes: sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui miseretur in hilaritate (cf. Rom. 12, 5-8). «Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus» (1 Cor. 12, 4).


{EV: 729}
[PC8 ]
In istis institutis, ad ipsam naturam vitae religiosae pertinet actio apostolica et benefica utpote sanctum ministerium et opus caritatis proprium ab Ecclesia ipsis commissum eiusque nomine exercendum. Proinde tota vita religiosa sodalium spiritu apostolico imbuatur, tota vero actio apostolica religioso spiritu informetur. Ut igitur sodales vocationi suae ad Christum sequendum imprimis respondeant, ac ipsi Christo in Eius membris deserviant actio eorum apostolica ex intima cum Ipso unione procedat oportet. Inde fit ut caritas ipsa erga Deum et proximum foveatur.


{EV: 730}
[PC8 ]
Quapropter instituta illa observantias suas atque usus cum requisitis apostolatus, cui dedicantur, apte componant. Cum autem vita religiosa apostolicis operibus dedita formas multiplices induat, necesse est ut accommodata eius renovatio huiusmodi diversitatis rationem habeat, atque ut apud varia instituta sodalium vita in servitium Christi propriis eorum congruisque mediis sustentetur.


{EV: 731}
[PC9 ]
Fideliter servetur atque magis in dies elucescat in suo germano spiritu tum in Oriente tum in Occidente venerabile vitae monasticae institutum, quod praeclara merita longo saeculorum cursu in Ecclesia et in humana consortione sibi acquisivit. Monachorum praecipuum officium est divinae Maiestati humile simul ac nobile servitium praestare intra septa monasterii, sive in umbratili vita integre se divino cultui dedicent sive aliqua apostolatus vel christianae caritatis opera legitime assumpserint. Servata igitur indole propriae institutionis, antiquas beneficas traditiones renovent easque hodiernis animarum necessitatibus ita accommodent ut monasteria veluti seminaria sint aedificationis populi christiani.


{EV: 732}
[PC9 ]
Item religiones quae ex regula vel instituto vitam apostolicam intime consociant officio chorali observantiisque monasticis, ita rationem vivendi cum apostolatus sibi convenientis exigentiis componant ut suam formam vitae fideliter servent utpote quae eximio Ecclesiae bono cedat.


{EV: 733}
[PC10 ]
Vita religiosa laicalis, tam pro viris quam pro mulieribus, statum in se completum professionis consiliorum evangelicorum constituit. Quapropter illam, muneri pastorali Ecclesiae in erudienda iuventute, in aegrotis curandis aliisque ministeriis explendis tam utilem, Sacra Svnodus magni faciens, sodales in sua vocatione confirmat eosque ut hodiernis exigentiis vitam suam accommodent hortatur.


{EV: 734}
[PC10 ]
Sacra Synodus declarat nihil obstare quominus in religionibus Fratrum, firma manente earum indole laicali, ex dispositione Capituli generalis, ad subveniendum necessitatibus ministerii sacerdotalis in suis domibus, aliqui sodales sacris Ordinibus initientur.


{EV: 735}
[PC11 ]
Instituta saecularia, quamvis non sint instituta religiosa, veram tamen et completam consiliorum evangelicorum professionem in saeculo ab Ecclesia recognitam secumferunt. Quae professio viris ac mulieribus, laicis et clericis in saeculo degentibus, consecrationem confert. Proinde iidem totalem suipsius Deo dedicationem in caritate perfecta praecipue intendant et ipsa instituta propriam ac peculiarem indolem, saecularem scilicet, servent ut apostolatum in saeculo ac veluti ex saeculo, ad quem exercendum orta sunt, efficaciter et ubique adimplere valeant.


{EV: 736}
[PC11 ]
Probe tamen sciant se tantum munus obire non posse, nisi sodales accurate in rebus divinis et humanis ita instituantur, ut revera fermentum sint in mundo ad robur et incrementum Corporis Christi. Moderatores ergo serio curent de institutione praesertim spirituali sodalibus impertienda necnon de ulteriore formatione promovenda.


{EV: 737}
[PC12 ]
Castitas «propter regnum caelorum» (Mt. 19, 12 12), quam religiosi profitentur, tamquam eximium gratiae donum aestimanda est. Cor enim hominis singulari modo liberat (cf. 1 Cor. 7, 32-35), ut magis accendatur caritate erga Deum et homines universos, ideoque est peculiare signum bonorum caelestium necnon medium aptissimum quo religiosi alacriter servitio divino operibusque apostolatus sese dedicent. Sic ipsi coram omnibus Christifidelibus mirabile illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro saeculo plene manifestandum quo Ecclesia unicum sponsum Christum habet.


{EV: 738}
[PC12 ]
Oportet ergo ut religiosi, professionem suam fideliter servare studentes, verbis Domini credant et, Dei auxilio confisi, de propriis viribus ne praesumant, mortificationem sensuumque custodiam adhibeant. Media quoque naturalia ne omittant, quae mentis et corporis sanitati favent. Ita fit ut falsis doctrinis, quae continentiam perfectam tamquam impossibilem vel humano profectui nocivam ostentant, non moveantur, et omnia quae castitatem in periculum adducunt, instinctu quodam spirituali, respuant. Meminerint insuper omnes, praesertim Superiores, castitatem securius servari cum inter sodales vera dilectio fraterna in vita communi viget.


{EV: 739}
[PC12 ]
Cum observantia continentiae perfectae profundiores naturae humanae inclinationes intime attingat, candidati ad professionem castitatis ne accedant neve admittantur, nisi post probationem vere sufficientem et cum debita maturitate psychologica et affectiva. Ipsi non solum de periculis castitati occurrentibus moneantur, sed ita instruantur ut coelibatum Deo dicatum etiam in bonum integrae personae assumant.


{EV: 740}
[PC13 ]
Paupertas voluntaria propter Christi sequelam cuius est signum praesertim hodie multum aestimatum, a religiosis diligenter excolatur atque, si opus sit, novis etiam formis exprimatur. Per eam participatur paupertas Christi, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus (cf. 2 Cor. 8, 9; Mt. 8, 20).


{EV: 741}
[PC13 ]
Ad paupertatem autem religiosam quod attinet, haud sufficit in usu bonorum Superioribus subiici, sed oportet ut sodales re et spiritu sint pauperes, thesauros in caelo habentes (cf. Mt. 6, 20).


{EV: 742}
[PC13 ]
In suo quisque officio communi legi laboris se sentiant obnoxios, atque, dum ita res victui operibusque eorum necessariae comparantur, omnem indebitam sollicitudinem proiiciant et Patris caelestis Providentiae sese committant (cf. Mt. 6, 25).


{EV: 743}
[PC13 ]
Congregationes religiosae suis constitutionibus permittere possunt ut sodales bonis patrimonialibus acquisitis vel acquirendis renuntient.


{EV: 744}
[PC13 ]
Instituta ipsa, ratione habita singulorum locorum, testimonium paupertatis quasi collectivum reddere satagant et libenter ex propriis bonis aliquid conferant ad alias Ecclesiae necessitates et egenorum sustentationem, quos religiosi omnes in visceribus Christi diligant (cf. Mt. 19, 21; 25, 34-46; Iac. 2, 15-16; 1 Io. 3, 17). Institutorum provinciae ac domus aliae cum aliis in bonis temporalibus communicent, ita ut illae quae plus habent alias adiuvent quae egestatem patiuntur.


{EV: 745}
[PC13 ]
Quamvis instituta, salvis regulis et constitutionibus, ius habeant possidendi omnia necessaria ad vitam temporalem et opera, omnem tamen speciem luxus, immoderati lucri ac bonorum cumulationis vitent.


{EV: 746}
[PC14 ]
Religiosi per professionem oboedientiae plenam propriae voluntatis dedicationem veluti sacrificium sui Deo offerunt, et per illud constantius et securius divinae voluntati salvificae uniuntur. Inde ad exemplum Iesu Christi, qui venit ut faceret voluntatem Patris (cf. Io. 4, 34; 5, 30; Hebr. 10, 7; Ps. 39, 9), et «formam servi accipiens» (Phil. 2, 7) ex iis, quae passus est, didicit oboedientiam (cf. Hebr. 5, 8), religiosi, Spiritu Sancto movente, Superioribus, vices Dei gerentibus, in fide sese subiiciunt et per eos ad omnium in Christo fratrum ministerium ducuntur, sicut ipse Christus ob suam erga Patrem submissionem fratribus ministravit et animam suam posuit redemptionem pro multis (cf. Mt. 20, 28; Io. 10, 14-18). Ita, Ecclesiae servitio arctius devinciuntur et in mensuram aetatis plenitudinis Christi (cf. Eph. 4, 13) pervenire contendunt.


{EV: 747}
[PC14 ]
Sodales ergo in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem Superioribus suis ad normam regulae et constitutionum humile praestent obsequium, vires intelligentiae et voluntatis necnon naturae et gratiae dona in praeceptorum exsecutione et in expletione munerum sibi commissorum conferendo, scientes se ad aedificationem Corporis Christi secundum Dei propositum operam praestare. Sic oboedientia religiosa, nedum dignitatem personae humanae minuit, illam, ampliata libertate filiorum Dei, ad maturitatem adducit.


{EV: 748}
[PC14 ]
Superiores vero, rationem pro animabus sibi commissis reddituri (cf. Hebr. 13, 17), voluntati Dei in munere explendo dociles, in spiritu servitii pro fratribus auctoritatem exerceant, ita ut caritatem qua Deus illos diligit exprimant. Subditos regant qua filios Dei et cum respectu personae humanae, illorum voluntariam subiectionem promoventes. Ideoque speciatim debitam eis libertatem relinquant quoad poenitentiae sacramentum et conscientiae moderamen. Sodales eo perducant ut in muneribus obeundis et in inceptis suscipiendis activa atque responsabili oboedientia cooperentur. Itaque Superiores libenter sodales audiant necnon eorum conspirationem ad bonum instituti et Ecclesiae promoveant, firma tamen sua auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.


{EV: 749}
[PC14 ]
Capitula et consilia fideliter munus sibi commissum in regimine expleant atque suo quaeque modo sodalium omnium pro bono totius communitatis participationem et curam exprimant.


{EV: 750}
[PC15 ]
Vita in communi agenda, ad exemplum primaevae Ecclesiae in qua multitudo credentium erat cor unum et anima una (cf. Act. 4, 32), evangelica doctrina, Sacra Liturgia et praesertim Eucharistia refecta, in oratione et communione eiusdem spiritus perseveret (cf. Act. 2, 42). Religiosi, ut membra Christi, in fraterna conversatione honore se invicem praeveniant (cf. Rom. 12, 10), alter alterius onera portantes (cf. Gal. 6, 2). Caritate enim Dei in cordibus per Spiritum Sanctum diffusa (cf. Rom. 5, 5), communitas ut vera familia, in nomine Domini congregata, Eius praesentia gaudet (cf. Mt. 18, 20) . Caritas autem plenitudo legis est (cf. Rom. 13, 10) ac vinculum perfectionis (cf. Col. 3, 14), eaque scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam (cf. 1 Io. 3, 14). Immo fratrum unitas Christi adventum manifestat (cf. Io. 13 35; 17, 21) magnaque virtus apostolica ex ea manat.


{EV: 751}
[PC15 ]
Ut autem inter sodales intimius sit vinculum fraternitatis, illi qui conversi, cooperatores vel alio nomine vocantur, vitae et communitatis operibus arcte coniungantur. Nisi rerum adiuncta aliud vere suadeant, curandum est ut in institutis mulierum ad unum genus sororum perveniatur. Tunc illa personarum tantum retineatur diversitas, quam diversorum operum distinctio exigat ad quae sorores vel speciali Dei vocatione vel speciali aptitudine destinentur.


{EV: 752}
[PC15 ]
Virorum autem monasteria et instituta non mere laicalia pro indole sua clericos et laicos, ad normam constitutionum, admittere possunt, pari ratione paribusque iuribus et obligationibus, salvis iis quae ex ordine sacro proveniunt.


{EV: 753}
[PC16 ]
Clausura papalis pro monialibus vitae unice contemplativae firma maneat sed iuxta temporum locorumque condiciones, iisque usibus sublatis qui obsoleti sint, accommodetur, auditis ipsorum monasteriorum votis.


{EV: 754}
[PC16 ]
Aliae vero moniales operibus externis apostolatus ex instituto deditae a clausura papali eximantur, ut concredita sibi munera apostolatus melius adimplere valeant, servata tamen clausura ad normam constitutionum.


{EV: 755}
[PC17 ]
Habitus religiosus, utpote signum consecrationis, sit simplex ac modestus, pauper simul et decens, insuper valetudinis requisitis consentaneus et temporum locorumque adiunctis necnon ministerii necessitatibus accommodatus. Habitus autem tam virorum quam mulierum, qui iis normis non congruit, immutandus est.


{EV: 756}
[PC18 ]
Institutorum accommodata renovatio a sodalium institutione maxime pendet. Ideo et ipsi sodales non clerici ac religiosae apostolatus operibus immediate post noviciatum ne destinentur, sed eorum institutio religiosa et apostolica, doctrinalis et technica titulis etiam congruentibus obtentis, in aptis domibus convenienter protrahatur.


{EV: 757}
[PC18 ]
Ne vero vitae religiosae ad nostri temporis exigentias adaptatio sit mere externa, neve illi qui externo apostolatui ex instituto vacant muneri suo implendo impares inveniantur, iuxta cuiusque intellectualem dotem et personalem indolem, de vigentibus hodiernae vitae socialis moribus rationibusque sentiendi et cogitandi, congruenter instruantur. Institutio per harmonicam elementorum suorum fusionem, ita peragatur ut ad unitatem vitae sodalium conferat.


{EV: 758}
[PC18 ]
Per totam autem vitam sodales intendant hanc culturam spiritualem, doctrinalem et technicam sedulo perficere, et Superiores, pro viribus, opportunitatem, adiumenta et tempus ad hoc eis procurent.


{EV: 759}
[PC18 ]
Officium quoque est Superiorum curare ut Moderatores, Magistri spiritus et Professores optime seligantur et sedulo praeparentur.


{EV: 760}
[PC19 ]
In novis institutis condendis, necessitas vel saltem magna utilitas necnon incrementi possibilitas serio ponderandae sunt, ne incaute oriantur instituta inutilia aut sufficienti vigore non praedita. Peculiari ratione in novellis Ecclesiis formae vitae religiosae promoveantur et excolantur quae indolis morumque incolarum necnon loci consuetudinum et condicionum rationem habeant.


{EV: 761}
[PC20 ]
Instituta, opera propria fideliter retineant et adimpleant atque, attenta utilitate universae Ecclesiae et dioecesium, temporum locorum necessitatibus ea accommodent, opportunis ac etiam novis mediis adhibitis, illis autem relictis operibus, quae instituti spiritui et germanae indoli hodie minus sint consentanea.


{EV: 762}
[PC20 ]
Spiritus missionalis in institutis religiosis omnino servetur et pro cuiusque eorum indole aptetur condicionibus hodiernis, ita ut praedicatio Evangelii apud omnes gentes efficacior fiat.


{EV: 763}
[PC21 ]
Instituta vero et monasteria quae, auditis Ordinariis locorum quorum intersit, iudicio Sanctae Sedis non praebeant fundatam spem ut ulterius floreant, prohibeantur ne in posterum novicios recipiant et, si fieri possit, alii instituto vel monasterio vegetiori, quod fine et spiritu haud multum differat, uniantur.


{EV: 764}
[PC22 ]
Instituta et monasteria sui iuris, pro rei opportunitate et approbante Sancta Sede, inter se promoveant foederationes, si quodammodo ad eamdem familiam religiosam pertinent, aut uniones, si fere pares habent constitutiones et usus eodemque animantur spiritu, praesertim cum nimis sunt exigua, aut associationes, si iisdem vel similibus operibus externis incumbunt.


{EV: 765}
[PC23 ]
Favendum est conferentiis seu consiliis Superiorum maiorum a Sancta Sede erectis, quae valde conferre possunt ad finem singulorum institutorum plenius assequendum, ad efficaciorem conspirationem in bonum Ecclesiae fovendam, ad Evangelii operarios in determinato territorio aequiore modo distribuendos, necnon ad communia religiosorum negotia pertractanda, congrua instaurata coordinatione et cooperatione cum Conferentiis episcopalibus quoad exercitium apostolatus.


{EV: 766}
[PC23 ]
Huiusmodi autem conferentiae etiam pro institutis saecularibus institui possunt.


{EV: 767}
[PC24 ]
Sacerdotes educatoresque christiani seria conamina adhibeant ut vocationibus religiosis, congruenter et accurate selectis, novum detur incrementum Ecclesiae necessitatibus plane respondens. Etiam in praedicatione ordinaria saepius agatur de consiliis evangelicis et de statu religioso amplectendo. Parentes filios suos christianis moribus educando, vocationem religiosam in eorum cordibus excolant ac tueantur.


{EV: 768}
[PC24 ]
Institutis autem fas est sui notitiam, ad vocationes fovendas, divulgare atque candidatos quaerere, dummodo hoc fiat cum debita prudentia et servatis normis a Sancta Sede et Ordinario loci traditis.


{EV: 769}
[PC24 ]
Meminerint vero sodales exemplum propriae vitae optimam commendationem esse sui instituti et invitationem ad vitam religiosam capessendam.


{EV: 770}
[PC25 ]
Instituta pro quibus hae accommodatae renovationis normae statuuntur, prompto animo suae divinae vocationi et muneri suo in Ecclesia hisce temporibus respondeant. Magni enim facit Sacra Synodus genus eorum vitae, virginalis, pauperis et oboedientis, cuius Ipse Christus Dominus est exemplar firmamque spem in opera eorum abscondita et aperta tam fecunda collocat. Religiosi ergo omnes fidei integritate, caritate erga Deum et proximum, amore crucis necnon spe futurae gloriae, Christi bonum nuntium in toto mundo diffundant, ut testimonium eorum ab omnibus conspiciatur et Pater noster, qui in caelis est, glorificetur (cf. Mt. 5, 16). Ita deprecante suavissima Deipara Virgine Maria, «cuius vita omnium est disciplina»,1 ampliora quotidie incrementa capient ac uberiores salutares afferent fructus.


{EV: 771}
[OT1]
DECRETUM DE INSTITUTIONE SACERDOTALI
Prooemium
OPTATAM TOTIUS Ecclesiae renovationem probe noscens Sancta Synodus a sacerdotum ministerio, Christi spiritu animato, magna ex parte pendere, gravissimum institutionis sacerdotalis momentum proclamat, eiusque primaria quaedam principia declarat, quibus confirmentur leges iam saeculorum usu probatae in easque nova inducantur, quae huius Sancti Concilii Constitutionibus et Decretis necnon mutatis temporum rationibus respondeant. Quae sacerdotalis conformatio ob ipsam catholici sacerdotii unitatem, omnibus sacerdotibus utriusque cleri et cuiusvis ritus necessaria est; ideoque haec praescripta, quae clerum dioecesanum directe respiciunt, congrua congruis referendo, omnibus accommodanda sunt.


{EV: 772}
[OT1 ]
I. DE SACERDOTALI INSTITUTIONIS RATIONE IN SINGULIS NATIONIBUS INEUNDA
Cum in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi generales leges ferri possint, in singulis nationibus vel ritibus peculiaris «Sacerdotalis Institutionis Ratio» ineatur, ab Episcoporum Conferentiis statuenda,2 certis temporibus recognoscenda atque ab Apostolica Sede approbanda, qua leges universales ad peculiaria locorum temporumque adiuncta accommodentur, ut sacerdotalis institutio semper congruat pastoralibus necessitatibus illarum regionum in quibus ministerium exercendum sit.


{EV: 773}
[OT2 ]
II. DE VOCATIONIBUS SACERDOTALIBUS INSTANTIUS FOVENDIS
Fovendarum vocationum officium ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene christiana id provehere debet; maxime in id conferunt tum familiae, quae, spiritu fidei, caritatis et pietatis animatae, veluti primum seminarium fiunt, tum paroeciae quarum uberem vitam ipsi adolescentes participant. Magistri atque omnes qui puerorum iuvenumque institutionem quovis modo curant, praecipue Consociationes Catholicae, adolescentes sibi concreditos ita excolere studeant ut vocationem divinam percipere et libenter sequi valeant. Omnes sacerdotes zelum apostolicum in fovendis vocationibus quam maxime ostendant et propria ipsorum vita humili, operosa, laeto animo peracta, necnon mutua sacerdotali caritate et fraterna operae consortione, adolescentium animos ad sacerdotium trahant.


{EV: 774}
[OT2 ]
Episcoporum autem est in vocationibus provehendis gregem suum excitare arctamque omnium virium laborumque curare coniunctionem; eos vero quos ipsi ad sortem Domini vocatos iudicaverint, ut patres, nullis parcentes sacrificiis adiuvare.


{EV: 775}
[OT2 ]
Haec actuosa ad vocationes fovendas universi populi Dei conspiratio Divinae Providentiae actioni respondet, quae hominibus ad Christi Sacerdotium hierarchicum participandum divinitus electis congruas dotes tribuit eosque sua gratia adiuvat, dum legitimis Ecclesiae ministris committit ut idoneitate agnita, candidatos qui tantum munus recta intentione et plena libertate petierint, comprobatos vocent et Sancti Spiritus sigillo Dei cultui et Ecclesiae servitio consecrent.


{EV: 776}
[OT2 ]
Sancta Synodus tradita quidem communis cooperationis subsidia imprimis commendat uti sunt instans oratio, christiana paenitentia necnon in dies altior christifidelium institutio, sive praedicatione et catechesi sive etiam variis communicationis socialis instrumentis impertienda, qua quidem necessitas, natura et praestantia vocationis sacerdotalis declarentur. Insuper mandat ut Opera vocationum, secundum pontificia ad rem documenta, in singularum dioecesium, regionum vel nationum ambitu iam constituta vel ineunda, universam fovendarum vocationum pastoralem actionem, nullis opportunis auxiliis posthabitis quae hodiernae doctrinae psychologicae et sociologicae utiliter protulerint, methodice et cohaerenter disponant atque pari discretione ac zelo promoveant.


{EV: 777}
[OT2 ]
Opus vero fovendarum vocationum fines singularum dioecesium, nationum, familiarum religiosarum atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque ad universalis Ecclesiae necessitates respiciens illis praecipue regionibus auxilium afferat, in quibus ad Domini vineam instantius operarii advocantur.


{EV: 778}
[OT3 ]
In Seminariis Minoribus ad germina vocationis excolenda erectis alumni peculiari religiosa conformatione, imprimis apta moderatione spirituali, ad Christum Redemptorem generoso animo et puro corde sequendum componantur. Sub paterno superiorum moderamine, parentibus opportune cooperantibus, vitam ducant quae adolescentium aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae psychologiae normis plene aptetur, congrua rerum humanarum experientia et consuetudine cum propria familia non praetermissis.6 Ea praeterea quae in sequentibus de Seminariis Maioribus statuuntur, quatenus fini et rationi Seminarii Minoris conveniunt, ipsi quoque accommodentur. Studia ab alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo alibi prosequi possint, si alium vitae statum amplectantur.


{EV: 779}
[OT3 ]
Pari cura foveantur etiam germina vocationis adolescentium et iuvenum in peculiaribus Institutis quae pro locorum adiunctis Seminariorum Minorum quoque fini inserviunt, necnon eorum qui sive in aliis scholis sive ceteris educationis mediis instituuntur; ac sedulo promoveantur Instituta aliaque incoepta pro iis qui maiore aetate divinam sequuntur vocationem.


{EV: 780}
[OT4 ]
III. DE SEMINARIORUM MAIORUM ORDINATIONE
Seminaria Maiora ad sacerdotalem conformationem necessaria sunt. In eis integra alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Nostri Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur; praeparentur ergo ad ministerium verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius intelligant, meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium cultus et sanctificationis: ut orantes et sacras liturgicas celebrationes peragentes opus salutis per Sacrificium eucharisticum et Sacramenta exerceant; ad ministerium Pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui «non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45; cf. Io. 13, 12-17) et ut, omnium facti servi, plures lucrifaciant (cf. 1 Cor. 9, 19).


{EV: 781}
[OT4 ]
Quare omnes institutionis rationes, spiritualis, intellectualis, disciplinaris, consociata actione ad hunc finem pastoralem ordinentur, eique assequendo sedulam concordemque operam navent omnes moderatores et magistri, Episcopi auctoritati fideliter obsequentes.


{EV: 782}
[OT5 ]
Cum alumnorum institutio et a sapientibus legibus et maxime quidem ab idoneis educatoribus pendeat, Seminariorum moderatores et magistri ex optimis viris seligantur atque solida doctrina, congrua experientia pastorali et peculiari institutione spirituali et paedagogica diligenter praeparentur. Instituta igitur ad hunc finem assequendum vel saltem cursus apta ratione disponendi necnon Moderatorum Seminariorum conventus statutis temporibus celebrandi promoveantur oportet.


{EV: 783}
[OT5 ]
Moderatores vero et magistri persentiant quantopere a suipsorum cogitandi agendique ratione pendeat alumnorum formationis exitus; sub Rectoris ductu arctissimam spiritus et actionis consortionem ineant atque inter semetipsos et cum alumnis eam familiam constituant quae Domini orationi «Ut sint unum» (Io. 17, 11) respondeat et in alumnis propriae vocationis gaudium nutriat. Episcopus autem assidua praedilectionis cura animet eos qui in Seminario laborant ac ipsis alumnis se demonstret verum in Christo Patrem. Omnes denique sacerdotes cor dioecesis Seminarium considerent eique propriam adiutricem operam libenter praestent.


{EV: 784}
[OT6 ]
Vigilanti cura, pro singulorum aetate eorumque progressu, inquiratur de candidatorum recta intentione ac libera voluntate, de idoneitate spirituali, morali et intellectuali, de congrua physica et psychica valetudine, consideratis quoque dispositionibus a familia forsan transmissis. Expendatur quoque candidatorum capacitas sacerdotalia onera ferendi et officia pastoralia exercendi.


{EV: 785}
[OT6]
In universa autem alumnorum selectione et probatione debita semper adhibeatur animi firmitas etiamsi lugenda sit sacerdotum penuria, cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si digni promoveantur, non idonei tempestive ad alia munera obeunda paterne dirigantur atque iuventur ut vocationis suae christianae conscii, alacriter apostolatum laicalem ineant.


{EV: 786}
[OT7 ]
Ubi singulae dioeceses proprio Seminario rite instruendo impares sint, erigantur ac foveantur Seminaria pluribus dioecesibus vel universae regioni vel nationi communia, ut solidae alumnorum institutioni, quae in hac re suprema lex est habenda, efficaciore ratione consulatur. Haec vero Seminaria, si regionalia sint vel nationalia, regantur iuxta statuta ab Episcopis quorum interest condita et ab Apostolica Sede probata.


{EV: 787}
[OT7 ]
In Seminariis autem ubi multi sunt alumni, retenta regiminis et scientificae institutionis unitate, alumni apta ratione distribuantur in coetus minores ut singulorum conformationi personali melius provideatur.


{EV: 788}
[OT8 ]
IV. DE INSTITUTIONE SPIRITUALI IMPENSIUS EXCOLENDA
Institutio spiritualis cum doctrinali et pastorali arcte connectatur et, directore spiritus praecipue adiuvante, ita impertiatur, ut alumni cum Patre per Filium Eius Iesum Christum in Spiritu Sancto familiari et assidua societate vivere discant. Per sacram ordinationem Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius vitae consortione, ut amici, Ei adhaerere assuescant. Eius Mysterium Paschale ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi committendam. Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in Eucharistia et in officio divino; in Episcopo, qui eos mittit et in hominibus ad quos mittuntur praesertim pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis. Beatissimam Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo data est uti mater, filiali fiducia diligant et colant.


{EV: 789}
[OT8 ]
Enixe foveantur pietatis exercitia venerando Ecclesiae usu commendata; curandum vero est ne formatio spiritualis in iis solis consistat nec solum affectum religiosum excolat. Discant potius alumni secundum formam Evangelii vivere, in fide, spe et caritate firmari, ut in earum exercitio spiritum orationis sibi acquirant,16 vocationis suae robur et munimen consequantur, ceterarum virtutum vigorem obtineant et zelo omnes homines Christo lucrifaciendi crescant.


{EV: 790}
[OT9 ]
Mysterio Ecclesiae ab hac Sancta Synodo praecipue illustrato alumni ita imbuantur ut Christi Vicario humili et filiali caritate devincti atque, sacerdotio aucti, proprio Episcopo tamquam fidi cooperatores adhaerentes et sociam cum fratribus operam praestantes, testimonium exhibeant illius unitatis qua homines ad Christum attrahuntur. Dilatato corde participare discant in totius Ecclesiae vita secundum illud S. Augustini: «Quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum Sanctum». Clarissime intelligant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos servitio Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis vitae ratione et in sui abnegandi spiritu ita excolantur, ut etiam ea quae licita sunt, sed non expediunt, prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant.


{EV: 791}
[OT9 ]
De oneribus ab ipsis suscipiendis alumni reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate reticita; ne tamen in futura operositate periculi rationem fere unice conspiciant, sed potius ad vitam spiritualem ex ipsa eorum pastorali actione quam maxime roborandam conformentur.


{EV: 792}
[OT10 ]
Alumni qui secundum proprii ritus sanctas firmasque leges venerandam coelibatus sacerdotalis traditionem sequuntur, diligenti cura educentur ad hunc statum, in quo societati coniugali propter regnum coelorum renuntiantes (cf. Mat. 19, 12), Domino adhaerent amore indiviso novo Foederi intime congruente, futuri saeculi resurrectionis testimonium exhibent (cf. Lc. 20, 36) et aptissimum consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo exercendam, qua in ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant.22 Alte persentiant quam grato animo ille status suscipi debeat non quidem solum ut lege ecclesiastica praeceptus, sed ut pretiosum donum Dei humiliter impetrandum, cui gratia Spiritus Sancti excitante et adiuvante, libere et generose respondere properent.


{EV: 793}
[OT10 ]
Officia et dignitatem christiani matrimonii, quod amorem inter Christum et Ecclesiam repraesentat (cf. Eph. 5, 22-33), alumni debite cognoscant; perspiciant autem virginitatis Christo consecratae praecellentiam, ita ut optione mature deliberata ac magnanimi, integra corporis et animi deditione Domino se devoveant.


{EV: 794}
[OT10 ]
De periculis quae eorum castitati maxime in praesentis temporis societate occurrunt, moneantur; aptis praesidiis divinis humanisque adiuti, matrimonii renuntiationem ita integrare addiscant ut ipsorum vita et operositas ex coelibatu non modo ullum patiatur detrimentum, sed potius ipsi altius animi corporisque dominium pleniorisque maturitatis profectum acquirant atque Evangelii beatitudinem perfectius percipiant.


{EV: 795}
[OT11 ]
Christianae educationis normae sancte serventur, et recentioribus sanae psychologiae et paedagogiae inventis rite compleantur. Institutione igitur sapienter ordinata in alumnis excolenda est etiam debita maturitas humana, praecipue comprobata in quadam animi stabilitate, in facultate ferendi ponderatas decisiones atque in recta de eventibus et hominibus iudicandi ratione. Alumni propriam indolem recte componere assuescant; ad animi fortitudinem formentur et in universum illas virtutes aestimare discant quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant,25 cuiusmodi sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.


{EV: 796}
[OT11 ]
Vitae Seminarii disciplina aestimanda est non solum validum vitae communis caritatisque praesidium, sed totius institutionis necessaria pars ad sui dominium acquirendum, ad solidam personae maturitatem promovendam ceterasque animi dispositiones efformandas quae ordinatam et fructuosam Ecclesiae operositatem maxime iuvant. Ita tamen exerceatur ut fiat alumnorum interna aptitudo qua auctoritas superiorum ex intima persuasione seu propter conscientiam (cf. Rom. 13, 5) et propter supernaturales rationes suscipiatur. Disciplinae vero normae iuxta alumnorum aetatem ita applicentur ut ipsi, dum gradatim sibimetipsis moderari addiscant, libertate sapienter uti, sponte naviterque agere et cum confratribus et laicis sociam praestare operam assuescant.


{EV: 797}
[OT11 ]
Tota Seminarii ratio, pietatis et silentii studio atque mutui adiutorii sollicitudine perfusa, ita ordinetur oportet ut iam quaedam initiatio sit futurae vitae a sacerdote ducendae.


{EV: 798}
[OT12 ]
Ut spiritualis institutio solidiore ratione innitatur et alumni vocationem optione mature deliberata amplectantur, Episcoporum erit congruum instaurare temporis intervallum pro impensiore tirocinio spirituali. Eorundem quoque erit opportunitatem perpendere quandam studiorum interruptionem statuendi vel aptum tirocinium pastorale disponendi ut sacerdotii candidatorum probationi satius consulatur. Pro singularum regionum condicionibus Episcoporum pariter erit decernere de protrahenda aetate a iure communi in praesenti pro sacris ordinibus expostulata necnon deliberare de opportunitate statuendi ut alumni, expleto cursu theologico, per congruum tempus diaconalem exerceant ordinem, antequam ad sacerdotium promoveantur.


{EV: 799}
[OT13 ]
V. DE STUDIIS ECCLESIASTICIS RECOGNOSCENDIS
Antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint. Studium linguae liturgicae unicuique ritui propriae necessarium habeatur, cognitio vero congrua linguarum Sacrae Scripturae et Traditionis valde foveatur.


{EV: 800}
[OT14 ]
In ecclesiasticis studiis recognoscendis eo imprimis spectandum est ut disciplinae philosophicae et theologicae aptius componantur et concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum Mysterium Christi quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et ministerio sacerdotali praecipue operatur.


{EV: 801}
[OT14 ]
Ut haec visio ab institutionis limine cum alumnis communicetur, studia ecclesiastica inchoentur cursu introductorio per congruum tempus protrahendo. In hac studiorum initiatione Mysterium salutis ita proponatur ut alumni studiorum ecclesiasticorum sensum, ordinem eorumque finem pastoralem conspiciant simulque ad propriam vitam universam fide fundandam et penetrandam iuventur atque in vocatione deditione personali et laeto animo amplectenda firmentur.


{EV: 802}
[OT15 ]
Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter valido, ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis aetatis, praesertim earum quae in propria natione maiorem influxum exercent, necnon recentioris scientiarum progressus, ita ut alumni hodiernae aetatis indole recte percepta ad colloquium cum hominibus sui temporis opportune praeparentur.


{EV: 803}
[OT15 ]
Historia philosophiae ita tradatur ut alumni, dum variorum systematum principia ultima attingunt, ea quae ibi vera probantur teneant, errorum radices detegere eosque refellere valeant.


{EV: 804}
[OT15 ]
In ipsa docendi ratione excitetur in alumnis amor veritatis rigorose quaerendae, observandae, demonstrandae simul cum honesta agnitione limitum cognitionis humanae. Sedulo attendatur ad necessitudinem inter philosophiam et vera problemata vitae necnon quaestiones quae alumnorum mentes movent; ipsi quoque adiuventur ad perspiciendos nexus qui intercedunt inter argumenta philosophica et mysteria salutis quae in theologia superiore lumine fidei considerantur.


{EV: 805}
[OT16 ]
Disciplinae theologicae, in lumine fidei, sub Ecclesiae Magisterii ductu ita tradantur ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione accurate hauriant, profunde penetrent, propriae vitae spiritualis reddant alimentum eamque in ministerio sacerdotali annuntiare, exponere atque tueri valeant.


{EV: 806}
[OT16 ]
Sacrae Scripturae studio, quae universae theologiae veluti anima esse debet, peculiari diligentia alumni instituantur; congrua introductione praemissa, in exegeseos methodum accurate initientur, maxima divinae Revelationis themata perspiciant et in Sacris Libris quotidie legendis et meditandis incitamentum et nutrimentum recipiant.


{EV: 807}
[OT16 ]
Theologia dogmatica ita disponatur ut ipsa themata biblica primum proponantur; quid Patres Ecclesiae Orientis et Occidentis ad singulas Revelationis veritates fideliter transmittendas et enucleandas contulerint necnon ulterior dogmatis historia - considerata quoque ipsius relatione ad generalem Ecclesiae historiam - alumnis aperiatur; deinde ad mysteria salutis integre quantum fieri potest illustranda, ea ope speculationis, S. Thoma magistro, intimius penetrare eorumque nexum perspicere alumni addiscant; eademque semper in actionibus liturgicis et universa Ecclesiae vita praesentia et operantia agnoscere doceantur; atque humanorum problematum solutiones sub Revelationis luce quaerere, eius aeternas veritates mutabili rerum humanarum condicioni applicare easque modo coaevis hominibus accommodato communicare discant.


{EV: 808}
[OT16 ]
Item ceterae theologicae disciplinae ex vividiore cum Mysterio Christi et historia salutis contactu instaurentur. Specialis cura impendatur Theologiae morali perficiendae, cuius scientifica expositio, doctrina S. Scripturae magis nutrita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi. Similiter in iure canonico exponendo et in historia ecclesiastica tradenda respiciatur ad Mysterium Ecclesiae, secundum Constitutionem dogmaticam «De Ecclesia» ab hac S. Synodo promulgatam. Sacra Liturgia quae primus, isque necessarius fons spiritus vere christiani habenda est, doceatur ad mentem articulorum 15 et 16 Constitutionis de Sacra Liturgia.


{EV: 809}
[OT16 ]
Variarum regionum condicionibus opportune consideratis, manuducantur alumni ad plenius cognoscendas Ecclesias et Communitates ecclesiales a Sede Apostolica Romana seiunctas, ut unitatis redintegrationi inter universos Christianos secundum huius S. Synodi praescripta promovendae conferre valeant.


{EV: 810}
[OT16 ]
Introducantur etiam ad alias religiones cognoscendas in singulis regionibus magis vulgatas, quo melius id quod boni et veri, Deo disponente, habent, agnoscant, errores refellere discant et plenum veritatis lumen non habentibus communicare valeant.


{EV: 811}
[OT17 ]
Cum vero doctrinalis institutio non ad meram notionum communicationem, sed ad veram intimamque alumnorum formationem tendere debeat, methodi didacticae recognoscantur tum ad praelectiones, colloquia et exercitationes quod attinet, tum quoad alumnorum studium sive privatum sive in parvis coetibus excitandum. Totius institutionis unitas ac soliditas sedulo curetur, vitata nimia disciplinarum et lectionum multiplicatione atque iis quaestionibus omissis, quae vix ullum momentum retinent vel quae ad altiora academica studia remittenda sunt.


{EV: 812}
[OT18 ]
Episcoporum erit curare ut iuvenes indole, virtute et ingenio apti ad peculiaria Instituta, Facultates vel Universitates mittantur ut in scientiis sacris necnon in aliis quae opportunae videantur, sacerdotes praeparentur altiore ratione scientifica instructi, qui variis apostolatus necessitatibus satisfacere valeant; eorum vero institutio spiritualis et pastoralis, maxime si sacerdotio nondum sint aucti, nullo modo negligatur.


{EV: 813}
[OT19 ]
VI. DE INSTITUTIONE STRICTE PASTORALI PROMOVENDA
Pastoralis illa sollicitudo quae integram prorsus alumnorum institutionem informare debet, postulat etiam ut ipsi diligenter instruantur in iis quae peculiari ratione ad sacrum ministerium spectant, praesertim in catechesi et praedicatione, in cultu liturgico et sacramentorum administratione, in operibus caritatis, in officio occurrendi errantibus et incredulis, et in ceteris pastoralibus muneribus. Accurate instituantur in animarum moderandarum arte, qua universos Ecclesiae filios imprimis ad vitam christianam plene consciam et apostolicam atque ad sui status officia implenda conformare valeant; pari sollicitudine adiuvare discant religiosos et religiosas ut in propriae vocationis gratia perseverent et secundum variorum Institutorum spiritum proficiant.


{EV: 814}
[OT19 ]
In universum in alumnis congruae aptitudines excolantur, quae maxime ad dialogum cum hominibus conferunt, uti sunt capacitas alios audiendi et ad varia necessitudinis humanae adiuncta animum aperiendi in spiritu caritatis.


{EV: 815}
[OT20 ]
Subsidiis quoque uti edoceantur quae disciplinae sive paedagogicae, sive psychologicae, sive sociologicae afferre valent, iuxta rectas methodos et Auctoritatis Ecclesiasticae normas. Item ad apostolicam laicorum actionem excitandam ac fovendam accurate instruantur, necnon ad varias efficacioresque apostolatus formas promovendas; atque eo spiritu vere catholico imbuantur, quo propriae dioecesis, nationis vel ritus fines transcendere et totius Ecclesiae necessitates iuvare assuescant, animo parati ad Evangelium ubique praedicandum.


{EV: 816}
[OT21 ]
Cum vero opus sit ut alumni apostolatus exercendi artem non tantum theoretice, sed etiam practice addiscant atque propria responsabilitate et consociata opera agere valeant, iidem iam per studiorum curriculum, feriarum quoque tempore, praxi pastorali initientur per opportunas exercitationes; quae vero pro alumnorum aetate ac locorum condicione, prudenti Episcoporum iudicio, methodice et sub virorum in re pastorali peritorum ductu fieri debent, praepollente supernaturalium auxiliorum vi semper memorata.


{EV: 817}
[OT22 ]
VII. DE INSTITUTIONE POST STUDIORUM CURRICULUM PERFICIENDA
Cum sacerdotalis institutio, ob recentioris potissimum societatis rerum adiuncta, etiam studiorum in Seminariis curriculo absoluto prosequenda atque perficienda sit, Conferentiarum Episcoporum erit in singulis nationibus aptiora media adhibere, cuiusmodi sunt pastoralia Instituta cum paroeciis opportune selectis cooperantia, conventus statis temporibus cogendi et accommodatae exercitationes quarum ope iunior clerus sub aspectu spirituali, intellectuali et pastorali in sacerdotalem vitam atque apostolicam operositatem gradatim introducatur easque in dies magis renovare ac fovere valeat.


{EV: 818}
[OT22 ]
CONCLUSIO
Huius Sanctae Synodi Patres, opus a Concilio Tridentino inchoatum prosequentes, dum Seminariorum moderatoribus et magistris fidenter concredunt munus futuros Christi sacerdotes efformandi in spiritu renovationis ab hac Sacrosancta Synodo promotae, eos qui ad sacerdotale ministerium se praeparant, vehementer hortantur ut ipsi spem Ecclesiae animarumque salutem sibi committi persentiant atque huius Decreti normas libenti animo suscipientes, fructus qui semper maneant, uberrimos afferant.


{EV: 819}
[GE]
DECLARATIO DE EDUCATIONE CHRISTIANA
Proemium
GRAVISSIMUM EDUCATIONIS momentum in vita hominis eiusque influxum semper maiorem in socialem huius aetatis progressum Sancta Oecumenica Synodus attente perpendit. Re quidem vera iuvenum educatio, immo adultorum quoque continua quaedam institutio, cum facilior tum urgentior redditur temporis nostri adiunctis. Homines enim propriae dignitatis et officii plenius conscii, vitam socialem ac praesertim oeconomicam et politicam actuosius in dies participare praeoptant; mirabiles artis technicae et inquisitionis scientificae progressus, nova communicationis socialis subsidia opportunitatem praebent hominibus, maiore interdum temporis spatio ab occupationibus liberi fruentibus, facilius ad patrimonium mentis animique culturae accedendi atque arctiore tum coetuum tum ipsorum populorum necessitudine mutuo se complendi.


{EV: 820}
[GE]
Proinde ubique conatus fiunt ad opus educationis magis magisque promovendum; hominum, et peculiariter puerorum atque parentum, iura primaria educationem respicientia declarantur et publicis documentis consignantur; alumnorum numero celeriter crescente, late multiplicantur et perficiuntur scholae atque alia educationis instituta conduntur; novis experimentis excoluntur educationis et instructionis methodi; magni quidem ponderis peraguntur nisus ad eas omnibus hominibus procurandas, licet permulti pueri et iuvenes institutione etiam fundamentali adhuc priventur et tot alii apta educatione, in qua simul veritas et caritas excoluntur, careant.


{EV: 821}
[GE]
Cum vero Sancta Mater Ecclesia ad mandatum implendum a divino suo Conditore acceptum, mysterium nempe salutis omnibus hominibus nuntiandi et omnia instaurandi in Christo, integram hominis vitam etiam terrenam quatenus cum vocatione coelesti connexam curare debeat, in educationis progressu atque amplificatione partes suas habet. Proinde S. Synodus de educatione christiana praesertim in scholis fundamentalia quaedam principia declarat, quae a speciali post Concilium Commissione fusius evolvenda erunt atque ab Episcoporum Conferentiis ad diversas regionum condiciones applicanda.


{EV: 822}
[GE1 ]
Omnibus hominibus cuiusvis stirpis, condicionis et aetatis utpote dignitate personae pollentibus, ius est inalienabile ad educationem, proprio fini respondentem, propriae indoli, sexus differentiae, culturae patriisque traditionibus accommodatam et simul fraternae cum aliis populis consortioni apertam ad veram unitatem et pacem in terris fovendam. Vera autem educatio prosequitur formationem personae humanae in ordine ad finem eius ultimum et simul ad bonum societatum, quarum homo membrum exstat et in quarum officiis, adultus effectus, partem habebit.


{EV: 823}
[GE1 ]
Pueri igitur et adolescentes, ratione habita progressus scientiae psychologicae, paedagogicae et didacticae adiuventur oportet ad dotes physicas, morales et intellectuales harmonice evolvendas, ad gradatim acquirendum perfectiorem sensum responsabilitatis in propria vita continuo nisu recte excolenda et in vera libertate prosequenda, obstaculis magno et constanti animo superatis. Positiva et prudenti educatione sexuali progrediente aetate instituantur. Praeterea ad vitam socialem participandam ita conformentur ut, instrumentis necessariis et opportunis rite instructi, in varios humanae communitatis coetus actuose sese inserere valeant, colloquio cum aliis aperiantur communique bono provehendo operam libenter navent.


{EV: 824}
[GE1 ]
Similiter Sancta Synodus declarat pueris ac adolescentibus ius esse ut in valoribus moralibus recta conscientia aestimandis et adhaesione personali amplectendis necnon in Deo perfectius cognoscendo et diligendo instimulentur. Ideoque enixe rogat omnes qui vel populorum regimen tenent vel educationi praesunt, ut curent ne umquam iuventus hoc sacro iure privetur. Filios autem Ecclesiae exhortatur ut generoso animo operam praestent in universo educationis campo, praesertim hunc in finem ut congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes ubique terrarum citius extendi possint.


{EV: 825}
[GE2 ]
Omnibus christianis, quippe qui, per regenerationem ex aqua et Spiritu Sancto nova creatura effecti,8 filii Dei nominentur et sint, ius est ad educationem christianam. Quae quidem non solum maturitatem humanae personae modo descriptam prosequitur, sed eo principaliter spectat ut baptizati dum in cognitionem mysterii salutis gradatim introducuntur, accepti fidei doni in dies magis conscii fiant; Deum Patrem in spiritu et veritate adorare (cf. Io. 4, 23) praeprimis in actione liturgica addiscant, ad propriam vitam secundum novum hominem in iustitia et sanctitate veritatis (Eph. 4, 22-24) gerendam conformentur; ita quidem occurrant in virum perfectum, in aetatem plenitudinis Christi (cf. Eph. 4, 13) et augmento corporis mystici operam praestent. Iidem insuper suae vocationis conscii tum spei quae in eis est (cf. 1 Petr. 3, 15), testimonium exhibere tum christianam mundi conformationem adiuvare consuescant, qua naturales valores in completa hominis a Christo redempti consideratione assumpti, ad totius societatis bonum conferant.9 Quare haec S. Synodus animarum Pastoribus gravissimum recolit officium omnia disponendi ut hac educatione christiana omnes fideles fruantur, praeprimis iuvenes qui spes sunt Ecclesiae.


{EV: 826}
[GE3 ]
Parentes, cum vitam filiis contulerint, prolem educandi gravissima obligatione tenentur et ideo primi et praecipui eorum educatores agnoscendi sunt. Quod munus educationis tanti ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri possit. Parentum enim est talem familiae ambitum amore, pietate erga Deum et homines animatum creare qui integrae filiorum educationi personali et sociali faveat. Familia proinde est prima schola virtutum socialium quibus indigent omnes societates. Maxime vero in christiana familia, matrimonii sacramenti gratia et officio ditata, filii iam a prima aetate secundum fidem in baptismo receptam Deum percipere et colere atque proximum diligere doceantur oportet; ibidem primam inveniunt experientiam et sanae societatis humanae et Ecclesiae; per familiam denique in civilem hominum consortionem et in populum Dei sensim introducuntur. Persentiant igitur parentes quanti momenti sit familia vere christiana pro vita et progressu ipsius populi Dei.


{EV: 827}
[GE3 ]
Educationis impertiendae munus primario familiae competens totius societatis auxiliis indiget. Praeter igitur iura parentum ceterorumque quibus ipsi partem in munere educationis concredunt, certa quidem officia et iura competunt societati civili, quatenus eius est ea ordinare quae ad bonum commune temporale requiruntur. Ad eius munera pertinet educationem iuventutis pluribus modis provehere: parentum scilicet aliorumque qui in educatione partes habent officia et iura tueri eisque adiumenta praebere; iuxta subsidiarii officii principium, deficientibus parentum aliarumque societatum incoeptis, educationis opus, attentis quidem parentum votis, perficere; insuper, quatenus bonum commune postulat, scholas et instituta propria condere.


{EV: 828}
[GE3 ]
Singulari demum ratione officium educandi ad Ecclesiam spectat, non solum quia humana quoque societas educationis tradendae capax agnoscenda est, sed maxime quia munus habet viam salutis omnibus hominibus annuntiandi, credentibus vitam Christi communicandi eosque continua sollicitudine adiuvandi ut ad huius vitae plenitudinem pervenire valeant.14 His igitur filiis suis tanquam Mater eam praestare Ecclesia tenetur educationem, qua tota eorum vita spiritu Christi imbuatur, simul autem omnibus populis suam operam praebet ad promovendam integram personae humanae perfectionem, ad bonum quoque societatis terrestris atque ad aedificationem mundi humanius configurandi.


{EV: 829}
[GE4 ]
In munere suo educationis explendo Ecclesia de omnibus aptis subsidiis sollicita, praecipue de eis curat quae ipsi sunt propria, quorum primum est institutio catechetica quae fidem illuminat et roborat, vitam secundum spiritum Christi nutrit, ad mysterii liturgici consciam et actuosam participationem conducit atque ad actionem apostolicam excitat. Ecclesia magni facit et suo spiritu penetrare et elevare quaerit cetera quoque auxilia, quae ad commune hominum patrimonium pertinent quaeque ad animos excolendos hominesque formandos magnopere conferunt, uti sunt communicationis socialis instrumenta, multiplices animi corporisque exercitationum coetus, iuvenum consociationes atque praesertim scholae.


{EV: 830}
[GE5 ]
Inter omnia educationis instrumenta peculiare momentum habet schola, quae vi suae missionis dum facultates intellectuales assidua cura excolit, recte iudicandi capacitatem evolvit, in patrimonium culturae a generationibus praeteritis acquisitum introducit, sensum valorum promovet, vitam professionalem praeparat, inter alumnos diversae indolis et condicionis amicalem consortionem pariens mutuam se comprehendendi dispositionem fovet; insuper velut quoddam centrum constituit cuius operositatem et profectum una participare debent familiae, magistri, varii generis consociationes vitam culturalem, civicam, religiosam promoventes, societas civilis, et tota communitas humana.


{EV: 831}
[GE5 ]
Pulchra igitur et gravis quidem ponderis est vocatio illorum omnium qui parentes in eorundem officio implendo iuvantes et communitatis humanae vices gerentes, munus educandi in scholis suscipiunt; quae vocatio peculiares mentis et cordis dotes, diligentissimam praeparationem, continuam renovationis et adaptationis promptitudinem expostulat.


{EV: 832}
[GE6 ]
Parentes quibus primum et inalienabile officium et ius est filios educandi, in scholis eligendis vera libertate gaudeant oportet. Potestas publica igitur cuius est civium libertates tueri et defendere, iustitiae distributivae consulens curare debet, ut subsidia publica ita erogentur ut parentes pro filiis suis scholas, secundum conscientiam suam, vere libere selegere valeant.


{EV: 833}
[GE6 ]
Ceterum rei publicae est providere ut omnes cives ad congruam culturae participationem accedere valeant atque ad officia et iura civilia exercenda debite praeparentur. Ipsa igitur res publica ius puerorum ad adaequatam educationem scholarem tutari, magistrorum capacitati studiorumque praestantiae vigilare, alumnorum sanitati consulere atque in genere integrum scholarum opus promovere debet, principio subsidiarii officii prae oculis habito et ideo quovis excluso scholarum monopolio, quod nativis humanae personae iuribus, ipsius quoque culturae profectui et divulgationi, pacificae civium consortioni necnon pluralismo in permultis societatibus hodie vigenti adversatur.


{EV: 834}
[GE6 ]
Christifideles vero S. Synodus hortatur ut sive ad aptas educationis methodos studiorumque rationem inveniendas, sive ad magistros efformandos qui iuvenes recte educare valeant, auxiliatricem operam ultro praestent atque, parentum praesertim consociationibus, universum scholae munus et praecipue educationem moralem in ea tradendam suis adiumentis prosequantur.


{EV: 835}
[GE7 ]
Gravissimum praeterea officium persentiens moralem et religiosam educationem omnium suorum filiorum sedulo curandi, Ecclesia peculiari suo affectu et adiutorio praesens sit oportet iis plurimis qui in scholis non catholicis instituuntur; tum per testimonium vitae eorum qui eos docent et moderantur, tum per condiscipulorum apostolicam actionem, tum maxime per ministerium sacerdotum et laicorum qui eis doctrinam salutis tradunt, ratione aetati et adiunctis accommodata et spirituale auxilium praebent opportunis incoeptis pro rerum temporumque condicione.


{EV: 836}
[GE7 ]
Parentibus autem grave recolit officium quod eis competit omnia disponendi vel etiam exigendi ut filii sui illis auxiliis frui possint et formatione christiana harmonico gressu cum profana progrediantur. Propterea Ecclesia illas auctoritates et societates civiles dilaudat, quae pluralismi hodiernae societatis ratione habita et debitae libertati religiosae consulentes, familias adiuvant ut educatio filiorum in omnibus scholis secundum propria familiarum principia moralia et religiosa impertiri possit.


{EV: 837}
[GE8 ]
Ecclesiae praesentia in scholarum campo ostenditur peculiari ratione per scholam catholicam. Ea quidem non minus quam aliae scholae fines culturales et humanam iuvenum formationem prosequitur. Proprium autem illius est communitatis scholaris ambitum, spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adolescentes adiuvare ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam quae per baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis postremo ordinare ita ut cognitio quam alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur. Ita quidem schola catholica, dum progredientis aetatis condicionibus sicut oportet se aperit, suos alumnos ad civitatis terrestris bonum efficaciter provehendum educat et ad servitium pro Regno Dei dilatando praeparat, ut exemplaris et apostolicae vitae exercitio salutare veluti fermentum humanae communitatis efficiantur.


{EV: 838}
[GE8 ]
Schola catholica igitur cum ad Populi Dei missionem explendam tantopere conferre et dialogo inter Ecclesiam et hominum communitatem, in ipsorum mutuum beneficium, inservire valeat, nostris quoque rerum adiunctis suum gravissimum retinet momentum. Quare haec S. Synodus ius Ecclesiae scholas cuiusvis ordinis et gradus libere condendi atque regendi, in plurimis Magisterii documentis iam declaratum, denuo proclamat, in memoriam revocans huiusmodi iuris exercitium libertati quoque conscientiae et parentum iuribus tuendis necnon ipsius culturae profectui summopere conferre.


{EV: 839}
[GE8 ]
Meminerint autem Magistri se quam maxime esse auctores ut schola catholica sua proposita et incoepta ad rem deducere valeat. Peculiari ergo iidem praeparentur sollicitudine ut scientia tum profana tum religiosa idoneis titulis comprobata sint praediti et arte educandi progredientis aetatis inventis congruente ditati. Caritate sibi vicissim et discipulis devincti atque spiritu apostolico imbuti, tam vita quam doctrina testimonium exhibeant unico Magistro Christo. Sociam, imprimis cum parentibus praestent operam; una cum ipsis debitam in universa educatione habeant rationem discriminis sexus et finis proprii utrique sexui in familia et in societate a divina providentia praestituti, personalem ipsorum alumnorum actionem excitare satagant eosque, absoluto curriculo scholari, consilio, amicitia, peculiaribus quoque conditis associationibus vero spiritu ecclesiali ditatis prosequi pergant. Horum magistrorum ministerium veri nominis apostolatum, nostris quoque temporibus maxime congruentem et necessarium . Synodus declarat, simulque verum servitium societati praestitum. Parentibus vero catholicis officium memorat liberos suos concredendi, quando et ubi possunt, scholis catholicis, eas pro viribus sustinendi et cum eis in bonum filiorum suorum collaborandi.


{EV: 840}
[GE8 ]
GE9 Huic scholae catholicae imagini omnes scholae ab Ecclesia quavis ratione dependentes pro viribus conformentur oportet, licet schola catholica pro locorum adiunctis varias formas induere possit. Carissimas sane sibi habet Ecclesia etiam scholas catholicas quae in novarum ecclesiarum praesertim territoriis ab alumnis quoque non catholicis frequentantur.


{EV: 841}
[GE8 ]
Ceterum in scholis catholicis constituendis et ordinandis progredientis aetatis necessitatibus consulendum est. Propterea, dum fovendae manent scholae quae inferioris et medii ordinis sunt atque educationis fundamentum constituunt, magni quoque faciendae sunt illae quae ab hodiernis condicionibus peculiari ratione requiruntur, ut sunt scholae quae professionales et technicae nuncupantur, instituta erudiendis adultis, socialibus auxiliis provehendis necnon iis, qui ob naturae defectum peculiari cura indigent, destinata atque scholae in quibus magistri tum pro institutione religiosa tum pro aliis educationis formis praeparantur.


{EV: 842}
[GE8 ]
Sancta Synodus Ecclesiae Pastores necnon omnes christifideles vehementer hortatur ut, nullis praetermissis sacrificiis, scholas catholicas adiuvent in earundem munere in dies perfectius explendo et praeprimis in curandis necessitatibus eorum qui bonis temporalibus sunt pauperes vel familiae adiutorio et affectu privantur vel a dono fidei sunt alieni.


{EV: 843}
[GE10 ]
Altioris ordinis pariter scholas, praesertim Universitates et Facultates Ecclesia sedula prosequitur cura. Quin etiam in iis quae ab ipsa dependent, organica ratione intendit ut singulae disciplinae propriis principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut profundior in dies earum intelligentia obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, Ecclesiae Doctorum, praesertim S. Thomae Aquinatis vestigia premendo.31 Ita quidem veluti publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in toto culturae altioris promovendae studio atque horum institutorum alumni formentur homines doctrina vere praestantes, gravioribus officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes.


{EV: 844}
[GE10 ]
In Universitatibus Catholicis in quibus nulla Facultas S. Theologiae exstet, Institutum habeatur vel Cathedra S. Theologiae, in qua lectiones laicis quoque alumnis accommodatae tradantur. Cum scientiae per investigationes peculiares altioris scientifici momenti praecipue proficiant, in Universitatibus et Facultatibus catholicis Instituta maxime foveantur, quae primario investigationi scientificae promovendae inserviant.


{EV: 845}
[GE10 ]
Sancta Synodus valde commendat ut Universitates et Facultates catholicae in diversis terrae partibus convenienter distributae, promoveantur, ita tamen ut non numero, sed doctrinae studio eniteant; eorumque aditus facile pateat alumnis maioris spei, etsi tenuioris fortunae, iis praesertim qui e novis adveniant nationibus.


{EV: 846}
[GE10 ]
Quandoquidem sors societatis et ipsius Ecclesiae cum iuvenum altiora studia excolentium profectu intime connectitur, Ecclesiae Pastores non tantum impensam habeant curam de vita spirituali alumnorum qui Universitates Catholicas frequentant; sed de formatione spirituali omnium filiorum suorum solliciti, inter Episcopos consiliis opportune collatis, provideant ut etiam apud Universitates non catholicas convictus et centra universitaria catholica habeantur, in quibus sacerdotes, religiosi et laici, accurate selecti et praeparati, iuventuti universitariae spirituale et intellectuale adiutorium praebeant permanens. Iuvenes autem melioris ingenii sive catholicarum sive aliarum Universitatum, qui ad docendum et investigandum apti videantur, peculiari cura excolantur et ad magisteria suscipienda promoveantur.


{EV: 847}
[GE11 ]
A scientiarum sacrarum Facultatum operositate plurimum exspectat Ecclesia. Ipsis enim concredit gravissimum officium proprios alumnos praeparandi non solum ad ministerium sacerdotale sed maxime sive ad docendum in superiorum studiorum ecclesiasticorum sedibus sive ad disciplinas propria ope promovendas sive ad magis ardua apostolatus intellectualis munera suscipienda. Ipsarum Facultatum item est varias sacrarum disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut profundior in dies Sacrae Revelationis intellectus obtineatur, patrimonium sapientiae christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus cum fratribus seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a doctrinarum progressu exortis respondeatur.


{EV: 848}
[GE11 ]
Quare ecclesiasticae Facultates, propriis ipsarum legibus opportune recognitis, scientias sacras et cum sacris connexas impense promoveant et recentioribus quoque methodis et auxiliis adhibitis, ad altiores investigationes auditores instituant.


{EV: 849}
[GE12 ]
Cum cooperatio, quae in ordine dioecesano, nationali et internationali altius in dies urgetur et invalescit, etiam in re scholastica maxime sit necessaria, omni ope curandum est ut inter scholas catholicas apta foveatur coordinatio, atque inter easdem ceterasque scholas provehatur collaboratio, quam universae hominum communitatis bonum requirit.


{EV: 850}
[GE12 ]
Ex maiore coordinatione sociaque opera praecipue in Institutorum academicorum ambitu uberiores fructus percipientur. In omni igitur Universitate variae Facultates mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam. Ipsae quoque Universitates mutua inter sese operae coniunctione conspirent, conventus internationales una simul promovendo, scientificas pervestigationes inter sese distribuendo, inventa vicissim communicando ac magistros ad tempus permutando inter se ceteraque quae ad maiorem adiutricem operam conferunt provehendo.


{EV: 851}
[GE12 ]
CONCLUSIO
S. Synodus ipsos iuvenes enixe hortatur ut praestantiae muneris educandi conscii, ad illud suscipiendum generoso animo sint parati, in illis praesertim regionibus in quibus ob magistrorum inopiam iuventutis educatio in discrimine est.


{EV: 852}
[GE12 ]
Eadem S. Synodus, dum gratissimam se profitetur erga sacerdotes, religiosos, religiosas et laicos, qui evangelica sui deditione in praecellens educationis et scholarum cuiusvis generis et gradus opus incumbunt, eos hortatur ut in suscepto munere generose perseverent atque in alumnis spiritu Christi imbuendis, in paedagogica arte et in scientiarum studio ita excellere nitantur ut non solum internam Ecclesiae renovationem promoveant, sed eius beneficam praesentiam in mundo hodierno praesertim intellectuali servent et augeant.


{EV: 853}
[NA1 ]
DECLARATIO DE ECCLESIAE HABITUDINE AD RELIGIONES NON-CHRISTIANAS
NOSTRA AETATE, in qua genus humanum in dies arctius unitur et necessitudines inter varios populos augentur, Ecclesia attentius considerat quae sit sua habitudo ad religiones nonchristianas. In suo munere unitatem et caritatem inter homines, immo et inter gentes, fovendi ea imprimis hic considerat quae hominibus sunt communia et ad mutuum consortium ducunt.


{EV: 854}
[NA1 ]
Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate Sancta, quam claritas Dei illuminabit, ubi gentes ambulabunt in lumine eius.


{EV: 855}
[NA1 ]
Homines a variis religionibus responsum exspectant de reconditis condicionis humanae aenigmatibus, quae sicut olim et hodie corda hominum intime commovent: quid sit homo, quis sensus et finis vitae nostrae, quid bonum et quid peccatum, quem ortum habeant dolores et quem finem, quae sit via ad veram felicitatem obtinendam, quid mors, iudicium et retributio post mortem, quid demum illud ultimum et ineffabile mysterium quod nostram existentiam amplectitur, ex quo ortum sumimus et quo tendimus.


{EV: 856}
[NA2 ]
Iam ab antiquo usque ad tempus hodiernum apud diversas gentes invenitur quaedam perceptio illius arcanae virtutis, quae cursui rerum et eventibus vitae humanae praesens est, immo aliquando agnitio Summi Numinis vel etiam Patris. Quae perceptio atque agnitio vitam earum intimo sensu religioso penetrant. Religiones vero cum progressu culturae connexae subtilioribus notionibus et lingua magis exculta ad easdem quaestiones respondere satagunt. Ita in Hinduismo homines mysterium divinum scrutantur et exprimunt inexhausta fecunditate mythorum et acutis conatibus philosophiae, atque liberationem quaerunt ab angustiis nostrae condicionis vel per formas vitae asceticae vel per profundam meditationem vel per refugium ad Deum cum amore et confidentia. In Buddhismo secundum varias eius formas radicalis insufficientia mundi huius mutabilis agnoscitur et via docetur qua homines, animo devoto et confidente, sive statum perfectae liberationis acquirere, sive, vel propriis conatibus vel superiore auxilio innixi, ad summam illuminationem pertingere valeant. Sic ceterae quoque religiones, quae per totum mundum inveniuntur, inquietudini cordis hominum variis modis occurrere nituntur proponendo vias, doctrinas scilicet ac praecepta vitae, necnon ritus sacros.


{EV: 857}
[NA2 ]
Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines. Annuntiat vero et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui est «via et veritas et vita» (Io. 14, 6), in quo homines plenitudinem vitae religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit.


{EV: 858}
[NA2 ]
Filios suos igitur hortatur, ut cum prudentia et caritate per colloquia et collaborationem cum asseclis aliarum religionum, fidem et vitam christianam testantes, illa bona spiritualia et moralia necnon illos valores socio-culturales, quae apud eos inveniuntur, agnoscant, servent et promoveant.


{EV: 859}
[NA3 ]
Ecclesia cum aestimatione quoque Muslimos respicit qui unicum Deum adorant, viventem et subsistentem, misericordem et omnipotentem, Creatorem caeli et terrae, homines allocutum, cuius occultis etiam decretis toto animo se submittere student, sicut Deo se submisit Abraham ad quem fides islamica libenter sese refert. Iesum, quem quidem ut Deum non agnoscunt, ut prophetam tamen venerantur, matremque eius virginalem honorant Mariam et aliquando eam devote etiam invocant. Diem insuper iudicii expectant cum Deus omnes homines resuscitatos remunerabit. Exinde vitam moralem aestimant et Deum maxime in oratione, eleemosynis et ieiunio colunt.


{EV: 860}
[NA3 ]
Quodsi in decursu saeculorum inter Christianos et Muslimos non paucae dissensiones et inimicitiae exortae sint, Sacrosancta Synodus omnes exhortatur, ut, praeterita obliviscentes, se ad comprehensionem mutuam sincere exerceant et pro omnibus hominibus iustitiam socialem, bona moralia necnon pacem et libertatem communiter tueantur et promoveant.


{EV: 861}
[NA4 ]
Mysterium Ecclesiae perscrutans, Sacra haec Synodus meminit vinculi, quo populus Novi Testamenti cum stirpe Abrahae spiritualiter coniunctus est.


{EV: 862}
[NA4 ]
Ecclesia enim Christi agnoscit fidei et electionis suae initia iam apud Patriarchas, Moysen et Prophetas, iuxta salutare Dei mysterium, inveniri. Confitetur omnes Christifideles, Abrahae filios secundum fidem, in eiusdem Patriarchae vocatione includi et salutem Ecclesiae in populi electi exitu de terra servitutis mystice praesignari. Quare nequit Ecclesia oblivisci se per populum illum, quocum Deus ex ineffabili misericordia sua Antiquum Foedus inire dignatus est, Revelationem Veteris Testamenti accepisse et nutriri radice bonae olivae, in quam inserti sunt rami oleastri Gentium. Credit enim Ecclesia Christum, Pacem nostram, per crucem Iudaeos et Gentes reconciliasse et utraque in Semetipso fecisse unum.


{EV: 863}
[NA4 ]
Semper quoque prae oculis habet Ecclesia verba Apostoli Pauli de cognatis eius, «quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres et ex quibus est Christus secundum carnem» (Rom. 9, 4-5), filius Mariae Virginis. Recordatur etiam ex populo iudaico natos esse Apostolos, Ecclesiae fundamenta et columnas, atque plurimos illos primos discipulos, qui Evangelium Christi mundo annuntiaverunt.


{EV: 864}
[NA4 ]
Teste Sacra Scriptura, Ierusalem tempus visitationis suae non cognovit, atque Iudaei magna parte Evangelium non acceperunt, immo non pauci diffusioni eius se opposuerunt. Nihilominus, secundum Apostolum, Iudaei Deo, cuius dona et vocatio sine paenitentia sunt, adhuc carissimi manent propter Patres. Una cum Prophetis eodemque Apostolo Ecclesia diem Deo soli notum expectat, quo populi omnes una voce Dominum invocabunt et «servient ei umero uno» (Soph. 3, 9).


{EV: 865}
[NA4 ]
Cum igitur adeo magnum sit patrimonium spirituale Christianis et Iudaeis commune, Sacra haec Synodus mutuam utriusque cognitionem et aestimationem, quae praesertim studiis biblicis et theologicis atque fraternis colloquiis obtinetur, fovere vult et commendare.


{EV: 866}
[NA4 ]
Etsi auctoritates Iudaeorum cum suis asseclis mortem Christi urserunt, tamen ea quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibus, nec Iudaeis hodiernis imputari possunt. Licet autem Ecclesia sit novus populus Dei, Iudaei tamen neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex Sacris Litteris sequatur. Ideo curent omnes ne in catechesi et in verbi Dei praedicatione habenda quidquam doceant, quod cum veritate evangelica et spiritu Christi non congruat.


{EV: 867}
[NA4 ]
Praeterea, Ecclesia, quae omnes persecutiones in quosvis homines reprobat, memor communis cum Iudaeis patrimonii, nec rationibus politicis sed religiosa caritate evangelica impulsa, odia, persecutiones, antisemitismi manifestationes, quovis tempore et a quibusvis in Iudaeos habita, deplorat.


{EV: 868}
[NA4 ]
Ceterum Christus, uti semper tenuit et tenet Ecclesia, propter peccata omnium hominum voluntarie passionem suam et mortem immensa caritate obiit, ut omnes salutem consequantur. Ecclesiae praedicantis ergo est annuntiare crucem Christi tamquam signum universalis Dei amoris et fontem omnis gratiae.


{EV: 869}
[NA5 ]
Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad imaginem Dei creatos, fraterne nos gerere renuimus. Habitudo hominis ad Deum Patrem et habitudo hominis ad homines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicat: «qui non diligit, non novit Deum» (1 Io. 4, 8).


{EV: 870}
[NA5 ]
Fundamentum ergo tollitur omni theoriae vel praxi quae inter hominem et hominem, inter gentem et gentem, discrimen quoad humanam dignitatem et iura exinde dimanantia inducit.


{EV: 871}
[NA5 ]
Ecclesia igitur quamvis hominum discriminationem aut vexationem stirpis vel coloris, condicionis vel religionis causa factam tamquam a Christi mente alienam, reprobat. Proinde, Christifideles Sacra Synodus, vestigia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli premens, ardenter obsecrat ut «conversationem... inter gentes habentes bonam» (1 Pt. 2, 12), si fieri potest, quod in eis est cum omnibus hominibus pacem habeant,14 ita ut vere sint filii Patris qui in caelis est.


{EV: 872}
[DV1 ]
CONSTITUTIO DOGMATICA DE DIVINA REVELATIONE
Prooemium
DEI VERBUM religiose audiens et fidenter proclamans, Sacrosancta Synodus verbis S. Ioannis obsequitur dicentis: «Adnuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem et apparuit nobis: quod vidimus et audivimus adnuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo» (1 Io. 1, 2-3). Propterea, Conciliorum Tridentini et Vaticani I inhaerens vestigiis, genuinam de divina revelatione ac de eius transmissione doctrinam proponere intendit, ut salutis praeconio mundus universus audiendo credat, credendo speret, sperando amet.


{EV: 873}
[DV2 ]
CAPUT I. DE IPSA REVELATIONE
Placuit Deo in sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis suae (cf. Eph. 1, 9), quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur (cf. Eph. 2, 18; 2 Petr. 1, 4). Hac itaque revelatione Deus invisibilis (cf. Col. 1, 15; 1 Tim. 1, 17) ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex. 33, 11; Io. 15, 1415) et cum eis conversatur (cf. Bar. 3, 38), ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat. Haec revelationis oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut opera, in historia salutis a Deo patrata, doctrinam et res verbis significatas manifestent ac corroborent, verba autem opera proclament et mysterium in eis contentum elucident. Intima autem per hanc revelationem tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit.


{EV: 874}
[DV3 ]
Deus, per Verbum omnia creans (cf. Io. 1, 3) et conservans, in rebus creatis perenne sui testimonium hominibus praebet (cf. Rom. 1,19-20) et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit. Post eorum autem lapsum eos, redemptione promissa, in spem salutis erexit (cf. Gen. 3,15), et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret (cf. Rom. 2, 6-7). Suo autem tempore Abraham vocavit, ut faceret eum in gentem magnam (cf. Gen. 12, 2-3), quam post Patriarchas per Moysen et Prophetas erudivit ad se solum Deum vivum et verum, providum Patrem et iudicem iustum agnoscendum, et ad promissum Salvatorem expectandum, atque ita per saecula viam Evangelio praeparavit.


{EV: 875}
[DV4 ]
Postquam vero multifariam multisque modis Deus locutus est in Prophetis, «novissime diebus istis locutus est nobis in Filio» (Hebr. 1, 1-2). Misit enim Filium suum, aeternum scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut inter homines habitaret iisque intima dei enarraret (cf. Io. 1, 1-18). Iesus Christus ergo, Verbum caro factum? «homo ad homines» missus, 3 «verba Dei loquitur» (Io. 3, 34), et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io. 5, 36; 17, 4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io. 14, 9), tota suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat, Deum nempe nobiscum esse ad nos ex peccati mortisque tenebris liberandos et in aeternam vitam resuscitandos.


{EV: 876}
[DV4 ]
Oeconomia ergo christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam praeteribit et nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf. 1 Tim. 6, 14 et Tit. 2, 13).


{EV: 877}
[DV5 ]
Deo revelanti praestanda est oboeditio fidei (cf. Rom. 16 26; coll. Rom. 1,5; 2 Cor. 10,5-6), qua homo se totum libere Deo committit «plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium» praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo. Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det «omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati». Quo vero profundior usque evadat revelationis intelligentia, idem Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona sua perficit.


{EV: 878}
[DV6 ]
Divina revelatione Deus Seipsum atque aeterna voluntatis suae decreta circa hominum salutem manifestare ac communicare voluit, «ad participanda scilicet bona divina. quae humanae mentis inelligentiam omnino superant».


{EV: 879}
[DV6 ]
Confitetur Sacra Synodus, «Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse» (cf. Rom. 1, 20); eius vero revelationi tribuendum esse docet, «ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt. In praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint».


{EV: 880}
[DV7 ]
CAPUT II. DE DIVINAE REVELATIONIS TRANSMISSIONE
Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur. Ideo Christus Dominus, in quo summi Dei tota revelatio consummatur (cf. 2 Cor. 1, 32 et 3, 16-4, 6), mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per Prophetas Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omnibus praedicarent,1 eis dona divina communicantes. Quod quidem fideliter factum est, tum ab Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis et institutionibus ea tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et operibus Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant, tum ab illis Apostolis virisque apostolicis, qui, sub inspiratione eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis scriptis mandaverunt.


{EV: 881}
[DV7 ]
Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis «suum ipsorum locum magisterii tradentes». Haec igitur Sacra Traditio et Sacra utriusque Testamenti Scriptura veluti speculum sunt in quo Ecclesia in terris peregrinans contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum videndum facie ad faciem sicuti est perducatur (cf. 1 Io. 3, 2).


{EV: 882}
[DV8 ]
Itaque praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat. Unde Apostoli, tradentes quod et ipsi acceperunt, fideles monent ut teneant traditiones quas sive per sermonem sive per epistulam didicerint (cf. 2 Thess. 2, 15), utque pro semel sibi tradita fide decertent (cf. Iud. 3).4 Quod vero ab Apostolis traditum est, ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat, cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit.


{EV: 883}
[DV8 ]
Haec quae est ab Apostolis Traditio sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit:5 crescit enim tam rerum quam verborum traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo (cf. Lc. 2, 19 et 51), tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intelligentia, tum ex praeconio eorum qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt. Ecclesia scilicet, volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei.


{EV: 884}
[DV8 ]
Sanctorum Patrum dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur. Per eandem Traditionem integer Sacrorum Librorum canon Ecclesiae innotescit, ipsaeque Sacrae Litterae in ea penitius intelliguntur et indesinenter actuosae redduntur; sicque Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii sui Sponsa colloquitur, et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit (cf. Col. 3, 16).


{EV: 885}
[DV9 ]
Sacra Traditio ergo et Sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt. Etenim Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur; Sacra autem Traditio verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant; quo fit ut Ecclesia certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam Sacram Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda est.


{EV: 886}
[DV10 ]
Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat (cf. Act. 2, 42 gr.), ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio.


{EV: 887}
[DV10 ]
Munus autem authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur. Quod quidem Magisterium non supra verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit.


{EV: 888}
[DV10 ]
Patet igitur Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant.


{EV: 889}
[DV11 ]
CAPUT III. DE SACRAE SCRIPTURAE DIVINA INSPIRATIONE ET DE EIUS INTERPRETATIONE
Divinitus revelata, quae in Sacra Scriptura litteris continentur et prostrant, Spiritu Sancto afflante consignata sunt. Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti (cf. Io. 20, 31; 2 Tim. 3, 16; 2 Pt. 1, 19-21; 3, 15-16), Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt.1 In sacris vero libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit,2 ut Ipso in illis et per illos agente, ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent.


{EV: 890}
[DV11 ]
Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt. Itaque «omnis Scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus» (2 Tim. 3, 16-17, gr.).


{EV: 891}
[DV12 ]
Cum autem Deus in Sacra Scriptura per homines more hominum locutus sit, interpres Sacrae Scripturae, ut perspiciat, quid Ipse nobiscum communicare voluerit, attente investigare debet, quid hagiographi reapse significare intenderint et eorum verbis manifestare Deo placuerit.


{EV: 892}
[DV12 ]
Ad hagiographorum intentionem eruendam inter alia etiam genera litteraria respicienda sunt. Aliter enim atque aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et exprimitur. Oportet porro ut interpres sensum inquirat, quem in determinatis adiunctis hagiographus, pro sui temporis et suae culturae condicione, ope generum litterariorum illo tempore adhibitorum exprimere intenderit et expresserit. Ad recte enim intelligendum id quod sacer auctor scripto asserere voluerit, rite attendendum est tum ad suetos illos nativos sentiendi, dicendi, narrandive modos, qui temporibus hagiographi vigebant, tum ad illos qui illo aevo in mutuo hominum commercio passim adhiberi solebant.


{EV: 893}
[DV12 ]
Sed, cum Sacra Scriptura eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda et interpretanda sit, ad recte sacrorum textuum sensum eruendum, non minus diligenter respiciendum est ad contentum et unitatem totius Scripturae, ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis et analogiae fidei. Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad Sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio.


{EV: 894}
[DV13 ]
In Sacra Scriptura ergo manifestatur, salva semper Dei veritate et sanctitate, aeternae Sapientiae admirabilis condescensio, «ut discamus ineffabilem Dei benignitatem, et quanta sermonis attemperatione usus sit, nostrae naturae providentiam et curam habens». Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim Aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne, hominibus simile factum est.


{EV: 895}
[DV14 ]
CAPUT IV. DE VETERE TESTAMENTO
Amantissimus Deus totius humani generis salutem sollicite intendens et praeparans, singulari dispensatione populum sibi elegit, cui promissiones concrederet. Foedere enim cum Abraham (cf. Gen. 15, 18) et cum plebe Israel per Moysen (cf. Ex. 24, 8) inito, populo sibi acquisito ita Se tamquam unicum Deum verum et vivum verbis ac gestis revelavit, ut Israel, quae divinae essent cum hominibus viae experiretur, easque, ipso Deo per os Prophetarum loquente, penitius et clarius in dies intelligeret atque latius in gentes exhiberet (cf. Ps. 21, 28-29; 95, 1-3; Is. 2, 1-4; Ier. 3, 17). Oeconomia autem salutis ab auctoribus sacris praenuntiata, enarrata atque explicata, ut verum Dei verbum in libris Veteris Testamenti exstat; quapropter hi libri divinitus inspirati perennem valorem servant: «Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus» (Rom. 15, 4).


{EV: 896}
[DV15 ]
Veteris Testamenti oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum redemptoris Regnique Messianici adventum praeparet, prophetice nuntiaret (cf. Lc. 24, 44; Io. 5, 39; 1 Pt. 1;10) et variis typis significaret (cf. 1 Cor. 10, 11). Veteris autem Testamenti libri, pro condicione humani generis ante tempora instauratae a Christo salutis, Dei et hominis cognitionem ac modos quibus Deus iustus et misericors cum hominibus agit, omnibus manifestant. Qui libri, quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant, veram tamen paedagogiam divinam demonstrant. Unde iidem libri, qui vivum sensum Dei exprimunt, in quibus sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur, in quibus tandem latet mysterium salutis nostrae, a Christifidelibus devote accipiendi sunt.


{EV: 897}
[DV16 ]
Deus igitur librorum utriusque Testamenti inspirator et auctor, ita sapienter disposuit, ut Novum in Vetere lateret et in Novo Vetus pateret.2 Nam, etsi Christus in sanguine suo Novum Foedus condidit (cf. Lc. 22, 20; 1 Cor. 11, 25) libri tamen Veteris Testamenti integri in praeconio evangelico assumpti,3 in Novo Testamento significationem suam completam acquirunt et ostendunt (cf. Mt. 5, 17; Lc. 24, 27; Rom. 16, 25-26; 2 Cor. 3, 14-16), illudque vicissim illuminant et explicant.


{EV: 898}
[DV17 ]
CAPUT V. DE NOVO TESTAMENTO
Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti (cf. Rom. 1, 16), in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet. Ubi enim venit plenitudo temporis (cf. Gal. 4, 4), Verbum caro factum est et habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis (cf. Io. 1, 14). Christus Regnum Dei in terris instauravit, factis et verbis Patrem suum ac Seipsum manifestavit, atque morte, resurrectione et gloriosa ascensione missioneque Spiritus Sancti opus suum complevit. Exaltatus a terra omnes ad Seipsum thahit (cf. Io. 12, 32, gr.), Ipse qui solus verba vitae aeternae habet (cf. Io. 6, 68). Hoc autem mysterium aliis generationibus non est patefactum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis Eius et Prophetis in Spiritu Sancto (cf. Eph. 3, 46, gr.), ut Evangelium praedicarent, fidem in Iesum Christum ac Dominum excitarent et Ecclesiam congregarent. Quarum rerum scripta Novi Testamenti exstant testimonium perenne atque divinum.


{EV: 899}
[DV18 ]
Neminem fugit inter omnes, etiam Novi Testamenti Scripturas, Evangelia merito excellere, quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque doctrina.


{EV: 900}
[DV18 ]
Quattuor Evangelia originem apostolicam habere Ecclesia semper et ubique tenuit ac tenet. Quae enim Apostoli ex mandato Christi praedicaverunt, postea divino afflante Spiritu, In scriptis, ipsi et apostolici viri nobis tradiderunt fidei fundamentum, quadriforme nempe Evangelium, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem.


{EV: 901}
[DV19 ]
Sancta Mater Ecclesia firmiter et constantissime tenuit ac tenet quattuor recensita Evangelia, quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est (cf. Act. 1, 1-2). Apostoli quidem post ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis edocti, fruebantur. Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto traditis seligentes, quaedam in synthesim redigentes, vel statui ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent. Illa enim intentione scripserunt, sive ex sua propria memoria et recordatione, sive ex textimonio illorum «qui ad initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis», ut cognoscamus eorum verborum de quibus eruditi sumus, «veritatem» (cf. Lc. 1, 2-4).


{EV: 902}
[DV20 ]
Novi Testamenti canon praeter quattuor Evangelia etiam epistulas sancti Pauli aliaque scripta apostolica Spiritu Sancto inspirante exarata continet, quibus, ex sapienti Dei consilio, ea quae sunt de Christo Domino confirmantur, genuina Eius doctrina magis magisque declaratur, salutifera virtus divini operis Christi praedicatur, Ecclesiae initia ac admirabilis diffusio narrantur eiusque consummatio gloriosa praenuntiatur.


{EV: 903}
[DV20 ]
Apostolis enim suis Dominus Iesus sicut promiserat affuit (cf. Mt. 28, 20) et iis Paraclitum Spiritum misit, qui eos in plenitudinem veritatis induceret (cf. Io. 16, 13).


{EV: 904}
[DV21 ]
CAPUT VI. DE SACRA SCRIPTURA IN VITA ECCLESIAE
Divinas Scripturas sicut et ipsum Corpus dominicum semper venerata est Ecclesia, cum, maxime in sacra Liturgia, non desinat ex mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi panem vitae sumere atque fidelibus porrigere. Eas una cum Sacra Traditione sempre ut supremam fidei suae regulam habuit et habet, cum a Deo inspiratae et semel pro semper litteris consignatae, verbum ipsius Dei immutabiliter impertiant, atque in verbis Prophetarum Apostolorumque vocem Spiritus Sancti personare faciant. Omnis ergo praedicatio ecclesiastica sicut ipsa religio christiana Sacra Scriptura nutriatur et regatur oportet. In sacris enim libris Pater qui in caelis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert; tanta autem verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet. Unde de Sacra Scriptura excellenter valent dicta: «Vivus est enim sermo Dei et efficax» (Hebr. 4, 12), «qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus» (Act. 20, 32; cf. 1 Thess. 2, 13).


{EV: 905}
[DV22 ]
Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet. Qua de causa Ecclesia inde ab initiis graecam illam antiquissimam Veteris Testamenti versionem a LXX viris nuncupatam ut suam suscepit; alias vero versiones orientales et versiones latinas, praecipue illam Vulgatam vocant, semper in honore habet. Cum autem verbum Dei omnibus temporibus praesto esse debeat, Ecclesia materna sollicitudine curat, ut aptae ac rectae exarentur in varias linguas versiones, praesertim ex primigenis Sacrorum Librorum textibus. Quae si, data opportunitate et annuente Ecclesiae auctoritate, conficiantur communi etiam cum fratribus seiunctis nisu, ab omnibus christianis adhiberi poterunt.


{EV: 906}
[DV23 ]
Verbi incarnati Sponsa, Ecclesia nempe, a Sancto Spiritu edocta, ad profundiorem in dies Scripturarum Sacrarum intelligentiam assequendam accedere satagit, ut filios suos divinis eloquiis indesinenter pascat; quapropter etiam studium sanctorum Patrum tum Orientis tum Occidentis et sacrarum Liturgiarum rite fovet. Exegetae autem catholici, aliique Sacrae Theologiae cultores, collatis sedulo viribus, operam dent oportet, ut sub vigilantia Sacri Magisterii, aptis subsidiis divinas Litteras ita investigent et proponant, ut quam plurimi divini verbi administri possint plebi Dei Scripturarum pabulum fructuose suppeditare, quod mentem illuminet, firmet voluntates, hominum corda ad Dei amorem accendat. Sacra Synodus Ecclesiae filiis, biblicarum rerum cultoribus, animum addit, ut opus feliciter susceptum, renovatis in dies viribus, omni studio secundum sensum Ecclesiae exsequi pergant.


{EV: 907}
[DV24 ]
Sacra Theologia in verbo Dei scripto, una cum Sacra Traditione, tamquam in perenni fundamento innititur, in eoque ipsa firmissime roboratur semperque iuvenescit, omnem veritatem in mysterio Christi conditam sub lumine fidei perscrutando. Sacrae autem Scripturae verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere verbum Dei sunt; ideoque Sacrae Paginae studium sit veluti anima Sacrae Theologiae.3 Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in qua homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit.


{EV: 908}
[DV25 ]
Quapropter clericos omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut diaconi vel catechistae ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra atque exquisito studio in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat «verbi Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus auditor», dum verbi divini amplissimas divitias, speciatim in sacra Liturgia, cum fidelibus sibi commissis communicare debet. Pariter Sancta Synodus christifideles omnes, praesertim sodales religiosos, vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione «eminentem scientiam Iesu Christi» (Phil. 3, 8) ediscant. «Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est». Libenter igitur ad sacrum textum ipsum accedant, sive per sacram Liturgiam divinis eloquiis confertam, sive per piam lectionem, sive per institutiones ad id aptas aliaque subsidia, quae approbantibus et curantibus Pastoribus Ecclesiae ubique nostro tempore laudabiliter diffunduntur. Meminerint autem orationem concomitari debere Sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et hominem; nam «illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina legimus oracula».


{EV: 909}
[DV25 ]
Sacris autem Antistitibus, «apud quos est apostolica doctrina», fideles sibi commissos ad rectum divinorum libro rum usum, praesertim Novi Testamenti et imprimis Evangeliorum, opportune instituere competit per sacrorum textuum versiones, quae necessariis et vere sufficientibus explicationibus instructae sint, ut tuto ac utiliter Ecclesiae filii cum Scripturis Sacris conversentur earumque spiritu imbuantur.


{EV: 910}
[DV25 ]
Insuper editiones Sacrae Scripturae, aptis instructae adnotationibus, ad usum etiam non-christianorum eorundemque conditionibus accommodatae, conficiantur, quas quoquomodo sive animarum Pastores sive Christiani cuiuscumque status spargere sapienter curent.


{EV: 911}
[DV26 ]
Ita ergo lectione et studio Sacrorum Librorum «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1), thesaurusque revelationis, Ecclesiae concreditus, magis magisque corda hominum impleat. Sicut ex assidua frequentatione mysterii Eucharistici Ecclesiae vita incrementum suscipit, ita novum spiritualis vitae impulsum sperare licet ex adaucta veneratione verbi Dei, quod «manet in aeternum» (Is. 40, 8; 1 Pt. 1, 23-25).


{EV: 912}
[AA1 ]
DECRETUM DE APOSTOLATU LAICORUM
Prooemium
APOSTOLICAM ACTUOSITATEM populi Dei impensiorem reddere volens, Sacrosancta Synodus sollicite se vertit ad christifideles laicos, quorum partes in missione Ecclesiae proprias et omnino necessarias iam aliis in locis commemoravit. Apostolatus enim laicorum, ex ipsa eorum christiana vocatione promanans, numquam potest in Ecclesia deficere. Quam spontanea fuerit huiusmodi actuositas in primordiis Ecclesiae, quamque frugifera, ipsae Sacrae Litterae luculenter demonstrant (cf. Act. 11, 19-21; 18, 26; Rom. 16, 1-16; Phil. 4, 3).


{EV: 913}
[AA1 ]
Nostra autem tempora non minorem exigunt zelum laicorum, immo condiciones hodiernae omnino impensiorem et latiorem poscunt apostolatum eorum. Augescens enim in dies numerus hominum, scientiarum atque technicarum artium progressus, arctiores inter homines necessitudines non solum in immensum dilatarunt apostolatus laicorum spatia, magna ex parte ipsis tantum aperta, verum etiam nova suscitarunt problemata quae eorum sollertem curam studiumque expostulant. Eo urgentior huiusmodi apostolatus redditur quatenus autonomia multarum provinciarum vitae humanae plurimum, uti par est, succrevit, aliquando cum quadam abscessione ab ordine ethico ac religioso et gravi discrimine vitae christianae. Insuper multis in regionibus in quibus sacerdotes admodum pauci sunt vel, ut quandoque accidit, debita ministerii libertate privantur, sine laicorum opera Ecclesia vix posset praesens et actuosa esse.


{EV: 914}
[AA1 ]
Huius multiplicis urgentisque necessitatis signum est evidens operatio Spiritus Sancti laicos hodie magis magisque propriae responsabilitatis conscios reddentis eosque ad servitium Christi et Ecclesiae ubique incitantis.


{EV: 915}
[AA1 ]
Hoc in decreto Concilium apostolatus laicorum naturam, indolem et varietatem illustrare intendit, necnon principia fundamentalia enuntiare instructionesque pastorales tradere ad eiusdem efficacius exercitium; quae omnia tamquam normae habeantur in recognoscendo iure canonico quod ad laicorum apostolatum attinet.


{EV: 916}
[AA2 ]
CAPUT I. DE VOCATIONE LAICORUM AD APOSTOLATUM
Ad hoc nata est Ecclesia ut regnum Christi ubique terrarum dilatando ad gloriam Dei Patris, omnes homines salutaris redemptionis participes efficiat,1 et per eos mundus universus re vera ad Christum ordinetur. Omnis navitas Corporis Mystici hunc in finem directa apostolatus dicitur quem Ecclesia per omnia sua membra, variis quidem modis, exercet; vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum. Sicut in viventis corporis compage, nullum membrum mere passive sese gerit, sed simul cum vita corporis eiusdem operositatem quoque participat, sic in corpore Christi, quod est Ecclesia, totum corpus «secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit» (Eph. 4, 16). Quinimmo tanta est in hoc corpore connexio et membrorum compactio (cf. Eph. 4, 16), ut membrum quod ad augmentum corporis secundum suam mensuram non operatur, nec Ecclesiae nec sibi prodesse dicendum sit.


{EV: 917}
[AA2 ]
Est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo. Apostolatum reapse exercent sua operositate ad evangelizationem ac sanctificationem hominum et ad rerum temporalium ordinem spiritu evangelico perfundendum ac perficiendum, ita ut eorum operositas in hoc ordine testimonium Christi manifeste perhibeat et ad salutem hominum inserviat. Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant.


{EV: 918}
[AA3 ]
Laici officium et ius ad apostolatum obtinent ex ipsa sua cum Christo Capite unione. Per Baptismum enim corpori Christi mystico inserti, per Confirmationem virtute Spiritus Sancti roborati, ad apostolatum ab ipso Domino deputantur. In regale sacerdotium et gentem sanctam (cf. 1 Pt. 2, 4-10) consecrantur, ut per omnia opera spirituales offerant hostias et ubique terrarum Christo testimonium perhibeant. Sacramentis autem, praesertim SS. Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas quae veluti anima est totius apostolatus.


{EV: 919}
[AA3 ]
Apostolatus in fide, spe et caritate exercetur quas Spiritus Sanctus in cordibus omnium Ecclesiae membrorum diffundit. Immo praecepto caritatis, quod est maximum mandatum Domini, omnes christifideles urgentur ad procurandam gloriam Dei per adventum regni eius, et vitam aeternam omnibus hominibus ut cognoscant solum Deum verum et quem misit Iesum Christum (cf. Io. 17, 3).


{EV: 920}
[AA3 ]
Omnibus igitur christifidelibus onus praeclarum imponitur adlaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur.


{EV: 921}
[AA3 ]
Ad hunc apostolatum exercendum Spiritus Sanctus, qui populi Dei sanctificationem per ministerium et sacramenta operatur, fidelibus peculiaria quoque tribuit dona (cf. 1 Cor. 12, 7), ea «dividens singulis prout vult» (1 Cor. 12, 11) ut «unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes» sint et ipsi «sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei» (1 Pt. 4, 10), in aedificationem totius corporis in caritate (cf. Eph. 4, 16). Ex horum charismatum, etiam simpliciorum, acceptione, pro unoquoque credentium ius et officium oritur eadem in bonum hominum et aedificationem Ecclesiae exercendi in Ecclesia et in mundo, in libertate Spiritus Sancti, qui «ubi vult spirat» (Io. 3, 8), et simul in communione cum fratribus in Christo, maxime cum pastoribus suis, quorum est de eorum germana natura et ordinato exercitio iudicium ferre, non quidem ut Spiritum extinguant sed ut omnia probent et quod bonum est teneant (cf. 1 Thess. 5, 12. 19. 21).


{EV: 922}
[AA4 ]
Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus laicorum pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione, dicente Domino: «Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere» (Io. 15, 5). Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus, quae omnibus fidelibus sunt communia, praesertim actuosa participatione Sacrae Liturgiae, ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant. Hac via laici alacri et laeto animo in sanctitate progrediantur oportet, difficultates in prudentia et patientia superare satagentes.6 Neque curae familiares neque alia negotia saecularia extranea debent esse a spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: «Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum» (Col. 3, 17).


{EV: 923}
[AA4 ]
Talis vita continuum exercitium fidei, spei et caritatis exposcit.


{EV: 924}
[AA4 ]
Lumine fidei et meditatione verbi Dei solum potest aliquis semper et ubique dignoscere Deum in quo «vivimus et movemur et sumus» (Act. 17, 28), in omni eventu quaerere eius voluntatem, Christum intueri in omnibus hominibus, sive propinqui sint sive extranei, de vera significatione et pretio rerum temporalium in seipsis et in ordine ad finem hominis recta iudicia ferre.


{EV: 925}
[AA4 ]
Qui hanc habent fidem, in spe revelationis filiorum Dei vivunt memores crucis et resurrectionis Domini.


{EV: 926}
[AA4 ]
In peregrinatione huius vitae, cum Christo in Deo absconditi et a servitute divitiarum liberi, dum ad illa bona quae in aeternum manent intendunt, generoso animo totos se dedicant ad regnum Dei dilatandum et ad ordinem rerum temporalium spiritu christiano informandum et perficiendum. Inter adversa huius vitae in spe fortitudinem inveniunt existimantes quod «non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis» (Rom. 8, 18).


{EV: 927}
[AA4 ]
Caritate quae ex Deo est impulsi, ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, bonum operantur (cf. Gal. 6, 10), deponentes «omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones» (1 Pt. 2, 1) et sic ad Christum homines trahentes. Caritas autem Dei quae «diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom. 5, 5), reddit laicos capaces spiritum Beatitudinum reapse exprimendi in vita sua. Iesum pauperem secuti, bonorum temporalium nec inopia deiciuntur nec copia inflantur; Christum humilem imitati, non efficiuntur inanis gloriae cupidi (cf. Gal. 5, 26), sed placere Deo magis quam hominibus student, semper parati propter Christum omnia relinquere (cf. Lc. 14, 26) et persecutionem pati propter iustitiam (cf. Mt. 5, 10), memores verbi Domini: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt. 16, 24). Christianam amicitiam inter se colentes, adiutorium in quacumque necessitate sibi invicem praebent.


{EV: 928}
[AA4 ]
Haec laicorum spiritualis vitae ratio notam peculiarem assumere debet ex statu matrimonii et familiae, coelibatus vel viduitatis, ex condicione infirmitatis, ex activitate professionali et sociali. Ne desinant ergo qualitates et dotes his condicionibus congruentes sibi collatas assidue excolere, propriisque uti donis a Spiritu Sancto acceptis.


{EV: 929}
[AA4 ]
Praeterea laici, qui suam vocationem secuti, nomen dederunt alicui ex associationibus vel institutis quae ab Ecclesia approbata sunt, pariter peculiarem notam vitae spiritualis ipsis propriam fideliter induere conantur.


{EV: 930}
[AA4 ]
Magni quoque faciant professionalem peritiam, sensum familiarem et civicum atque illas virtutes quae ad sociales consuetudines pertinent, scilicet probitatem, spiritum iustitiae, sinceritatem, humanitatem, animi fortitudinem, sine quibus nec vera vita christiana consistere potest.


{EV: 931}
[AA4 ]
Huiusmodi vitae spiritualis et apostolicae perfectum exemplar est Beatissima Virgo Maria, Regina Apostolorum, quae, dum in terris vitam ageret omnibus communem, familiari cura et laboribus plenam, intime semper cum Filio suo coniungebatur et operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est; nunc autem in caelum assumpta «materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur». Hanc devotissime colant omnes suamque vitam atque apostolatum eius maternae curae commendent.


{EV: 932}
[AA5 ]
CAPUT II. DE FINIBUS ASSEQUENDIS
Opus redemptionis Christi, dum homines salvandos de se spectat, totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur. Unde Ecclesiae missio non solum est nuntium Christi et gratiam eius hominibus afferendi, sed et spiritu evangelico rerum temporalium ordinem perfundendi et perficiendi. Laici ergo hanc Ecclesiae missionem exsequentes, apostolatum suum exercent tam in Ecclesia quam in mundo, tam in ordine spirituali quam in ordine temporali: qui ordines, etsi distinguuntur, in unico consilio Dei ita sunt connexi ut ipse Deus intendat, in Christo, totum mundum reassumere in novam creaturam, inchoative his in terris, plene in ultimo die. In utroque ordine laicus, qui est simul fidelis et civis, una conscientia christiana continenter duci debet.


{EV: 933}
[AA6 ]
Missio Ecclesiae salutem hominum spectat, fide in Christum et gratia eius consequendam. Apostolatus ergo Ecclesiae, omniumque membrorum eius, imprimis dirigitur ad nuntium Christi verbis et factis mundo patefaciendum gratiamque eius communicandam. Hoc principaliter fit per ministerium verbi et sacramentorum, speciali modo clero commissum, in quo et laici habent suas magni momenti partes adimplendas, ut sint «cooperatores... veritatis» (3 Io. 8). Hoc potissimum in ordine apostolatus laicorum et ministerium pastorale mutuo se complent.


{EV: 934}
[AA6 ]
Innumerae patent laicis occasiones ad apostolatum evangelizationis et sanctificationis exercendum. Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum; dicit enim Dominus: «Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est» (Mt. 5, 16).


{EV: 935}
[AA6 ]
Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus ad eos adducendos ad fidem, sive fidelibus ad eos instruendos, confirmandos et ad fervidiorem vitam excitandos; «caritas enim Christi urget nos» (2 Cor. 5, 14), et in corde omnium debent resonare illa verba Apostoli: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero» (1 Cor. 9, 16).


{EV: 936}
[AA6 ]
Cum autem hac nostra aetate novae quaestiones oriantur, et gravissimi grassentur errores qui religionem, ordinem moralem et ipsam societatem humanam funditus evertere nituntur, haec Sancta Synodus ex corde hortatur laicos, iuxta cuiusque ingenii dotes et doctrinam, ut secundum mentem Ecclesiae, suas diligentius expleant partes in principiis christianis enucleandis, defendendis et rite applicandis ad problemata huius aetatis.


{EV: 937}
[AA7 ]
Circa mundum vero consilium Dei est, ut homines concordi animo ordinem rerum temporalium instaurent iugiterque perficiant.


{EV: 938}
[AA7 ]
Omnia quae efficiunt ordinem temporalem, videlicet bona vitae et familiae, cultura, res oeconomicae, artes et professiones, communitatis politicae instituta, relationes internationales et alia huiusmodi eorumque evolutio et progressus, non solum subsidia sunt ad finem ultimum hominis, sed et proprium habent valorem, a Deo eis insitum, sive in seipsis considerata, sive uti partes universi ordinis temporalis: «viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona» (Gen. 1, 31). Haec eorum naturalis bonitas specialem quandam dignitatem accipit ex eorum relatione cum persona humana in cuius servitium sunt creata. Tandem placuit Deo omnia, tam naturalia quam supernaturalia, in Christo Iesu in unum colligere «ut sit in omnibus ipse primatum tenens» (Col. 1, 18). Haec tamen destinatio non modo non privat ordinem temporalem sua autonomia, suis propriis finibus, legibus, subsidiis, momento pro hominum bono, sed potius perficit in sua vi et praestantia propria simulque adaequat integrae vocationi hominis super terram.


{EV: 939}
[AA7 ]
Decursu historiae, rerum temporalium usus gravibus foedatus est vitiis, quia homines, originali labe affecti, in perplures saepe lapsi sunt errores circa verum Deum, naturam hominis et principia legis moralis: unde mores et institutiones humanae corruptae, et ipsa persona humana non raro conculcata. Nostris quoque diebus, non pauci, disciplinarum naturalium et technicarum artium progressibus plus aequo fidentes, in rerum temporalium veluti idololatriam declinant, potius earum servi effecti quam domini.


{EV: 940}
[AA7 ]
Totius Ecclesiae est ad hoc operam navare, ut homines capaces reddantur universum ordinem rerum temporalium recte instituendi et ad Deum per Christum ordinandi. Ad Pastores spectat principia circa finem creationis et usum mundi clare enuntiare, auxilia moralia et spiritualia praestare, ut ordo rerum temporalium in Christo instauretur.


{EV: 941}
[AA7 ]
Laicos autem oportet ordinis temporalis instaurationem tamquam proprium munus assumere et in eo, lumine Evangelii ac mente Ecclesiae ductos et caritate christiana actos, directo et modo definito agere; qua cives cum civibus, specifica peritia et propria responsabilitate cooperari; ubique et in omnibus iustitiam regni Dei quaerere. Ita instaurandus est ordo temporalis ut, propriis eiusdem legibus integre servatis, ulterioribus vitae christianae principiis conformis reddatur, variisque locorum, temporum et populorum, condicionibus aptatus. Inter opera huiusmodi apostolatus eminet actio socialis christianorum, quam hodie ad totam provinciam temporalem, etiam ad culturam, sese extendere cupit Sancta Synodus.


{EV: 942}
[AA8 ]
Dum omne exercitium apostolatus a caritate originem et vim ducere debet, aliqua opera natura sua apta sunt ut convertantur in ipsius caritatis vividam expressionem; quae Christus Dominus suae messianicae missionis signa esse voluit (cf. Mt. 11, 4-5).


{EV: 943}
[AA8 ]
Maximum mandatum in lege est diligere Deum ex toto corde et proximum suum sicut seipsum (cf. Mt. 22, 37-40). Hoc vero mandatum caritatis erga proximum Christus proprium fecit novaque significatione ditavit, dum seipsum idem ac fratres tamquam obiectum caritatis esse voluit, dicens: «quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt. 25, 40). Ipse enim, assumendo naturam humanam, totum genus humanum supernaturali quadam solidarietate in familiam sibi colligavit, et ut signum suorum discipulorum constituit caritatem his verbis: «In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem» (Io. 13, 35).


{EV: 944}
[AA8 ]
At Sancta Ecclesia, sicut in suis primordiis Cenae Eucharisticae iungens «agapen» se totam caritatis vinculo circa Christum unitam manifestabat, sic omni tempore hoc dilectionis signo dignoscitur, et, dum gaudet de aliorum inceptis, caritatis opera ut suum officium et ius, quod abalienari nequit, vindicat. Quapropter misericordia erga egenos et infirmos atque sic dicta opera caritativa et mutui auxilii ad sublevandas omnimodas necessitates humanas, praecipuo in honore habentur ab Ecclesia.


{EV: 945}
[AA8 ]
Quae actiones et opera praesenti tempore, communicationis instrumentis expeditioribus factis, distantia inter homines quodammodo evicta et mundi universi incolis quasi unius familiae membris redditis, multo urgentiora et universaliora facta sunt. Actio caritativa hodie omnes omnino homines et universas necessitates complecti potest et debet. Ubicumque versantur qui cibo potuque, vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos christiana caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et praestitis auxiliis sublevare. Quae obligatio praeprimis imponitur singulis hominibus et populis in rebus prosperis constitutis.


{EV: 946}
[AA8 ]
Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat: in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur; libertas et dignitas personae auxilium accipientis maxima humanitate respiciatur; puritas intentionis non maculetur ullo propriae utilitatis quaestu vel dominandi studio; exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur; causae malorum, non solum effectus, tollantur; ita ordinetur auxilium ut accipientes paulatim a dependentia externa liberentur sibique sufficientes evadant.


{EV: 947}
[AA8 ]
Laici ergo magni faciant et pro viribus adiuvent opera caritatis et incepta assistentiae socialis sive privata sive publica, etiam internationalia, quibus efficax auxilium singulis hominibus et populis in necessitate versantibus fertur, cooperantes in hoc cum omnibus bonae voluntatis hominibus.


{EV: 948}
[AA9 ]
CAPUT III. DE VARIIS APOSTOLATUS CAMPIS
Laici suum exercent multiplicem apostolatum tam in Ecclesia quam in mundo. In utroque hoc ordine varii patent campi apostolicae actuositatis, quorum principaliores hic commemorare volumus; hi sunt: communitates Ecclesiae, familia, iuvenes, ambitus socialis, ordines nationalis et internationalis. Cum autem nostris diebus mulieres magis magisque partes activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae.


{EV: 949}
[AA10 ]
Utpote participes muneris Christi sacerdotis, prophetae et regis, laici suas partes activas habent in Ecclesiae vita et actione. Intra communitates Ecclesiae eorum actio tam necessaria est ut sine ea ipse pastorum apostolatus plenum suum effectum assequi plerumque nequeat. Verae enim apostolicae mentis laici, ad modum illorum virorum et mulierum qui Paulum in Evangelio adiuvabant (cf. Act. 18, 18. 26; Rom. 16, 3), supplent quod suis fratribus deest, et reficiunt spiritum tam pastorum quam reliqui populi fidelis (cf. 1 Cor. 16, 17-18). Ipsi enim, actuosa participatione vitae liturgicae suae communitatis nutriti, sollicite partes agunt in eiusdem operibus apostolicis; homines longe fortasse versantes, ad Ecclesiam adducunt; in verbo Dei tradendo, praesertim catechetica institutione, impense cooperantur; oblata sua peritia curam animarum et etiam administrationem bonorum Ecclesiae efficaciorem reddunt.


{EV: 950}
[AA10 ]
Paroecia exemplum perspicuum apostolatus communitarii praebet, omnes quotquot ibi invenit diversitates humanas in unum congregans et Ecclesiae universalitati inserens. Assuescant laici intime cum sacerdotibus suis uniti in paroecia operari; problemata propria ac mundi et quaestiones ad salutem hominum spectantes, collatis consiliis examinanda et solvenda, ad communitatem Ecclesiae afferre; omnique incepto apostolico et missionali suae familiae ecclesiasticae adiutricem operam pro viribus navare.


{EV: 951}
[AA10 ]
Colant iugiter sensum dioecesis, cuius paroecia velut cellula est, prompti semper, ad invitationem Pastoris sui, suas quoque vires inceptis dioecesanis adicere. Immo, ut respondeant necessitatibus urbium et regionum ruralium,3 suam cooperationem non intra fines paroeciae vel dioecesis circumscriptam retineant, sed ad campos interparoecialem, interdioecesanum, nationalem vel internationalem extendere satagant, eo vel magis quia crebrescens in dies migratio populorum, mutuae necessitudinis augmentatio et communicationum facilitas, iam non sinunt ullam partem societatis in se clausam manere. Ita de necessitatibus populi Dei in toto orbe terrarum dispersi solliciti sint. Imprimis sua reddant opera missionalia, auxilia materialia vel etiam personalia praestando. Officium et honor enim est christianorum Deo restituere partem bonorum quae ab Eo accipiunt.


{EV: 952}
[AA11 ]
Cum Conditor omnium constituerit coniugale consortium exordium et fundamentum societatis humanae, idque gratia sua reddiderit sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia (cf. Eph. 5, 32), apostolatus coniugum et familiarum singulare habet momentum tam pro Ecclesia quam pro societate civili.


{EV: 953}
[AA11 ]
Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque familiaribus, gratiae cooperatores sunt et fidei testes. Filiis suis ipsi sunt primi fidei praecones et educatores; verbo et exemplo eos ad vitam christianam et apostolicam formant, in eorum vocatione seligenda prudenter eos adiuvant et vocationem sacram, in eis forte detectam, omni cura fovent.


{EV: 954}
[AA11 ]
Coniugum semper officium fuit, hodie vero maxima apostolatus eorum pars est: indissolubilitatem et sanctitatem vinculi matrimonialis vita sua manifestare et probare; ius et officium prolem christiane educandi, genitoribus et tutoribus inditum, strenue affirmare; dignitatem et legitimam autonomiam familiae defendere. Cooperentur igitur ipsi ceterique christifideles, cum hominibus bonae voluntatis, ut in civili legislatione haec iura sarta serventur; in moderanda societate ratio habeatur necessitatum familiarum quod ad habitationem, educationem puerorum, condicionem laboris, securitatem socialem et tributa pertinet; in migrationibus ordinandis convictus domesticus omnino in tuto ponatur.


{EV: 955}
[AA11 ]
Hanc familia ipsa missionem divinitus accepit ut sit prima et vitalis cellula societatis. Quam missionem adimplebit, si per mutuam membrorum pietatem et orationem in communi Deo factam, tamquam domesticum sanctuarium Ecclesiae se exhibeat; si tota familia in cultum liturgicum Ecclesiae se inserat; si denique, familia actuosam hospitalitatem praestet, iustitiam aliaque bona opera in servitium omnium fratrum necessitate laborantium promoveat. Inter varia opera apostolatus familiaris sequentia enumerare licet: infantes derelictos in filios adoptare, advenas benigne excipere, scholis moderandis adiutricem operam navare, adolescentibus consilio et opibus adesse, sponsos ut melius sese ad matrimonium praeparent adiuvare, ad catechesim operam praestare, coniuges et familias in discrimine materiali vel morali versantes sustentare, senibus non solum necessaria providere, sed etiam progressus oeconomici aequos fructus procurare.


{EV: 956}
[AA11 ]
Semper et ubique, sed peculiari modo in regionibus in quibus prima Evangelii sparguntur semina, vel Ecclesia in suis primordiis exsistit, vel in aliquo gravi discrimine versatur, familiae christianae, tota vita sua Evangelio cohaerentes ac matrimonii christiani exemplum praebentes, pretiosissimum Christi testimonium mundo perhibent.


{EV: 957}
[AA11 ]
Ut fines sui apostolatus facilius attingere valeant, opportunum esse potest ut familiae in aliquos coetus congregentur.


{EV: 958}
[AA12 ]
Iuvenes maximi momenti vim exercent in hodierna societate. Eorum vitae adiuncta, habitus mentis necnon ipsae necessitudines cum propria familia sunt admodum mutata. Saepe ad novam condicionem socialem et oeconomicam nimis celeriter transeunt. Dum autem in dies momentum eorum sociale et etiam politicum crescit, quasi impares videntur oneribus novis apte suscipiendis.


{EV: 959}
[AA12 ]
Hoc eorum adauctum in societate pondus consimilem ab eis exigit actuositatem apostolicam, sed et ipsa eorum naturalis indoles ad eandem eos disponit. Maturescente conscientia propriae personalitatis, ardore vitae atque profluente navitate impulsi, propriam responsabilitatem assumunt, in vita sociali et culturali suas partes agere cupiunt: qui zelus si spiritu Christi imbuitur ac oboedientia et amore erga Ecclesiae pastores animatur, uberrimos exinde fructus sperari licet. Ipsi debent fieri primi et immediati apostoli iuvenum, apostolatum inter seipsos per seipsos exercentes, ratione habita ambitus socialis ubi vivunt.


{EV: 960}
[AA12 ]
Curent adulti cum iuvenibus amicale colloquium instituere quod permittat utrique parti, aetatis distantia superata, mutuo sese cognoscere atque divitias cuique proprias invicem communicare. Exemplo primum et, data occasione, prudenti consilio validoque auxilio adulti iuventutem ad apostolatum stimulent. Iuvenes vero erga adultos reverentiam ac fiduciam nutriant; et, licet naturaliter sint ad novitates inclinati, laudabiles tamen traditiones debite aestiment.


{EV: 961}
[AA12 ]
Pueri quoque propriam habent apostolicam actuositatem. Secundum vires suas veri sunt testes viventes Christi inter socios.


{EV: 962}
[AA13 ]
Apostolatus in ambitu sociali, scilicet studium spiritu christiano informandi mentem et mores, leges et structuras communitatis in qua aliquis vivit, adeo laicorum munus onusque est ut ab aliis numquam debite expleri valeat. Hoc in campo laici possunt apostolatum similis erga similem exercere. Ibi vitae testimonium per verbi testimonium complent. Ibi in campo vel laboris, vel professionis, vel studii, vel incolatus, vel otii, vel consortionis, fratribus adiuvandis aptiores exsistunt.


{EV: 963}
[AA13 ]
Hanc Ecclesiae missionem in mundo laici adimplent ante omnia illa cohaerentia vitae cum fide qua lux mundi efficiuntur; probitate sua in quovis negotio, qua omnes ad amorem veri et boni, et tandem ad Christum et Ecclesiam alliciunt; caritate fraterna qua participes facti condicionum vitae, laborum, dolorum et aspirationum fratrum, omnium corda sensim sine sensu ad gratiae salutaris operationem disponunt; plena illa conscientia suarum partium in aedificanda societate, qua navitatem suam domesticam, socialem, professionalem, christiana magnanimitate adimplere satagunt. Ita ipsorum modus agendi paulatim penetrat ambitum vitae et laboris.


{EV: 964}
[AA13 ]
Apostolatus hic omnes amplecti debet quotquot ibi inveniuntur, neque ullum excludere bonum spirituale vel temporale quod eis faciendi copia est. Sed veri apostoli, hac actione sola non contenti, animos intendunt ad Christum etiam verbis proximo annuntiandum. Multi enim homines nonnisi per vicinos laicos possunt Evangelium audire et Christum agnoscere.


{EV: 965}
[AA14 ]
Immensus patet apostolatus campus in ordine nationali et internationali, ubi laici potissimum sunt sapientiae christianae administri. In pietate erga nationem et in fideli impletione officiorum civilium catholici obligatos se sentiant ad verum bonum commune promovendum, et sic pondus suae opinionis valere faciant ut potestas civilis iuste exerceatur ac leges praeceptis moralibus bonoque communi respondeant. Catholici rerum publicarum periti et, uti par est, in fide et doctrina christiana firmati, ne recusent negotia publica gerere, cum per ea digne gesta bono communi consulere et simul Evangelio viam sternere possint.


{EV: 966}
[AA14 ]
Studeant catholici cooperari cum omnibus bonae voluntatis hominibus ad promovenda quaecumque sunt vera, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia (cf. Phil. 4, 8). Colloquium habeant cum eis, prudentia et humanitate eos praevenientes, investigationemque instituant circa instituta socialia et publica secundum Evangelii spiritum perficienda.


{EV: 967}
[AA14 ]
Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est crebrescens ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum, quem sollicite promovere et in sincerum et verum fraternitatis affectum convertere apostolatus laicorum munus est. Insuper laici conscii esse debent campi internationalis et quaestionum ac solutionum sive doctrinalium sive practicarum quae in illo oriuntur, praesertim quoad gentes ad progressum nitentes.


{EV: 968}
[AA14 ]
Meminerint omnes qui in alienis nationibus laborant vel eis auxilium praestant, relationes inter populos verum commercium fraternum esse debere, in quo utraque pars dat simul et accipit. Qui vero operum internationalium causa vel negotii vel otii, iter faciunt, recordentur se esse ubique etiam praecones itinerantes Christi, et ut tales in veritate sese gerant.


{EV: 969}
[AA15 ]
CAPUT IV. DE VARIIS APOSTOLATUS MODIS
Laici suam actionem apostolicam exercere possunt vel ut singuli vel in variis communitatibus aut associationibus coadunati.


{EV: 970}
[AA16 ]
Apostolatus a singulis peragendus, ex fonte vitae vere christianae abundanter profluens (cf. Io. 4, 14), primordium est et condicio omnis apostolatus laicorum, etiam consociati, nec quidquam pro eo substitui potest.


{EV: 971}
[AA16 ]
Ad huiusmodi apostolatum, semper et ubique proficuum, sed in quibusdam adiunctis unice aptum et possibilem, omnes laici, cuiusvis condicionis, vocantur eoque obligantur, etsi deest eis occasio vel possibilitas in associationibus cooperandi.


{EV: 972}
[AA16 ]
Multae sunt apostolatus formae quibus laici Ecclesiam aedificant atque mundum sanctificant et in Christo animant.


{EV: 973}
[AA16 ]
Peculiaris forma apostolatus singulorum et signum nostris quoque temporibus accommodatissimum, Christum in fidelibus suis viventem manifestans, est testimonium totius vitae laicalis e fide, spe et caritate emanantis. Apostolatu verbi autem, in quibusdam adiunctis omnino necessario, laici Christum annuntiant, eiusdem doctrinam enucleant, diffundunt secundum suam cuiusque condicionem ac peritiam, et eam fideliter profitentur.


{EV: 974}
[AA16 ]
Cooperantes insuper, utpote cives huius mundi in his quae ad ordinem temporalem aedificandum et gerendum pertinent, oportet ut laici in vita familiari, professionali, culturali et sociali rationes agendi altiores in lumine fidei quaerant aliisque, occasione data, patefaciant, conscii se sic Dei creatoris, redemptoris et sanctificatoris cooperatores fieri, laudemque Ei praestare.


{EV: 975}
[AA16 ]
Denique laici suam vitam caritate vivificent et, pro facultate, operibus exprimant.


{EV: 976}
[AA16 ]
Meminerint omnes, cultu publico et oratione, paenitentia et laborum aerumnarumque vitae libera acceptatione, qua Christo patienti conformes efficiuntur (cf. 2 Cor. 4, 10; Col. 1, 24), se omnes homines attingere et ad totius mundi salutem conferre posse.


{EV: 977}
[AA17 ]
Magna necessitate hic apostolatus singulorum urget in illis regionibus in quibus graviter impeditur libertas Ecclesiae. In his difficillimis adiunctis laici vicem, pro facultate, sacerdotum supplentes, ipsam suam libertatem et aliquando vitam in discrimen ponentes, eos qui circa ipsos sunt christianam docent doctrinam, ad vitam religiosam ac mentem catholicam instituunt, ad sacramenta frequenter suscipienda pietatemque praesertim eucharisticam colendam inducunt. Sacrosancta Synodus, dum ex imo corde gratias agit Deo, qui, nostris etiam temporibus, heroicae fortitudinis laicos in medio persecutionum suscitare non desinit, eos paterno affectu ac grato animo complectitur.


{EV: 978}
[AA17 ]
Apostolatus singulorum specialem habet campum in regionibus ubi catholici sunt pauci et dispersi. Ibi laici, qui solummodo ut singuli apostolatum exercent, sive ob causas supra dictas, sive ob rationes speciales etiam ex propria navitate professionali exortas, opportune tamen ad colloquium conveniunt in minoribus coetibus sine ulla strictiore institutionis vel organizationis forma, ita ut semper appareat signum communitatis Ecclesiae coram aliis, tamquam verum amoris testimonium. Hoc modo, per amicitiam et communicationem experientiae, sese mutuo spiritualiter adiuvantes confirmantur ad incommoda vitae et actionis nimis segregatae superanda atque ad fructus uberiores apostolatus ferendos.


{EV: 979}
[AA18 ]
Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua socialem esse et Deo placuisse credentes in Christum in populum Dei (cf. 1 Pt. 2, 5-10) et in unum corpus coadunare (cf. 1 Cor. 12, 12). Apostolatus consociatus ergo exigentiae christifidelium tam humanae quam christianae feliciter respondet simulque signum prae se fert communionis et unitatis Ecclesiae in Christo qui dixit: «Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt. 18, 20).


{EV: 980}
[AA18 ]
Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes. Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint.


{EV: 981}
[AA18 ]
Apostolatus consociatus magni momenti est etiam eo quod, sive in communitatibus Ecclesiae sive in variis ambitibus, apostolatus saepe postulat ut actione communi impleatur. Consociationes enim pro actionibus apostolatus communibus erectae sua membra fulciunt et ad apostolatum formant, eorumque operam apostolicam recte disponunt et moderantur, ut multo uberiores exinde sperari liceat fructus quam si singuli seiunctim agant.


{EV: 982}
[AA18 ]
In praesentibus vero adiunctis, pernecesse est ut in ambitu navitatis laicorum consociata et organizata forma apostolatus roboretur; etenim arcta virium coniunctio sola valet et ad omnes apostolatus hodierni fines plene assequendos et eius bona valide defendenda. Qua in re peculiari modo interest ut apostolatus etiam mentes communes et sociales condiciones eorum, ad quos convertitur, attingat; secus pressioni sive opinionis publicae sive institutionum saepe impares erunt.


{EV: 983}
[AA19 ]
Magna invenitur varietas in apostolatus consociationibus; aliae finem generalem apostolicum Ecclesiae sibi proponunt; aliae modo particulari fines evangelizationis et sanctificationis; aliae fines animationis christianae ordinis temporalis persequuntur; aliae speciali modo per opera misericordiae et caritatis testimonium Christi praebent.


{EV: 984}
[AA19 ]
Inter has consociationes illae imprimis considerandae sunt quae intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem fovent atque extollunt. Consociationes non sunt sibi ipsis finis, sed missioni Ecclesiae circa mundum adimplendae inservire debent; earum vis apostolica e conformitate cum finibus Ecclesiae pendet atque e singulorum membrorum totiusque associationis testimonio christiano et spiritu evangelico.


{EV: 985}
[AA19 ]
Universale autem munus missionis Ecclesiae, spectato simul progressu institutorum et impellente cursu societatis hodiernae, requirit ut incepta apostolica catholicorum magis magisque perficiant formas consociatas in campo internationali. Organizationes Internationales Catholicae finem suum melius consequentur, si coetus qui in illis coadunantur eorumque membra intimius eisdem uniuntur.


{EV: 986}
[AA19 ]
Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata, ius est laicis consociationes condere et moderari conditisque nomen dare. Vitanda tamen est virium dispersio quae tunc contingit, si promoventur sine sufficienti ratione novae associationes et opera, vel si retinentur ultra vitam utilem associationes sive methodi obsoletae; nec semper opportunum erit formas quae in alia natione instituuntur, ad alias sine discrimine transferre.


{EV: 987}
[AA20 ]
Abhinc non pauca decennia, pluribus in nationibus, laici, magis in dies apostolatui sese devoventes, in varias formas actionum et consociationum sese congregarunt quae, arctiorem cum Hierarchia servantes coniunctionem, fines proprie apostolicos persecutae sunt et persequuntur. Inter has vel etiam similes antiquiores institutiones eae praesertim commemorandae sunt quae, etsi diversas rationes operandi sequebantur, uberrimos tamen fructus regno Christi attulerunt, quaeque a Summis Pontificibus et a multis Episcopis merito commendatae atque promotae, ab eis nomen Actionis Catholicae acceperunt, et saepissime ut cooperatio laicorum in apostolatu hierarchico describebantur.


{EV: 988}
[AA20 ]
Hae apostolatus formae sive nomen Actionis Catholicae habeant sive aliud, quae nostris temporibus pretiosum apostolatum exercent, sequentium notarum concursu et cumulata acceptione constituuntur:


{EV: 989}
[AA20 ]
a) Finis immediatus huiusmodi organizationum finis apostolicus Ecclesiae est, scilicet in ordine ad homines evangelizandos et sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut varias communitates variosque ambitus spiritu Evangelii imbuere valeant;


{EV: 990}
[AA20 ]
b) Laici, cooperantes iuxta modum proprium cum Hierarchia, suam experientiam afferunt et responsabilitatem assumunt in iis organizationibus moderandis, in condicionibus perpendendis in quibus actio pastoralis Ecclesiae exercenda sit, atque in elaboranda et exsequenda ratione rerum agendarum;


{EV: 991}
[AA20 ]
c) Laici agunt uniti ad instar organici corporis, ita ut aptius Ecclesiae communitas significetur et efficacior evadat apostolatus;


{EV: 992}
[AA20 ]
d) Laici, sive sponte sese offerentes, sive invitati ad actionem et directam cooperationem cum apostolatu hierarchico, agunt sub superiore moderamine ipsius Hierarchiae, quae potest hanc cooperationem etiam per explicitum mandatum sancire.


{EV: 993}
[AA20 ]
Organizationes in quibus hae notae simul sumptae iudicio Hierarchiae reperiuntur, Actio Catholica censendae sunt, etsi ob locorum ac populorum exigentias, varias formas et nomina assumunt.


{EV: 994}
[AA20 ]
Sacrosanctum Concilium has institutiones, quae necessitatibus apostolatus Ecclesiae, apud multas gentes, certe respondent, enixe commendat: sacerdotes et laicos qui in ipsis adlaborant invitat, ut notas supra commemoratas magis magisque ad effectum adducant et cum omnibus aliis apostolatus formis semper fraterne in Ecclesia cooperentur.


{EV: 995}
[AA21 ]
Omnes consociationes apostolatus recte aestimandae sunt; eae vero quas Hierarchia secundum temporum necnon locorum necessitates laudaverit vel commendaverit vel ut urgentiores instituendas decreverit, a sacerdotibus, religiosis et a laicis plurimi faciendae atque secundum modum uniuscuiusque promovendae sunt. Inter illas vero hodie praesertim recensendae sunt consociationes vel coetus internationales catholicorum.


{EV: 996}
[AA22 ]
Speciali honore et commendatione in Ecclesia digni sunt laici, sive caelibes sive matrimonio iuncti, qui perpetuo aut ad tempus servitio institutionum earumque operum seipsos, sua peritia professionali, devovent. Eidem magno gaudio est quod in dies numerus laicorum augetur, qui proprium ministerium praebent associationibus et operibus apostolatus, sive intra fines suae nationis sive in campo internationali sive praesertim in catholicis communitatibus missionum et ecclesiarum novellarum.


{EV: 997}
[AA22 ]
Pastores Ecclesiae hos laicos libenter et grato animo recipiant, curent ut eorum condicio exigentiis iustitiae, aequitatis et caritatis quam maxime satisfaciat, praesertim quoad honestam eorum familiarumque sustentationem, ipsique necessaria institutione, spirituali solamine et incitamento gaudeant.


{EV: 998}
[AA23 ]
CAPUT V. DE ORDINE SERVANDO
Laicorum apostolatus, sive a singulis sive a consociatis christifidelibus exerceatur, recto ordine insertus esse debet in apostolatum totius Ecclesiae; immo coniunctio cum eis, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei (cf. Act. 20, 28), elementum essentiale apostolatus christiani est. Non minus necessaria est cooperatio inter varia apostolatus incepta, congrue ab Hierarchia ordinanda.


{EV: 999}
[AA23 ]
Etenim ad promovendum spiritum unitatis, ut in toto apostolatu Ecclesiae splendeat caritas fraternitatis, fines communes obtineantur ac perniciosae aemulationes vitentur, exigitur omnium formarum apostolatus in Ecclesia mutua aestimatio et - servata uniuscuiusque propria indole - apta coordinatio.


{EV: 1000}
[AA23 ]
Quod maxime convenit, cum peculiaris actio in Ecclesia requirit harmoniam et cooperationem apostolicam utriusque cleri, religiosorum et laicorum.


{EV: 1001}
[AA24 ]
Hierarchiae est laicorum apostolatum fovere, principia et subsidia spiritualia praebere, eiusdem apostolatus exercitium ad bonum commune Ecclesiae ordinare atque, ut doctrina et ordo serventur, invigilare.


{EV: 1002}
[AA24 ]
Varios quidem modos relationum ad Hierarchiam apostolatus laicorum admittit secundum varias eiusdem apostolatus formas et obiecta.


{EV: 1003}
[AA24 ]
Plurima enim inveniuntur in Ecclesia incepta apostolica quae laicorum libera electione constituuntur et eorum prudenti iudicio reguntur. Huiusmodi inceptis in quibusdam adiunctis missio Ecclesiae melius impleri potest, et proinde ipsa non raro ab Hierarchia laudantur vel commendantur. Nullum autem inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accesserit legitimae auctoritatis ecclesiasticae.


{EV: 1004}
[AA24 ]
Quaedam laicorum apostolatus formae, variis quidem modis, ab Hierarchia explicite agnoscuntur.


{EV: 1005}
[AA24 ]
Potest insuper ecclesiastica auctoritas, propter exigentias boni communis Ecclesiae, ex consociationibus et inceptis apostolicis immediate finem spiritualem intendentibus, aliqua eligere et particulari modo promovere in quibus specialem assumit responsabilitatem. Ita Hierarchia, apostolatum iuxta adiuncta diversimode ordinans, aliquam eius formam cum suo proprio munere apostolico arctius coniungit, servata tamen utriusque propria natura et distinctione, nec proinde laicorum ablata necessaria facultate sua sponte agendi. Qui actus Hierarchiae in variis documentis ecclesiasticis mandatum appellatur.


{EV: 1006}
[AA24 ]
Denique Hierarchia laicis munia quaedam committit, quae propius cum officiis pastorum coniuncta sunt, ut in propositione doctrinae christianae, in quibusdam actibus liturgicis, in cura animarum. Vi huius missionis laici quoad muneris exercitium plene subduntur superiori ecclesiasticae moderationi.


{EV: 1007}
[AA24 ]
Quod attinet ad opera et institutiones ordinis temporalis, munus ecclesiasticae Hierarchiae est docere et authentice interpretari principia moralia in rebus temporalibus sequenda; ipsi etiam fas est iudicare, omnibus rite perpensis et auxilio adhibito peritorum, de conformitate talium operum et institutionum cum principiis moralibus et decernere de eis quae ad ordinis supernaturalis bona custodienda et promovenda requiruntur.


{EV: 1008}
[AA25 ]
Prae oculis habeant Episcopi, parochi, ceterique sacerdotes utriusque cleri, ius et officium exercendi apostolatum esse commune omnibus fidelibus sive clericis sive laicis, et in aedificatione Ecclesiae etiam laicos proprias partes habere. Quapropter fraterne cum laicis operentur in Ecclesia et pro Ecclesia, specialemque curam habeant laicorum in eorum operibus apostolicis.


{EV: 1009}
[AA25 ]
Diligenter seligantur sacerdotes apostolatus laicorum specialibus formis iuvandis idonei et apte formati. Qui vero huic ministerio vacant, missione accepta ab Hierarchia, hanc repraesentant in sua actione pastorali; congruas laicorum relationes cum ipsa foveant, semper spiritui et doctrinae Ecclesiae fideliter inhaerentes; seipsos in alenda vita spirituali et sensu apostolico consociationum catholicarum sibi commissarum impendant; earum apostolicae operositati sapienti suo consilio adsint atque incepta foveant. Continuo cum laicis instituto colloquio, attente inquirant quae sint formae ad magis frugiferam reddendam apostolicam actionem; spiritum unitatis intra ipsam consociationem et eam inter et ceteras promoveant.


{EV: 1010}
[AA25 ]
Religiosi demum, sive fratres sive sorores, opera apostolica laicorum aestiment; secundum spiritum et normas suorum institutorum, operibus laicorum promovendis libenter se devoveant; munera sacerdotalia sustinere, adiuvare, complere studeant.


{EV: 1011}
[AA26 ]
In dioecesibus, in quantum fieri potest, habeantur consilia quae operam apostolicam Ecclesiae, sive in campo evangelizationis et sanctificationis sive in campo caritativo, sociali et aliis, adiuvent, cooperantibus convenienter clericis et religiosis cum laicis. Haec consilia poterunt variarum laicorum consociationum et inceptorum mutuae coordinationi inservire, salva uniuscuiusque indole propria et autonomia.


{EV: 1012}
[AA26 ]
Huiusmodi consilia habeantur, si fieri potest, etiam in ambitu paroeciali vel interparoeciali, interdioecesano, necnon in ordine nationali vel internationali.


{EV: 1013}
[AA26 ]
Constituatur insuper apud Sanctam Sedem peculiaris aliquis secretariatus in servitium et impulsum apostolatus laicorum, tamquam centrum, quod aptis instrumentis nuntia de variis inceptis apostolicis laicorum suppeditet, investigationibus de hodiernis quaestionibus in hoc campo orientibus studeat et suis consiliis Hierarchiae et laicis in operibus apostolicis adsistat. In hoc secretariatu varii motus et incepta apostolatus laicorum in universo mundo exsistentia suas partes habeant, cooperantibus cum laicis etiam clericis et religiosis.


{EV: 1014}
[AA27 ]
Commune veluti patrimonium evangelicum communeque inde consequens christiani testimonii officium commendant et saepe exigunt cooperationem catholicorum cum aliis christianis, a singulis et a communitatibus Ecclesiae exercendam, sive in actionibus sive in consociationibus, in campo nationali vel internationali.


{EV: 1015}
[AA27 ]
Communes valores humani similem quoque cooperationem christianorum, apostolicos fines prosequentium, cum eis haud raro postulant, qui nomen christianum non profitentur, sed hos valores agnoscunt.


{EV: 1016}
[AA27 ]
Hac cooperatione dynamica et prudenti, quae magni momenti in activitatibus temporalibus est, laici testimonium praebent Christo, Salvatori mundi, et unitati familiae humanae.


{EV: 1017}
[AA28 ]
CAPUT VI. DE FORMATIONE AD APOSTOLATUM
Apostolatus plenam efficaciam attingere potest solummodo multiformi et integra formatione; quam exigunt non solum continuus spiritualis et doctrinalis profectus ipsius laici, sed et varia adiuncta rerum, personarum et officiorum ad quae navitas eius accommodanda est. Haec formatio ad apostolatum iis fundamentis inniti debet quae ab hoc Sacrosancto Concilio in aliis locis asserta et declarata sunt.1 Praeter formationem omnibus christianis communem, ob varietatem personarum et adiunctorum, non paucae apostolatus formae specificam quoque et peculiarem formationem requirunt.


{EV: 1018}
[AA29 ]
Cum laici suo modo missionem Ecclesiae participent, formatio eorum apostolica ab ipsa indole saeculari et propria laicatus, eiusque spiritualis vitae ratione notam specialem accipit.


{EV: 1019}
[AA29 ]
Formatio ad apostolatum formationem integram quandam humanam uniuscuiusque ingenio condicionibusque accommodatam supponit. Laicus enim, mundum huius temporis bene cognoscens, membrum propriae societatis eiusque culturae aptatum esse debet.


{EV: 1020}
[AA29 ]
Imprimis autem laicus discat implere Christi et Ecclesiae missionem, ex fide in divino mysterio creationis et redemptionis vivens, motus Spiritu Sancto populum Dei vivificante, qui omnes homines impellit ad Deum Patrem diligendum atque mundum et homines in Ipso. Quae formatio ut fundamentum et condicio cuiusvis apostolatus fructuosi considerari debet.


{EV: 1021}
[AA29 ]
Praeter formationem spiritualem, requiritur solida institutio doctrinalis, et quidem theologica, ethica, philosophica, secundum diversitatem aetatis, condicionis et ingenii. Momentum etiam culturae generalis una cum formatione practica et technica minime negligatur.


{EV: 1022}
[AA29 ]
Ad bonas relationes humanas colendas oportet ut valores vere humani foveantur, imprimis ars fraterne convivendi atque cooperandi, necnon colloquium instituendi.


{EV: 1023}
[AA29 ]
Quoniam vero formatio ad apostolatum non potest in sola instructione theoretica consistere, gradatim quidem et prudenter, laicus inde ab initio formationis suae discat omnia sub lumine fidei aspicere, iudicare et agere, per actionem seipsum cum aliis efformare ac perficere, et sic in operosum servitium Ecclesiae ingredi. Quae formatio, semper perficienda propter personae humanae crescentem maturitatem et propter evolutionem problematum, altiorem in dies cognitionem et aptatam actionem postulat. In omnibus formationis exigentiis explendis semper unitas et integritas personae humanae prae oculis habenda est, ita ut eius harmonia et aequilibrium salvetur et augeatur.


{EV: 1024}
[AA29 ]
Hoc modo laicus penitus et naviter sese inserit in ipsam realitatem ordinis temporalis suamque partem in eius gerendis rebus efficaciter suscipit, simulque tamquam vivum membrum et testis Ecclesiae eandem in sinu rerum temporalium praesentem et actuosam reddit.


{EV: 1025}
[AA30 ]
Formatio ad apostolatum a prima puerorum institutione incipere debet. Peculiari autem modo initientur apostolatu adulescentes et iuvenes atque hoc spiritu imbuantur. Per totam vitam haec formatio perficienda est prout nova suscepta munera requirunt. Patet igitur eos ad quos spectat educatio christiana, officio quoque formationis ad apostolatum devinciri.


{EV: 1026}
[AA30 ]
Parentum est in familia filios suos ab ipsa pueritia disponere ad agnoscendum amorem Dei erga universos homines, illosque gradatim, praesertim exemplo, docere sollicitudinem de proximi necessitatibus tam materialibus quam spiritualibus. Tota ergo familia eiusque communis vita quasi tirocinium apostolatus evadat.


{EV: 1027}
[AA30 ]
Pueri insuper educandi sunt ut, fines familiae transcendentes, communitatibus tam ecclesiasticis quam temporalibus animum pandant. In locali communitate paroeciae ita assumantur, ut in ea conscientiam acquirant se viva et activa membra esse populi Dei. Sacerdotes autem in catechesi et ministerio verbi, in moderatione animarum, necnon in aliis ministeriis pastoralibus formationem ad apostolatum prae oculis habeant.


{EV: 1028}
[AA30 ]
Scholarum quoque, collegiorum aliarumque institutionum catholicarum formationi inservientium est in iuvenibus sensum catholicum et actionem apostolicam fovere. Quae formatio si deficit, vel quia illas scholas iuvenes non frequentant, vel alia de causa, eo magis de ea curent parentes et animarum pastores et consociationes apostolicae. Magistri vero et educatores qui vocatione sua et officio formam egregiam apostolatus laicorum exercent, doctrina necessaria et arte paedagogica imbuti sint, quibus hanc institutionem efficaciter tradere valeant.


{EV: 1029}
[AA30 ]
Coetus et consociationes item laicorum, sive apostolatum sive alios fines supernaturales intendant, pro fine et modulo suo formationem ad apostolatum sedulo et assidue fovere debent. Ipsae sunt saepe via ordinaria congruentis formationis ad apostolatum. In ipsis enim habetur formatio doctrinalis, spiritualis et practica. Sodales earum cum sociis vel amicis in parvis coetibus methodos et fructus suae navitatis apostolicae perpendunt et rationem vitae suae cotidianae cum Evangelio comparant.


{EV: 1030}
[AA30 ]
Huiusmodi formatio ita ordinanda est ut ratio habeatur totius apostolatus laicorum, qui non tantum inter coetus ipsos consociationum, sed in omnibus etiam adiunctis per totam vitam est exercendus, praesertim professionalem et socialem. Immo unusquisque ad apostolatum seipsum naviter praeparare debet, quod magis urget in adulta aetate. Progrediente enim aetate melius animus panditur atque ita unusquisque diligentius detegere potest talenta quibus Deus animam suam ditavit illaque charismata efficacius exercere quae ei a Spiritu Sancto in bonum fratrum suorum collata sunt.


{EV: 1031}
[AA31 ]
Variae formae apostolatus peculiariter congruentem formationem quoque expostulant.


{EV: 1032}
[AA31 ]
a) Quoad apostolatum ad homines evangelizandos et sanctificandos, laici specialiter formandi sunt ad colloquium instaurandum cum aliis, credentibus vel non credentibus, ad nuntium Christi omnibus manifestandum.


{EV: 1033}
[AA31 ]
Cum autem nostris temporibus diversi generis materialismus late ubique, etiam inter catholicos, diffundatur, laici non tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant, ea peculiariter capita quae in controversiam vocantur, sed etiam contra quamlibet formam materialismi exhibeant testimonium vitae evangelicae.


{EV: 1034}
[AA31 ]
b) Quoad instaurationem christianam ordinis rerum temporalium, laici edoceantur de vera significatione et valore bonorum temporalium, tum in se ipsis, tum ad omnes fines personae humanae quod attinet; exerceantur in recto usu rerum et organizatione institutionum, semper attendentes ad bonum commune iuxta principia doctrinae moralis et socialis Ecclesiae. Socialis doctrinae imprimis principia eiusque conclusiones ita laici addiscant, ut capaces reddantur, tum ad operam pro parte sua praestandam doctrinae progressui, tum ad eadem singulis casibus rite applicanda.


{EV: 1035}
[AA31 ]
c) Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae efferant, formatio apostolica ad haec quoque exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eiusque indigentibus generoso animo subvenire.


{EV: 1036}
[AA32 ]
Laicis apostolatui deditis iam exstant multa subsidia, scilicet sessiones, congressus, recollectiones, exercitia spiritualia, frequentes conventus, conferentiae, libri, commentaria, ad altiorem cognitionem Sacrae Scripturae et doctrinae catholicae consequendam, ad vitam spiritualem alendam necnon ad mundi condiciones dignoscendas et aptas methodos inveniendas et excolendas.


{EV: 1037}
[AA32 ]
Quae formationis subsidia rationem habent variarum formarum apostolatus in ambitibus ubi exercetur.


{EV: 1038}
[AA32 ]
Hunc in finem etiam erecta sunt centra vel instituta superiora quae optimos fructus iam dederunt.


{EV: 1039}
[AA32 ]
Sacrosanctum Concilium laetatur de huius generis inceptis iam in quibusdam partibus florentibus et exoptat ut aliis etiam in locis, ubi necessaria fuerint, promoveantur.


{EV: 1040}
[AA32 ]
Centra insuper documentationis et studiorum non solum in re theologica, sed etiam in materia anthropologica, psychologica, sociologica, methodologica, quo melius foveantur laicorum ingenii facultates, virorum mulierumque, iuvenum et adultorum, pro omnibus apostolatus campis erigantur.


{EV: 1041}
[AA33 ]
ADHORTATIO
Sacrosanctum igitur Concilium omnes laicos enixe in Domino obtestatur ut voci Christi, hac hora se instantius invitanti, et impulsui Spiritus Sancti libenter, generoso animo, prompto corde respondeant. Speciali modo hanc appellationem ad se directam esse sentiant iuniores, eamque accipiant cum alacritate et magnanimitate. Ipse enim Dominus omnes laicos per hanc Sanctam Synodum iterato invitat ut intimius in dies sibi iungantur et quae ipsius sunt, tamquam propria sentientes (cf. Phil. 2, 5), in eiusdem salvifica missione consocientur; eosque denuo mittit in omnem civitatem et locum quo ipse venturus est (cf. Lc. 10, 1); ut variis formis et modis unius apostolatus Ecclesiae, novis necessitatibus temporum continenter aptandi, cooperatores ei se exhibeant, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor eorum non est inanis in Domino (cf. 1 Cor. 15, 58).


{EV: 1042}
[DH1 ]
DECLARATIO DE LIBERTATE RELIGIOSA - De iure personae et communitatum ad libertatem socialem et civilem in re religiosa
Prooemium
DIGNITATIS HUMANAE personae homines hac nostra aetate magis in dies conscii fiunt,1 atque numerus eorum crescit qui exigunt, ut in agendo homines proprio suo consilio et libertate responsabili fruantur et utantur, non coercitione commoti, sed officii conscientia ducti. Itemque postulant iuridicam delimitationem potestatis publicae, ne fines honestae libertatis et personae et associationum nimis circumscribantur. Quae libertatis exigentia in societate humana ea maxime respicit quae sunt animi humani bona, imprimis quidem ea quae liberum in societate religionis exercitium spectant. Ad has animorum appetitiones diligenter attendens, sibique proponens declarare quantum sint veritati et iustitiae conformes, haec Vaticana Synodus sacram Ecclesiae traditionem doctrinamque scrutatur, ex quibus nova semper cum veteribus congruentia profert.


{EV: 1043}
[DH1 ]
Primum itaque profitetur Sacra Synodus Deum Ipsum viam generi humano notam fecisse per quam, Ipsi inserviendo, homines in Christo salvi et beati fieri possint. Hanc unicam veram Religionem subsistere credimus in catholica et apostolica Ecclesia, cui Dominus Iesus munus concredidit eam ad universos homines diffundendi, dicens Apostolis: «Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Mt. 28, 19-20). Homines vero cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere eamque cognitam amplecti ac servare.


{EV: 1044}
[DH1 ]
Pariter vero profitetur Sacra Synodus officia haec hominum conscientiam tangere ac vincire, nec aliter veritatem sese imponere nisi vi ipsius veritatis, quae suaviter simul ac fortiter mentibus illabitur. Porro, quum libertas religiosa, quam homines in exsequendo officio Deum colendi exigunt, immunitatem a coercitione in societate civili respiciat, integram relinquit traditionalem doctrinam catholicam de morali hominum ac societatum officio erga veram religionem et unicam Christi Ecclesiam. Insuper, de hac libertate religiosa agens, Sacra Synodus recentiorum Summorum Pontificum doctrinam de inviolabilibus humanae personae iuribus necnon de iuridica ordinatione societatis evolvere intendit.


{EV: 1045}
[DH2 ]
I. LIBERTATIS RELIGIOSAE RATIO GENERALIS
Haec Vaticana Synodus declarat personam humanam ius habere ad libertatem religiosam. Huiusmodi libertas in eo consistit, quod omnes homines debent immunes esse a coercitione ex parte sive singulorum sive coetuum socialium et cuiusvis potestatis humanae, et ita quidem ut in re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra suam conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam conscientiam agat privatim et publice, vel solus vel aliis consociatus, intra debitos limites. Insuper declarat ius ad libertatem religiosam esse revera fundatum in ipsa dignitate personae humanae, qualis et verbo Dei revelato et ipsa ratione cognoscitur. Hoc ius personae humanae ad libertatem religiosam in iuridica societatis ordinatione ita est agnoscendum, ut ius civile evadat.


{EV: 1046}
[DH2 ]
Secundum dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, ratione scilicet et libera voluntate praediti ideoque personali responsabilitate aucti, sua ipsorum natura impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam imprimis quae religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare. Huic autem obligationi satisfacere homines, modo suae propriae naturae consentaneo, non possunt nisi libertate psychologica simul atque immunitate a coercitione externa fruantur. Non ergo in subiectiva personae dispositione, sed in ipsa eius natura ius ad libertatem religiosam fundatur. Quamobrem ius ad hanc immunitatem perseverat etiam in iis qui obligationi quaerendi veritatem eique adhaerendi non satisfaciunt; eiusque exercitium impediri nequit dummodo iustus ordo publicus servetur.


{EV: 1047}
[DH3 ]
Quae clarius adhuc patent consideranti supremam humanae vitae normam esse ipsam legem divinam, aeternam, obiectivam atque universalem, qua Deus consilio sapientiae et dilectionis suae mundum universum viasque communitatis humanae ordinat, dirigit, gubernat. Huius suae legis Deus hominem participem reddit, ita ut homo, providentia divina suaviter disponente, veritatem incommutabilem magis magisque agnoscere possit. Quapropter unusquisque officium ideoque et ius habet veritatem in re religiosa quaerendi ut sibi, mediis adhibitis idoneis, recta et vera conscientiae iudicia prudenter efformet.


{EV: 1048}
[DH3 ]
Veritas autem inquirenda est modo dignitati humanae personae eiusque naturae sociali proprio, libera scilicet inquisitione, ope magisterii seu institutionis, communicationis atque dialogi, quibus alii aliis exponunt veritatem quam invenerunt vel invenisse putant, ut sese invicem in veritate inquirenda adiuvent; veritati autem cognitae firmiter adhaerendum est assensu personali.


{EV: 1049}
[DH3 ]
Dictamina vero legis divinae homo percipit et agnoscit mediante conscientia sua; quam tenetur fideliter sequi in universa sua activitate, ut ad Deum, finem suum, perveniat. Non est ergo cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed neque impediendus est, quominus iuxta suam conscientiam operetur, praesertim in re religiosa. Exercitium namque religionis, ex ipsa eius indole, consistit imprimis in actibus internis voluntariis et liberis, quibus homo sese ad Deum directe ordinat: huiusmodi actus a potestate mere humana nec imperari nec prohiberi possunt.4 Ipsa autem socialis hominis natura exigit, ut homo internos religionis actus externe exprimat, cum aliis in re religiosa communicet, suam religionem modo communitario profiteatur.


{EV: 1050}
[DH3 ]
Iniuria ergo humanae personae et ipsi ordini hominibus a Deo statuto fit, si homini denegetur liberum in societate religionis exercitium, iusto ordine publico servato.


{EV: 1051}
[DH3 ]
Praeterea actus religiosi, quibus homines privatim et publice sese ad Deum ex animi sententia ordinant, natura sua terrestrem et temporalem rerum ordinem transcendunt. Potestas igitur civilis, cuius finis proprius est bonum commune temporale curare, religiosam quidem civium vitam agnoscere eique favere debet, sed limites suos excedere dicenda est, si actus religiosos dirigere vel impedire praesumat.


{EV: 1052}
[DH4 ]
Libertas seu immunitas a coercitione in re religiosa, quae singulis personis competit, etiam ipsis in communi agentibus agnoscenda est. Communitates enim religiosae a sociali natura tum hominis tum ipsius religionis requiruntur.


{EV: 1053}
[DH4 ]
His igitur communitatibus, dummodo iustae exigentiae ordinis publici non violentur, iure debetur immunitas, ut secundum proprias normas sese regant, Numen supremum cultu publico honorent, membra sua in vita religiosa exercenda adiuvent et doctrina sustentent atque eas institutiones promoveant, in quibus membra cooperentur ad vitam propriam secundum sua principia religiosa ordinandam.


{EV: 1054}
[DH4 ]
Communitatibus religiosis pariter competit ius, ne mediis legalibus vel actione administrativa potestatis civilis impediantur in suis propriis ministris seligendis, educandis, nominandis atque transferendis, in communicando cum auctoritatibus et communitatibus religiosis, quae in aliis orbis terrarum partibus degunt, in aedificiis religiosis erigendis, necnon in bonis congruis acquirendis et fruendis.


{EV: 1055}
[DH4 ]
Communitates religiosae ius etiam habent, ne impediantur in sua fide ore et scripto publice docenda atque testanda. In fide autem religiosa disseminanda et in usibus inducendis abstinendum semper est ab omni actionis genere, quod coercitionem vel suasionem inhonestam aut minus rectam sapere videatur, praesertim quando de rudioribus vel de egenis agitur. Talis modus agendi ut abusus iuris proprii et laesio iuris aliorum considerari debet.


{EV: 1056}
[DH4 ]
Praeterea ad libertatem religiosam spectat, quod communitates religiosae non prohibeantur libere ostendere singularem suae doctrinae virtutem in ordinanda societate ac tota vivificanda activitate humana. Tandem in sociali hominis natura atque in ipsa indole religionis fundatur ius quo homines, suo ipsorum sensu religioso moti, libere possunt conventus habere vel associationes educativas, culturales, caritativas, sociales constituere.


{EV: 1057}
[DH5 ]
Cuique familiae, utpote quae est societas proprio ac primordiali iure gaudens, competit ius ad libere ordinandam religiosam vitam suam domesticam sub moderatione parentum. His autem competit ius ad determinandam rationem institutionis religiosae suis liberis tradendae, iuxta suam propriam religiosam persuasionem. Itaque a civili potestate agnoscendum est ius parentum deligendi, vera cum libertate, scholas vel alia educationis media, neque ob hanc electionis libertatem sunt eis iniusta onera sive directe sive indirecte imponenda. Praeterea iura parentum violantur, si liberi ad frequentandas lectiones scholares cogantur quae parentum persuasioni religiosae non correspondeant, vel si unica imponatur educationis ratio, ex qua formatio religiosa omnino excludatur.


{EV: 1058}
[DH6 ]
Cum societatis commune bonum, quod est summa earum vitae socialis condicionum, quibus homines suam ipsorum perfectionem possunt plenius atque expeditius consequi, maxime in humanae personae servatis iuribus et officiis consistat,5 cura iuris ad libertatem religiosam tum ad cives tum ad coetus sociales tum ad potestates civiles tum ad Ecclesiam aliasque communitates religiosas spectat, modo unicuique proprio, pro eorum erga bonum commune officio.


{EV: 1059}
[DH6 ]
Inviolabilia hominis iura tueri ac promovere ad cuiusvis potestatis civilis officium essentialiter pertinet. Debet igitur potestas civilis per iustas leges et per alia media apta efficaciter suscipere tutelam libertatis religiosae omnium civium, ac propitias suppeditare condiciones ad vitam religiosam fovendam, ut cives revera religionis iura exercere eiusdemque officia adimplere valeant et ipsa societas fruatur bonis iustitiae et pacis, quae proveniunt ex fidelitate hominum erga Deum Eiusque sanctam voluntatem.


{EV: 1060}
[DH6 ]
Si attentis populorum circumstantiis peculiaribus uni communitati religiosae specialis civilis agnitio in iuridica civitatis ordinatione tribuitur, necesse est ut simul omnibus civibus et communitatibus religiosis ius ad libertatem in re religiosa agnoscatur et observetur.


{EV: 1061}
[DH6 ]
Denique a potestate civili providendum est, ne civium aequalitas iuridica, quae ipsa ad commune societatis bonum pertinet, unquam sive aperte sive occulte laedatur propter rationes religiosas, neve inter eos discriminatio fiat.


{EV: 1062}
[DH6 ]
Hinc sequitur nefas esse potestati publicae, per vim vel metum aut alia media civibus imponere professionem aut reiectionem cuiusvis religionis, vel impedire quominus quisquam communitatem religiosam aut ingrediatur aut relinquat. Eo magis contra voluntatem Dei et contra sacra personae et familiae gentium iura agitur, quando vis quocumque modo adhibeatur ad religionem delendam vel cohibendam sive in toto genere humano sive in aliqua regione sive in determinato coetu.


{EV: 1063}
[DH7 ]
Ius ad libertatem in re religiosa exercetur in societate humana, ideoque eius usus quibusdam normis moderantibus obnoxius est.


{EV: 1064}
[DH7 ]
In usu omnium libertatum observandum est principium morale responsabilitatis personalis et socialis: in iuribus suis exercendis singuli homines coetusque sociales lege morali obligantur rationem habere et iurium aliorum et suorum erga alios officiorum et boni omnium communis. Cum omnibus secundum iustitiam et humanitatem agendum est.


{EV: 1065}
[DH7 ]
Praeterea cum societas civilis ius habet sese protegendi contra abusus qui haberi possint sub praetextu libertatis religiosae, praecipue ad potestatem civilem pertinet huiusmodi protectionem praestare; quod tamen fieri debet non modo arbitrario aut uni parti inique favendo, sed secundum normas iuridicas, ordini morali obiectivo conformes, quae postulantur ab efficaci iurium tutela pro omnibus civibus eorumque pacifica compositione, et a sufficienti cura istius honestae pacis publicae quae est ordinata conviventia in vera iustitia, et a debita custodia publicae moralitatis. Haec omnia partem boni communis fundamentalem constituunt et sub ratione ordinis publici veniunt. Ceterum servanda est integrae libertatis consuetudo in societate, secundum quam libertas debet quam maxime homini agnosci, nec restringenda est nisi quando et prout est necessarium.


{EV: 1066}
[DH8 ]
Nostrae aetatis homines varia ratione premuntur et in periculum veniunt ne proprio libero consilio destituantur. Ex altera autem parte non pauci ita propensi videntur, ut specie libertatis omnem subiectionem reiciant ac debitam oboedientiam parvi faciant.


{EV: 1067}
[DH8 ]
Quapropter haec Vaticana Synodus omnes hortatur, praesertim vero eos qui curam habent alios educandi, ut homines formare satagant, qui ordini morali obsequentes legitimae auctoritati oboediant et genuinae libertatis amatores sint; homines nempe, qui proprio consilio res in luce veritatis diiudicent, activitates suas cum sensu responsabilitatis disponant, et quaecumque sunt vera atque iusta prosequi nitantur, operam suam libenter cum ceteris consociando.


{EV: 1068}
[DH8 ]
Religiosa igitur libertas etiam ad hoc inservire et ordinari debet, ut homines in suis ipsorum officiis adimplendis in vita sociali maiore cum responsabilitate agant.


{EV: 1069}
[DH9 ]
II. LIBERTAS RELIGIOSA SUB LUCE REVELATIONIS
Quae de iure hominis ad libertatem religiosam declarat haec Vaticana Synodus, fundamentum habent in dignitate personae, cuius exigentiae rationi humanae plenius innotuerunt per saeculorum experientiam. Immo haec doctrina de libertate radices habet in divina Revelatione, quapropter eo magis a Christianis sancte servanda est. Quamvis enim Revelatio non expresse affirmet ius ad immunitatem ab externa coercitione in re religiosa, tamen humanae personae dignitatem in tota eius amplitudine patefacit, observantiam Christi erga hominis libertatem in exsequendo officio credendi verbo Dei demonstrat, atque de spiritu nos edocet, quem discipuli talis Magistri debent in omnibus agnoscere et sequi. Quibus omnibus principia generalia illustrantur super quae fundatur doctrina huius Declarationis de libertate religiosa. Praesertim libertas religiosa in societate plene est cum libertate actus fidei christianae congrua.


{EV: 1070}
[DH10 ]
Caput est ex praecipuis doctrinae catholicae, in verbo Dei contentum et a Patribus constanter praedicatum, hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est, cum homo, a Christo Salvatore redemptus et in adoptionem filiorum per Iesum Christum vocatus, Deo Sese revelanti adhaerere non possit, nisi Patre eum trahente 11 rationabile liberumque Deo praestiterit fidei obsequium. Indoli ergo fidei plene consonum est ut, in re religiosa, quodvis genus coercitionis ex parte hominum excludatur. Ac proinde ratio libertatis religiosae haud parum confert ad illum rerum statum fovendum, in quo homines expedite possint invitari ad fidem christianam, illam sponte amplecti atque eam in tota vitae ratione actuose confiteri.


{EV: 1071}
[DH11 ]
Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. Rationem enim habet dignitatis personae humanae ab Ipso conditae, quae proprio consilio duci et libertate frui debet. Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu, in quo Deus Seipsum ac vias suas perfecte manifestavit. Etenim Christus, qui Magister et Dominus est noster, idemque mitis et humilis corde, discipulos patienter allexit et invitavit. Miraculis utique praedicationem suam suffulsit et confirmavit, ut fidem auditorum excitaret atque comprobaret, non ut in eos coercitionem exerceret. Incredulitatem audientium certe exprobravit, sed vindictam Deo in diem Iudicii relinquendo. Mittens Apostolos in mundum dixit eis: «Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur» (Mc. 16, 16). Ipse vero, agnoscens zizaniam cum tritico seminatam, iussit sinere utraque crescere usque ad messem quae fiet in consummatione saeculi. Nolens esse Messias politicus et vi dominans, maluit se dicere Filium Hominis qui venit «ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc. 10, 45). Sese praebuit ut perfectum Servum Dei, qui «harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet» (Mt. 12, 20). Potestatem civilem eiusque iura agnovit, iubens censum dari Caesari, clare autem monuit servanda esse iura superiora Dei: «Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo» (Mt. 22, 21). Tandem in opere redemptionis in cruce complendo, quo salutem et veram libertatem hominibus acquireret, revelationem suam perfecit. Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim eius non percutiendo vindicatur, sed stabilitur testificando et audiendo veritatem, crescit autem amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit.


{EV: 1072}
[DH11 ]
Apostoli, Christi verbo et exemplo edocti, eamdem viam secuti sunt. Ab ipsis Ecclesiae exordiis discipuli Christi adlaborarunt, ut homines ad Christum Dominum confitendum converterent, non actione coercitiva neque artificiis Evangelio indignis, sed imprimis virtute verbi Dei. Fortiter omnibus nuntiabant propositum Salvatoris Dei, «qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim. 2, 4); simul autem verebantur debiles etiamsi in errore versabantur, sic ostendentes quomodo «unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo» (Rom. 14, 12) et in tantum teneatur conscientiae suae oboedire. Sicuti Christus, Apostoli intenti semper fuerunt ad testimonium reddendum veritati Dei, abundantius audentes coram populo et principibus loqui «verbum Dei cum fiducia» (Act. 4, 31). Firma enim fide tenebant ipsum Evangelium revera esse virtutem Dei in salutem omni credenti.
Omnibus ergo spretis «armis carnalibus», exemplum mansuetudinis et modestiae Christi sequentes, verbum Dei praedicaverunt plene confisi divina huius verbi virtute ad potestates Deo adversas destruendas atque homines ad fidem et obsequium Christi reducendos. Sicut Magister ita et Apostoli auctoritatem legitimam civilem agnoverunt: «Non est enim potestas nisi a Deo» docet Apostolus, qui exinde iubet: «Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; ... qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit» (Rom. 13, 1-2).30 Simul autem non timuerunt contradicere potestati publicae se sanctae Dei voluntati opponenti: «Oboedire oportet Deo magis quam hominibus» (Act. 5, 29).31 Hanc viam secuti sunt innumeri martyres et fideles per saecula et per orbem.

{EV: 1073}
[DH12 ]
Ecclesia igitur, evangelicae veritati fidelis, viam Christi et Apostolorum sequitur quando rationem libertatis religiosae tamquam dignitati hominis et Dei revelationi consonam agnoscit eamque fovet. Doctrinam a Magistro et ab Apostolis acceptam, decursu temporum, custodivit et tradidit. Etsi in vita Populi Dei, per vicissitudines historiae humanae peregrinantis, interdum exstitit modus agendi spiritui evangelico minus conformis, immo contrarius, semper tamen mansit Ecclesiae doctrina neminem esse ad fidem cogendum.


{EV: 1074}
[DH12 ]
Evangelicum fermentum in mentibus hominum sic diu est operatum atque multum contulit, ut homines temporum decursu latius agnoscerent dignitatem personae suae et maturesceret persuasio in re religiosa ipsam immunem servandam esse in civitate a quacumque humana coercitione.


{EV: 1075}
[DH13 ]
Inter ea quae ad bonum Ecclesiae, immo ad bonum ipsius terrenae civitatis spectant et ubique semperque servanda sunt atque ab omni iniuria defendenda, illud certe praestantissimum est, ut Ecclesia tanta perfruatur agendi libertate, quantam salus hominum curanda requirat. Haec enim libertas sacra est, qua Unigenitus Dei Filius ditavit Ecclesiam acquisitam sanguine suo. Ecclesiae sane adeo propria est, ut qui eam impugnant, iidem contra Dei voluntatem agant. Libertas Ecclesiae est principium fundamentale in relationibus inter Ecclesiam et potestates publicas totumque ordinem civilem.


{EV: 1076}
[DH13 ]
In societate humana et coram quavis potestate publica Ecclesia sibi vindicat libertatem, utpote auctoritas spiritualis, a Christo Domino constituta, cui ex divino mandato incumbit officium eundi in mundum universum et Evangelium praedicandi omni creaturae. Libertatem pariter sibi vindicat Ecclesia prout est etiam societas hominum qui iure gaudent vivendi in societate civili secundum fidei christianae praescripta.


{EV: 1077}
[DH13 ]
Iamvero si viget ratio libertatis religiosae non solum verbis proclamata neque solum legibus sancita, sed etiam cum sinceritate in praxim deducta, tunc demum Ecclesia stabilem obtinet et iuris et facti condicionem ad necessariam in missione divina exsequenda independentiam, quam auctoritates ecclesiasticae in societate presse pressiusque vindicarunt. Simulque Christifideles, sicut et ceteri homines, iure civili gaudent ne impediantur in vita sua iuxta conscientiam agenda. Concordia igitur viget inter libertatem Ecclesiae et libertatem illam religiosam, quae omnibus hominibus et communitatibus est tanquam ius agnoscenda et in ordinatione iuridica sancienda.


{EV: 1078}
[DH14 ]
Ecclesia catholica, ut divino obtemperet mandato: «docete omnes gentes» (Mt. 28, 19), impensa cura adlaborare debet «ut sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1).


{EV: 1079}
[DH14 ]
Enixe igitur rogat Ecclesia, ut a filiis suis primum omnium fiant «obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus... Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim. 2, 1-4).


{EV: 1080}
[DH14 ]
Christifideles autem in sua efformanda conscientia diligenter attendere debent ad sacram certamque Ecclesiae doctrinam. Christi enim voluntate Ecclesia catholica magistra est veritatis, eiusque munus est, ut Veritatem quae Christus est enuntiet atque authentice doceat, simulque principia ordinis moralis, ex ipsa natura humana profluentia, auctoritate sua declaret atque confirmet. Insuper Christiani, in sapientia ambulantes ad eos qui foris sunt, «in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis» (2 Cor. 6, 6-7), lumen vitae cum omni fiducia et fortitudine apostolica, ad sanguinis usque effusionem, diffundere satagant.


{EV: 1081}
[DH14 ]
Etenim discipulus erga Christum Magistrum gravi adstringitur officio, veritatem ab Eo receptam plenius in dies cognoscendi, annuntiandi fideliter, strenueque defendendi, exclusis mediis spiritui evangelico contrariis. Simul tamen caritas Christi urget eum, ut amanter prudenter patienter agat cum hominibus, qui in errore vel ignorantia circa fidem versantur. Respiciendum igitur est tum ad officia erga Christum Verbum vivificans quod praedicandum est, tum ad humanae personae iura, tum ad mensuram gratiae a Deo per Christum tributam homini, qui ad fidem sponte accipiendam et profitendam invitatur.


{EV: 1082}
[DH15 ]
Constat igitur praesentis aetatis homines optare ut libere possint religionem privatim publiceque profiteri, immo libertatem religiosam in plerisque Constitutionibus iam ut ius civile declarari et documentis internationalibus sollemniter agnosci.


{EV: 1083}
[DH15 ]
At non desunt regimina in quibus, etsi in eorum Constitutione libertas cultus religiosi agnoscitur, tamen ipsae publicae potestates conantur cives a religione profitenda removere et communitatibus religiosis vitam perdifficilem ac periclitantem reddere.


{EV: 1084}
[DH15 ]
Illa fausta huius temporis signa laeto animo salutans, haec vero deploranda facta cum maerore denuntians, Sacra Synodus Catholicos hortatur, exorat autem homines universos, ut perattente considerent quantopere libertas religiosa necessaria sit in praesenti potissimum familiae humanae condicione.


{EV: 1085}
[DH15 ]
Manifestum est enim cunctas gentes magis in dies unum fieri, homines diversae culturae et religionis arctioribus inter se devinciri rationibus, augeri denique conscientiam propriae cuiusque responsabilitatis. Proinde ut pacificae relationes et concordia in genere humano instaurentur et firmentur, requiritur ut ubique terrarum libertas religiosa efficaci tutela iuridica muniatur atque observentur suprema hominum officia et iura ad vitam religiosam libere in societate ducendam.


{EV: 1086}
[DH15 ]
Faxit Deus et Pater omnium ut familia humana, diligenter servata libertatis religiosae ratione in societate, per gratiam Christi et virtutem Spiritus Sancti adducatur ad sublimem illam ac perennem «libertatem gloriae filiorum Dei» (Rom. 8, 21).


{EV: 1087}
[AG1 ]
DECRETUM DE ACTIVITATE MISSIONALI ECCLESIAE
Prooemium
AD GENTES divinitus missa ut sit «universale salutis sacramentum» Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit. Ipsi enim Apostoli, in quibus Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, «praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt Ecclesias». Eorum successorum officium est hoc opus perenne reddere, ut «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1) et Regnum Dei ubique terrarum annuntietur et instauretur.


{EV: 1088}
[AG1 ]
In praesenti autem rerum ordine, ex quo nova exsurgit humanitatis condicio, Ecclesia, sal terrae et lux mundi, urgentius vocatur ad omnem creaturam salvandam et renovandam, ut omnia in Christo instaurentur, et in Ipso homines unam familiam unumque populum Dei constituant.


{EV: 1089}
[AG1 ]
Quare haec Sancta Synodus, dum ob praeclara opera per generosam totius Ecclesiae industriam peracta Deo gratias agit, missionalis activitatis principia delineare, et vires omnium fidelium colligere cupit, ut populus Dei, per angustam viam crucis procedens, regnum Christi, Domini et conspectoris saeculorum, ubique diffundat eique advenienti vias paret.


{EV: 1090}
[AG2 ]
CAPUT I. DE PRINCIPIIS DOCTRINALIBUS
Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei Patris.


{EV: 1091}
[AG2 ]
Hoc autem Propositum ex «fontali amore» seu caritate Dei Patris profluit, qui, cum sit Principium sine Principio, ex quo Filius gignitur et Spiritus Sanctus per Filium procedit, ex nimia et misericordi benignitate sua libere creans et insuper gratiose vocans nos ad Secum communicandum in vita et gloria, bonitatem divinam liberaliter diffudit ac diffundere non desinit, ita ut qui conditor est omnium, tandem fiat «omnia in omnibus» (1 Cor. 15, 28), gloriam suam simul et beatitudinem nostram procurando. Placuit autem Deo homines non tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui, qui erant dispersi, in unum congregarentur.


{EV: 1092}
[AG3 ]
Hoc universale Dei propositum pro salute generis humani perficitur non solum modo quasi secreto in mente hominum vel per incepta, etiam religiosa, quibus ipsi multipliciter Deum quaerunt, «si forte attrectent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum» (Act. 17, 27): haec enim incepta indigent illuminari et sanari, etsi, ex benigno consilio providentis Dei, aliquando pro paedagogia ad Deum verum vel praeparatione evangelica possint haberi. Deus autem ad pacem seu communionem Secum stabiliendam fraternamque societatem inter homines, eosque peccatores, componendam, in historiam hominum novo et definitivo modo intrare decrevit mittendo Filium suum in carne nostra, ut homines per Illum eriperet de potestate tenebrarum ac Satanae et in Eo mundum Sibi reconciliaret. Illum ergo, per quem fecit et saecula, constituit haeredem universorum, ut in Illo omnia instauraret.


{EV: 1093}
[AG3 ]
Christus enim Iesus missus est in mundum verus mediator Dei et hominum. Cum Deus sit, «in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter» (Col. 2, 9); secundum humanam autem naturam, novus Adam, renovatae humanitatis caput constituitur, «plenus gratiae et veritatis» (Io. 1, 14). Itaque per vias verae Incarnationis processit Filius Dei ut homines divinae naturae participes faceret, propter nos egenus factus cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus. Filius Hominis non venit ut sibi ministraretur, sed ut ipse ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis, id est pro omnibus. Sancti Patres constanter proclamant non esse sanatum quod assumptum a Christo non fuerit. Assumpsit vero integram humanam naturam qualis apud nos miseros et pauperes invenitur, absque tamen peccato.16 De seipso enim dixit Christus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io. 10, 36): «Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum» (Lc. 4, 18), et rursus: «Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat» (Lc. 19, 10).


{EV: 1094}
[AG3 ]
Quod autem semel a Domino praedicatum est vel in Ipso pro salute generis humani actum, usque ad ultimum terrae proclamandum et disseminandum est, incipiendo ab Hierosolyma, ita ut quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis decursu temporum effectum suum consequatur.


{EV: 1095}
[AG4 ]
Ad hoc autem perficiendum misit Christus Spiritum Sanctum a Patre, qui salutiferum opus suum intus operaretur Ecclesiamque ad propriam dilatationem moveret. Procul dubio Spiritus Sanctus iam in mundo operabatur antequam Christus glorificaretur. Die tamen Pentecostes in discipulos supervenit, ut cum eis maneret in aeternum, Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit, et tandem praesignata est unio populorum in fidei catholicitate, per Novi Foederis Ecclesiam, quae omnibus linguis loquitur, in caritate omnes linguas intelligit et amplectitur, et sic dispersionem Babelicam superat.
A Pentecoste enim inceperunt «actus Apostolorum», sicut superveniente Spiritu Sancto in Virginem Mariam conceptus fuerat Christus et eodem Spiritu Sancto in Ipsum orantem descendente Christus actus fuerat ad opus ministerii sui. Ipse autem Dominus Iesus, priusquam vitam suam libere pro mundo poneret, ita apostolicum ministerium disposuit et Spiritum Sanctum mittendum promisit, ut ambo consociarentur in opere salutis ubique et semper ad effectum adducendo. Spiritus Sanctus Ecclesiam totam per omnia tempora «in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit», ecclesiastica instituta quasi anima eorum vivificando et eundem missionis animum, quo ipse Christus actus fuerat, in cordibus fidelium instillando. Aliquando etiam actionem apostolicam visibiliter praevenit, sicut eam variis modis indesinenter comitatur et dirigit.


{EV: 1096}
[AG5 ]
Dominus Iesus, inde ab initio «vocavit ad Se quos voluit Ipse... et fecit ut essent duodecim cum Illo et ut mitteret eos praedicare» (Mc. 3, 13).28 Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo. Deinde, cum semel, morte et resurrectione sua, complevisset in seipso mysteria salutis nostrae et renovationis universorum, Dominus omnem potestatem adeptus in caelo et in terra, priusquam assumeretur in caelum, Ecclesiam suam ut sacramentum salutis fundavit, apostolosque in universum mundum misit sicut et ipse missus fuerat a Patre, mandans eis: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis» (Mt. 28, 19-20). «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur» (Mc. 16, 15). Inde Ecclesiae officium incumbit propagandi fidem salutemque Christi, tum virtute expressi mandati, quod ab Apostolis haereditavit Ordo Episcoporum cui assistunt Presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore, tum virtute vitae quam membris suis influit Christus, «ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate» (Eph. 4, 16). Missio ergo Ecclesiae adimpletur operatione qua, mandato Christi oboediens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota, omnibus hominibus vel gentibus pleno actu praesens fit, ut eos, exemplo vitae et praedicatione, sacramentis ceterisque gratiae mediis ad fidem, libertatem et pacem Christi adducat, ita ut eis via libera ac firma patefiat ad plene participandum mysterium Christi.


{EV: 1097}
[AG5 ]
Cum haec missio continuet et per decursum historiae explicet missionem ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est, eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et sui ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per resurrectionem suam victor processit. Nam sic in spe ambulaverunt omnes Apostoli, qui tribulationibus multis et passionibus adimpleverunt ea quae desunt passionum Christi pro corpore eius quod est Ecclesia. Saepe etiam semen fuit sanguis christianorum.


{EV: 1098}
[AG6 ]
Hoc munus, ab Ordine Episcoporum, cui praeest Successor Petri, orante et cooperante tota Ecclesia, adimplendum, unum idemque exsistit, ubique et in omni condicione, licet non eodem pro rerum condicione modo exerceatur. Differentiae proinde, quae in hac Ecclesiae activitate agnoscendae sunt, non sumuntur ex intima natura ipsius missionis, sed ex condicionibus in quibus missio haec exercetur.


{EV: 1099}
[AG6 ]
Dependent vero hae condiciones sive ab Ecclesia, sive etiam a populis, a coetibus vel ab hominibus ad quos missio dirigitur. Ecclesia enim, quamvis de se totalitatem seu plenitudinem mediorum salutis comprehendat, nec semper nec statim secundum omnia agit nec agere potest, sed initia et gradus in actione sua experitur, qua propositum Dei ad effectum adducere conatur; imo quandoque, post feliciter inchoatam progressionem, regressum iterum deplorare cogitur, vel saltem in quodam semiplenitudinis et insufficientiae statu moratur. Quod autem ad homines, coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit. Cum qualibet autem condicione vel statu actus proprii seu apta instrumenta congruere debent.


{EV: 1100}
[AG6 ]
Incepta peculiaria quibus Evangelii praecones ab Ecclesia missi, euntes in mundum universum, munus Evangelium praedicandi et Ecclesiam ipsam implantandi inter populos vel coetus nondum in Christum credentes exsequuntur, communiter «missiones» nuncupantur, quae per activitatem missionalem perficiuntur, et plerumque exercentur in certis territoriis a Sancta Sede agnitis. Finis proprius activitatis huius missionalis est evangelizatio et plantatio Ecclesiae in populis vel coetibus in quibus nondum radicata est. Ita ex semine verbi Dei, Ecclesiae autochtonae particulares ubique in mundo sufficienter conditae crescant, viribus quidem propriis ac maturitate praeditae, quae hierarchia propria cum populo fideli unita et mediis quasi affinibus christianae vitae plene ducendae sufficienter instructae, suam partem in utilitatem totius Ecclesiae afferant. Medium principale huius implantationis est praedicatio Evangelii Iesu Christi, ad quod annuntiandum Dominus discipulos suos misit in mundum universum, ut homines per verbum Dei renati Ecclesiae per Baptismum aggregentur, quae ut Verbi incarnati corpus ex verbo Dei et pane eucharistico nutritur et vivit.


{EV: 1101}
[AG6 ]
In hac missionali activitate Ecclesiae, diversae condiciones aliquando permixtae occurrunt: inceptionis primum seu plantationis, deinde novitatis seu iuventutis. Quibus tamen expletis, actio missionalis Ecclesiae non desinit, sed Ecclesiis particularibus iam constitutis officium incumbit eam continuandi, et praedicandi Evangelium singulis, qui adhuc foris sunt.


{EV: 1102}
[AG6 ]
Coetus insuper, inter quos Ecclesia versatur, ob varias causas non raro funditus mutantur, ita ut condiciones omnino novae oriri possint. Ecclesia tunc debet perpendere, num hae condiciones activitatem eius missionalem denuo requirant. Insuper, rerum adiuncta aliquando talia sunt ut possibilitas pro tempore desit praeconium evangelicum directe ac statim proponendi: tunc quidem missionarii possunt ac debent patienter, prudenter ac simul magna cum fiducia, saltem caritatis et beneficentiae testimonium Christi praebere et sic vias Domino praeparare et ipsum aliquo modo praesentem reddere.


{EV: 1103}
[AG6 ]
Sic patet activitatem missionalem intime ex ipsa natura Ecclesiae profluere, cuius fidem salvificam propagat, cuius catholicam unitatem dilatando perficit, cuius apostolicitate sustentatur, cuius collegialem Hierarchiae affectum exercet, cuius sanctitatem testificatur, diffundit ac promovet. Ita differt activitas missionalis inter gentes tam ab activitate pastorali erga fideles exercenda, quam ab inceptis suscipiendis ad unitatem christianorum redintegrandam.
Attamen duo haec cum missionali navitate Ecclesiae arctissime coniunguntur: nam divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae detrimentum affert et aditum ad fidem multis praecludit. Sic ex necessitate missionis omnes baptizati ad hoc vocantur, ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus de Christo, Domino suo, unanimiter testimonium reddere possint. Quod si unam fidem nondum plene testificari queant, mutua saltem aestimatione ac dilectione animentur oportet.


{EV: 1104}
[AG7 ]
Ratio huius missionalis activitatis ex voluntate Dei sumitur, qui «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (1 Tim. 2, 4-6), «et non est in alio aliquo salus» (Act. 4, 12). Oportet igitur ut ad Eum, per praedicationem Ecclesiae agnitum, omnes convertantur, et Ipsi et Ecclesiae, quae Corpus Eius est, per Baptismum incorporentur. Christus enim ipse «necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint». Etsi ergo Deus viis sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere, Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi, ac proinde missionalis activitas vim suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat.


{EV: 1105}
[AG7 ]
Per eam Corpus Christi mysticum ad suum proprium incrementum vires indesinenter colligit et ordinat.43 Ad eam persequendam impelluntur membra Ecclesiae caritate, qua Deum diligunt et qua cum omnibus hominibus cupiunt communicare in spiritualibus bonis tam praesentis quam futurae vitae.


{EV: 1106}
[AG7 ]
Per hanc activitatem missionalem denique Deus plene glorificatur, dum homines salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, conscie et plene accipiunt. Sic per eam completur Dei propositum, cui Christus oboedienter et amanter inservit ad gloriam Patris qui misit eum, ut universum genus humanum unum Populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti: quod sane, cum fraternam concordiam refert, intimo universorum hominum voto respondet. Sic tandem consilium Creatoris, hominem ad imaginem et similitudinem suam condentis, revera adimpletur, cum omnes qui humanam participant naturam, in Christo per Spiritum Sanctum regenerati, unanimiter gloriam Dei speculantes, dicere poterunt: «Pater noster».


{EV: 1107}
[AG8 ]
Etiam cum ipsa natura humana eiusque adspirationibus activitas missionalis intimam habet connexionem. Christum enim manifestando, eo ipso Ecclesia hominibus genuinam eorum condicionis atque integrae vocationis veritatem revelat, cum Christus principium sit et exemplar huius humanitatis renovatae, fraterno amore, sinceritate et pacifico spiritu imbutae, ad quam omnes adspirant. Christus, et Ecclesia quae de Ipso per evangelicam praedicationem dat testimonium, omnem peculiaritatem stirpis vel nationis transcendunt, ideoque nemini et nullibi ut extranei reputari possunt.46 Ipse Christus est veritas atque via, quas evangelica praedicatio omnibus patefacit, dum ad aures omnium eiusdem Christi verba perfert: «Paenitemini et credite Evangelio» (Mc. 1, 15). Cum autem, qui non credit, iam iudicatus sit, verba Christi verba sunt simul iudicii et gratiae, mortis et vitae. Etenim solum vetustati mortem inferendo ad novitatem vitae accedere possumus: quod primo de personis valet, sed etiam de diversis bonis mundi huius, quae simul hominis peccato et Dei benedictione signantur: «Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei» (Rom. 3, 23). Nemo per seipsum et suis viribus a peccato liberatur et supra seipsum elevatur, nemo penitus a sua infirmitate vel solitudine vel servitute solvitur, omnes vero indigent Christo exemplari, magistro, liberatore, salvatore, vivificatore. Revera Evangelium in historia hominum, etiam temporali, fermentum libertatis ac progressus fuit seseque iugiter praebet fermentum fraternitatis, unitatis et pacis. Non ergo sine causa Christus a fidelibus celebratur ut «exspectatio gentium et Salvator earum».


{EV: 1108}
[AG9 ]
Itaque tempus activitatis missionalis est inter priorem adventum Domini et alterum, in quo Ecclesia a quatuor ventis sicut messis colligetur in regnum Dei. Antequam enim Dominus veniet, in omnes gentes oportet praedicari evangelium.


{EV: 1109}
[AG9 ]
Activitas missionalis nihil aliud est et nihil minus quam propositi Dei manifestatio seu Epiphania et adimplementum in mundo et in eius historia, in qua Deus, per missionem, historiam salutis manifeste perficit. Per verbum praedicationis et per celebrationem sacramentorum, quorum centrum et culmen est Sanctissima Eucharistia, Christum salutis auctorem praesentem reddit. Quidquid autem veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur, a contagiis malignis liberat et Auctori suo Christo restituit, qui imperium diaboli evertit et multimodam scelerum malitiam arcet. Itaque quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non perit, sed sanatur, elevatur et consummatur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem hominis. Sic activitas missionalis ad plenitudinem eschatologicam tendit: per eam enim, usque ad mensuram et tempus quae Pater posuit in sua potestate, dilatatur Populus Dei, cui prophetice dictum est: «Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende! Ne parcas!» (Is. 54, 2), augetur Corpus mysticum usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi, templumque spirituale, ubi Deus adoratur in spiritu et veritate, crescit et superaedificatur «super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu» (Eph. 2, 20).


{EV: 1110}
[AG10 ]
CAPUT II. DE IPSO OPERE MISSIONALI
Ecclesia, a Christo missa ad caritatem Dei omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc ingens sibi faciendum intelligit. Vicies enim milies centena milia hominum, quorum numerus in dies augetur, qui stabilibus vitae culturalis nexibus, antiquis religionis traditionibus, firmis socialium necessitudinum vinculis in magnos et determinatos coetus coalescunt, nuntium evangelicum nondum aut vix audierunt; quorum alii unam ex magnis religionibus sequuntur, alii vero notitiae ipsius Dei extranei manent, alii eius existentiam expresse negant, imo quandoque oppugnant. Ecclesia, ut omnibus mysterium salutis vitamque a Deo allatam offerre possit, sese omnibus his coetibus inserere debet eodem motu, quo ipse Christus incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et culturalibus conditionibus hominum cum quibus conversatus est.


{EV: 1111}
[AG11 ]
ART. I
De testimonio christiano
Ecclesia his coetibus humanis praesens sit oportet per suos filios, qui inter eos conversantur vel ad eos mittuntur. Omnes enim christifideles, ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per confirmationem roborati sunt, ita manifestare tenentur, ut ceteri bona eorum opera considerantes glorificent Patrem et genuinum vitae humanae sensum et communionis hominum universale vinculum plenius percipiant.


{EV: 1112}
[AG11 ]
Ut ipsi hoc testimonium Christi fructuose dare possint, cum illis hominibus aestimatione et caritate iungantur, se ut membra coetus hominum inter quos vivunt agnoscant, et in vita culturali et sociali partem habeant per varia humanae vitae commercia et negotia; familiares sint cum eorum traditionibus nationalibus et religiosis; laete et reverenter detegant semina Verbi in eis latentia; simul vero ad transformationem profundam attendant, quae inter gentes fit, et adlaborent ne homines nostrae aetatis scientiae et technologiae mundi moderni nimis intenti a rebus divinis alienentur, quinimmo ut ad impensius desiderium veritatis et caritatis divinitus revelatae expergefiant. Sicut ipse Christus cor hominum scrutatus est eosque colloquio vere humano ad lucem divinam perduxit, ita eius discipuli, Spiritu Christi profunde perfusi, cognoscant homines inter quos vivunt, et cum eis conversentur, ut ipsi dialogo sincero et patienti discant, quas divitias Deus munificus Gentibus dispensaverit; simul vero istas divitias luce evangelica collustrare, liberare, et in Dei Salvatoris dominium reducere conentur.


{EV: 1113}
[AG12 ]
Praesentia christifidelium in coetibus humanis illa caritate animetur, qua nos dilexit Deus, qui vult ut et nos nos invicem eadem caritate diligamus. Caritas christiana revera ad omnes extenditur sine discrimine stirpis, condicionis socialis seu religionis; nullum exspectat lucrum seu gratitudinem. Sicut enim Deus dilexit nos amore gratuito, ita et fideles caritate sua ipsi homini solliciti sint diligendo eum eodem motu quo Deus hominem quaesivit. Sicut ergo Christus circuibat omnes civitates et castella curans omnem languorem et infirmitatem in signum adventus Regni Dei, ita et Ecclesia per filios suos iungitur cum hominibus cuiuscumque condicionis, maxime vero cum pauperibus et afflictis, atque libenter pro eis impenditur. Participat enim eorum gaudia et dolores, novit vitae adspirationes et aenigmata, eis in anxietatibus mortis compatitur. Pacem quaerentibus respondere cupit fraterno dialogo, afferens eis pacem et lucem ex Evangelio.


{EV: 1114}
[AG12 ]
Laborent christifideles et cum ceteris omnibus collaborent in rebus oeconomicis et socialibus recte ordinandis. Speciali cura sese devoveant educationi puerorum et adolescentium per scholas diversi generis, quae considerandae sunt non tantum tamquam medium eximium ad formandam et provehendam iuventutem christianam, sed simul ut servitium summi valoris hominibus, maxime vero Nationibus progredientibus, ad elevandam dignitatem humanam et ad conditiones humaniores praeparandas. Insuper partem assumant in conatibus eorum populorum qui, famem, ignorantiam et morbos debellando, meliores vitae condiciones condere et pacem in mundo firmare satagunt. In hac activitate fideles sociam operam suam prudenter praestare exoptent inceptis quae ab Institutis privatis et publicis, a guberniis, ab organis internationalibus, a diversis communitatibus christianis necnon a religionibus non-christianis promoventur.


{EV: 1115}
[AG12 ]
Ecclesia vero nullo modo vult se in moderamen terrenae civitatis ingerere. Nullam aliam auctoritatem sibi vindicat nisi ut, Deo adiuvante, caritate et fideli servitio hominibus ministret.


{EV: 1116}
[AG12 ]
In sua vita et operatione intime cum hominibus coniuncti, Christi discipuli eis verum testimonium Christi se oblaturos, et in eorum salutem se operaturos sperant, etiam ubi Christum plene annuntiare nequeunt. Non enim quaerunt progressum et prosperitatem mere materialem hominum, sed eorum dignitatem et fraternam unionem promovent, docentes veritates religiosas et morales, quas Christus luce sua illustravit, sicque gradatim aditum pleniorem ad Deum aperiunt. Ita homines iuvantur in assequenda salute per caritatem erga Deum et proximum, et elucere incipit mysterium Christi, in quo novus homo apparuit, qui secundum Deum creatus est, et in quo caritas Dei revelatur.


{EV: 1117}
[AG13 ]
ART. II
De praedicatione evangelii et de congregando populo dei
Ubicumque Deus aperit ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, omnibus hominibus fiducialiter et constanter annuntietur Deus vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus Christus, ut non-christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente, credentes ad Dominum libere convertantur, Eique sincere adhaereant qui, cum sit «via, veritas et vita» (Io. 14, 6), omnes eorum exspectationes spirituales explet, imo infinite superat.


{EV: 1118}
[AG13 ]
Quae conversio sane initialis intelligenda est, sufficiens tamen ut homo percipiat se, avulsum a peccato, introduci in mysterium amoris Dei, qui eum vocat ad personale commercium cum Seipso in Christo ineundum. Etenim, gratia Dei operante, neoconversus spirituale iter aggreditur quo, fide iam communicans mysterio Mortis et Resurrectionis, transit a vetere homine ad novum hominem in Christo perfectum. Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus paulatim evolvi debet. Cum Dominus cui creditur, signum sit contradictionis, homo conversus rupturas et separationes non raro experitur, sed etiam gaudia quae non ad mensuram dat Deus.


{EV: 1119}
[AG13 ]
Ecclesia severe prohibet ne quis ad fidem amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur, sicut et fortiter vindicat ius ne ullus iniquis vexationibus a fide deterreatur.


{EV: 1120}
[AG13 ]
Iuxta perantiquam Ecclesiae consuetudinem, motiva conversionis investigentur et, si necesse est, purificentur.


{EV: 1121}
[AG14 ]
Qui fidem in Christum a Deo per Ecclesiam acceperunt, liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei.


{EV: 1122}
[AG14 ]
Deinde per initiationis christianae sacramenta liberati a potestate tenebrarum, Christo commortui, consepulti et conresuscitati, Spiritum accipiunt adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini cum cuncto Populo Dei celebrant.


{EV: 1123}
[AG14 ]
Desiderandum est ut liturgia temporis quadragesimalis et paschalis ita restauretur ut animos catechumenorum componat ad celebrationem paschalis mysterii in cuius sollemnibus peragendis per baptismum Christo regenerantur.


{EV: 1124}
[AG14 ]
Initiatio autem illa christiana in catechumenatu non a solis catechistis vel sacerdotibus, sed a tota communitate fidelium, speciali autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut catechumeni inde ab initio sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita Ecclesiae sit apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose cooperari.


{EV: 1125}
[AG14 ]
Status tandem iuridicus catechumenorum in novo Codice clare ponatur. Iam enim cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis.


{EV: 1126}
[AG15 ]
ART. III
De communitate christiana efformanda
Spiritus Sanctus, qui omnes homines per semina Verbi praedicationemque Evangelii ad Christum vocat et in cordibus obsequium fidei suscitat, cum credentes in Christum in baptismalis fontis sinu ad novam vitam generat, eos congregat in unum Populum Dei qui est «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis» (1 Pt. 2, 9).24


{EV: 1127}
[AG15 ]
Missionarii ergo, cooperatores Dei, tales suscitent fidelium congregationes quae, digne ambulantes vocatione qua vocatae sunt munera a Deo sibi concredita exerceant sacerdotale, propheticum et regale. Hoc modo communitas christiana signum fit praesentiae Dei in mundo: ipsa enim sacrificio eucharistico incessanter cum Christo ad Patrem transit, verbo Dei sedulo enutrita testimonium Christi praebet, in caritate denique ambulat spirituque apostolico fervet.


{EV: 1128}
[AG15 ]
Communitas christiana inde ab initio ita efformari debet ut suis necessitatibus, quantum fieri potest, ipsa providere queat.


{EV: 1129}
[AG15 ]
Haec fidelium congregatio, divitiis culturae propriae gentis praedita, in populo profunde radicetur: efflorescant familiae spiritu evangelico imbutae atque scholis idoneis iuventur; associationes et coetus erigantur per quos laicorum apostolatus totam societatem spiritu evangelico permeare valeat. Splendescat denique caritas inter catholicos diversi ritus.


{EV: 1130}
[AG15 ]
Spiritus etiam oecumenicus nutriatur inter neophytos, qui probe aestiment fratres in Christum credentes esse Christi discipulos, baptismate regeneratos, perplurium bonorum Populi Dei consortes. Quantum sinunt condiciones religiosae, actio oecumenica ita promoveatur ut, seclusa omni tam indifferentismi et confusionismi quam insanae aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione fidei in Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo. Collaborent praesertim propter Christum, suum Dominum communem: Eius Nomen eos colligat! Haec collaboratio instituatur non solum inter privatas personas, sed etiam, de iudicio Ordinarii loci, inter Ecclesias vel communitates ecclesiales earumque opera.


{EV: 1131}
[AG15 ]
Christifideles ex Gentibus cunctis in Ecclesia congregati, «neque regimine, neque sermone, neque politicis vitae institutis a ceteris hominibus sunt distincti», ideoque in honesta consuetudine vitae gentis suae Deo et Christo vivant; ut boni cives amorem Patriae vere et efficaciter colant, alienae tamen stirpis contemptum et nationalismum exacerbatum vitent omnino, amorem hominum universalem promoveant.


{EV: 1132}
[AG15 ]
Ad omnia haec obtinenda maximum momentum habent et speciali cura digni sunt laici, christifideles nempe qui, Christo per baptismum incorporati, in saeculo vivunt. Ipsorum enim proprium est, ut Spiritu Christi imbuti, fermenti instar, res temporales ab intra animent et ordinent, ut secundum Christum iugiter fiant.


{EV: 1133}
[AG15 ]
Attamen non sufficit ut populus christianus praesens sit et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi receptionem.


{EV: 1134}
[AG15 ]
Iamvero, ad Ecclesiae plantationem et ad incrementum communitatis christianae necessaria sunt varia ministeria, quae vocatione divina ex ipsa fidelium congregatione suscitata, ab omnibus diligenti cura sunt fovenda atque colenda; inter quae habentur munera sacerdotum, diaconorum et catechistarum, atque actio catholica. Item Religiosi et Religiosae ad Regnum Christi in animis radicandum et corroborandum illudque ulterius dilatandum sive oratione, sive actuosa opera indispensabile praestant officium.


{EV: 1135}
[AG16 ]
Gaudio magno Ecclesia gratias agit pro inaestimabili vocationis sacerdotalis dono, quod inter Gentes ad Christum recenter conversas tot iuvenibus Deus elargitus est. Firmiores enim radices Ecclesia in unoquoque coetu humano figit, cum variae communitates fidelium ex suis membris proprios habent salutis ministros in ordine Episcoporum, Presbyterorum ac Diaconorum, fratribus suis inservientes, ita ut novellae Ecclesiae structuram dioecesanam cum proprio clero paulatim acquirant.


{EV: 1136}
[AG16 ]
Quae de sacerdotali vocatione et formatione ab hoc Concilio statuta sunt, sancte serventur ubi Ecclesia primo plantatur, et apud novellas Ecclesias. Maximi facienda sunt quae dicuntur de institutione spirituali cum doctrinali et pastorali arcte connectenda, de vita secundum formam Evangelii gerenda sine consideratione commodi proprii vel familialis, de intimo sensu mysterii Ecclesiae excolendo. Inde mirabiliter discent totos se ipsos in servitium Corporis Christi et ad opus Evangelii dedicare, proprio episcopo tanquam fidi cooperatores adhaerere et sociam confratribus operam praestare.


{EV: 1137}
[AG16 ]
Ad quem generalem finem assequendum, tota alumnorum formatio ordinetur sub luce mysterii salutis uti in Scripturis exhibetur. Hoc mysterium Christi et salutis humanae in Liturgia praesens inveniant et vivant.


{EV: 1138}
[AG16 ]
Quae exigentiae communes sacerdotalis institutionis, etiam pastoralis et practicae, ad normam Concilii, componantur cum studio obviam eundi peculiari cogitandi agendique modo propriae gentis. Alumnorum mentes ergo aperiantur et exacuantur ut bene cognoscant et iudicare valeant suae gentis culturam; in disciplinis philosophicis et theologicis perspiciant rationes quae traditiones ac religionem patrias inter et religionem christianam intercedunt. Item institutio sacerdotalis necessitates pastorales regionis respiciat: alumni discant historiam, finem et methodum actionis missionalis Ecclesiae, et speciales condiciones sociales, oeconomicas, culturales proprii populi. In spiritu oecumenismi educentur, et ad dialogum fraternum cum non-christianis rite praeparentur. Haec omnia postulant, ut studia ad sacerdotium peragantur, quantum fieri potest, in consuetudine et convictu cum sua cuiusque gente. Cura tandem habeatur de formatione in administratione ordinata ecclesiastica, imo etiam oeconomica.


{EV: 1139}
[AG16 ]
Insuper idonei sacerdotes seligantur qui, post praxim aliquam pastoralem, in studiorum Universitatibus etiam exteris, maxime in Urbe, aliisque Institutis scientificis studia superiora perficiant, ita ut Ecclesiis novellis ex clero locali praesto sint ad magis ardua munera ecclesiastica implenda, congrua scientia et peritia praediti.


{EV: 1140}
[AG16 ]
Ubi Conferentiis Episcoporum opportunum apparuerit, ordo diaconatus ut status vitae permanens restauretur ad normam Constitutionis De Ecclesia. Iuvat enim viros, qui ministerio vere diaconali fungantur, vel verbum divinum tanquam catechistae praedicantes, vel nomine parochi et episcopi dissitas communitates christianas moderantes, vel caritatem exercentes in operibus socialibus seu caritativis, per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant.


{EV: 1141}
[AG17 ]
Item laude dignum est agmen illud, de opere missionum ad Gentes tam optime meritum, catechistarum scilicet, tam virorum quam mulierum, qui spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae.


{EV: 1142}
[AG17 ]
Nostris diebus, cum ad tot multitudines evangelizandas et ad ministerium pastorale exercendum pauci sint clerici, catechistarum officium maximum momentum habet. Eorum ergo institutio ita perfici debet et culturali progressui accommodari, ut tanquam validi cooperatores ordinis sacerdotalis quam optime exsequi possint munus suum novis et amplioribus oneribus ingravescens.


{EV: 1143}
[AG17 ]
Multiplicentur ergo scholae dioecesanae et regionales in quibus futuri catechistae cum doctrinam catholicam, praesertim in re biblica et liturgica, tum etiam methodum catecheticam praximque pastoralem excolant, seque ad mores hominum christianorum forment, pietatem sanctitatemque vitae colere indesinenter satagentes. Insuper conventus vel cursus habeantur quibus catechistae in disciplinis et artibus suo ministerio utilibus certis temporibus renoventur et eorum vita spiritualis nutriatur et roboretur. Praeterea, iis qui totos huic operi se devovent, status vitae decens et securitas socialis procuretur per iustam remunerationem.


{EV: 1144}
[AG17 ]
In voto est ut formationi et sustentationi catechistarum modo congruo provideatur subsidiis S. Dicasterii de Propaganda Fide specialibus. Si necessarium et aptum apparebit, Opus pro Catechistis fundetur.


{EV: 1145}
[AG17 ]
Insuper Ecclesiae grato animo agnoscent generosam operam catechistarum auxiliarium, quorum adiutorio indigebunt. Ipsi in suis communitatibus precibus praesunt et doctrinam tradunt. De eorum formatione doctrinali et spirituali rite curandum est. Praeterea optandum est ut, ubi opportunum videbitur, catechistis debite formatis missio canonica in actione liturgica publice celebranda conferatur, ut apud populum maiore auctoritate fidei deserviant.


{EV: 1146}
[AG18 ]
Inde a periodo plantationis Ecclesiae vita religiosa sedulo promoveatur, quae non solum pretiosa omninoque necessaria auxilia activitati missionali affert, sed per intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et significat intimam vocationis christianae naturam.


{EV: 1147}
[AG18 ]
Instituta religiosa, plantationi Ecclesiae adlaborantia, mysticis divitiis, quibus traditio religiosa Ecclesiae insignitur, penitus imbuta, eas pro cuiusque gentis ingenio et indole exprimere et tradere conentur. Attente considerent quomodo traditiones asceticae et contemplativae, quarum semina iam ante Evangelii praedicationem nonnunquam antiquis culturis a Deo indita sunt, in vitam religiosam christianam assumi possint.


{EV: 1148}
[AG18 ]
In novellis Ecclesiis variae formae vitae religiosae excolendae sunt, ut diversos aspectus missionis Christi et vitae Ecclesiae exhibeant, ac variis operibus pastoralibus se devoveant, suaque membra ad ea exercenda rite praeparent. Attamen Episcopi in Conferentia videant ne Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes, multiplicentur cum detrimento vitae religiosae et apostolatus.


{EV: 1149}
[AG18 ]
Speciali mentione digna sunt varia ad vitam contemplativam radicandam incepta, quibus alii, essentialia Institutionis monasticae elementa retinentes, ditissimam traditionem sui Ordinis implantare satagunt, alii vero ad antiqui monachismi simpliciores formas redeunt: omnes tamen genuinam aptationem ad condiciones locales quaerere studeant. Cum enim vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat, oportet apud novellas Ecclesias ubique instauretur.


{EV: 1150}
[AG19 ]
CAPUT III. DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS
Opus plantationis Ecclesiae in determinato hominum coetu certam attingit metam, cum congregatio fidelium, in sociali vita iam radicata culturaeque loci aliquatenus conformata, quadam stabilitate et firmitate fruitur: propria nempe, etsi insufficienti, instructa copia localium sacerdotum, religiosorum et laicorum, iis ministeriis et institutis ditatur quae ad vitam populi Dei sub ductu Episcopi proprii ducendam ac dilatandam necessaria sunt.


{EV: 1151}
[AG19 ]
In huiusmodi Ecclesiis novellis, vita Populi Dei maturescere debet per omnes campos vitae christianae ad normas huius Concilii renovandae: congregationes fidelium, magis in dies conscie, vivae efficiuntur communitates fidei, liturgiae et caritatis; laici per civilem et apostolicam operositatem ordinem caritatis et iustitiae in civitate instaurare nituntur; instrumenta communicationis socialis opportune et prudenter adhibentur; familiae per vitam vere christianam seminaria evadunt apostolatus laicorum necnon vocationum sacerdotalium et religiosarum. Fides denique per catechesim aptatam edocetur, in Liturgia ingenio populi consona celebratur, et per legislationem canonicam congruam inducitur in honesta instituta et consuetudines locales.


{EV: 1152}
[AG19 ]
Episcopi vero, una cum suo quisque presbyterio, sensu Christi et Ecclesiae magis magisque imbuti, cum universali Ecclesia sentiant atque vivant. Intima permaneat ecclesiarum novellarum communio cum tota Ecclesia, cuius traditionis elementa culturae propriae adiungant ad augendam, mutuo quodam virium effluvio, vitam Corporis Mystici. Hinc colantur elementa theologica, psychologica et humana quae ad hunc sensum communionis cum Ecclesia universali fovendum afferre valeant.


{EV: 1153}
[AG19 ]
Hae vero Ecclesiae, saepissime in pauperioribus orbis partibus sitae, gravissima plerumque sacerdotum penuria et subsidiorum materialium inopia adhuc laborant. Quare summopere indigent ut continuata totius Ecclesiae actio missionalis ea subministret adminicula quae Ecclesiae localis incremento vitaeque christianae maturitati praeprimis inserviant. Quae actio missionalis opem etiam ferat iis Ecclesiis, diu fundatis, quae in quodam statu regressionis vel debilitatis versantur.


{EV: 1154}
[AG19 ]
Attamen istae Ecclesiae commune pastorale studium aptaque opera instaurent, quibus vocationes ad clerum dioecesanum et ad Instituta religiosa numero augeantur, securius diiudicentur et efficacius excolantur, ita ut paulatim sibimetipsis providere et aliis auxilium afferre valeant.


{EV: 1155}
[AG20 ]
Cum Ecclesia particularis universalem Ecclesiam quam perfectissime repraesentare teneatur, probe noscat se ad eos quoque qui in Christum non credentes cum ipsa in eodem territorio commorantur esse missam ut, testimonio vitae singulorum fidelium et totius communitatis, signum sit Christum eis indicans.


{EV: 1156}
[AG20 ]
Requiritur insuper ministerium verbi, ut Evangelium ad omnes perveniat. Episcopus imprimis fidei praeco sit oportet, qui novos discipulos ad Christum adducat. Quod eximium munus ut rite adimpleat, penitus percipiat tum condiciones sui gregis tum intimas suorum concivium de Deo opiniones, sedulo quoque habita ratione illarum mutationum, quas urbanizationes uti dicunt, migrationes et indifferentismus religiosus introduxerint.


{EV: 1157}
[AG20 ]
Presbyteri locales in novellis Ecclesiis opus evangelizationis ardenter aggrediantur, communem operam instituendo cum missionariis exteris, quibuscum unum efforment presbyterium, adunatum sub auctoritate Episcopi, non solum ad fideles pascendos et ad divinum cultum celebrandum, sed etiam ad Evangelium praedicandum iis qui foris sunt. Promptos se praebeant et, occasione data, alacri animo Episcopo suo sese offerant ad opus missionarium in dissitis et derelictis regionibus propriae dioeceseos vel in aliis dioecesibus incipiendum.


{EV: 1158}
[AG20 ]
Eodem zelo fervescant religiosi et religiosae itemque laici erga suos concives, praesertim pauperiores.


{EV: 1159}
[AG20 ]
Curent Conferentiae Episcopales ut statis temporibus cursus renovationis biblicae, theologicae, spiritualis et pastoralis instituantur eo consilio, ut inter rerum varietates et mutationes clerus pleniorem cognitionem scientiae theologicae et methodorum pastoralium acquirat.


{EV: 1160}
[AG20 ]
De caetero, sancte serventur ea quae ab hoc Concilio, praesertim in Decreto De Presbyterorum Ministerio et Vita sancita sunt.


{EV: 1161}
[AG20 ]
Ut hoc opus missionale Ecclesiae particularis perfici possit, requiruntur ministri idonei, tempestive parandi modo condicionibus uniuscuiusque Ecclesiae congruenti. Cum autem homines magis magisque in coetus coalescant, maxime convenit Conferentias episcopales communia consilia inire de dialogo cum his coetibus instituendo. Si autem in quibusdam regionibus coetus hominum inveniuntur, qui a fide catholica amplectenda eo arceantur, quod formae peculiari quam Ecclesia ibi induerit, sese accommodare nequeant, in voto est ut tali condicioni speciali modo provideatur, donec omnes christiani in unam communitatem congregari possint. Missionarios vero, si quos Apostolica Sedes ad hunc finem praesto habuerit, singuli Episcopi in suas dioeceses vocent vel libenter recipiant eorumque incepta efficaciter promoveant.


{EV: 1162}
[AG20 ]
Ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae florescat, valde convenit ut Ecclesiae novellae quam primum Missioni universali Ecclesiae opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui Evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent. Communio enim cum Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum et ipsae navitatem missionalem ad alias Gentes actuose participabunt.


{EV: 1163}
[AG21 ]
Ecclesia non vere fundata est, non plene vivit, nec perfectum Christi signum est inter homines, nisi, cum hierarchia, laicatus veri nominis exstet et laboret. Evangelium enim non potest profunde infigi in ingeniis, vita et labore alicuius populi sine actuosa praesentia laicorum. Ideo iam in fundatione Ecclesiae ad laicatum maturum christianum constituendum maxime attendendum est.


{EV: 1164}
[AG21 ]
Laici enim fideles plene pertinent simul ad Populum Dei et ad societatem civilem: ad gentem suam pertinent in qua nati sunt, in cuius thesauris culturalibus per educationem participare coeperunt, cuius vitae per multiformia vincula socialia iunguntur, in cuius progressu proprio nisu in suis professionibus cooperantur, cuius problemata ipsi tamquam propria sentiunt et solvere conantur; pertinent etiam ad Christum, quia regenerati sunt in Ecclesia per fidem et baptismum ut, novitate vitae et operis, Christi sint, ut in Christo omnia Deo subiciantur, et tandem sit Deus omnia in omnibus.


{EV: 1165}
[AG21 ]
Praecipuum officium eorum, virorum et mulierum, est testimonium Christi, quod vita et verbo in familia, in suo coetu sociali, et in ambitu suae professionis reddere tenentur. Appareat enim in eis oportet novus homo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Debent vero hanc novitatem vitae exprimere in ambitus societatis et culturae patriae, secundum traditiones suae nationis. Ipsi cognoscere hanc culturam, eam sanare et servare, secundum condiciones recentes evolvere, et tandem in Christo perficere debent, ut fides Christi et vita Ecclesiae societati, in qua vivunt, iam non sit extranea, sed eam permeare et transformare incipiat. Iungantur concivibus suis sincera caritate, ut in eorum conversatione appareat novum vinculum unitatis et solidarietatis universalis, quae ex mysterio Christi hauritur. Disseminent etiam fidem Christi inter eos, quibus vitae et professionis vinculis nectuntur; quae obligatio eo magis urget, quod plurimi homines nonnisi per vicinos laicos Evangelium audire et Christum agnoscere possunt. Immo, ubi fieri potest, laici parati sint, in magis immediata cooperatione cum hierarchia, specialem missionem implere ad Evangelium annuntiandum et doctrinam christianam communicandam, ut nascenti Ecclesiae vigorem adiciant.


{EV: 1166}
[AG21 ]
Ministri vero Ecclesiae operosum apostolatum laicorum magni habeant. Laicos forment ut tamquam membra Christi responsabilitatis suae pro omnibus hominibus conscii fiant; eos in mysterio Christi profunde instruant, in practicas methodos introducant ac eis in difficultatibus adsint, ad mentem Constitutionis De Ecclesia et Decreti De Apostolatu Laicorum.


{EV: 1167}
[AG21 ]
Servatis ergo Pastorum et laicorum muneribus et responsabilitatibus propriis, tota Ecclesia novella unum testimonium Christi vivum et firmum reddat, ut lucidum signum fiat salutis, quae in Christo nobis advenit.


{EV: 1168}
[AG22 ]
Semen quod est verbum Dei, germinans ex terra bona, rore divino irrigata, succum trahit, illum transformat sibique assimilat ut denique fructum multum afferat. Equidem ad instar oeconomiae Incarnationis, Ecclesiae novellae in Christo radicatae Apostolorumque fundamento superaedificatae, in admirabile commercium assumunt omnes divitias nationum quae Christo datae sunt in haereditatem. Ipsae e suorum populorum consuetudinibus et traditionibus, sapientia et doctrina, artibus et disciplinis, ea omnia mutuantur quae ad gloriam Creatoris confitendam, ad gratiam Salvatoris illustrandam et ad vitam christianam rite ordinandam conferre possunt.


{EV: 1169}
[AG22 ]
Ad hoc propositum assequendum necesse est, ut in unoquoque magno territorio socio-culturali, uti aiunt, ea consideratio theologica stimuletur qua, praelucente Traditione universalis Ecclesiae, facta et verba a Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et ab Ecclesiae Patribus et Magisterio explicata, novae investigationi subiiciantur. Sic clarius percipietur quibus viis fides, ratione habita philosophiae vel sapientiae populorum, quaerere possit intellectum, et quibus modis consuetudines, vitae sensus et socialis ordo, cum moribus revelatione divina significatis componi queant. Inde patebunt viae ad profundiorem aptationem in toto ambitu vitae christianae. Hoc agendi modo omnis syncretismi et falsi particularismi species secludetur, vita christiana ingenio indolique cuiusque culturae accommodabitur, traditiones particulares cum propriis cuiusque familiae gentium dotibus luce Evangelii illustratis, in unitatem catholicam assumentur. Novae denique Ecclesiae particulares, suis traditionibus exornatae, locum suum habebunt in ecclesiastica communione, integro manente Primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet.


{EV: 1170}
[AG22 ]
Optandum est ergo, imo omnino convenit, ut Conferentiae Episcopales intra limites uniuscuiusque magni territorii socio-culturalis inter se ita coadunentur ut concordi animo communibusque consiliis hoc aptationis propositum prosequi valeant.


{EV: 1171}
[AG23 ]
CAPUT IV. DE MISSIONARIIS
Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbat, Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare. Quare per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit, vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat simulque in Ecclesia suscitat Instituta, quae munus evangelizationis ad totam Ecclesiam pertinens tamquam proprium officium suscipiant.


{EV: 1172}
[AG23 ]
Speciali enim vocatione signantur, qui congrua naturali indole praediti, dotibus et ingenio idonei, parati sunt ad opus missionale suscipiendum,5 sive autochtoni sive exteri: sacerdotes, religiosi, laici. A legitima auctoritate missi, fide et oboedientia ad eos, qui longe sunt a Christo, exeunt, segregati in opus ad quod assumpti sunt tamquam ministri Evangelii, «ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu Sancto» (Rom. 15, 16).


{EV: 1173}
[AG24 ]
At vero Deo vocanti homo respondere debet tali modo, ut carni et sanguini non acquiescens totum sese devinciat operi Evangelii. Hoc autem responsum dari nequit nisi Spiritu Sancto incitante et roborante. Missus enim intrat in vitam et missionem Eius, qui «semetipsum exinanivit formam servi accipiens» (Phil. 2, 7). Ideo paratus esse debet ad vitam stare vocationi suae, renuntiare sibi et omnibus quae hucusque sua habuit, et omnibus omnia sese facere.


{EV: 1174}
[AG24 ]
Annuntians Evangelium in gentibus, cum fiducia notum faciat mysterium Christi, pro quo legatione fungitur, ita ut in Ipso audeat, prout oportet, loqui, scandalum crucis non erubescens. Vestigia premens Magistri sui, mitis et humilis corde, manifestet iugum Eius suave esse et onus leve. Vita revera evangelica, in multa patientia, in longanimitate, in suavitate, in caritate non ficta testimonium reddat Domino suo, si necesse est, usque ad sanguinis effusionem. Virtutem et fortitudinem a Deo impetrabit, ut cognoscat in multo experimento tribulationis et altissimae paupertatis abundantiam esse gaudii. Persuasum habeat oboedientiam esse virtutem peculiarem ministri Christi, qui oboedientia Sua redemit genus humanum.


{EV: 1175}
[AG24 ]
Evangelii praecones, ne gratiam quae in eis est, neglegant, renoventur spiritu mentis de die in diem. Ordinarii vero et Superiores statutis temporibus missionarios coadunent, ut spe vocationis roborentur et in ministerio apostolico innoventur, etiam institutis ad hoc aptis domibus.


{EV: 1176}
[AG25 ]
Ad tam praeclarum opus, futurus missionarius speciali formatione spirituali et morali praeparandus est. Debet enim esse promptus ad initia capienda, constans ad opera perficienda, perseverans in difficultatibus, patienti et forti animo ferens solitudinem, defatigationem, infructuosum laborem. Mente aperta et corde dilatato hominibus occurret; officia sibi commissa libenter suscipiet; alienis etiam populorum moribus et variantibus condicionibus generose se aptabit; concordi animo et mutua caritate sociam operam dabit fratribus et omnibus qui eidem operi sese dedicant, ita ut simul cum fidelibus, communitatem apostolicam imitantes, cor unum sint et anima una.


{EV: 1177}
[AG25 ]
Hae animi habitudines iam tempore formationis sedulo exerceantur, excolantur et vita spirituali eleventur et nutriantur. Fide viva et spe indeficienti imbutus, missionarius sit vir orationis; ardeat spiritu virtutis et dilectionis et sobrietatis; discat in quibus sit sufficiens esse; spiritu sacrificii mortem Iesu in seipso circumferat, ut vita Iesu operetur in eis ad quos mittitur; zelo animarum libenter omnia impendat et superimpendatur ipse pro animabus, adeo ut «quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescat». Ita voluntati Patris oboediens cum Christo, missionem Eius sub auctoritate hierarchica Ecclesiae continuabit, et mysterio salutis cooperabitur.


{EV: 1178}
[AG26 ]
Qui vero ad varias gentes mittentur, ut boni ministri Christi, enutriti sint «verbis fidei et bonae doctrinae» (1 Tim. 4, 6), quae praeprimis ex Sacris Scripturis haurient, perscrutantes Mysterium Christi, cuius praecones et testes erunt.


{EV: 1179}
[AG26 ]
Quare omnes missionarii - sacerdotes, fratres, sorores, laici - pro sua quisque condicione praeparandi et efformandi sunt, ne exigentiis futuri operis impares inveniantur. Ab ipsis iam initiis, formatio doctrinalis eorum ita instituatur, ut et universalitatem Ecclesiae et diversitatem gentium comprehendat. Quod de omnibus disciplinis valet, per quas ad ministerium obeundum parantur, necnon de aliis scientiis, quibus utiliter edocentur, ut communem habeant populorum, culturarum, religionum cognitionem, non tantum ad praeteritum, sed et ad praesens tempus spectantem. Quicumque nempe alium populum aditurus est, magni aestimet eius patrimonium et linguas et mores. Futuro missionario apprime necessarium est studiis missiologicis incumbere, id est cognoscere doctrinam et normas Ecclesiae circa activitatem missionalem, scire quas vias nuntii Evangelii decursu saeculorum percurrerint, necnon praesentem missionum condicionem simul ac methodos, quae nunc temporis efficaciores censentur.


{EV: 1180}
[AG26 ]
Etsi vero haec integra institutio pastorali sollicitudine imbuenda sit, peculiaris tamen et ordinata formatio apostolica praebeatur, tam doctrina quam practicis exercitationibus.


{EV: 1181}
[AG26 ]
Fratres et sorores quamplurimi artem catecheticam bene edoceantur et praeparentur, ut magis adhuc in apostolatu collaborare possint.


{EV: 1182}
[AG26 ]
Etiam qui ad tempus in activitate missionali partes assumunt, formationem conditioni suae adaequatam acquirant necesse est.


{EV: 1183}
[AG26 ]
Haec vero formationis genera in terris ad quas mittentur ita compleantur, ut missionarii fusius cognoscant historiam, structuras sociales et consuetudines populorum, perspiciant ordinem moralem et praecepta religiosa necnon ideas intimas, quas ii secundum sacras sibi traditiones de Deo, de mundo et de homine efformaverint. Linguas vero ediscant tali gradu, ut illis expedite et polite uti queant, et ita faciliorem ad hominum mentes et corda aditum inveniant. Praeterea in peculiares necessitates pastorales rite introducantur.


{EV: 1184}
[AG26 ]
Aliqui vero profundiore ratione praeparentur apud Instituta Missiologica vel alias Facultates aut Universitates, ut efficacius specialibus muneribus fungi et ceteris missionariis eruditione sua adiutorio esse possint in exercendo opere missionario quod nostris praesertim temporibus tot difficultates et opportunitates praebet. Valde insuper optandum, ut Conferentiae Regionales Episcoporum talium peritorum copiam praesto habeant, eorumque scientia et experientia fructuose utantur in sui muneris necessitatibus. Nec desint qui perfecte sciant uti instrumentis technicis et communicationis socialis, quorum momentum omnes magni faciant.


{EV: 1185}
[AG27 ]
Quae omnia, quamvis unicuique ad gentes misso omnino necessaria sint, ab individuis vix reapse attingi possunt. Cum etiam ipsum opus missionale, experientia teste, a singulis impleri nequeat, communis vocatio singulos ad Instituta congregavit, in quibus, collatis viribus, apte formarentur et illud opus nomine Ecclesiae et ad nutum hierarchicae auctoritatis exsequerentur. Quae Instituta multis abhinc saeculis pondus diei et aestus portaverunt, sive integre labori missionali sese devoverunt sive ex parte. Saepe vasta territoria illis evangelizanda a Sancta Sede commissa sunt, in quibus Deo novum populum coadunaverunt, Ecclesiam localem propriis pastoribus adhaerentem. Ecclesiis suo sudore, imo et sanguine suo fundatis, zelo atque experientia in servitium erunt fraterna cooperatione vel curam animarum gerendo vel munera specialia ad bonum commune persolvendo.


{EV: 1186}
[AG27 ]
Aliquando pro toto alicuius regionis ambitu urgentiores quosdam labores in se sument, ex. gr. evangelizationem coetuum vel populorum qui forsan nuntium evangelicum ob peculiares rationes nondum acceperunt vel ei hucusque restiterunt.


{EV: 1187}
[AG27 ]
Si opus est, illos qui activitati missionali ad tempus se devovent, experientia sua efformare et adiuvare praesto sint.


{EV: 1188}
[AG27 ]
His de causis, et cum multae adhuc exstent gentes ad Christum adducendae, Instituta apprime necessaria manent.


{EV: 1189}
[AG28 ]
CAPUT V. DE ORDINATIONE ACTIVITATIS MISSIONALIS
Christifideles, cum donationes habeant differentes, pro sua quisque opportunitate, facultate, charismate ac ministerio, in Evangelio collaborare debent; omnes proinde, qui seminant et qui metunt, qui plantant et qui rigant, unum sint oportet, ut «ad eundem finem libere et ordinatim conspirantes», unanimiter ad aedificationem Ecclesiae vires impendant.


{EV: 1190}
[AG28 ]
Quamobrem Evangelii praeconum labores et auxilia ceterorum christifidelium ita dirigenda et colliganda sunt, ut «omnia secundum ordinem fiant» (1 Cor. 14, 40) in cunctis activitatis et cooperationis missionalis campis.


{EV: 1191}
[AG29 ]
Cum enim cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi imprimis ad Corpus Episcoporum pertineat, Synodus Episcoporum seu «stabile Episcoporum Consilium pro Ecclesia universa», inter generalis momenti negotia, activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris, specialem habeat rationem.


{EV: 1192}
[AG29 ]
Pro omnibus Missionibus et pro tota activitate missionali unum tantum sit oportet Dicasterium competens, nempe «De Propaganda Fide», a quo dirigantur necnon coordinentur ubique terrarum et ipsum opus missionale et cooperatio missionaria, salvo tamen iure Ecclesiarum Orientalium.


{EV: 1193}
[AG29 ]
Licet multiplici modo Spiritus Sanctus suscitet spiritum missionalem in Ecclesia Dei, et non raro actionem eorum quorum est moderari vitam Ecclesiae praeveniat, tamen pro sua parte etiam hoc Dicasterium promoveat vocationem et spiritualitatem missionariam, zelum et orationem pro missionibus, necnon de istis nuntia genuina et adaequata producat. Ab eo suscitentur et secundum urgentiores necessitates regionum distribuantur missionarii. Ab eo disponatur ordinata operandi ratio, profluant normae directivae et principia pro evangelizatione adaptata, dentur impulsus. Ab eo incitetur et coordinetur efficax collectio subsidiorum, quae distribuantur secundum rationes necessitatis vel utilitatis necnon extensionis dicionis, numeri fidelium et infidelium, operum et Institutorum, ministrorum et missionariorum.


{EV: 1194}
[AG29 ]
Una cum Secretariatu ad unitatem Christianorum fovendam quaerat vias et media ad procurandam et ordinandam fraternam collaborationem necnon conviventiam cum incoeptis missionalibus aliarum communitatum christianarum, ut scandalum divisionis pro posse tollatur.


{EV: 1195}
[AG29 ]
Itaque necesse est ut hoc Dicasterium sit tam instrumentum administrationis quam organum directionis dynamicae, quod utatur methodis scientificis et instrumentis huius temporis condicionibus adaptatis, ratione nempe habita hodiernae investigationis theologicae, methodologicae et pastoralis missionariae.


{EV: 1196}
[AG29 ]
In directione huius Dicasterii partem actuosam cum voto deliberativo habeant repraesentantes selecti omnium illorum qui in opere missionali collaborant: Episcopi ex toto orbe, auditis Conferentiis Episcopalibus, necnon moderatores Institutorum et Operum Pontificalium, modis et rationibus a Romano Pontifice statuendis. Hi omnes, statutis temporibus convocandi, sub auctoritate Summi Pontificis supremam ordinationem totius operis missionalis exerceant.


{EV: 1197}
[AG29 ]
Huic Dicasterio praesto sit permanens Coetus Consultorum peritorum, scientiae aut experientiae probatae, quorum inter alia erit cum de condicione variarum regionum locali et de modo cogitandi diversorum coetuum hominum, tum de methodis evangelizationis adhibendis opportunas notitias colligere et conclusiones scientifice fundatas pro opere et cooperatione missionali proponere.


{EV: 1198}
[AG29 ]
Instituta religiosarum, opera regionalia pro Missionibus necnon organizationes laicorum, praesertim internationales, modo congruo repraesententur.


{EV: 1199}
[AG30 ]
Ut in ipso opere missionali exercendo fines et effectus attingantur, omnibus operariis missionalibus sit «cor unum et anima una» (Act. 4, 32).


{EV: 1200}
[AG30 ]
Episcopi est, uti rectoris et centri unitatis in apostolatu dioecesano, activitatem missionalem promovere, moderari et coordinare, ita tamen ut spontanea navitas eorum qui in opere partem habent, servetur et foveatur. Omnes missionarii, etiam religiosi exempti, eiusdem potestati subsunt in variis operibus, quae sacri apostolatus exercitium respiciunt.11 Ad meliorem coordinationem, Episcopus constituat in quantum fieri potest Consilium pastorale, in quo clerici, religiosi et laici per delegatos selectos partem habeant. Curet insuper ne activitas apostolica ad solos iam conversos limitetur, sed aequa pars et operariorum et subsidiorum evangelizationi non-christianorum destinetur.


{EV: 1201}
[AG31 ]
Conferentiae Episcopales communi consilio graviores quaestiones et problemata urgentia tractent, quin tamen differentias locales negligant. Ne insufficiens personarum et subsidiorum copia dissipetur, neve incepta sine necessitate multiplicentur, commendatur ut opera bono omnium inservientia collatis viribus condant, uti e. g. seminaria, scholas superiores et technicas, centra pastoralia, catechetica, liturgica necnon instrumentorum communicationis socialis.


{EV: 1202}
[AG31 ]
Eiusmodi cooperatio pro opportunitate etiam inter diversas Conferentias episcopales instituatur.


{EV: 1203}
[AG32 ]
Expedit quoque coordinare activitates quae ab Institutis vel Associationibus Ecclesiasticis exercentur. Quae omnia, cuiusvis sint generis, in universis quae ipsam activitatem missionalem spectant, obsecundent Ordinario loci. Quare multum proderit particulares inire conventiones, quibus relationes inter Ordinarium loci et Moderatorem Instituti regantur.


{EV: 1204}
[AG32 ]
Quando Instituto cuidam commissum fuit territorium, Superiori Ecclesiastico et Instituto cordi erit omnia ad hunc finem dirigere ut nova communitas christiana in Ecclesiam localem crescat, quae opportuno tempore a proprio Pastore cum suo clero regatur.


{EV: 1205}
[AG32 ]
Cessante territorii commissione nova oritur condicio. Tunc Conferentiae Episcoporum et Instituta, communi consilio statuant normas, quae relationes inter Ordinarios locorum et Instituta moderentur. Sanctae Sedis autem erit principia generalia delineare iuxta quae conventiones regionales vel etiam particulares ineantur.


{EV: 1206}
[AG32 ]
Quamquam Instituta parata erunt continuare opus inceptum collaborando in ministerio ordinario curae animarum, tamen crescente clero locali, providendum erit ut Instituta, quantum eorum fini congruit, ipsi Dioecesi fidelia maneant, opera specialia vel aliquam regionem in ea generose assumendo.


{EV: 1207}
[AG33 ]
Instituta vero, quae in eodem territorio activitati missionali incumbunt, vias et modos inveniant oportet, quibus opera coordinentur. Quare summae utilitatis sunt Conferentiae Religiosorum et Uniones Religiosarum, in quibus omnia eiusdem nationis vel regionis Instituta partes habeant. Hae Conferentiae inquirant, quaenam communi conatu peragi possint, et arcta relatione cum Conferentiis Episcopalibus connectantur.


{EV: 1208}
[AG33 ]
Quae omnia pari ratione ad collaborationem Institutorum missionalium in terris patriis extendere convenit, ita ut quaestiones et incepta communia facilius et minoribus cum expensis solvi queant, ut puta formatio doctrinalis futurorum missionariorum, necnon cursus pro missionariis, relationes ad publicas auctoritates vel ad organa internationalia et supranationalia.


{EV: 1209}
[AG34 ]
Cum rectum et ordinatum exercitium actuositatis missionariae requirat ut operarii evangelici ad munera sua, praesertim ad dialogum cum religionibus et culturis non-christianis, scientifice praeparentur, et in ipsa exsecutione efficaciter adiuventur, desideratur ut in favorem missionum inter se fraterne et generose collaborent quaelibet Instituta scientifica quae colunt missiologiam aliasque disciplinas vel artes missionibus utiles, uti ethnologiam et linguisticam, historiam et scientiam religionum, sociologiam, artes pastorales et similia.


{EV: 1210}
[AG35 ]
CAPUT VI. DE COOPERATIONE
Cum tota Ecclesia missionaria sit, et opus evangelizationis officium Populi Dei fundamentale, Sacra Synodus omnes ad profundam renovationem interiorem invitat, ut vivam conscientiam propriae responsabilitatis in Evangelii diffusione habentes, partes suas assumant in opere missionali apud Gentes.


{EV: 1211}
[AG36 ]
Ut membra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon per Confirmationem et Eucharistiam incorporati et configurati, omnes fideles officio tenentur ad Eius Corporis expansionem et dilatationem cooperandi, ut quamprimum Illud ad plenitudinem adducant.


{EV: 1212}
[AG36 ]
Quare omnes Ecclesiae filii vivam suae erga mundum responsabilitatis conscientiam habeant, spiritum vere catholicum in seipsis foveant, suasque vires in opus evangelizationis impendant. Attamen, sciant omnes, primum ac potissimum suum debitum pro fidei diffusione esse, vitam christianam profunde vivere. Eorum enim fervor in Dei servitio et erga alios caritas novum spiritualem afflatum toti Ecclesiae afferent, quae apparebit ut signum levatum in nationes, «lux mundi» (Mt. 5, 14) et «sal terrae» (Mt. 5, 13). Hoc testimonium vitae facilius effectum suum obtinebit si una cum aliis coetibus christianis praestabitur, iuxta normas Decreti De Oecumenismo.


{EV: 1213}
[AG36 ]
Ex hoc renovato spiritu preces et paenitentiae opera Deo sponte offerentur ut opus missionariorum sua foecundet gratia, vocationes missionariae ortum habebunt, opes quibus missiones indigent promanabunt.


{EV: 1214}
[AG36 ]
Ut autem omnes et singuli christifideles praesentem Ecclesiae in mundo condicionem plane noverint, et vocem audiant multitudinum clamantium: «Adiuva nos», notitiae missionales, modernis etiam instrumentis communicationis socialis adhibitis, tales praebeantur, ut activitatem missionalem suam sentientes, ad tam immensas et profundas hominum necessitates cor aperiant eisque subvenire valeant.


{EV: 1215}
[AG36 ]
Necessaria quoque est coordinatio notitiarum et cooperatio cum organis nationalibus et internationalibus.


{EV: 1216}
[AG37 ]
Cum autem Populus Dei in communitatibus, praesertim dioecesanis et paroecialibus vivat, et in ipsis quodammodo visibilis appareat, ad istas etiam pertinet Christum coram Gentibus testificari.


{EV: 1217}
[AG37 ]
Gratia renovationis in communitatibus crescere nequit nisi unaquaeque spatia caritatis ad terminos terrae dilatet, similemque curam habeat de iis qui longe ac de illis qui propria membra sunt.


{EV: 1218}
[AG37 ]
Sic tota communitas precatur, cooperatur et activitatem inter gentes exercet per filios suos quos Deus ad hoc praestantissimum munus eligit.


{EV: 1219}
[AG37 ]
Perutile erit, dummodo ne negligatur opus missionale universale, coniunctionem servare cum missionariis ex ipsa communitate ortis, vel cum paroecia aut dioecesi aliqua missionum, ut communio inter communitates visibilis fiat, et in mutuam cedat aedificationem.


{EV: 1220}
[AG38 ]
Episcopi omnes, ut membra corporis Episcoporum Collegio Apostolorum succedentis, non solum pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute consecrati sunt. Mandatum Christi Evangelium praedicandi omni creaturae eos, cum Petro et sub Petro, primo et immediate afficit. Inde oritur illa communio et cooperatio Ecclesiarum quae hodie tam necessaria est ad opus evangelizationis prosequendum. Vi istius communionis singulae Ecclesiae sollicitudinem omnium aliarum ferunt, proprias necessitates sibi invicem aperiunt, res suas mutuo communicant, cum dilatatio Corporis Christi munus totius Collegii Episcoporum sit.


{EV: 1221}
[AG38 ]
In sua dioecesi, cum qua unum constituit, Episcopus opus missionale suscitans, promovens, dirigens, spiritum et ardorem missionalem Populi Dei praesentem et quasi visibilem reddit, ita ut tota dioecesis missionaria evadat.


{EV: 1222}
[AG38 ]
Episcopi erit in suo populo, praesertim inter infirmos et aerumnis oppressos, animas suscitare quae orationes et paenitentiae opera Deo corde aperto pro mundi evangelizatione offerant; vocationes iuvenum et clericorum ad Instituta missionalia libenter fovere, gratoque animo ferre, si Deus quosdam eligat qui actuositati Ecclesiae missionali inserantur; Congregationes dioecesanas hortari et adiuvare ut propriam partem in missionibus assumant; opera Institutorum missionalium apud suos fideles promovere, sed praesertim Opera Pontificalia Missionalia. Istis enim Operibus iure primus locus tribui debet quippe quae media sunt tum ad catholicos inde ab infantia sensu vere universali et missionario imbuendos, tum ad excitandam efficacem collectionem subsidiorum in bonum omnium Missionum pro cuiuscumque necessitate.


{EV: 1223}
[AG38 ]
Cum vero in dies crescat necessitas operariorum in vinea Domini, et sacerdotes dioecesani desiderent et ipsi partes semper maiores in mundi evangelizatione habere, Sancta Synodus exoptat ut Episcopi, gravissimam considerantes penuriam sacerdotum qua evangelizatio multarum regionum impeditur, aliquos e melioribus suis sacerdotibus, qui se ad opus missionale offerant, debita praeparatione peracta, ad dioeceses clero carentes mittant, ubi saltem ad tempus ministerium missionale in spiritu servitii exerceant.


{EV: 1224}
[AG38 ]
Ut autem Episcoporum activitas missionalis in bonum totius Ecclesiae efficacius exerceri possit, expedit ut Conferentiae Episcopales negotia moderentur quae ad ordinatam cooperationem propriae regionis spectant.


{EV: 1225}
[AG38 ]
In suis Conferentiis agant Episcopi de sacerdotibus cleri dioecesani gentium evangelizationi devovendis; de certa stipe quam unaquaeque dioecesis propriis redditibus proportionatam quotannis pro opere missionum dare tenetur; de modis et mediis quibus missiones directe subveniuntur dirigendis et ordinandis; de Institutis missionalibus et seminariis cleri dioecesani pro missionibus adiuvandis et, si opus est, fundandis; de arctioribus nexibus inter huiusmodi Instituta et dioeceses fovendis.


{EV: 1226}
[AG38 ]
Ad Conferentias episcopales pariter pertinet opera instituere et promovere quibus illi qui laboris et studii causa ex terris missionum immigrant fraterne excipiantur et congruenti pastorali cura adiuventur. Per eos enim populi longinqui vicini quodammodo fiunt et communitatibus antiquitus christianis optima occasio offertur cum nationibus quae Evangelium nondum audierunt colloquendi et eis in proprio officio amoris et adiumenti genuinum Christi vultum ostendendi.


{EV: 1227}
[AG39 ]
Presbyteri personam Christi gerunt et cooperatores sunt ordinis episcopalis, in triplici sacro munere quod natura sua ad missionem Ecclesiae spectat. Penitus ergo intelligant suam vitam etiam in servitium Missionum consecratam esse. Cum autem per proprium suum ministerium - quod praecipue in Eucharistia, quae Ecclesiam perficit, consistit - cum Christo Capite communicent et alios ad hanc communionem adducant, non possunt non sentire quantum adhuc ad plenitudinem Corporis desit, et quantum proinde praestandum sit ut in dies crescat. Curam ergo pastoralem ita ordinabunt, ut dilatationi Evangelii apud non-christianos prosit.


{EV: 1228}
[AG39 ]
Presbyteri in cura pastorali zelum pro mundi evangelizatione inter fideles excitabunt et conservabunt, per catechesim et praedicationem eos instruendo de munere Ecclesiae Christum Gentibus annuntiandi; familias christianas edocendo de necessitate et honore vocationes missionales inter proprios filios et filias colendi; in iuvenibus scholarum et catholicarum associationum fervorem missionalem fovendo ita ut ex illis futuri Evangelii Praecones oriantur. Fideles doceant pro missionibus orare et ab eisdem eleemosynas quaerere ne erubescant, quasi mendici pro Christo animarumque salute facti.


{EV: 1229}
[AG39 ]
Professores Seminariorum et Universitatum iuvenes veram condicionem mundi et Ecclesiae docebunt, ut necessitas impensioris evangelizationis nonchristianorum eis appareat et eorum zelum nutriat. In tradendis vero disciplinis dogmaticis, biblicis, moralibus et historicis rationes missionales in illis contentas in lucem ponant, ut hoc modo conscientia missionaria in futuris sacerdotibus formetur.


{EV: 1230}
[AG40 ]
Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae, maximam hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent. Eorum merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et Deo gratias agit pro tot impensis in Dei gloriam et in servitium animarum praestitis, eademque hortatur ut indefesse in opere incepto prosequantur, cum sciant virtutem caritatis, quam ex vocatione perfectius colere tenentur, ad spiritum et laborem vere catholicum se impellere et obligare.


{EV: 1231}
[AG40 ]
Instituta vitae contemplativae per suas orationes, paenitentiae opera et tribulationes, maximum momentum habent in conversione animarum, cum Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem suam, animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit, et verbum salutis in eorum cordibus foecundat. Imo rogantur haec Instituta ut domos in locis missionum condant, sicut non pauca iam fecerunt, ut ibi, modo traditionibus genuine religiosis populorum accommodato, vitam degentes, praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis in Christo, inter non-christianos reddant.


{EV: 1232}
[AG40 ]
Instituta vero vitae activae, sive finem stricte missionalem prosequantur sive non, sincere coram Deo sese interrogent utrum actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere valeant; utrum quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut suas vires pro missionibus impendant; utrum activitatem in missionibus incipere possint, aptando, si necesse fuerit, suas Constitutiones, ad mentem tamen Fundatoris; utrum sodales sui pro viribus in activitate missionali participent; utrum eorum consuetudo vitae sit testimonium Evangelii indoli et condicioni populi accommodatum.


{EV: 1233}
[AG40 ]
Cum autem, Spiritu Sancto inspirante, in dies crescant in Ecclesia Instituta saecularia, eorum opera, sub auctoritate Episcopi, multiplici ratione in missionibus fructuosa esse potest, ut signum plenae deditionis ad evangelizationem mundi.


{EV: 1234}
[AG41 ]
Laici ad opus evangelizationis Ecclesiae cooperantur et tamquam testes simul et viva instrumenta missionem eius salvificam participant, praesertim si a Deo vocati ab Episcopis ad hoc opus assumuntur.


{EV: 1235}
[AG41 ]
In terris iam christianis laici ad evangelizationis opus cooperantur, cognitionem et amorem erga missiones in seipsis et in aliis fovendo, vocationes in propria familia, in associationibus catholicis et in scholis excitando, subsidia cuiusque generis offerendo, ut donum fidei, quod gratis receperunt, aliis donari possit.


{EV: 1236}
[AG41 ]
In terris autem missionum, laici, sive advenae sive autochtoni, in scholis doceant, res temporales gerant, in activitate paroeciali et dioecesana collaborent, varias formas apostolatus laicorum instituant atque promoveant, ut fideles novellarum Ecclesiarum quamprimum propriam partem in vita Ecclesiae assumere possint.


{EV: 1237}
[AG41 ]
Laici tandem cooperationem oeconomico-socialem populis in via evolutionis libenter praebeant; quae cooperatio eo magis laudanda est, quo magis ad ea instituta fundanda spectat, quae structuras fundamentales vitae socialis attingunt, vel ad formationem eorum ordinantur, qui responsabilitatem publicae rei habent.


{EV: 1238}
[AG41 ]
Peculiari laude digni sunti illi laici qui, in Universitatibus vel Institutis scientificis, suis investigationibus historicis vel scientifico-religiosis cognitionem populorum et religionum promovent, Evangelii praecones adiuvando, et dialogum cum non-christianis praeparando.


{EV: 1239}
[AG41 ]
Cum aliis christianis, cum non-christianis, speciatim cum membris consociationum internationalium fraterno animo collaborent, semper id prae oculis habentes, ut «aedificatio terrenae civitatis in Domino fundetur ad Ipsumque dirigatur».


{EV: 1240}
[AG41 ]
Ad haec omnia munera obeunda, necessaria indigent laici praeparatione technica et spirituali, quae in Institutis ad hoc destinatis dari debet, ut eorum vita testimonium inter non-christianos pro Christo sit, secundum verbum Apostoli: «Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Dei; sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant» (1 Cor. 10, 32-33).


{EV: 1241}
[AG42 ]
Patres Concilii una cum Romano Pontifice, officium Regnum Dei ubique diffundendi gravissime sentientes, omnes Evangelii praecones peramanter salutant, eos praesertim qui pro Christi nomine persecutionem patiuntur, socii eorum passionum effecti.


{EV: 1242}
[AG42 ]
Eodem amore quo Christus erga homines flagravit, et ipsi exardescunt. Conscii autem Deum esse qui efficit ut Regnum suum in terris adveniat, una cum omnibus christifidelibus preces effundunt, ut per intercessionem Virginis Mariae Reginae Apostolorum, gentes quamprimum ad agnitionem veritatis adducantur et claritas Dei quae in facie Christi Iesu resplendet per Spiritum Sanctum omnibus illucescat.


{EV: 1243}
[PO1 ]
DECRETUM DE PRESBYTERORUM MINISTERIO ET VITA
prooemium
PRESBYTERORUM ORDINIS in Ecclesia excellentiam iam pluries haec Sacrosancta Synodus in memoriam omnium revocavit. Cum tamen huic Ordini in Ecclesiae Christi renovatione partes maximi momenti et in dies quidem difficiliores assignentur, perutile visum est fusius et profundius de Presbyteris tractare; ea quae hic dicuntur omnibus Presbyteris applicantur, speciatim iis qui curae animarum inserviunt, congrua congruis referendo ad religiosos Presbyteros quod attinet. Presbyteri enim, sacra Ordinatione atque missione, quam ab Episcopis recipiunt, promoventur ad inserviendum Christo Magistro, Sacerdoti et Regi, cuius participant ministerium, quo Ecclesia in Populum Dei, Corpus Christi et Templum Spiritus Sancti, hic in terris, indesinenter aedificatur. Quapropter, ut in adiunctis pastoralibus et humanis persaepe tam funditus mutatis eorum ministerium efficacius sustineatur atque eorundem vitae melius provideatur, Sacrosancta haec Synodus quae sequuntur declarat ac decernit.


{EV: 1244}
[PO2 ]
CAPUT I. PESBYTERATUS IN MISSIONE ECCLESIAE
Dominus Iesus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io. 10, 36), unctionis Spiritus qua unctus est totum Corpus suum mysticum particeps reddit: in eo enim omnes fideles sanctum et regale sacerdotium efficiuntur, spirituales offerunt hostias Deo per Iesum Christum, et virtutes annuntiant Eius, qui de tenebris eos vocavit in admirabile lumen suum. Nullum ergo datur membrum quod in missione totius Corporis partem non habeat, sed unumquodque sanctificare debet Iesum in corde suo, et spiritu prophetiae testimonium de Iesu reddere.


{EV: 1245}
[PO2 ]
Idem vero Dominus, inter fideles, ut in unum coalescerent corpus, in quo «omnia membra non eundem actum habent» (Rom. 12, 4), quosdam instituit ministros, qui, in societate fidelium, sacra Ordinis potestate pollerent Sacrificium offerendi et peccata remittendi, atque sacerdotali officio publice pro hominibus nomine Christi fungerentur. Itaque, missis Apostolis sicut Ipse missus erat a Patre, Christus, per ipsos Apostolos, consecrationis missionisque suae participes effecit eorum successores, Episcopos, quorum munus ministerii, subordinato gradu, Presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, Ordinis episcopalis essent cooperatores.


{EV: 1246}
[PO2 ]
Officium Presbyterorum, utpote Ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse Corpus suum exstruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium Presbyterorum initiationis christianae Sacramenta quidem supponit, peculiari tamen illo Sacramento confertur, quo Presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant.


{EV: 1247}
[PO2 ]
Munus Apostolorum cum pro sua parte participent, Presbyteris gratia datur a Deo ut sint ministri Christi Iesu in gentibus, sacro Evangelii munere fungentes, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto. Per Evangelii enim apostolicum nuntium convocatur et congregatur Populus Dei, ita ut omnes ad hunc Populum pertinentes, sanctificati cum sint Spiritu Sancto, seipsos offerant «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom. 12, 1). Per Presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat. Ad hoc tendit atque in hoc consummatur Presbyterorum ministerium. Eorum enim ministratio, quae ab evangelico nuntio incipit, e Sacrificio Christi suam vim et virtutem haurit, atque eo tendit ut «tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offeratur Deo per Sacerdotem Magnum, qui etiam se ipsum obtulit in Passione pro nobis, ut tanti Capitis corpus essemus».


{EV: 1248}
[PO2 ]
Finis igitur quem ministerio atque vita persequuntur Presbyteri est gloria Dei Patris in Christo procuranda. Quae gloria in eo est quod homines opus Dei in Christo perfectum conscie, libere atque grate accipiunt, illudque in tota vita sua manifestant. Presbyteri itaque, sive orationi et adorationi vacent, sive verbum praedicent, sive Eucharisticum Sacrificium offerant et cetera Sacramenta administrent, sive alia pro hominibus exerceant ministeria, conferunt cum ad gloriam Dei augendam tum ad homines in vita divina provehendos. Quae omnia, dum ex Paschate Christi manant, in glorioso Eiusdem Domini adventu consummabuntur, cum Ipse tradiderit Regnum Deo et Patri.


{EV: 1249}
[PO3 ]
Presbyteri, ex hominibus assumpti et pro hominibus constituti in iis quae sunt ad Deum ut offerant dona et sacrificia pro peccatis, cum ceteris hominibus tamquam cum fratribus conversantur. Sic et Dominus Iesus, Filius Dei, homo ad homines a Patre missus, habitavit in nobis et voluit per omnia fratribus assimilari, absque tamen peccato. Ipsum iam imitati sunt sancti Apostoli, et testatur beatus Paulus, Doctor gentium, «segregatus in evangelium Dei» (Rom. 1, 1), omnia omnibus se factum esse ut omnes faceret salvos. Presbyteri Novi Testamenti, vocatione quidem et ordinatione sua, quodam modo in sinu Populi Dei segregantur, non tamen ut separentur, sive ab eo, sive a quovis homine, sed ut totaliter consecrentur operi ad quod Dominus eos assumit. Ministri Christi esse non possent nisi alius vitae quam terrenae testes essent et dispensatores, sed neque hominibus inservire valerent si ab eorum vita condicionibusque alieni remanerent.
Ipsum eorum ministerium speciali titulo exigit ne huic saeculo sese conforment; simul tamen requirit ut in hoc saeculo inter homines vivant, et sicut boni pastores oves suas cognoscant, easque etiam quae non sunt ex hoc ovili adducere quaerant, ut et ipsae vocem Christi audiant et fiat unum ovile et unus Pastor. Quod ut consequi valeant multum conferunt virtutes quae in humano consortio merito aestimantur, ut sunt cordis bonitas, sinceritas, robur animi et constantia, assidua iustitiae cura, urbanitas aliaeque, quas Apostolus Paulus commendat, dicens: «Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate» (Phil. 4, 8).23


{EV: 1250}
[PO4 ]
CAPUT II. PRESBYTERORUM MINISTERIUM
I - Presbyterorum munera
Populus Dei primum coadunatur verbo Dei vivi, quod ex ore sacerdotum omnino fas est requirere. Cum enim nemo salvari possit, qui prius non crediderit, Presbyteri, utpote Episcoporum cooperatores, primum habent officium Evangelium Dei omnibus evangelizandi, ut, mandatum exsequentes Domini: «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc. 16, 15), Populum Dei constituant et augeant. Verbo enim salutari in corde non fidelium suscitatur et in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium incipit et crescit, secundum illud Apostoli: «Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi» (Rom. 10, 17). Omnibus ergo debitores sunt Presbyteri, ut cum eis communicent veritatem Evangelii qua in Domino gaudent. Sive igitur, conversationem inter gentes habentes bonam, ad Deum glorificandum eas adducunt, sive, aperte praedicantes, mysterium Christi non credentibus annuntiant, sive catechesim christianam tradunt vel Ecclesiae doctrinam explanant, sive sui temporis quaestiones sub luce Christi tractare student, eorum semper est non sapientiam suam, sed Dei Verbum docere omnesque ad conversionem et ad sanctitatem instanter invitare. Sacerdotalis vero praedicatio, in hodiernis mundi adiunctis haud raro perdifficilis, ut auditorum mentes aptius moveat, verbum Dei non modo generali et abstracto tantum exponere debet, sed concretis applicando vitae circumstantiis veritatem Evangelii perennem.


{EV: 1251}
[PO4 ]
Ita ministerium verbi multiformiter exercetur, secundum diversas audientium necessitates et praedicantium charismata. In regionibus vel coetibus non christianis, nuntio Evangelico homines ad fidem et Sacramenta salutis adducuntur, in ipsa autem communitate christianorum, praesertim pro illis qui parum intellegere vel credere videntur quod frequentant, verbi praedicatio requiritur ad ipsum ministerium Sacramentorum, quippe quae sint Sacramenta fidei, quae de verbo nascitur et nutritur; quod praecipue valet pro Liturgia verbi in Missarum celebratione, in qua inseparabiliter uniuntur annuntiatio mortis et resurrectionis Domini, responsum populi audientis et oblatio ipsa qua Christus Novum Foedus confirmavit in Sanguine suo, cui oblationi fideles, et votis et Sacramenti perceptione, communicant.


{EV: 1252}
[PO5 ]
Deus, qui solus Sanctus et Sanctificator est, voluit quasi socios et adiutores sibi assumere homines qui operi sanctificationis humiliter inserviant. Hinc Presbyteri a Deo, ministrante Episcopo, consecrantur, ut, participes Sacerdotii Christi speciali ratione effecti, in Sacris celebrandis tamquam ministri agant Eius, qui suum sacerdotale munus per Spiritum suum iugiter pro nobis in Liturgia exercet. Baptismate quidem homines in Populum Dei introducunt; Sacramento Poenitentiae peccatores cum Deo et Ecclesia reconciliant; oleo infirmorum aegrotantes alleviant; celebratione praesertim Missae Sacrificium Christi sacramentaliter offerunt. In omnibus autem Sacramentis conficiendis, ut iam primaevae Ecclesiae temporibus testatus est beatus Ignatius Martyr, Presbyteri diversis rationibus cum Episcopo hierarchice colligantur, et sic eum in singulis fidelium congregationibus quodammodo praesentem reddunt.


{EV: 1253}
[PO5 ]
Cetera autem Sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, eum Sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur.15 In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur,16 ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem vitam praestans hominibus, qui ita invitantur et adducuntur ad seipsos, suos labores cunctasque res creatas una eum Ipso offerendos. Quapropter Eucharistia ut fons et culmen totius evangelizationis apparet, dum catechumeni ad participationem Eucharistiae paulatim introducuntur, et fideles, iam sacro baptismate et confirmatione signati, plene per receptionem Eucharistiae Corpori Christi inseruntur.


{EV: 1254}
[PO5 ]
Est ergo Eucharistica Synaxis centrum congregationis fidelium cui Presbyter praeest. Edocent igitur Presbyteri fideles divinam victimam in Sacrificio Missae Deo Patri offerre atque cum ea oblationem vitae suae facere; in spiritu Christi Pastoris instituunt eos peccata sua corde contrito Ecclesiae in Sacramento Poenitentiae submittere, ita ut magis magisque in dies ad Dominum convertantur, memores verborum Eius: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim Regnum caelorum» (Mt. 4, 17). Ipsos pariter edocent Sacrae Liturgiae celebrationes ita participare, ut sinceram orationem in eis quoque attingant; eos ad spiritum orationis semper perfectiorem per totam vitam exercendum, pro uniuscuiusque gratiis et necessitatibus, manuducunt, omnesque ad officia proprii status observanda, et profectiores ad consilia Evangelii, modo cuique congruo exercenda, alliciunt. Erudiunt proinde fideles ut possint hymnis et canticis spiritualibus in cordibus suis cantare Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri.


{EV: 1255}
[PO5 ]
Laudes et gratiarum actiones quas adhibent in Eucharistiae celebratione ipsi Presbyteri ad diversas horas diei dilatant in Divino persolvendo Officio, quo quidem nomine Ecclesiae, pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum deprecantur.


{EV: 1256}
[PO5 ]
Domus orationis in qua Sanctissima Eucharistia celebratur et servatur, fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur, nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet.18 In ea Pastores et fideles invitantur ut grato animo respondeant dono Ipsius, qui per Humanitatem suam continuo vitam divinam in membra Corporis sui infundit. Curent Presbyteri scientiam et artem liturgicam recte colere, ut, suo ministerio liturgico, a christianis communitatibus sibi commissis perfectius in dies laudetur Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.


{EV: 1257}
[PO6 ]
Munus Christi Capitis et Pastoris pro sua parte auctoritatis exercentes, Presbyteri, nomine Episcopi, familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam, colligunt, et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducunt. Ad hoc autem ministerium exercendum, sicut ad cetera munera Presbyteri, confertur potestas spiritualis, quae quidem ad aedificationem datur. In aedificanda autem Ecclesia, Presbyteri cum omnibus eximia humanitate ad exemplar Domini conversari debent. Neque iuxta placita hominum, sed iuxta exigentias doctrinae et vitae christianae erga eos agere debent, eos docentes et ut filios etiam carissimos monentes, secundum verba Apostoli: «Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina» (2 Tim. 4, 2).24


{EV: 1258}
[PO6 ]
Quapropter ad sacerdotes, qua in fide educatores, pertinet curare sive per se sive per alios, ut singuli fideles ad suam propriam vocationem secundum Evangelium excolendam, ad sinceram operosamque caritatem, et ad libertatem, qua Christus nos liberavit, in Spiritu Sancto adducantur. Parum proderunt caeremoniae, etsi pulchrae, vel consociationes, etsi florentes, si non ordinantur ad educandos homines ad maturitatem christianam consequendam. Quam ut promoveant, eis auxilio erunt Presbyteri ut in ipsis eventibus magnis vel parvis, quid res exigant, quae sit Dei voluntas perspicere valeant. Edoceantur etiam christiani ut non sibi solum vivant, sed, secundum exigentias novae legis caritatis, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administret et ita omnes officia sua in communitate hominum christiane absolvant.


{EV: 1259}
[PO6 ]
Quamvis vero omnibus debitores sint, Presbyteri tamen peculiari modo commendatos sibi habent pauperes et tenuiores cum quibus Dominus Ipse sese sociatum ostendit, et quorum evangelizatio signum messianici operis datur. Peculiari etiam diligentia prosequentur iuniores, et insuper coniuges ac parentes, qui ut in amicales coetus conveniant optandum est, ad sese mutuo adiuvandos ut christiane in vita saepe ardua facilius pleniusque agant. Meminerint Presbyteri religiosos omnes viros ac mulieres, quippe qui pars praecellens sint in domo Domini, speciali cura dignos esse ad eorum spiritualem profectum in bonum totius Ecclesiae. Maxime tandem solliciti sint aegrotantium et morientium, eos visitantes et in Domino confortantes.


{EV: 1260}
[PO6 ]
Munus vero Pastoris non ad fidelium singillatim curam habendam coarctatur, sed etiam ad genuinam communitatem christianam efformandam proprie extenditur. Spiritus autem communitatis debite ut colatur, non tantum ecclesiam localem sed et universam Ecclesiam amplecti debet. Communitas autem localis non suorum dumtaxat fidelium curam fovere, sed etiam zelo missionali imbuta viam ad Christum omnibus hominibus parare debet. Specialiter tamen sibi commendatos habet catechumenos et neophytos, qui gradatim ad vitam christianam cognoscendam et ducendam educandi sunt.


{EV: 1261}
[PO6 ]
Nulla tamen communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione, a qua ergo omnis educatio ad spiritum communitatis incipienda est. Quae celebratio ut sincera et plena sit tam ad varia caritatis opera mutuumque adiutorium quam ad missionalem actionem, necnon ad varias christiani testimonii formas, ducere debet.


{EV: 1262}
[PO6 ]
Praeterea caritate, oratione, exemplo et poenitentiae operibus, ecclesialis communitas veram erga animas ad Christum adducendas maternitatem exercet. Ipsa enim instrumentum efficax constituit quo nondum credentibus via ad Christum eiusque Ecclesiam indicatur vel sternitur, quo etiam fideles excitantur, aluntur et ad pugnam spiritualem roborantur.


{EV: 1263}
[PO6 ]
In exstruenda vero christianorum communitate, Presbyteri numquam alicui ideologiae vel factioni humanae inserviunt, sed, ut Evangelii Praecones et Ecclesiae Pastores, ad Corporis Christi spirituale incrementum consequendum operam impendunt.


{EV: 1264}
[PO7 ]
II - Presbyterorum habitudo ad alios
Presbyteri omnes, una cum Episcopis, unum idemque sacerdotium et ministerium Christi ita participant, ut ipsa unitas consecrationis missionisque requirat hierarchicam eorum communionem cum Ordine Episcoporum, quam optime aliquando in liturgica concelebratione manifestant, et cum quibus coniuncti profitentur se Eucharisticam Synaxim celebrare. Episcopi igitur, propter donum Spiritus Sancti quod Presbyteris in sacra Ordinatione datum est, illos habent ut necessarios adiutores et consiliarios in ministerio et munere docendi, sanctificandi et pascendi plebem Dei. Quod enixe, iam ab antiquis Ecclesiae temporibus, liturgica documenta proclamant, dum sollemniter postulant a Deo super Presbyterum ordinandum infusionem spiritus «gratiae et consilii, ut adiuvet ac gubernet populum in corde mundo», quemadmodum in eremo Moysis spiritus in mentes septuaginta virorum prudentium propagatus est, «quibus ille adiutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit». Propter hanc ergo in eodem sacerdotio atque ministerio communionem, Episcopi ut fratres et amicos suos habeant Presbyteros, eorumque bonum, tam materiale quam praesertim spirituale ipsis pro viribus cordi sit. Potissimum enim in illos sacerdotum suorum sanctitudinis grave recidit onus: maximam ergo curam exerceant in continua formatione Presbyterii sui. Eos libenter audiant, immo consulant et cum eis colloquantur de iis quae ad necessitates operis pastoralis et ad bonum dioecesis spectant. Ut vero id ad effectum deducatur, habeatur, modo hodiernis adiunctis ac necessitatibus accommodato, forma ac normis iure determinandis, coetus seu senatus sacerdotum, Presbyterium repraesentantium, qui Episcopum in regimine dioeceseos suis consiliis efficaciter adiuvare possit.


{EV: 1265}
[PO7 ]
Presbyteri autem, ante oculos habentes plenitudinem Sacramenti Ordinis qua Episcopi gaudent, in ipsis revereantur auctoritatem Christi supremi Pastoris. Suo igitur Episcopo sincera caritate et oboedientia adhaereant. Quae sacerdotalis oboedientia, cooperationis spiritu perfusa, fundatur in ipsa participatione ministerii episcopalis, quae Presbyteris per Sacramentum Ordinis et missionem canonicam confertur.


{EV: 1266}
[PO7 ]
Unio Presbyterorum cum Episcopis eo magis nostris diebus requiritur quod aetate hac nostra, diversis ex causis, incepta apostolica non tantum multiplices formas induere, verum etiam limites unius paroeciae vel dioecesis praetergredi necesse est. Nullus ergo Presbyter seorsum ac veluti singillatim suam missionem satis adimplere valet, sed tantum viribus unitis cum aliis Presbyteris, sub ductu eorum, qui Ecclesiae praesunt.


{EV: 1267}
[PO8 ]
Presbyteri, per Ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum Presbyterium efformant. Etsi enim diversis officiis mancipentur, unum tamen gerunt sacerdotale pro hominibus ministerium. Ad idem enim opus ut cooperentur mittuntur omnes Presbyteri, sive ministerium paroeciale vel supraparoeciale exerceant, sive scientiae investigandae aut tradendae operam conferant, sive etiam manibus laborent, ipsorum operariorum, ubi id probante quidem competenti Auctoritate expedire videatur, sortem participantes, sive tandem alia opera apostolica vel ad apostolatum ordinata adimpleant. Ad unum omnes quidem conspirant, ad aedificationem nempe Corporis Christi, quae, nostris praesertim temporibus, multiplicia officia necnon novas accommodationes requirit. Quapropter magni momenti est ut omnes Presbyteri, sive dioecesani sive religiosi, sese invicem adiuvent, ut semper sint cooperatores veritatis. Cum ceteris ergo membris huius Presbyterii, unusquisque specialibus apostolicae caritatis, ministerii et fraternitatis nexibus coniungitur: quod iam ab antiquis temporibus liturgice significatur, cum Presbyteri adstantes super novum electum, simul cum Episcopo ordinante, manus imponere invitentur, et cum Sacram Eucharistiam unanimo corde concelebrant. Singuli ergo Presbyteri cum confratribus suis uniuntur vinculo caritatis, orationis et omnimodae cooperationis, atque ita manifestatur illa unitas qua Christus voluit suos in unum esse consummatos, ut cognoscat mundus Filium missum esse a Patre.


{EV: 1268}
[PO8 ]
Quam ob rem, qui sunt provectioris aetatis iuniores vere ut fratres suscipiant eosque in primis inceptis et oneribus ministerii adiuvent, itemque mentem eorum, etsi a propria diversam, intellegere satagant atque incepta eorum cum benevolentia prosequantur. Iuvenes pariter revereantur aetatem atque experientiam seniorum cumque illis de rebus curam animarum spectantibus consilia conferant et libenter collaborent.


{EV: 1269}
[PO8 ]
Spiritu fraterno ducti, Presbyteri hospitalitatem ne obliviscantur, colant beneficentiam et communionem bonorum, praesertim solliciti eorum qui sunt aegroti, afflicti, laboribus nimis onerati, solitarii, e patria exsules, necnon eorum qui persecutionem patiuntur. Etiam ad relaxandum animum libenter et cum gaudio conveniant, memores verborum quibus ipse Dominus Apostolos defatigatos invitabat: «Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum» (Mc. 6, 31). Insuper, ut Presbyteri in vita spirituali et intellectuali colenda mutuum iuvamen inveniant, ut aptius in ministerio cooperari valeant utque a periculis solitudinis forte orientibus eripiantur, aliqua vita communis vel aliquod vitae consortium inter eos foveatur, quod tamen plures formas, iuxta diversas necessitates personales vel pastorales, induere potest, nempe cohabitationem, ubi possibilis est, vel communem mensam, vel saltem frequentes ac periodicos conventus. Magni quoque habendae sunt et diligenter promovendae associationes quae, statutis a competenti ecclesiastica auctoritate recognitis, per aptam et convenienter approbatam vitae ordinationem et per iuvamen fraternum, sanctitatem sacerdotum in exercitio ministerii fovent, et sic toti Ordini Presbyterorum servire intendunt.


{EV: 1270}
[PO8 ]
Demum, ratione eiusdem communionis in sacerdotio, se sciant Presbyteri specialiter obligatos erga eos qui aliquibus difficultatibus laborant; quibus tempestivum praebeant auxilium, etiam si opus sit eos discrete monendo. Illos autem qui in quibusdam defecerunt fraterna caritate atque magno animo semper prosequantur, pro ipsis instantes preces Deo effundant eisque continuo sese praebeant ut revera fratres et amicos.


{EV: 1271}
[PO9 ]
Novi Testamenti sacerdotes, licet Sacramenti Ordinis ratione praestantissimum ac necessarium in Populo et pro Populo Dei munus patris et magistri exerceant, tamen simul cum omnibus christifidelibus sunt discipuli Domini, Dei vocantis gratia Eius Regni participes facti. Cum omnibus enim in fonte baptismi regeneratis Presbyteri sunt fratres inter fratres, utpote membra unius eiusdemque Christi Corporis, cuius aedificatio omnibus demandata est.


{EV: 1272}
[PO9 ]
Presbyteros igitur sic oportet praeesse, ut non quae sua sunt quaerentes, sed quae Iesu Christi, cum fidelibus laicis operam coniungant et in medio eorum se gerant ad exemplum Magistri, qui inter homines «non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis» (Mt. 20, 28). Presbyteri sincere laicorum dignitatem atque propriam, quam laici in missione Ecclesiae habent partem, agnoscant et promoveant. Iustam etiam libertatem, quae omnibus in civitate terrestri competit, sedulo in honore habeant. Libenter audiant laicos, eorum desideria fraterne considerantes, eorumque experientiam et competentiam in diversis campis humanae actionis agnoscentes, ut simul cum ipsis signa temporum recognoscere queant. Probantes spiritus si ex Deo sint, charismata laicorum multiformia, tam humilia quam altiora, cum sensu fidei detegant, cum gaudio agnoscant, cum diligentia foveant. Inter alia vero dona Dei quae in fidelibus abundanter inveniuntur, peculiari cura digna sunt, quibus non pauci ad altiorem vitam spiritualem attrahuntur. Item cum fiducia laicis in servitium Ecclesiae officia committant, eis agendi libertatem et spatium relinquentes, immo eos ut opera etiam sua sponte aggrediantur opportune invitantes.


{EV: 1273}
[PO9 ]
Presbyteri demum in medio laicorum positi sunt ut omnes ad caritatis unitatem ducant «caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes» (Rom. 12, 10). Eorum igitur est diversas mentes ita componere ut nemo in fidelium communitate extraneum se sentiat. Boni communis, cuius nomine Episcopi curam habent, sunt defensores, atque simul veritatis strenui assertores, ne fideles omni vento doctrinae circumferantur. Peculiari sollicitudini eorum committuntur qui a praxi Sacramentorum, immo a fide forsan defecerunt, quos quidem ut boni pastores adire non omittent.


{EV: 1274}
[PO9 ]
Ad praescripta de oecumenismo attendentes, non obliviscentur fratrum qui plena nobiscum ecclesiastica communione non fruuntur.


{EV: 1275}
[PO9 ]
Commendatos sibi tandem habebunt illos omnes qui Christum Salvatorem suum non agnoscunt.


{EV: 1276}
[PO9 ]
Ipsi vero christifideles conscii sint se obligatos esse Presbyteris suis, et ideo filiali amore eosdem, pastores suos et patres, prosequantur; item, eorum sollicitudines participantes, oratione et opere quantum fieri possit auxilio sint suis Presbyteris, ut hi aptius difficultates superare et fructuosius officia sua adimplere valeant.


{EV: 1277}
[PO10 ]
III - Presbyterorum distributio et vocationes sacerdotales
Donum spirituale, quod Presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem salutis «usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8), nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae. Christi enim Sacerdotium, cuius Presbyteri vere participes facti sunt, ad omnes populos et ad omnia tempora necessario dirigitur, neque ullis limitibus sanguinis, nationis vel aetatis coarctatur, ut iam in figura Melchisedech arcano modo praefiguratur. Meminerint igitur Presbyteri omnium ecclesiarum sollicitudinem sibi cordi esse debere. Quapropter Presbyteri illarum dioecesium, quae maiore vocationum copia ditantur, libenter se paratos praebeant, permittente vel exhortante proprio Ordinario, ad suum ministerium in regionibus, missionibus vel operibus cleri penuria laborantibus exercendum.


{EV: 1278}
[PO10 ]
Normae praeterea de incardinatione et excardinatione ita recognoscantur ut, pervetere hoc instituto firmo manente, ipsum tamen hodiernis pastoralibus necessitatibus melius respondeat. Ubi vero ratio apostolatus postulaverit, faciliora reddantur non solum apta Presbyterorum distributio, sed etiam peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus, quae in aliqua regione, vel natione aut in quacumque terrarum orbis parte perficienda sunt. Ad hoc ergo quaedam seminaria internationalia, peculiares dioeceses vel praelaturae personales et alia huiusmodi utiliter constitui possunt, quibus, modis pro singulis inceptis statuendis et salvis semper iuribus Ordinariorum locorum, Presbyteri addici vel incardinari queant in bonum commune totius Ecclesiae.


{EV: 1279}
[PO10 ]
Ad novam tamen regionem, praesertim si illius linguam et mores nondum bene cognoverint, in quantum fieri potest, Presbyteri ne mittantur singuli, sed, ad exemplum Christi discipulorum, saltem bini vel terni, ut ita mutuo sibi sint adiutorio. Pariter expedit sollicitam curam adhibere de eorum vita spirituali, necnon de eorum valetudine mentis et corporis; et, quatenus id fieri possit, loca et condiciones laboris pro ipsis praeparentur iuxta uniuscuiusque adiuncta personalia. Magnopere expedit simul ut, qui novam nationem petunt, apte cognoscere curent non solum linguam illius loci, sed etiam peculiarem indolem psychologicam et socialem illius populi cui in humilitate servire volunt quam perfectissime cum eodem communicantes, ita ut exemplum sequantur Pauli Apostoli, qui de se ipso dicere potuit: «Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer...» (1 Cor. 9, 19-20).


{EV: 1280}
[PO11 ]
Pastor et Episcopus animarum nostrarum, ita suam Ecclesiam constituit, ut Populus quem elegit et acquisivit sanguine suo semper et usque in finem saeculi suos habere deberet sacerdotes, ne umquam christiani essent sicut oves non habentes pastorem. Quam voluntatem Christi agnoscentes, Apostoli, suggerente Spiritu Sancto, suum esse officium duxerunt ministros eligendi «qui idonei erunt et alios docere» (2 Tim. 2, 2). Quod officium sane pertinet ad ipsam missionem sacerdotalem, qua quidem particeps fit Presbyter sollicitudinis totius Ecclesiae, ne in Populo Dei hic in terris operarii umquam desint. Quoniam tamen «rectori navis et navigio deferendis ... causa communis exsistit», ideo universus Populus christianus edoceatur suum esse officium diversimode cooperandi, per instantem orationem itemque per alia media quae sibi praesto sunt, ut semper Ecclesia illos habeat sacerdotes, qui necessarii sint ad missionem suam divinam explendam. Primum igitur Presbyteris summopere cordi sit verbi ministerio proprioque testimonio vitae, spiritum servitii et verum gaudium paschale aperte manifestantis, sacerdotii excellentiam et necessitatem fidelibus ante oculos ponere, ac quos, sive iuvenes sive adultiores, prudenter ad tantum ministerium idoneos iudicaverint, nullis parcendo curis neque incommodis adiuvare ut se rite praeparent ac proinde aliquando, plena eorum libertate externa et interna servata, ab Episcopis vocari possint. Ad hunc finem prosequendum, maximae utilitatis est diligens ac prudens directio spiritualis. Parentes et magistri, atque omnes ad quos spectat quocumque modo institutio puerorum ac iuvenum, eos sic erudiant, ut sollicitudinem Domini pro grege suo cognoscentes et necessitates Ecclesiae considerantes, parati sint generose Domino vocanti respondere cum propheta: «Ecce ego, mitte me» (Is. 6, 8). Haec tamen vox Domini vocantis nequaquam ita exspectanda est, ac si modo quodam extraordinario ad aures futuri Presbyteri perveniat. Ipsa enim potius ex signis intellegenda et diiudicanda est, quibus cotidie voluntas Dei prudentibus christianis innotescit; quae signa attente a Presbyteris consideranda sunt.


{EV: 1281}
[PO11 ]
Ipsis ergo valde commendantur Opera vocationum, sive dioecesana sive nationalia. In praedicationibus, in catechesi, in scriptis periodicis, diserte declarentur oportet necessitates Ecclesiae tam localis quam universalis, sensus et praestantia ministerii sacerdotalis in vivida luce ponantur, quippe in quo cum tantis oneribus tanta gaudia componantur, et in quo praesertim, ut docent Patres, potest dari Christo maximum testimonium amoris.


{EV: 1282}
[PO12 ]
CAPUT III. PRESBYTERORUM VITA
I - Presbyterorum ad perfectionem vocatio
Sacramento Ordinis Presbyteri Christo Sacerdoti configurantur, ut ministri Capitis, ad totum Eius Corpus quod est Ecclesia exstruendum et aedificandum, tamquam Ordinis episcopalis cooperatores. Iam quidem in baptismi consecratione, sicut omnes christifideles, signum et donum acceperunt tantae vocationis et gratiae ut, vel in infirmitate humana, perfectionem prosequi possint et debeant, iuxta verbum Domini: «Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est» (Mt. 5, 48). Ad illam vero perfectionem acquirendam peculiari ratione tenentur sacerdotes, quippe qui, Deo in Ordinis receptione novo modo consecrati, Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus Eius, quod superna efficacitate universum hominum convictum redintegravit, per tempora persequi valeant. Cum ergo omnis sacerdos, suo modo, ipsius Christi personam gerat, particulari quoque gratia ditatur ut, inserviendo plebi commissae et universo Populo Dei, Eius perfectionem aptius prosequi possit, cuius partes sustinet, utque humanae infirmitati carnis medeatur sanctitas Illius, qui nobis factus est Pontifex «sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus» (Hebr. 7, 26).


{EV: 1283}
[PO12 ]
Christus, quem Pater sanctificavit seu consecravit et misit in mundum, «dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum» (Tit. 2, 14), et sic per passionem intravit in gloriam suam; simili modo Presbyteri, unctione Spiritus Sancti consecrati et a Christo missi, in seipsis opera carnis mortificant et hominum servitio totaliter se devovent, et sic in sanctitate qua in Christo ditati sunt ad perfectum virum progredi valent.


{EV: 1284}
[PO12 ]
Itaque, ministerium Spiritus et iustitiae exercentes, dummodo sint docibiles Spiritui Christi qui eos vivificat et ducit, in vita spiritus firmantur. Per ipsas enim cotidianas sacras actiones, sicut et per integrum suum ministerium, quod cum Episcopo et Presbyteris communicantes exercent, ipsi ad vitae perfectionem ordinantur. Ipsa autem sanctitas Presbyterorum ad proprium ministerium fructuose complendum plurimum confert: quamvis enim gratia Dei etiam per indignos ministros opus salutis explere possit, tamen per illos ordinaria lege praeoptat Deus sua mirabilia ostendere, qui, dociliores impulsui et ductui Spiritus Sancti facti, ob suam intimam cum Christo unionem et vitae sanctimoniam, cum Apostolo dicere valeant: «Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus» (Gal. 2, 20).


{EV: 1285}
[PO12 ]
Quapropter haec Sacrosancta Synodus, ad suos fines pastorales renovationis internae Ecclesiae, diffusionis Evangelii in universo mundo, necnon colloquii cum mundo hodierno attingendos, vehementer hortatur omnes sacerdotes ut, aptis adhibitis mediis ab Ecclesia commendatis, ad illam semper maiorem sanctitatem nitantur, qua evadant in dies aptiora instrumenta in servitium totius Populi Dei.


{EV: 1286}
[PO13 ]
Sanctitatem propria ratione consequentur Presbyteri munera sua sincere et indefesse in Spiritu Christi exercentes.


{EV: 1287}
[PO13 ]
Verbi Dei ministri cum sint, cotidie legunt et audiunt Dei verbum quod alios docere debent; quod si simul in seipsos recipere satagant, perfectiores in dies fient Domini discipuli, iuxta verba Pauli Apostoli ad Timotheum: «Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt» (1 Tim. 4, 15-16). Quaerentes enim quomodo aptius contemplata aliis tradere possint,8 profundius sapient «investigabiles divitias Christi» (Eph. 3, 8) et multiformem sapientiam Dei. Prae oculis habentes Dominum esse qui corda aperit et sublimitatem non ex ipsis sed e Dei virtute provenire, in ipso actu verbi tradendi intimius cum Christo Magistro coniungentur Eiusque Spiritu ducentur. Ita communicantes cum Christo, Dei participant caritatem, cuius mysterium, a saeculis absconditum, in Christo revelatum est.


{EV: 1288}
[PO13 ]
Ut Sacrorum ministri, praesertim in Sacrificio Missae, Presbyteri personam specialiter gerunt Christi, qui seipsum ad sanctificandos homines victimam dedit; ideoque invitantur ut quod tractant imitentur, quatenus mortis Dominicae mysterium celebrantes, membra sua a vitiis et concupiscentiis mortificare procurent. In mysterio Sacrificii Eucharistici, in quo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent, opus nostrae redemptionis continuo exercetur, et ideo enixe commendatur eius celebratio cotidiana, quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae. Ita, dum Presbyteri cum actu Christi Sacerdotis se coniungunt, cotidie se totos Deo offerunt, et, dum Corpore Christi nutriuntur, ex corde participant Eius caritatem qui se in cibum dat fidelibus. Similiter in Sacramentis administrandis cum intentione et caritate Christi uniuntur; quod speciali ratione efficiunt, cum Sacramenti Poenitentiae fungendo muneri omnino semperque paratos se ostendant quotiescumque id a fidelibus rationabiliter petitur. In Officio Divino recitando, vocem praebent Ecclesiae, quae in oratione, nomine totius generis humani, perseverat, una cum Christo, qui est «semper vivens ad interpellandum pro nobis» (Hebr. 7, 25).


{EV: 1289}
[PO13 ]
Populum Dei regentes et pascentes, caritate Boni Pastoris incitantur ut animam suam dent pro ovibus suis, parati quoque ad supremum sacrificium, exemplum sequentes sacerdotum qui etiam hodiernis temporibus vitam suam ponere non renuerunt; educatores in fide cum sint, et ipsi habentes «fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi» (Hebr. 10, 19) ad Deum accedunt «cum vero corde in plenitudine fidei» (Hebr. 10, 22); spem erigunt firmam pro fidelibus suis, ut possint consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua et ipsos Deus exhortatur; communitatis rectores ascesim pastoris animarum propriam colunt, propriis commodis renuntiantes, non quod sibi utile est quaerentes sed quod multis, ut salvi fiant, semper ulterius progredientes ad opus pastorale perfectius complendum et, ubi opus sit, ad novas vias pastorales ingrediendas parati, sub ductu Spiritus amoris, qui ubi vult spirat.


{EV: 1290}
[PO14 ]
Hodierno in mundo, cum tot sint officia quae obire debent homines cumque tanta sit diversitas problematum quibus anguntur, quaeque saepius ipsis celeriter solvenda sunt, in discrimine haud raro versantur qui sese in diversa dispergant. Presbyteri autem, permultis obligationibus sui muneris implicati et distracti, non sine anxietate quaerere possunt quomodo cum exterioris actionis ratione interiorem vitam suam ad unitatem componere valeant. Quam vitae unitatem, nec mere externa operum ministerii ordinatio, nec sola pietatis exercitiorum praxis, quantumvis ad eam fovendam conferat, efficere potest. Eam vero exstruere valent Presbyteri exemplum in ministerio adimplendo sequentes Christi Domini, cuius cibus erat voluntatem facere Illius qui Eum misit ut opus suum perficeret.


{EV: 1291}
[PO14 ]
Re quidem vera Christus, ut eandem voluntatem Patris in mundo per Ecclesiam indesinenter faciat, per ministros suos operatur, et ideo semper principium et fons remanet eorum vitae unitatis. Presbyteri ergo suae vitae unitatem consequentur sese Christo coniungentes in agnitione voluntatis Patris et in dono sui ipsius pro grege sibi commisso. Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso caritatis pastoralis exercitio invenient vinculum perfectionis sacerdotalis ad unitatem eorum vitam et actionem redigens. Haec quidem pastoralis caritas maxime profluit a Sacrificio Eucharistico, quod ideo centrum et radix totius vitae Presbyteri exstat, ita ut quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat. Hoc autem obtineri nequit, nisi ipsi sacerdotes in mysterium Christi oratione semper intimius penetrent.


{EV: 1292}
[PO14 ]
Ut unitatem vitae suae etiam concrete verificare valeant, omnia incepta sua considerent probantes quae sit voluntas Dei, quae nempe sit inceptorum cum normis evangelicae missionis Ecclesiae conformitas. Fidelitas enim erga Christum a fidelitate erga Ecclesiam suam seiungi nequit. Pastoralis ergo caritas postulat ut Presbyteri, ne in vacuum currant, in vinculo communionis cum Episcopis et cum aliis in sacerdotio fratribus semper laborent. Hac ratione agentes, Presbyteri propriae vitae unitatem invenient in ipsa missionis Ecclesiae unitate, sicque cum Domino suo, et per Eum cum Patre, in Spiritu Sancto, unientur, ut possint consolatione repleri et superabundare gaudio.


{EV: 1293}
[PO15 ]
II - Peculiares exigentiae spirituales in vita presbyterorum
Inter virtutes quae ministerio Presbyterorum maxime requiruntur, nominanda est illa dispositio animi qua semper parati sunt non suam voluntatem quaerere, sed voluntatem Eius qui misit eos. Divinum enim opus ad quod implendum a Spiritu Sancto assumpti sunt, omnes humanas vires humanamque sapientiam transcendit; nam «infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia» (1 Cor. 1, 27). Propriae igitur infirmitatis conscius, verus Christi minister in humilitate laborat, probans quid sit beneplacitum Deo, atque, veluti alligatus Spiritu, ab Illius voluntate in omnibus ducitur, qui omnes homines vult salvos fieri; quam voluntatem in cotidianis rerum adiunctis detegere et exsequi potest, humiliter inserviendo omnibus qui ei, in munere sibi commisso et in multiplicibus vitae suae eventibus, a Deo concrediti sunt.


{EV: 1294}
[PO15 ]
Ministerium autem sacerdotale, cum sit ministerium ipsius Ecclesiae, nonnisi in communione hierarchica totius corporis adimpleri potest. Caritas ergo pastoralis Presbyteros urget ut, in hac communione agentes, voluntatem propriam per oboedientiam servitio Dei ac fratrum dedicent, in spiritu fidei accipientes et exsequentes quae a Summo Pontifice et a proprio Episcopo necnon ab aliis superioribus praecipiuntur vel commendantur; libentissime impendentes et superimpendentes seipsos in quocumque munere etiam humiliori et pauperiori quod ipsis concreditur. Hac enim ratione necessariam unitatem servant et firmant cum fratribus suis in ministerio, maxime autem cum eis quos Dominus rectores visibiles Ecclesiae suae constituit, et ad aedificationem operantur Corporis Christi, quod «per omnem iuncturam subministrationis» crescit.Haec oboedientia, quae ad maturiorem libertatem filiorum Dei adducit, natura sua exigit ut, dum, in suo munere adimplendo, caritate moti, vias novas ad maius Ecclesiae bonum prudenter exquirunt, Presbyteri incepta sua fidenter proponant, et necessitudines gregis sibi commissi instanter exponant, parati semper ad illorum se subiiciendos iudicio, qui princeps in Ecclesia Dei regenda munus exercent.


{EV: 1295}
[PO15 ]
Hac humilitate et oboedientia responsabili et voluntaria Presbyteri sese Christo conformant, sentientes in se quod et in Christo Iesu, qui «semetipsum exinanivit formam servi accipiens ... factus oboediens usque ad mortem» (Phil. 2, 7-8), et hac oboedientia inoboedientiam Adami devicit redemitque, testante Apostolo: «Per inoboedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius oboeditionem, iusti constituentur multi» (Rom. 5, 19).


{EV: 1296}
[PO16 ]
Perfecta et perpetua propter Regnum coelorum continentia a Christo Domino commendata, per decursum temporum et etiam nostris diebus a non paucis christifidelibus libenter accepta et laudabiliter observata, ab Ecclesia speciali modo pro vita sacerdotali semper permagni habita est. Est enim signum simul et stimulus caritatis pastoralis atque peculiaris fons spiritualis foecunditatis in mundo. Non exigitur quidem a sacerdotio suapte natura, uti apparet ex praxi Ecclesiae primaevae et ex traditione Ecclesiarum Orientalium, ubi praeter illos qui cum omnibus Episcopis ex dono gratiae coelibatum eligunt servandum, sunt etiam optime meriti Presbyteri coniugati: dum vero ecclesiasticum coelibatum commendat, Sacrosancta haec Synodus nullo modo absimilem illam disciplinam immutare intendit, quae in Orientalibus Ecclesiis legitime viget, omnesque illos peramanter hortatur, qui in matrimonio presbyteratum receperunt, ut, in sancta vocatione perseverantes, plene et generose vitam suam gregi sibi commisso impendere pergant.


{EV: 1297}
[PO16 ]
Coelibatus vero multimodam convenientiam cum sacerdotio habet. Missio enim sacerdotis integra dedicatur servitio novae humanitatis, quam Christus, victor mortis, per Spiritum suum in mundo suscitat, quaeque originem suam «non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo» (Io. 1, 13) habet. Per virginitatem autem vel coelibatum propter Regnum coelorum servatum, Presbyteri nova et eximia ratione Christo consecrantur, Ei facilius indiviso corde adhaerent, liberius in Ipso et per Ipsum servitio Dei et hominum sese dedicant, Eius Regno ac operi regenerationiS supernae expeditius ministrant, et sic aptiores fiunt qui paternitatem in Christo latius accipiant. Hoc ergo modo, coram hominibus profitentur se velle indivise muneri sibi commisso dedicari, fideles scilicet despondendi uni viro, illosque exhibendi virginem castam Christo, et sic arcanum illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro plene manifestandum quo Ecclesia unicum Sponsum Christum habet. Signum insuper vivum efficiuntur illius mundi futuri, per fidem et caritatem iam praesentis, in quo filii resurrectionis neque nubent neque ducent uxores.


{EV: 1298}
[PO16 ]
His rationibus in mysterio Christi Eiusque missione fundatis, coelibatus, qui prius sacerdotibus commendabatur, postea in Ecclesia Latina omnibus ad Ordinem sacrum promovendis lege impositus est. Quam legislationem, ad eos qui ad Presbyteratum destinantur quod attinet, Sacrosancta haec Synodus iterum comprobat et confirmat, confidens in Spiritu donum coelibatus, sacerdotio Novi Testamenti tam congruum, liberaliter a Patre dari, dummodo qui sacerdotium Christi per Sacramentum Ordinis participant, immo et universa Ecclesia, humiliter et enixe illud expetant. Exhortatur etiam haec Sacra Synodus omnes Presbyteros, qui sacrum coelibatum gratia Dei confisi libera voluntate secundum exemplum Christi acceperunt ut, illi magno animo et toto corde inhaerentes, atque in hoc statu fideliter perseverantes, agnoscant praeclarum illud donum, quod a Patre sibi datum est quodque a Domino tam aperte extollitur, necnon prae oculis habeant magna mysteria, quae in eo significantur atque adimplentur. Quo magis autem perfecta continentia in mundo huius temporis a non paucis hominibus impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius Presbyteri gratiam fidelitatis, numquam petentibus denegatam, una cum Ecclesia expostulabunt, cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul adhibentes, quae omnibus praesto sunt. Normas praesertim asceticas quae ab experientia Ecclesiae probantur et quae in mundo hodierno haud minus necessariae sunt, sequi ne omittant. Rogat itaque haec Sacrosancta Synodus non solum sacerdotes, sed et omnes fideles, ut eis hoc pretiosum donum coelibatus sacerdotalis cordi sit, petantque omnes a Deo, ut Ipse illud donum Ecclesiae suae semper abundanter largiatur.


{EV: 1299}
[PO17 ]
Amicabili et fraterna conversatione inter se et cum ceteris hominibus, discere valent Presbyteri valores humanos colere et bona creata tamquam Dei dona aestimare. Versantes in mundo sciant tamen semper se secundum verbum Domini Magistri nostri non esse de mundo. Utentes ergo mundo tamquam non utentes, pervenient ad illam libertatem, qua liberati ab omni cura inordinata dociles fiunt ad vocem divinam in vita cotidiana audiendam. Ex hac libertate et docilitate excrescit discretio spiritualis qua recta habitudo ad mundum bonaque terrestria invenitur. Quae habitudo ideo pro Presbyteris magni est momenti, quia missio Ecclesiae in medio mundo adimpletur et quia bona creata profectui personali hominis prorsus sunt necessaria. Grati ergo sint pro omnibus, quae eis Pater coelestis ad vitam recte peragendam largitur. Discernant tamen oportet in lumine fidei omnia, quae eis occurrant, ut ad rectum usum bonorum Dei voluntati respondentem ducantur et quae missioni suae sunt noxia respuant.


{EV: 1300}
[PO17 ]
Sacerdotes enim, quippe quorum Dominus sit «pars et hereditas» (Num. 18, 20), bonis temporalibus uti debent tantummodo eos in fines, ad quos iuxta Christi Domini doctrinam Ecclesiaeque ordinationem eadem destinari licet.


{EV: 1301}
[PO17 ]
Bona ecclesiastica proprie dicta, secundum rei naturam, ad normam legum ecclesiasticarum, sacerdotes, adiuvantibus quatenus fieri possit peritis laicis, moderentur atque eadem destinent semper eos in fines ad quos prosequendos Ecclesiae licet bona temporalia possidere, videlicet ad cultum divinum ordinandum, ad honestam cleri sustentationem procurandam, necnon ad opera sacri apostolatus vel caritatis, praesertim erga egenos, exercenda.45 Bona autem quae occasione exercitii alicuius ecclesiastici officii sibi comparant, salvo iure particulari, Presbyteri, non secus ac Episcopi, adhibeant imprimis ad suam honestam sustentationem et ad officiorum proprii status adimpletionem; quae vero supersint in bonum Ecclesiae vel in opera caritatis destinare velint. Itaque officium ecclesiasticum ne quaestui habeant neve reditus ab eo provenientes in propriae rei familiaris amplificationem impendant. Quare sacerdotes, nequaquam divitiis cor apponentes, omnem cupiditatem semper vitent et ab omni specie mercaturae sedulo abstineant.


{EV: 1302}
[PO17 ]
Immo ad paupertatem voluntariam amplexandam invitantur, qua Christo manifestius conformentur, et ad sacrum ministerium promptiores fiant. Christus enim propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia divites essemus. Apostoli autem exemplo suo testificati sunt gratuitum Dei donum gratis dandum esse, scientes et abundare et penuriam pati. Sed et aliqualis rerum communis usus, ad instar bonorum communionis quae in historia primaevae Ecclesiae extollitur, caritati pastorali optime viam sternit; et per eam vivendi formam Presbyteri laudabiliter ad praxim reducere possunt spiritum paupertatis qui a Christo commendatur.


{EV: 1303}
[PO17 ]
Spiritu ergo Domini ducti, qui Salvatorem unxit et evangelizare pauperibus misit, Presbyteri, necnon et Episcopi, omnia illa vitent quae pauperes quolibet modo avertere possent, prae ceteris Christi discipulis omnem speciem vanitatis in suis rebus seponentes. Habitationem suam ita disponant, ut haec nemini impervia appareat et ut nemo umquam, etiam humilior, eam frequentare vereatur.


{EV: 1304}
[PO18 ]
III - Subsidia pro presbyterorum vita
Unionem cum Christo ut in omnibus vitae adiunctis fovere valeant, Presbyteri, praeterquam exercitio conscio ministerii sui, gaudent mediis communibus et particularibus, novis et veteribus, quae Spiritus Sanctus in Populo Dei suscitare numquam destitit et quae Ecclesia ad suorum membrorum sanctificationem commendat, immo aliquando et iubet. Prae omnibus spiritualibus subsidiis illi eminent actus, quibus christifideles ex duplici mensa Sacrae Scripturae et Eucharistiae Verbo Dei nutriuntur; quanti momenti sit eorum assidua frequentatio pro sanctificatione Presbyterorum propria neminem latet.


{EV: 1305}
[PO18 ]
Christo Salvatori et Pastori intime uniuntur sacramentalis gratiae ministri per fructuosam Sacramentorum receptionem, speciatim in frequenti Poenitentiae sacramentali actu, quippe qui, cotidiana conscientiae discussione praeparatus, necessariam cordis conversionem ad Patris misericordiarum amorem tantopere foveat. Sub lumine fidei lectione divina enutritae, possunt Dei voluntatis signa et Eius gratiae impulsus in variis vitae eventibus sedulo inquirere, et ita missioni suae in Spiritu Sancto assumptae dociliores in dies fieri. Talis docilitatis mirum exemplum in Beata Maria Virgine semper inveniunt, quae, a Spiritu Sancto ducta, seipsam mysterio hominum Redemptionis totam devovit; quam Summi et Aeterni Sacerdotis Matrem et Apostolorum Reginam, atque ministerii sui praesidium, Presbyteri filiali devotione et cultu venerentur ac diligant.


{EV: 1306}
[PO18 ]
Ad suum ministerium cum fidelitate adimplendum, colloquium cotidianum cum Christo Domino in visitatione et personali cultu Sanctissimae Eucharistiae sibi cordi sit; recessui spirituali libenter vacent atque directionem spiritualem magni habeant. Multimodis, speciatim per probatam orationem mentalem et varias precum formas, quas libere eligunt, Presbyteri quaerunt et a Deo enixe rogant illum verae adorationis spiritum, quo ipsi, simul cum plebe sibi commissa, intime se cum Christo Novi Testamenti Mediatore uniant, et ita tamquam filii adoptionis clamare possint: «Abba, Pater» (Rom. 8, 15).


{EV: 1307}
[PO19 ]
Presbyteri ab Episcopo in sacro ritu Ordinationis admonentur ut sint «maturi in scientia» et sit doctrina eorum «spiritualis medicina populo Dei». Scientia autem ministri sacri sacra esse debet, quia e sacro fonte desumpta et ad sacrum finem directa. Praeprimis itaque hauritur ex lectione et meditatione Sacrae Scripturae, sed et studio Sanctorum Patrum et Doctorum aliorumque Traditionis monumentorum fructuose nutritur. Praeterea, ad aptas responsiones reddendas quaestionibus ab hominibus huius aetatis agitatis, Presbyteri bene noscant oportet Magisterii ac praecipue Conciliorum ac Romanorum Pontificum documenta, atque consulant optimos et probatos scientiae theologicae scriptores.


{EV: 1308}
[PO19 ]
Cum vero nostris temporibus cultura humana et etiam scientiae sacrae novo gressu progrediantur, incitantur Presbyteri ut scientiam suam de divinis et humanis apte et sine intermissione perficiant, atque ita ad colloquium cum coaetaneis opportunius ineundum se praeparent.


{EV: 1309}
[PO19 ]
Quo facilius Presbyteri in studia incumbant et methodos evangelizationis et apostolatus efficacius addiscant, omni cura ipsis opportuna subsidia comparentur, cuiusmodi sunt institutio, iuxta cuiusque territorii condiciones, cursuum vel congressuum, erectio centrorum pastoralibus studiis destinatorum, constitutio bibliothecarum et apta per personas idoneas studiorum moderatio. Considerent insuper Episcopi singuli aut inter se uniti modum opportuniorem efficiendi ut omnes sui Presbyteri, statis temporibus, maxime autem paucos post annos ab eorum ordinatione, frequentare possint cursum, quo ipsis praebeatur occasio cum ad pleniorem methodorum pastoralium et scientiae theologicae cognitionem acquirendam, tum ad vitam spiritualem roborandam et ad mutuo experientias apostolicas cum fratribus communicandas. His aliisque aptis subsidiis peculiari cura iuventur etiam neoparochi et illi qui novo pastorali operi addicuntur, vel qui in aliam dioecesim vel nationem mittuntur.


{EV: 1310}
[PO19 ]
Tandem solliciti erunt Episcopi ut aliqui ad profundiorem rerum divinarum scientiam se dedicent, ut numquam desint magistri ad clericos instituendos idonei, ut reliqui sacerdotes et fideles iuventur ad necessariam sibi doctrinam comparandam, utque sanus in sacris disciplinis foveatur progressus, qui Ecclesiae prorsus est necessarius.


{EV: 1311}
[PO20 ]
Servitio Dei dediti in implendo officio sibi commisso, digni sunt Presbyteri qui aequam recipiant remunerationem, quia «dignus est operarius mercede sua» (Lc. 10, 7), 61 atque «Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere» (1 Cor. 9, 14). Quapropter, quatenus aequae Presbyterorum remunerationi non aliunde provisum fuerit, ipsi fideles, quippe in quorum bonum Presbyteri operam impendant, vera obligatione tenentur curandi ut eisdem necessaria ad vitam honeste et digne ducendam subsidia procurari valeant. Episcopi autem de hac eorum obligatione fideles monere tenentur et curare debent, sive singuli pro sua quisque dioecesi, sive aptius plures simul pro communi territorio, ut normae instituantur, quibus debite consulatur honestae sustentationi eorum qui in Populi Dei servitium aliquo munere funguntur vel functi sunt. Remuneratio autem ab unoquoque percipienda, ratione quidem habita tum ipsius muneris naturae tum locorum temporumque condicionum, fundamentaliter eadem sit pro omnibus in iisdem adiunctis versantibus, eorum condicioni sit congrua et eis praeterea tribuat facultatem non solum debite providendi remunerationi eorum qui servitio Presbyterorum se dedicant, sed etiam indigentibus per se ipsos aliqua ratione subveniendi, quod ministerium erga pauperes, iam a primis suis exordiis, magno semper in honore Ecclesia habuit. Haec remuneratio insuper talis sit, quae Presbyteris permittat quotannis debitum et sufficiens habere feriarum tempus, quod quidem, ut Presbyteri habere valeant, Episcopi curare debent.


{EV: 1312}
[PO20 ]
Officio vero, quod sacri ministri adimplent, praecipuum momentum tribuere oportet. Quare systema sic dictum beneficiale relinquatur aut saltem ita reformetur ut pars beneficialis, seu ius ad reditus ex dote officio adnexos, habeatur tamquam secundaria, et princeps in iure tribuatur locus ipsi officio ecclesiastico, quod quidem deinceps intellegi debet quodlibet munus stabiliter collatum in finem spiritualem exercendum.


{EV: 1313}
[PO21]
Prae oculis semper habeatur exemplum credentium in primaeva Ecclesia hierosolymitana, in qua «erant illis omnia communia» (Act. 4, 32), «dividebatur autem singulis prout cuique opus erat» (Act. 4, 35). Summopere itaque congruit ut, in regionibus saltem in quibus cleri sustentatio penitus aut magna ex parte a fidelium oblationibus pendet, bona in hunc finem oblata colligat institutio quaedam dioecesana, quam administrat Episcopus, adiuvantibus sacerdotibus delegatis et, ubi utilitas id suadeat, etiam laicis in re oeconomica peritis. In votis quoque est ut praeterea, quantum fieri possit, in singulis dioecesibus vel regionibus constituatur massa bonorum communis, qua valeant Episcopi aliis obligationibus erga personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque dioecesis necessitatibus occurrere, quaque etiam valeant dioeceses divitiores adiuvare pauperiores, ut illarum abundantia harum inopiam suppleat. Quae etiam massa communis imprimis constituatur oportet ex bonis a fidelium oblationibus, sed ex aliis quoque fontibus, iure determinandis, provenientibus.


{EV: 1314}
[PO21 ]
In nationibus praeterea ubi praevidentia socialis in favorem cleri nondum apte ordinata est, curent Conferentiae Episcopales ut, attentis semper legibus ecclesiasticis et civilibus, habeantur sive instituta dioecesana, etiam inter se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus simul constituta, sive associatio pro toto territorio condita, quibus, sub vigilantia Hierarchiae, satis provideatur tum congruenti praecaventiae et adsistentiae sanitariae, quam vocant, tum debitae sustentationi Presbyterorum qui infirmitate, invaliditate aut senectute laborant. Sacerdotes vero instituto erecto opem ferant, moti spiritu solidarietatis erga fratres suos, communicantes tribulationibus eorum, simul considerantes se ita, sine anxietate de sorte futura, alacriore sensu evangelico paupertatem colere atque animarum saluti penitus se tradere posse. Satagant autem ii, ad quos spectat, ut eadem diversarum nationum instituta inter se colligantur, ut firmius robur consequantur latiusque propagentur.


{EV: 1315}
[PO22 ]
CONCLUSIO ET EXHORTATIO
Sacrosancta haec Synodus gaudia vitae sacerdotalis prae oculis habens, etiam difficultates non praeterire potest, quas in hodiernae vitae adiunctis patiuntur Presbyteri. Scit etiam quantum condiciones oeconomicae et sociales, immo et hominum mores, transformantur, quantumque ordo valorum in aestimatione hominum immutatur; Ecclesiae ministri inde, immo et nonnumquam christifideles, in hoc mundo quasi alienos ab ipso se sentiunt, anxie quaerentes quibusnam idoneis mediis et verbis cum eodem communicare valeant. Nova enim quae fidei obstant impedimenta, apparens peracti laboris sterilitas necnon acerba quam experiuntur solitudo, eos in periculum adducere possunt ne animo deprimantur.


{EV: 1316}
[PO22 ]
Mundum autem, qualis hodie dilectioni et ministerio Pastorum Ecclesiae concreditur, sic Deus dilexit, ut Filium suum Unigenitum pro ipso daret. Revera, mundus hic, multis quidem peccatis detentus sed non parvis etiam facultatibus praeditus, Ecclesiae lapides vivos praebet, qui coaedificantur in habitaculum Dei in Spiritu. Idem Spiritus Sanctus, dum Ecclesiam impellit ut ad mundum huius temporis adeundum novas vias aperiat, congruas quoque ministerii sacerdotalis accommodationes suggerit ac fovet.


{EV: 1317}
[PO22 ]
Meminerint Presbyteri se in opere exercendo numquam solos esse, sed inniti omnipotenti Dei virtute: atque in Christum credentes, qui eos ad Sacerdotium suum participandum vocavit, cum omni fiducia suo ministerio sese devoveant, scientes potentem esse Deum ut augeat in eis caritatem. Meminerint etiam fratres in sacerdotio, immo et fideles totius mundi sibi socios habere. Cooperantur enim omnes Presbyteri in exsequendo Dei salutari proposito, mysterio scilicet Christi seu sacramento abscondito a saeculis in Deo, quod nonnisi paulatim ad effectum deducitur, diversis conspirantibus ministeriis in aedificationem Corporis Christi, donec Eiusdem compleatur aetatis mensura. Quae omnia, cum abscondita sint cum Christo in Deo, fide maxime percipi possunt. Fide enim necesse est ambulare duces Populi Dei, exemplum sequentes fidelis Abrahae, qui fide «oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret» (Hebr. 11, 8). Revera mysteriorum Dei dispensator assimilari valet homini in agro seminanti, de quo Dominus dixit: «Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille» (Mc. 4, 27).


{EV: 1318}
[PO22 ]
Ceterum Dominus Iesus, qui dixit: «Confidite, ego vici mundum» (Io. 16, 33), his verbis Ecclesiae suae non promisit perfectam in hoc saeculo victoriam. Gaudet vero Sacrosancta Synodus quod terra Evangelii semine inseminata nunc multis in locis fructificat sub ductu Spiritus Domini, qui replet orbem terrarum, quique in multorum cordibus sacerdotum atque fidelium spiritum vere missionalem excitavit. De quibus omnibus Sacrosancta Synodus universis orbis Presbyteris peramanter grates agit: «Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia, et in Christo Iesu» (Eph. 3, 20-21).


{EV: 1319}
[GS1 ]
CONSTITUTIO PASTORALIS DE ECCLESIA IN MUNDO HUIUS TEMPORIS
Prooemium
(De intima coniunctione Ecclesiae cum tota familia gentium). GAUDIUM ET SPES, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis amictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi discipulorum nihilque vere humanum invenitur, quod in corde eorum non resonet. Ipsorum enim communitas ex hominibus coalescit, qui, in Christo coadunati, a Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione et nuntium salutis omnibus proponendum acceperunt. Quapropter ipsa cum genere humano eiusque historia se revera intime coniunctam experitur.


{EV: 1320}
[GS2 ]
(Ad quosnam Concilium sermonem dirigat). Ideo Concilium Vaticanum Secundum, mysterio Ecclesiae penitius investigato, iam non ad solos Ecclesiae filios omnesque Christi nomen invocantes, sed ad universos homines incunctanter sermonem convertit, omnibus exponere cupiens quomodo Ecclesiae praesentiam ac navitatem in mundo hodierno concipiat.


{EV: 1321}
[GS2 ]
Mundum igitur hominum prae oculis habet seu universam familiam humanam cum universitate rerum inter quas vivit; mundum, teathrum historiae generis humani, eiusque industria, cladibus ac victoriis signatum; mundum, quem christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum, ut secundum propositum Dei transformetur et ad consummationem perveniat.


{EV: 1322}
[GS3 ]
(De ministerio homini praebendo) Nostris autem diebus, genus humanum, de propriis inventis propriaque potentia admiratione commotum, saepe tamen anxias agitat quaestiones de hodierna mundi evolutione, de loco et munere hominis in orbe universo, de sui individualis et collectivi conaminis sensu, denique de ultimo rerum hominumque fine. Quapropter Concilium, fidem universi populi Dei, a Christo congregati, testificans et exponens, ipsius coniunctionem, observantiam ac dilectionem erga totam hominum familiam cui inseritur, eloquentius demonstrare non valet quam instituendo cum ea de variis illis problematibus colloquium, lumen afferendo ex Evangelio depromptum, atque humano generi salutares vires suppeditando, quae ipsa Ecclesia, Spiritu Sancto ducente, a Fundatore suo accipit. Hominis enim persona salvanda est humanaque societas instauranda. Homo igitur, et quidem unus ac totus, cum corpore et anima, corde et conscientia, mente et voluntate, totius nostrae explanationis cardo erit.


{EV: 1323}
[GS3 ]
Ideo Sacra Synodus, altissimam vocationem hominis profitens et divinum quoddam semen in eo insertum asseverans, generi humano sinceram cooperationem Ecclesiae offert ad instituendam eam omnium fraternitatem quae huic vocationi respondeat. Nulla ambitione terrestri movetur Ecclesia, sed unum tantum intendit: nempe, Spiritus Paracliti ductu, opus ipsius continuare Christi, qui in mundum venit ut testimonium perhiberet veritati, ut salvaret, non ut iudicaret, ut ministraret, non ut sibi ministraretur.


{EV: 1324}
[GS4 ]
Expositio introductiva
DE HOMINIS CONDICIONE IN MUNDO HODIERNO
(De spe et angore) Ad tale munus exsequendum, per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit. Oportet itaque ut mundus in quo vivimus necnon eius expectationes, appetitiones et indoles saepe dramatica cognoscantur et intelligantur. Quaedam autem principaliores mundi hodierni notae sequenti modo delineari possunt.


{EV: 1325}
[GS4 ]
Hodie genus humanum in nova historiae suae aetate versatur in qua profundae et celeres mutationes ad universum orbem gradatim extenduntur. Ab hominis intelligentia et creativa industria excitatae in ipsum hominem recidunt, in eius iudicia et desideria individualia et collectiva, in eius modum cogitandi et agendi tum circa res tum circa homines. Ita iam de vera sociali et culturali transformatione loqui possumus, quae etiam in vitam religiosam redundat.


{EV: 1326}
[GS4 ]
Ut in quavis accretionis crisi contingit, haec transformatio non leves secumfert difficultates. Ita dum homo potentiam suam tam late extendit, eam tamen non semper ad suum servitium redigere valet. Proprii animi intimiora altius penetrare satagens, saepe de seipso magis incertus apparet. Leges vitae socialis pedetentim clarius detegens, de directione ei imprimenda anceps haeret.


{EV: 1327}
[GS4 ]
Numquam genus humanum tantis divitiis, facultatibus et potentia oeconomica abundavit, et tamen adhuc ingens pars incolarum orbis fame et egestate torquetur atque innumeri litterarum ignorantia plane laborant. Numquam homines tam acutum ut hodie sensum libertatis habuerunt, dum nova interea genera socialis et psychicae servitutis exsurgunt. Dum mundus suam unitatem necnon singulorum ab invicem dependentiam in necessaria solidarietate tam vivide persentit, viribus tamen inter se pugnantibus gravissime in opposita distrahitur; etenim acres dissensione politicae, sociales, oeconomicae, raciales et ideologicae adhuc perserverant, nec periculum deest belli omnia usque ad ima destructuri. Dum idearum communicatio augetur, verba ipsa quibus magni momenti conceptus exprimuntur sensus sat diversos in distinctis ideologiis induunt. Tandem sedulo perfectior quaeritur temporalis ordinatio, quin spirituale incrementum pariter progrediatur.


{EV: 1328}
[GS4 ]
Tot implexis condicionibus affecti, plurimi coaevi nostri impediuntur quominus valore perennes vere dignoscant et simul cum noviter inventis rite componant; exinde, inter spem et angorem agitati, de praesenti rerum cursu sese interrogantes, inquietudine premuntur. Qui rerum cursus homines ad respondendum provocat, immo et constringit.


{EV: 1329}
[GS5 ]
(De profunde mutatis condicionibus) Hodierna animorum commotio et in vitae condicionibus immutatio cum ampliori rerum transmutatione connectuntur, qua efficitur ut in mentibus efformandis scientiae mathematicae et naturales vel de ipso homine tractantes, in ordine vero agendi technicae artes ex illis scientiis profluentes, crescens pondus acquirant. Haec mens scientifica rationem culturalem modosque cogitandi aliter quam antea fingit. Technicae artes eo progrediuntur ut faciem terrae transforment etiam spatium ultraterrestre subigere conentur.


{EV: 1330}
[GS5 ]
Super tempora quoque humanus intellectus dominium suum quodammodo dilatat: in praeteritum ope cognitionis historicae, in futurum arte prospectiva et planificatione. Progredientes scientiae biologicae, psychologicae et sociales non solum homini ad meliorem sui cognitionem opem ferunt, sed ipsum etiam adiuvant ut, technicis methodis adhibitis, in vitam societatum directe influxum exerceat. Insimul genus humanum de proprio demographico incremento iam praevidendo et ordinando magisque cogitat.


{EV: 1331}
[GS5 ]
Ipsa historia tam rapido cursu acceleratur ut singuli eam vix prosequi valeant. Consortionis humanae sors una efficitur et non amplius inter varias velut historias dispergitur. Ita genus humanum a notione magis statica ordinis rerum ad notionem magis dynamicam atque evolutivam transit, unde quam maxima nascitur problematum nova complexio, quae ad novas analyses et syntheses provocat.


{EV: 1332}
[GS6 ]
(Mutationes in ordine sociali) Eo ipso communitates locales traditionales, uti sunt familiae patriarchales, «clans», tribus, pagi, varii coetus et consortionis socialis necessitudines, pleniores in dies immutationes experiuntur.


{EV: 1333}
[GS6 ]
Typus industrialis societatis paulatim diffunditur, quasdam nationes ad oeconomicam opulentiam adducens, et notiones et condiciones vitae socialis a saeculis constitutas penitus transformans. Similiter vitae urbanae cultus ac studium augentur sive per urbium earumque incolarum augmentum, sive per motum quo vita urbana ad ruricolas dilatatur.


{EV: 1334}
[GS6 ]
Nova et aptiora communicationis socialis instrumenta ad eventus cognoscendos et ad modos cogitandi et sentiendi quam citissime latissimeque diffundendos conferunt, plures connexas repercussiones excitando.


{EV: 1335}
[GS6 ]
Nec parvipendendum est quot homines, ex variis causis, ad migrandum inducti, vitae suae rationem immutent.


{EV: 1336}
[GS6 ]
Sic necessitudines hominis cum similibus suis indesinenter multiplicantur ac simul ipsa socializatio novas necessitudines inducit, quin tamen congruentem personae maturationem et relationes vere personales (personalizationem) semper promoveat.


{EV: 1337}
[GS6 ]
Huiusmodi quidem evolutio clarius apparet in nationibus quae commodis progressus oeconomici et technici iam gaudent, sed populos quoque movet adhuc ad progressionem nitentes qui, pro suis regionibus beneficia industrializationis et urbanizationis obtinere cupiunt. Qui populi praesertim antiquioribus traditionibus addicti, simul motum experiuntur ad maturius magisque personale libertatis exercitium.


{EV: 1338}
[GS7 ]
(Mutationes psychologicae, morales et religiosae) Mutatio mentis et structurarum bona recepta frequenter in controversiam vocat, maxime apud iuvenes qui non semel impatientes, immo angore rebelles fiunt et conscii de proprio momento in vita sociali, citius in eadem partes habere cupiunt. Exinde non raro parentes et educatores in muneribus suis adimplendis in dies maiores difficultates experiuntur.


{EV: 1339}
[GS7 ]
Instituta vero, leges atque modi cogitandi et sentiendi a maioribus tradita non semper statui rerum hodierno bene aptari videntur inde gravis perturbatio in modo et in ipsis agendi normis.


{EV: 1340}
[GS7 ]
Ipsam denique vitam religiosam novae condiciones afficiunt. Ex una parte acrior diiudicandi facultas eam a magico mundi conceptu et a superstitionibus adhuc vagantibus purificat atque magis personalem et actuosam adhaesionem fidei in dies exigit; quo fit ut non pauci ad vividiorem Dei sensum accedant. Ex altera vero parte crebriores turbae a religione practice discedunt. Secus ac transactis temporibus, Deum religionemve negare, aut ab iisdem abstrahere, non amplius quid insolitum et individuale sunt: hodie enim non raro quasi exigentia progressus scientifici vel cuiusdam novi humanismi exhibentur. Haec omnia in pluribus regionibus non tantum in philosophorum placitis exprimuntur, sed latissime litteras, artes, scientiarum humanarum et historiae interpretationem, ipsaque leges civiles afficiunt ita ut exinde multi perturbentur.


{EV: 1341}
[GS8 ]
(De inaequilibriis in mundo hodierno) Tam rapida rerum mutatio inordinate saepe progrediens, immo et ipsa discrepantiarum in mundo vigentium acrior conscientia, contradictiones et inaequilibria gignunt vel augent.


{EV: 1342}
[GS8 ]
In ipsa persona frequentius oritur inaequilibrium inter modernum intellectum practicum et theoreticam cogitandi rationem, quae summam cognitionum suarum neque sibi subigere neque in syntheses apte ordinare valet. Oritur pariter inaequilibrium inter sollicitudinem efficientiae practicae et exigentias conscientiae moralis, necnon multoties inter condiciones vitae collectivas et requisita cogitationis personalis, immo et contemplationis. Oritur tandem inaequilibrium inter activitatis humanae specializationem et universalem rerum visionem.


{EV: 1343}
[GS8 ]
In familia autem discrepantiae oriuntur, sive ex prementibus condicionibus demographicis, oeconomicis et socialibus, sive ex difficultatibus inter generationes quae sibi subsequuntur exsurgentibus, sive ex novis necessitudinibus socialibus inter viros ac mulieres.


{EV: 1344}
[GS8 ]
Magnae oriuntur etiam discrepantiae inter stirpes, immo inter varii generis societatis ordines; inter nationes opulentas et minus valentes egentesque; denique, inter instituta internationalia, ex pacis desiderio populorum exorta, et ambitionem propriae ideologiae disseminandae nec non cupiditates collectivas in nationibus aliisve coetibus exsistentes.


{EV: 1345}
[GS8 ]
Inde mutuae diffidentiae et inimicitiae, conflictationes et aerumnae, quarum ipse homo simul causa est et victima.


{EV: 1346}
[GS9 ]
(De appetitionibus universalioribus generis humani) Interea crescit persuasio genus humanum non tantum imperium suum super res creatas in dies magis roborare posse ac debere; sed insuper eius esse ordinem politicum, socialem et oeconomicum statuere qui in dies melius homini inserviat et singulos ac coetus adiuvet ad dignitatem sibi propriam affirmandam et excolendam.


{EV: 1347}
[GS9 ]
Hinc plurimi acerrime exigunt illa bona quibus, per iniustitiam vel non aequam distributionem, orbatos se esse vivida conscientia iudicant. Nationes in via progressus sicut illae recenter sui iuris factae, bona civilizationis hodiernae non tantum in campo politico sed etiam oeconomico participare et libere partibus suis in mundo fungi cupiunt, dum tamen in dies augetur earumdem distantia simul ac persaepe dependentia etiam oeconomica ab aliis ditioribus nationibus citius progredientibus. Populi fame pressi populos opulentiores interpellant. Mulieres sibi vindicant, ubi eam nondum sunt consecutae, paritatem de iure et de facto cum viris. Opifices et ruricolae non solum victui necessaria comparare, sed laborando dotes suae personae excolere, immo in ordinanda vita oeconomica, sociali, politica et culturali suas partes agere volunt. Nunc primum in historia humana universi populi iam persuasum sibi habent culturae beneficia reapse ad cunctos extendi posse ac debere.


{EV: 1348}
[GS9 ]
Sub omnibus autem istis exigentiis latet profundior et universalior appetito: personae scilicet atque coetus plenam atque liberam vitam, homine dignam, sitiunt, omnia quae hodiernus mundus eis tam abundanter praebere potest proprio servitio subicientes. Nationes praeterea in dies fortius enituntur ut universalem quamdam communitatem assequantur.


{EV: 1349}
[GS9 ]
Quae cum ita sint, mundus hodiernus simul potentem ac debilem se exhibet, capacem optima vel pessima patrandi, dum ipsi ad libertatem aut servitutem, ad progressum aut regressum, ad fraternitatem aut odium prostat via. Praeterea, homo conscius fit ipsius esse recte dirigere vires, quas ipse suscitavit et quae eum opprimere aut ei servire possunt. Unde seipsum interrogat.


{EV: 1350}
[GS10 ]
(De profundioribus interrogationibus generis humani) Revera inaequilibria quibus laborat mundus hodiernus cum inaequilibrio illo fumdamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur. In ipso enim homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim una ex parte, utpote creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in desideriis suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis sollicitationibus attractus, iugiter inter eas seligere et quibusdam renuntiare cogitur. Immo, infirmus ac peccator, non raro illud quod non vult facit et illud quod facere vellet non facit. Unde in seipso divisionem patitur, ex qua etiam tot ac tantae discordiae in societate oriuntur. Plurimi sane, quorum vita materialismo practico inficitur, a clara huiusmodi dramatici status perceptione avertuntur, vel autem, miseria oppressi, impediuntur quominus illum considerent. Multi in interpretatione rerum multifarie proposita quietem se invenire existimant. Quidam vero a solo conatu humano veram plenamque generis humani liberationem expectant, sibique persuasum habent futurum regnum hominis super terram omnia vota cordis eius expleturum esse. Nec desunt qui, de sensu vitae desperantes, audaciam laudant eorum qui, exsistentiam humanam omnis significationis propriae expertem existimantes, ei totam significationem ex solo proprio ingenio conferre nituntur. Attamen, coram hodierna mundi evolutione, in dies numerosiores fiunt qui quaestiones maxime fundamentales vel ponunt vel nova acuitate persentiunt: quid est homo? Quinam est sensu doloris, mali, morti, quae, quamquam tantus progressus factus est, subsistere pergunt? Ad quid victoriae illae tanto pretio acquisitae? Quid societati homo afferre, quid ab ea exspectare potest? Quid post vitam hanc terrestrem subsequetur?


{EV: 1351}
[GS10 ]
Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum, homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri. Affirmat insuper Ecclesia omnibus mutationibus multa subesse quae non mutantur, quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie, Ipse et in saecula. Sub lumine ergo Christi, Imaginis Dei invisibilis, Primogeniti omnis creaturae, Concilium, ad mysterium hominis illustrandum atque ad cooperandum in solutionem praecipuarum quaestionum nostri temporis inveniendam, omnes alloqui intendit.


{EV: 1352}
[GS11 ]
Pars prima
DE ECCLESIA ET VOCATIONE HOMINIS
(Impulsionibus Spiritus respondendum). Populus Dei, fide motus, qua credit se a Spiritu Domini duci qui replet orbem terrarum, in eventibus, exigentiis atque optatis, quorum una cum ceteris nostrae aetatis hominibus partem habet, quaenam in illis sint vera signa praesentiae vel consilii Dei, discernere satagit. Fides enim omnia novo lumine illustrat et divinum propositum de integra hominis vocatione manifestat, ideoque ad solutiones plene humanas mentem dirigit.


{EV: 1353}
[GS11 ]
Concilium imprimis illos valores, qui hodie maxime aestimantur, sub hoc lumine diiudicare et ad fontem suum divinum referre intendit. Hi enim valores, prout ex hominis ingenio eidem divinitus collato procedunt, valde boni sunt; sed ex corruptione humani cordis a sua debita ordinatione non raro detorquentur, ita ut purificatione indigeant.


{EV: 1354}
[GS11 ]
Quid Ecclesia de homine sentit? Quaenam ad societatem hodiernam aedificandam commendanda videntur? Quaenam est significatio ultima humanae navitatis in universo mundo? Ad has quaestiones responsio exspectatur. Exinde luculentius apparebit populum Dei et genus humanum, cui ille inseritur, servitium sibi mutuo praestare, ita ut Ecclesiae missio religiosam et ex hoc ipso summe humanam se exhibeat.


{EV: 1355}
[GS12 ]
CAPUT I. DE HUMANAE PERSONAE DIGNITATE
(De homine ad imaginem Dei). Secundum credentium et non credentium fere concordem sententiam, omnia quae in terra sunt ad hominem, tamquam ad centrum suum et culmen, ordinanda sunt.


{EV: 1356}
[GS12 ]
Quid est autem homo? Multas opiniones de seipso protulit et profert, varias et etiam contrarias, quibus saepe vel se tamquam absolutam regulam exaltat vel usque ad desperationem deprimit, exinde anceps et anxius. Quas quidem difficultates Ecclesia persentiens, a Deo revelante instructa eisdem responsum afferre potest, quo vera hominis condicio delineetur, explanentur eius infirmitates, simulque eius dignitas et vocatio recte agnosci possint.


{EV: 1357}
[GS12 ]
Sacrae enim Litterae docent hominem «ad imaginem Dei» creatum esse, capacem suum Creatorem cognoscendi et amandi, ab eo tamquam dominum super omnes creaturas terrenas constitutum, ut eas regeret, eisque uteretur, glorificans Deum. «Quid est homo quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius» (Ps. 8, 5-7).


{EV: 1358}
[GS12 ]
At Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis «masculum et feminam creavit eos» (Gen. 1, 27), quorum consociatio primam formam efficit communionis personarum. Homo etenim ex intima sua natura ens sociale est, atque sine relationibus cum aliis nec vivere nec suas dotes expandere potest.


{EV: 1359}
[GS12 ]
Deus igitur, sicut iterum in sacra Pagina legimus, vidit «cuncta quae fecerat, et erant valde bona» (Gen. 1, 31).


{EV: 1360}
[GS13 ]
(De peccato). In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens. Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed obscuratum est insipiens cor eorum et servierunt creaturae potius quam Creatori. Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit.


{EV: 1361}
[GS13 ]
Ideo in seipso divisus est homo. Quapropter tota vita hominum, sive singularis sive collectiva, ut luctationem et quidem dramaticam se exhibet inter bonum et malum, inter lucem et tenebras. Immo incapacem se invenit homo per seipsum mali impugnationes efficaciter debellandi, ita ut unusquisque se quasi catenis vinctum sentiat. At ipse Dominus venit ut hominem liberaret et confortaret, eum interius renovans ac principem huius mundi (cf. Io. 12, 31) foras eiiciens qui eum in servitute peccati retinebat.4 Peccatum autem minuit ipsum hominem, a plenitudine consequenda eum repellens.


{EV: 1362}
[GS13 ]
In lumine huius Revelationis simul sublimis vocatio et profunda miseria, quas homines experiuntur, rationem suam ultimam inveniunt.


{EV: 1363}
[GS14 ]
(De hominis constitutione). Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, sed e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur. Peccato tamen vulneratus, corporis rebelliones experitur. Ipsa igitur dignitas hominis postulat ut Deum glorificet in corpore suo, neve illud pravis cordis sui inclinationibus inservire sinat.


{EV: 1364}
[GS14 ]
Homo vero non fallitur, cum se rebus corporalibus superiorem agnoscit, et non tantum ut particulam naturae aut anonymum elementum civitatis humanae seipsum considerat. Interioritate enim sua universitatem rerum excedit: ad hanc profundam interioritatem redit, quando convertitur ad cor, ubi Deus eum exspectat, qui corda scrutatur, et ubi ipse sub oculis Dei de propria sorte decernit. Itaque, animam spiritualem et immortalem in seipso agnoscens, non fallaci figmento illuditur, a physicis tantum et socialibus condicionibus fluente, sed e contra ipsam profundam rei veritatem attingit.


{EV: 1365}
[GS15 ]
(De dignitate intellectus, de veritate et de sapientia). Recte iudicat homo, divinae mentis lumen participans, se intellectu suo universitatem rerum superare. Ingenium suum per saecula impigre exercendo ipse in scientiis empiricis, artibus technicis et liberalibus sane profecit. Nostris autem temporibus in mundo materiali praesertim investigando et sibi subiiciendo egregios obtinuit successus. Semper tamen profundiorem veritatem quaesivit et invenit. Intelligentia enim non ad sola phaenomena coarctatur, sed realitatem intelligibilem cum vera certitudine adipisci valet, etiamsi, ex sequela peccati, ex parte obscuratur et debilitatur.


{EV: 1366}
[GS15 ]
Humanae tandem personae intellectualis natura per sapientiam perficitur et perficienda est, quae mentem hominis ad vera bonaque inquirenda ac diligenda suaviter attrahit, et qua imbutus homo per visibilia ad invisibilia adducitur.


{EV: 1367}
[GS15 ]
Aetas autem nostra, magis quam saecula anteacta, tali sapientia indiget ut humaniora fiant quaecumque nova ab homine deteguntur. Periclitatur enim sors futura mundi nisi sapientiores suscitentur homines. Insuper notandum est plures nationes, bonis quidem oeconomicis pauperiores, sapientia vero ditiores, ceteris eximium emolumentum praestare posse.


{EV: 1368}
[GS15 ]
Spiritus Sancti dono, homo ad mysterium consilii divini contemplandum et sapiendum fide accedit.


{EV: 1369}
[GS16 ]
(De dignitate conscientiae moralis). In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui obedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet auribus cordis sonat: fac hoc, illud devita. Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam habet, cui parere ipsa dignitas eius est et secundum quam ipse iudicabitur. Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius. Conscientia modo mirabili illa lex innotescit, quae in Dei et proximi dilectione adimpletur. Fidelitate erga conscientiam christiani cum ceteris hominibus coniunguntur ad veritatem inquirendam et tot problemata moralia, quae tam in vita singulorum quam in sociali consortione exsurgunt, in veritate solvenda. Quo magis ergo conscientia recta praevalet, eo magis personae et coetus a caeco arbitrio recedunt et normis obiectivis moralitatis conformari satagunt. Non raro tamen evenit ex ignorantia invincibili conscientiam errare, quin inde suam dignitatem amittat. Quod autem dici nequit cum homo de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur.


{EV: 1370}
[GS17 ]
(De praestantia libertatis). At nonnisi libere homo ad bonum se convertere potest, quam libertatem coaevi nostri magni faciunt ardenterque prosequuntur: et recte sane. Saepe tamen eam pravo modo fovent, tamquam licentiam quidquid faciendi dummodo delectet, etiam malum. Vera autem libertas eximium est divinae imaginis in homine signum. Voluit enim Deus hominem relinquere in manu consilii sui, ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem ei inhaerendo perveniat. Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione. Talem vero dignitatem obtinet homo cum, sese ab omni passionum captivitate liberans, finem suum in boni libera electione persequitur et apta subsidia efficaciter ac sollerti industria sibi procurat. Quam ordinationem ad Deum libertas hominis, a peccato vulnerata, nonnisi gratia Dei adiuvante, plene actuosam efficere potest. Unicuique autem ante tribunal Dei propriae vitae ratio reddenda erit, prout ipse sive bonum sive malum gesserit.


{EV: 1371}
[GS18 ]
(De mysterio mortis). Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit. Non tantum cruciatur homo dolore et corporis dissolutione progrediente, sed etiam, immo magis, perpetuae extinctionis timore. Recte autem instinctu cordis sui iudicat, cum totalem ruinam et definitivum exitum suae personae abhorret et respuit. Semen aeternitatis quod in se gerit, ad solam materiam cum irreductibile sit, contra mortem insurgit. Omnia technicae artis molimina, licet perutilia, anxietatem hominis sedare non valent: prorogata enim biologica longaevitas illi ulterioris vitae desiderio satisfacere nequit, quod cordi eius ineluctabiliter inest.


{EV: 1372}
[GS18 ]
Dum coram morte omnis imaginatio deficit, Ecclesia tamen, Revelatione divina edocta, hominem ad beatum finem, ultra terrestris miseriae limites, a Deo creatum esse affirmat. Mors insuper corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset, fides christiana docet fore ut vincatur, cum homo in salutem, culpa sua perditam, ab omnipotente et miserante Salvatore restituetur. Deus enim hominem vocavit et vocat ut Ei in perpetua incorruptibilis vitae divinae communione tota sua natura adhaereat. Quam victoriam Christus, hominem a morte per mortem suam liberando, ad vitam resurgens adeptus est. Cuicumque igitur recogitanti homini, fides, cum solidis argumentis oblata, in eius anxietate de sorte futura responsum offert; simulque facultatem praebet cum dilectis fratribus iam morte praereptis in Christo communicandi, spem conferens eos veram vitam apud Deum adeptos esse.


{EV: 1373}
[GS19 ]
(De formis et radicibus atheismi). Dignitatis humanae eximia ratio in vocatione hominis ad communionem cum Deo consistit. Ad colloquium cum Deo iam inde ab ortu suo invitatur homo: non enim exsistit, nisi quia, a Deo ex amore creatus, semper ex amore conservatur; nec plene secundum veritatem vivit, nisi amorem illum libere agnoscat et Creatori suo se committat. Multi tamen ex coaevis nostris hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem nequaquam perspiciunt aut explicite reiiciunt, ita ut atheismus inter gravissimas huius temporis res adnumerandus sit ac diligentiori examini subiiciendus.


{EV: 1374}
[GS19 ]
Voce atheismi phaenomena inter se valde diversa designantur. Dum enim a quibusdam Deus expresse negatur, alii censent hominem nihil omnino de Eo asserere posse; alii vero quaestionem de Deo tali methodo examini subiiciunt, ut illa sensu carere videatur. Multi, scientiarum positivarum limites indebite praetergressi, aut omnia hac sola scientifica ratione explicari contendunt aut e contra nullam omnino veritatem absolutam iam admittunt. Quidam hominem tantopere exaltant, ut fides in Deum quasi enervis fiat, magis proclives, ut videntur, ad affirmationem hominis quam ad Dei negationem. Alii Deum sibi ita effingunt, ut illud figmentum, quod repudiant, nullo modo Deus sit Evangelii. Alii quaestiones de Deo ne aggrediuntur quidem, quippe qui inquietudinem religiosam non experiri videantur nec percipiant quare de religione iam sibi curandum sit. Atheismus praeterea non raro oritur sive ex violenta contra malum in mundo protestatione, sive ex nota ipsius absoluti quibusdam humanis bonis indebite adiudicata, ita ut ista iam loco Dei habeantur. Ipsa civilizatio hodierna, non ex se, sed utpote nimis rebus terrestribus intricata accessum ad Deum saepe difficiliorem reddere potest.


{EV: 1375}
[GS19 ]
Sane qui voluntarie Deum a corde suo arcere et quaestiones religiosas devitare conantur, dictamen conscientiae suae non secuti, culpae expertes non sunt; attamen et ipsi credentes quamdam de hoc responsabilitatem saepe ferunt. Atheismus enim, integre consideratus, non est quid originarium, sed potius ex diversis causis oritur, inter quas adnumeratur etiam reactio critica contra religiones et quidem, in nonnullis regionibus, praesertim contra religionem christianam. Quapropter in hac atheismi genesi partem non parvam habere possunt credentes, quatenus, neglecta fidei educatione, vel fallaci doctrinae expositione, vel etiam vitae suae religiosae, moralis ac socialis defectibus, Dei et religionis genuinum vultum potius velare quam revelare dicendi sint.


{EV: 1376}
[GS20 ]
(De atheismo systematico). Atheismus modernus formam etiam systematicam saepe praebet, quae, praeter alias causas, optatum autonomiae hominis eo usque perducit ut contra qualemcumque a Deo dependentiam difficultatem suscitet. Qui talem atheismum profitentur, libertatem in eo esse contendunt quod homo sibi ipse sit finis, propriae suae historiae solus artifex et demiurgus: quod componi non posse autumant cum agnitione Domini, omnium rerum auctoris et finis, vel saltem talem affirmationem plane superfluam reddere. Cui doctrinae favere potest sensus potentiae quem hodiernus progressus technicus homini confert.


{EV: 1377}
[GS20 ]
Inter formas hodierni atheismi illa non praetermittenda est, quae liberationem hominis praesertim ex eius liberatione oeconomica et sociali exspectat. Huic autem liberationi religionem natura sua obstare contendit, quatenus, in futuram fallacemque vitam spem hominis erigens, ipsum a civitatis terrestris aedificatione deterreret. Unde fautores talis doctrinae, ubi ad regimen reipublicae accedunt, religionem vehementer oppugnant, atheismum diffundentes etiam adhibitis, praesertim in iuvenum educatione, illis pressionis mediis, quibus potestas publica pollet.


{EV: 1378}
[GS21 ]
(De habitudine Ecclesiae ad atheismum). Ecclesia, fideliter tum Deo tum hominibus addicta, desistere non potest quin dolenter perniciosas illas doctrinas actionesque, quae rationi et communi experientiae humanae contradicunt hominemque ab innata eius excellentia deiiciunt, omni firmitate reprobet, sicut antehac reprobavit.


{EV: 1379}
[GS21 ]
Abditas tamen in atheorum mente negationis Dei causas deprehendere conatur et, de gravitate quaestionum quas atheismus excitat conscia necnon caritate erga omnes homines ducta, eas serio ac profundiori examini subiiciendas esse censet.


{EV: 1380}
[GS21 ]
Tenet Ecclesia agnitionem Dei dignitati hominis nequaquam opponi, cum huiusmodi dignitas in ipso Deo fundetur et perficiatur: homo enim a Deo creante intelligens ac liber in societate constituitur; sed praesertim ad ipsam Dei communionem ut filius vocatur et ad Ipsius felicitatem participandam. Docet praeterea per spem eschatologicam momentum munerum terrestrium non minui, sed potius eorum adimpletionem novis motivis fulciri. Deficientibus e contra fundamento divino et spe vitae aeternae, hominis dignitas gravissime laeditur, ut saepe hodie constat, atque vitae et mortis, culpae et doloris aenigmata sine solutione manent, ita ut homines in desperationem non raro deiiciantur.


{EV: 1381}
[GS21 ]
Omnis homo interea sibi ipsi remanet quaestio insoluta, subobscure percepta. Nemo enim quibusdam momentis, praecipue in maioribus vitae eventibus, praefatam interrogationem omnino effugere valet. Cui quaestioni solus Deus plene et omni certitudine responsum affert, qui ad altiorem cogitationem et humiliorem inquisitionem hominem vocat.


{EV: 1382}
[GS21 ]
Remedium autem atheismo afferendum, cum a doctrina apte exposita, tum ab integra Ecclesiae eiusque membrorum vita exspectandum est. Ecclesiae enim est Deum Patrem eiusque Filium incarnatum praesentem et quasi visibilem reddere, ductu Spiritus Sancti sese indesinenter renovando et purificando. Id imprimis obtinetur testimonio fidei vivae et maturae, ad hoc scilicet educatae ut difficultates lucide perspicere valeat easque superare. Huius fidei testimonium praeclarum plurimi martyres reddiderunt et reddunt. Quae fides suam fecunditatem manifestare debet, credentium integram vitam, etiam profanam, penetrando, eosque ad iustitiam et amorem, praesertim erga egentes, movendo. Ad praesentiam Dei manifestandam maxime denique confert caritas fraterna fidelium, qui spiritu unanimes collaborant fidei Evangelii,18 et signum unitatis se exhibent.


{EV: 1383}
[GS21 ]
Ecclesia vero, etiamsi atheismum omnino reiicit, sincere tamen profitetur homines omnes, credentes et non credentes, ad hunc mundum, in quo communiter vivunt, recte aedificandum opem conferre debere: quod certe fieri non potest sine sincero et prudenti colloquio. Conqueritur igitur de discrimine inter credentes et non credentes, quod quidam civitatum rectores, personae humanae iura fundamentalia non agnoscentes, iniuste inducunt. Pro credentibus vero actuosam libertatem expostulat ut in hoc mundo etiam Dei templum exstruere sinantur. Atheos autem humaniter invitat ut Evangelium Christi corde aperto considerent.


{EV: 1384}
[GS21 ]
Apprime etenim novit Ecclesia nuntium suum cum secretissimis humani cordis desideriis concordare, cum vocationis humanae dignitatem vindicat, illis qui iam de altiore sua sorte desperant spem restituens. Nuntium eius, nedum hominem minuat, lucem, vitam et libertatem ad eius profectum fundit; atque praeter illud nihil cordi hominis satisfacere valet: «Fecisti nos ad Te», Domine, «et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te».


{EV: 1385}
[GS22 ]
(De Christo Novo Homine). Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri, scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit. Nil igitur mirum in Eo praedictas veritates suum invenire fontem atque attingere fastigium.


{EV: 1386}
[GS22 ]
Qui est «imago Dei invisibilis» (Col. 1, 15),21 Ipse est homo perfectus, qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, restituit. Cum in Eo natura humana assumpta, non perempta sit, eo ipso etiam in nobis ad sublimem dignitatem evecta est. Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato.


{EV: 1387}
[GS22 ]
Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis meruit, in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit et a servitute diaboli ac peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit: Filius Dei «dilexit me et tradidit semetipsum pro me» (Gal. 2, 20). Pro nobis patiendo non solummodo exemplum praebuit ut sequamur vestigia Eius, sed et viam instauravit, quam dum sequimur, vita et mors sanctificantur novumque sensum accipiunt.


{EV: 1388}
[GS22 ]
Christianus autem homo, conformis imagini Filii factus qui est Primogenitus in multis fratribus, «primitias Spiritus» (Rom. 8, 23) accipit, quibus capax fit legem novam amoris adimplendi. Per hunc Spiritum, qui est «pignus hereditatis» (Eph. 1, 14), totus homo interius restauratur, usque ad «redemptionem corporis» (Rom. 8, 23): «Si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis» (Rom. 8, 11). Christianum certe urgent necessitas et officium contra malum per multas tribulationes certandi necnon mortem patiendi; sed mysterio paschali consociatus, Christi morti configuratus, ad resurrectionem spe roboratus occurret.


{EV: 1389}
[GS22 ]
Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur.


{EV: 1390}
[GS22 ]
Tale et tantum est hominis mysterium, quod per Revelationem christianam credentibus illucescit. Per Christum et in Christo, igitur, illuminatur aenigma doloris et mortis, quod extra Eius Evangelium nos obruit. Christus resurrexit, morte sua mortem destruens, vitamque nobis largitus est ut, filii in Filio, clamemus in Spiritu: Abba, Pater!


{EV: 1391}
[GS23 ]
CAPUT II. DE HOMINUM COMMUNITATE
(Quid Concilium intendat). Inter praecipuos mundi hodierni aspectus, mutuarum inter homines necessitudinum multiplicatio adnumeratur, ad quam evolvendam hodierni technici progressus plurimum conferunt. Tamen fraternum hominum colloquium non in istis progressibus, sed profundius in personarum communitate perficitur, quae mutuam reverentiam erga plenam earum dignitatem spiritualem exigit. Ad hanc vero communionem inter personas promovendam, Revelatio christiana magnum subsidium affert, simulque ad altiorem vitae socialis legum intelligentiam nos perducit quas Creator in natura spirituali ac morali hominis inscripsit.


{EV: 1392}
[GS23 ]
Quoniam autem recentiora Ecclesiae Magisterii documenta christianam de societate humana doctrinam fusius exposuerunt, Concilium quasdam tantum principaliores veritates in memoriam revocat earumque fundamenta sub luce Revelationis exponit. Deinde in quaedam consectaria insistit quae nostris diebus maioris sunt momenti.


{EV: 1393}
[GS24 ]
(De indole communitaria vocationis humanae in consilio Dei). Deus, qui paternam curam omnium habet, voluit ut cuncti homines unam efficerent familiam fraternoque animo se invicem tractarent. Omnes enim creati ad imaginem Dei, qui fecit «ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae» (Act. 17, 26), ad unum eumdemque finem, id est ad Deum ipsum, vocantur.


{EV: 1394}
[GS24 ]
Quapropter dilectio Dei et proximi primum et maximum mandatum est. A Sacra autem Scriptura docemur Dei amorem a proximi amore seiungi non posse: «... si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum ... Plenitudo ergo legis est dilectio» (Rom. 13, 9-10; cf. 1 Io. 4, 20). Quod vero hominibus magis in dies ab invicem dependentibus atque mundo magis in dies unificato maximi comprobatur esse momenti.


{EV: 1395}
[GS24 ]
Immo Dominus Iesus, quando Patrem orat ut «omnes unum sint..., sicut et nos unum sumus» (Io. 17, 21-22), prospectus praebens humanae rationi impervios, aliquam similitudinem innuit inter unionem personarum divinarum et unionem filiorum Dei in veritate et caritate. Haec similitudo manifestat hominem, qui in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum.


{EV: 1396}
[GS25 ]
(De interdependentia humanae personae et humanae societatis). Ex sociali hominis indole apparet humanae personae profectum et ipsius societatis incrementum ab invicem pendere. Etenim principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona, quippe quae, suapte natura, vita sociali omnino indigeat. Cum igitur vita socialis non sit homini quid adventicium, ideo commercio cum aliis, mutuis officiis, colloquio cum fratribus, quoad omnes suas dotes grandescit homo, et suae vocationi respondere potest.


{EV: 1397}
[GS25 ]
Ex socialibus vinculis, quae homini excolendo necessaria sunt, alia, uti familia et communitas politica, intimae eius naturae immediatius congruunt; alia potius ex eius libera voluntate procedunt. Nostra hac aetate, variis de causis, mutuae necessitudines et interdependentiae in dies multiplicantur; unde diversa oriuntur consociationes et instituta sive publici sive privati iuris. Hoc autem factum, quod socializatio nuncupatur, licet periculis sane non careat, multa tamen secum emolumenta affert ad confirmandas et augendas humanae personae qualitates eiusque iura tuenda.


{EV: 1398}
[GS25 ]
Sed si personae humanae ad suam vocationem adimplendam, etiam religiosam, ex hac vita sociali multum accipiunt, negari tamen nequit homines ex adiunctis socialibus in quibus vivunt et, inde ab infantia, immerguntur, saepe a bono faciendo averti et ad malum impelli. Certum est perturbationes, tam frequenter in ordine sociali occurrentes, ex ipsa formarum oeconomicarum, politicarum et socialium tensione pro parte provenire. Sed penitius ex hominum superbia et egoismo oriuntur, quae etiam ambitum socialem pervertunt. Ubi autem ordo rerum sequelis peccati afficitur, homo, proclivis ad malum natus, nova deinde ad peccatum incitamenta invenit, quae, sine strenuis gratia adiuvante conatibus, superari nequeunt.


{EV: 1399}
[GS26 ]
(De bono communi promovendo). Ex interdependentia in dies strictiore et paulatim ad mundum universum diffusa sequitur bonum commune - seu summam eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur - hodie magis magisque universale evadere, et exinde iura officiaque implicare, quae totum humanum genus respiciunt. Quilibet coetus necessitatum et legitimarum appetitionum aliorum coetuum, immo boni communis totius familiae humanae, rationem habere debet.


{EV: 1400}
[GS26 ]
Simul vero conscientia crescit eximiae dignitatis quae personae humanae competit, cum ipsa rebus omnibus praestet, et eius iura officiaque universalia sint atque inviolabilia. Oportet ergo ut ea omnia homini pervia reddantur, quibus ad vitam vere humanam gerendam indiget, ut sunt victus, vestitus, habitatio, ius ad statum vitae libere eligendum et ad familiam condendam, ad educationem, ad laborem, ad bonam famam, ad reverentiam, ad congruam informationem, ad agendum iuxta rectam suae conscientiae normam, ad vitae privatae protectionem atque ad iustam libertatem etiam in re religiosa.


{EV: 1401}
[GS26 ]
Ordo socialis igitur eiusque progressus in bonum personarum indesinenter cedere debent, siquidem rerum ordinatio ordini personarum subiicienda est et non e converso, ipso Domino id innuente cum dixerit sabbatum propter hominem factum esse et non hominem propter sabbatum. Ordo ille in dies evolvendus, in veritate fundandus, in iustitia aedificandus, amore vivificandus est; in libertate autem aequilibrium in dies humanius invenire debet. Ad haec autem implenda mentis renovatio atque amplae societatis immutationes inducendae sunt.


{EV: 1402}
[GS26 ]
Spiritus Dei, qui mirabili providentia temporum cursum dirigit et faciem terrae renovat, huic evolutioni adest. Evangelicum autem fermentum in corde hominis irrefrenabilem dignitatis exigentiam excitavit atque excitat.


{EV: 1403}
[GS27 ]
(De reverentia erga personam humanam). Ad practica urgentioraque consectaria descendens, Concilium reverentiam inculcat erga hominem, ita ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam alterum seipsum considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam digne degendam necessariis rationem imprimis habentes, ne divitem illum imitentur, qui pauperis Lazari nullam curam egit.


{EV: 1404}
[GS27 ]
Nostris praesertim diebus urget obligatio nosmetipsos cuiuslibet omnino hominis proximos efficiendi et illi occurrenti actuose inserviendi, sive sit senex ab omnibus derelictus, sive alienigena operarius iniuste despectus, sive exsul, sive infans ex illegitima unione natus, immerito patiens propter peccatum a se non commissum, vel esuriens qui conscientiam nostram interpellat Domini vocem revocans: «Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis? mihi fecistis» (Mt. 25, 40).


{EV: 1405}
[GS27 ]
Quaecumque insuper ipsi vitae adversantur, ut cuiusvis generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium; quaecumque humanae personae integritatem violant, ut mutilationes, tormenta corpori mentive inflicta, conatus ipsos animos coercendi; quaecumque humanam dignitatem offendunt, ut infrahumanae vivendi condiciones, arbitrariae incarcerationes, deportationes, servitus, prostitutio, mercatus mulierum et iuvenum; condiciones quoque laboris ignominiosae, quibus operarii ut mera quaestus instrumenta, non ut liberae et responsabiles personae tractantur: haec omnia et alia huiusmodi probra quidem sunt, ac dum civilizationem humanam inficiunt, magis eos inquinant qui sic se gerunt, quam eos qui iniuriam patiuntur et Creatoris honori maxime contradicunt.


{EV: 1406}
[GS28 ]
(De reverentia et amore erga adversarios). Ad illos etiam qui in rebus socialibus, politicis vel etiam religiosis aliter ac nos sentiunt aut faciunt, reverentia et caritas extendi debent; quo magis quidem humanitate et caritate modos sentiendi eorum intimius comprehendemus, eo facilius cum ipsis colloquium inire poterimus.


{EV: 1407}
[GS28 ]
Haec sane caritas et benignitas nequaquam indifferentes erga veritatem et bonum nos reddere debent. Immo caritas ipsa discipulos Christi urget ad veritatem salutarem omnibus hominibus annuntiandam. Sed distinguere oportet inter errorem, semper reiciendum, et errantem, qui dignitatem personae iugiter servat, etiam ubi falsis minusve accuratis notionibus religiosis inquinatur. Deus solus iudex est et scrutator cordium: unde nos vetat de interiore cuiusvis culpa iudicare.


{EV: 1408}
[GS28 ]
Doctrina Christi ut etiam iniuriis ignoscamus postulat praeceptumque amoris ad inimicos omnes extendit, quod est Novae Legis mandatum: «Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos» (Mt. 5, 43).


{EV: 1409}
[GS29 ]
(De essentiali inter omnes homines aequalitate et de iustitia sociali). Cum omnes homines, anima rationali pollentes et ad imaginem Dei creati, eamdem naturam eamdemque originem habeant, cumque, a Christo redempti, eadem vocatione et destinatione divina fruantur, fundamentalis aequalitas inter omnes magis magisque agnoscenda est.


{EV: 1410}
[GS29 ]
Sane varia capacitate physica viriumque intellectualium et moralium diversitate non omnes homines aequiparantur. Omnis tamen discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem, superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius. Vere enim dolendum est iura illa fundamentalia personae adhuc non ubique sarta tecta servari. Ut si mulieri denegetur facultas libere sponsum eligendi et vitae statum amplectendi, vel ad parem educationem et culturam quae viro agnoscitur accedendi.


{EV: 1411}
[GS29 ]
Insuper, quamquam inter homines iustae diversitates adsunt, aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitate oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur.


{EV: 1412}
[GS29 ]
Humanae autem institutiones, sive privatae sive publicae, dignitati ac fini hominis subservire nitantur, simul adversus quamlibet servitutem tum socialem tum politicam strenue decertantes, et iura hominum fundamentalia sub omni regimine politico servantes. Immo, huiusmodi institutiones spiritualibus rebus, omnium altissimis, paulatim congruant oportet, etiamsi interdum sat longo tempore opus sit ut ad optatum finem perveniant.


{EV: 1413}
[GS30 ]
(Quod ultra individualisticam ethicam progrediendum sit). Profunda et velox rerum immutatio urgentius postulat ut nemo sit qui, ad rerum cursum non attendens vel inertia torpens, ethicae mere individualisticae indulgeat. Iustitiae ac caritatis officium magis ac magis adimpletur per hoc quod unusquisque, ad bonum commune iuxta proprias capacitates et aliorum necessitates conferens, etiam institutiones sive publicas sive privatas promovet et adiuvat quae hominum vitae condicionibus in melius mutandis inserviunt. Sunt autem qui, largas generosioresque opiniones profitentes, ita tamen semper reapse vivunt ac si nullam societatis necessitatum curam habeant. Immo, plures, in variis regionibus, leges et praescriptiones sociales minimi faciunt. Non pauci, variis fraudibus ac dolis, iusta vectigalia vel alia quae societati debentur effugere non verentur. Alii normas quasdam vitae socialis, e. gr., ad valetudinem tuendam, aut ad vehiculorum ductum moderandum statutas, parvi aestimant, non animadvertentes se tali incuria vitae suae et aliorum periculum inferre.


{EV: 1414}
[GS30 ]
Sanctum sit omnibus necessitudines sociales inter praecipua hominis hodierni officia recensere easque observare. Quo magis enim mundus unitur, eo apertius hominum munera particulares coetus superant et ad universum mundum paulatim extenduntur. Quod fieri nequit nisi et singuli homines et ipsorum coetus virtutes morales et sociales in seipsis colant et in societate diffundant, ita ut vere novi homines et artifices novae humanitatis exsistant cum necessario auxilio divinae gratiae.


{EV: 1415}
[GS31 ]
(De responsabilitate et participatione). Ut singuli homines suum conscientiae officium accuratius impleant tum erga seipsos, tum erga varios coetus quorum membra sunt, diligenter ad ampliorem animi culturam educandi sunt, ingentibus adhibitis subsidiis quae hodie generi humano praesto sunt. Praeprimis educatio iuvenum cuiuslibet socialis originis ita instituenda est, ut viri mulieresque suscitentur qui non tantum exculti ingenii sed et magni animi sint, utpote qui a nostro tempore vehementer postulentur.


{EV: 1416}
[GS31 ]
Sed ad hunc responsabilitatis sensum homo vix pervenit, nisi vitae condiciones ei permittant ut suae dignitatis conscius fiat, et vocationi suae, seipsum pro Deo et pro aliis impendendo, respondeat. Humana vero libertas saepe debilior fit, ubi homo in extremam incidit egestatem, sicut vilescit, ubi ipse nimiis vitae facilitatibus indulgens, in aurea veluti solitudine seipsum includit. E contra roboratur, cum homo inevitabiles vitae socialis necessitates accipit, multiformes exigentias humanae coniunctionis assumit atque humanae communitatis servitio se obstringit.


{EV: 1417}
[GS31 ]
Ideo omnium exstimulanda est voluntas inceptorum communium suas partes assumendi. Laudanda est autem ratio agendi nationum, in quibus pars quam maxima civium in vera libertate rerum publicarum particeps fit. Ratio tamen habenda est condicionis realis uniuscuiusque gentis et necessarii vigoris publicae auctoritatis. Ut vero omnes cives proni sint ad participandam vitam variorum coetuum, quibus corpus sociale constat, necesse est ut his in coetibus bona inveniant, quae ipsos attrahant eosque ad aliorum servitium disponant. Iure arbitrari possumus futuram humanitatis sortem in illorum manibus reponi, qui posteris generationibus vivendi et sperandi rationes tradere valent.


{EV: 1418}
[GS32 ]
(Verbum Incarnatum et solidarietas humana). Sicut Deus homines non ad singulatim vivendum, sed ad socialem unionem efformandam creavit, ita Ipsi etiam «placuit ... homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret». Inde ab initio historiae salutis Ipse homines elegit non ut individuos tantum sed ut membra cuiusdam communitatis. Illos enim electos Deus, suum aperiens consilium, vocavit «populum suum» (Ex. 3, 7-12), quocum insuper in Sinai foedus pepigit.


{EV: 1419}
[GS32 ]
Quae indoles communitaria opere Iesu Christi perficitur et consummatur. Ipsum enim Verbum incarnatum humanae consortionis particeps esse voluit. Canae nuptiis interfuit, in domum Zachaei descendit, cum publicanis et peccatoribus manducavit. Patris amorem hominumque eximiam vocationem, communissimas res sociales commemorando et locutiones figurasque vitae plane cotidianae adhibendo, revelavit. Necessitudines humanas, imprimis familiares, ex quibus rationes sociales oriuntur, sanctificavit, legibus suae patriae voluntarie subditus. Vitam opificis sui temporis et regionis propriam ducere voluit.


{EV: 1420}
[GS32 ]
In sua praedicatione clare mandavit filiis Dei ut tamquam fratres ad invicem se gererent. In sua oratione rogavit ut omnes discipuli sui unum essent. Immo Ipse usque ad mortem sese pro omnibus obtulit, omnium Redemptor. «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis» (Io. 15, 13). Apostolos autem iussit praedicare omnibus gentibus nuntium evangelicum ut genus humanum familia Dei fieret, in qua plenitudo legis esset dilectio.


{EV: 1421}
[GS32 ]
Primogenitus in multis fratribus, inter omnes qui Eum fide ac caritate recipiunt, post mortem et resurrectionem suam, dono sui Spiritus novam fraternam communionem instituit, in Corpore scilicet suo, quod est Ecclesia, in quo omnes, inter se invicem membra, secundum dona diversa concessa, mutua sibi praestarent servitia.


{EV: 1422}
[GS32 ]
Quae solidarietas semper augenda erit, usque ad illam diem qua consummabitur, et qua homines, gratia salvati, tamquam familia a Deo et Christo Fratre dilecta, perfectam gloriam Deo praestabunt.


{EV: 1423}
[GS33 ]
CAPUT III. DE HUMANA NAVITATE IN UNIVERSO MUNDO
(Ponitur problema). Suo labore atque ingenio homo suam vitam amplius evolvere semper conatus est; hodie autem, praesertim ope scientiae et artis technicae, suum dominium in universam fere naturam dilatavit ac iugiter dilatat, et adiuvantibus imprimis auctis inter nationes multimodi commercii mediis, familia humana paulatim tamquam unam in universo mundo communitatem sese agnoscit atque constituit. Quo fit, ut multa bona, quae olim homo a supernis viribus praesertim exspectabat, hodie iam propria industria sibi procuret.


{EV: 1424}
[GS33 ]
Coram immenso hoc conamine, quod totum humanum genus iam pervadit, multae exsurgunt inter homines interrogationes. Quinam est illius operositatis sensus et valor? Quomodo omnibus his rebus utendum est? Ad quem finem assequendum nisus sive singulorum sive societatum tendunt? Ecclesia, quae depositum verbi Dei custodit, ex quo principia in ordine religioso et morali hauriuntur, quin semper de singulis quaestionibus responsum in promptu habeat, lumen revelationis cum omnium peritia coniungere cupit, ut iter illuminetur, quod humanitas nuper ingressa est.


{EV: 1425}
[GS34 ]
(De valore humanae navitatis). Hoc credentibus ratum est, navitatem humanam individualem et collectivam, seu ingens illud conamen, quo homines decursu saeculorum suae vitae condiciones in melius mutare satagunt, in seipso consideratum, Dei proposito respondere. Homo enim, ad imaginem Dei creatus, mandatum accepit ut, terram cum omnibus quae in ea continentur sibi subiciens, mundum in iustitia et sanctitate regeret utque, Deum omnium Creatorem agnoscens, seipsum ac rerum universitatem ad Ipsum referret, ita ut rebus omnibus homini subiectis, admirabile sit nomen Dei in universa terra.


{EV: 1426}
[GS34 ]
Quod etiam opera penitus quotidiana respicit. Viri namque et mulieres qui, dum vitae sustentationem sibi et familiae comparant, navitates suas ita exercent ut societati opportune ministrent, iure existimare possunt se suo labore opus Creatoris evolvere, commodis fratrum suorum consulere, et ad consilium divinum in historia adimplendum personali industria conferre.


{EV: 1427}
[GS34 ]
Christiani itaque, nedum arbitrentur opera, quae homines suo ingenio et virtute pepererunt, Dei potentiae opponi, creaturamque rationalem quasi aemulam Creatoris exsistere, potius persuasum habent humani generis victorias signum esse magnitudinis Dei et fructus ineffabilis Ipsius consilii. Quo magis vero hominum potentia crescit, eo latius ipsorum responsabilitas, sive singulorum sive communitatum extenditur. Unde apparet christiano nuntio homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui similium negligendum impelli, sed potius officio haec operandi arctius obstringi.


{EV: 1428}
[GS35 ]
(De humana navitate ordinanda). Humana vero navitas, sicut ex homine procedit, ita ad hominem ordinatur. Homo enim, cum operatur, non tantum res et societatem immutat, sed et seipsum perficit. Multa discit, facultates suas excolit, extra se et supra se procedit. Huiusmodi incrementum, si recte intelligatur, maioris pretii est quam externae quae colligi possunt divitiae. Magis valet homo propter id quod est quam propter id quod habet. Pariter, omnia quae homines, ad maiorem iustitiam, ampliorem fraternitatem, humanioremque ordinationem in socialibus necessitudinibus obtinendam agunt, plus quam progressus technici valent. Hi enim progressus quasi materiam humanae promotioni praebere possunt, illam autem per se solos ad actum nequaquam deducunt.


{EV: 1429}
[GS35 ]
Unde haec est humanae navitatis norma, quod iuxta consilium et voluntatem divinam cum genuino humani generis bono congruat, et homini individuo vel in societate posito integrae suae vocationis cultum et impletionem permittat.


{EV: 1430}
[GS36 ]
(De iusta rerum terrenarum autonomia). Multi tamen coaevi nostri timere videntur, ne ex arctiore humanae navitatis et religionis coniunctione autonomia hominum vel societatum vel scientiarum impediatur.


{EV: 1431}
[GS36 ]
Si per terrenarum rerum autonomiam intelligimus res creatas et ipsas societates propriis legibus valoribusque gaudere, ab homine gradatim dignoscendis, adhibendis et ordinandis, eamdem exigere omnino fas est: quod non solum postulatur ab hominibus nostrae aetatis, sed etiam cum Creatoris voluntate congruit. Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur, quae homo revereri debet, propriis singularum scientiarum artiumve methodis agnitis. Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt.6 Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt. Hinc deplorare liceat quosdam animi habitus, qui aliquando inter christianos ipsos, ob non satis perspectam legitimam scientiae autonomiam, non defuerunt et, contentionibus controversiisque exinde suscitatis, plurium animos eo perduxerunt ut fidem et scientiam inter se opponi censerent.


{EV: 1432}
[GS36 ]
At si verbis rerum temporalium autonomia intelligitur res creatas a Deo non pendere, eisque hominem sic uti posse ut easdem ad Creatorem non referat, nemo qui Deum agnoscit non sentit quam falsa huiusmodi placita sint. Creatura enim sine Creatore evanescit. Ceterum, omnes credentes, cuiuscumque sint religionis, vocem et manifestationem Eius in creaturarum loquela semper audierunt. Immo, per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur.


{EV: 1433}
[GS37 ]
(De humana navitate a peccato corrupta). Sacra vero Scriptura, cui saeculorum consentit experientia, humanam familiam edocet progressum humanum, qui magnum hominis bonum est, magnam tamen tentationem secumferre: ordine enim valorum turbato et malo cum bono permixto, singuli homines ac coetus solummodo quae propria sunt considerant, non vero aliorum. Quo fit ut mundus non iam spatium verae fraternitatis exsistat, dum aucta humanitatis potentia iam ipsum genus humanum destruere minatur.


{EV: 1434}
[GS37 ]
Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet.


{EV: 1435}
[GS37 ]
Quapropter Ecclesia Christi, Creatoris consilio fidens, dum agnoscit progressum humanum verae hominum felicitati inservire posse, non potest tamen quin illud Apostoli resonare faciat: «Nolite conformari huic saeculo» (Rom. 12, 2), iili scilicet vanitatis et malitiae spiritui qui humanam navitatem, ad servitium Dei et hominis ordinatam, in instrumentum peccati transmutat.


{EV: 1436}
[GS37 ]
Si quis ergo quaerit, qua ratione miseria illa superari possit, christiani profitentur, omnes hominis navitates, quae per superbiam et inordinatum sui ipsius amorem cotidie in discrimine versantur, Christi cruce et resurrectione purificandas et ad perfectionem deducendas esse. A Christo enim redemptus et in Spiritu Sancto nova creatura effectus, homo ipsas res a Deo creatas amare potest et debet. A Deo enim illas accipit et quasi de manu Dei fluentes respicit et reveretur. Pro illis Benefactori gratias agens et in paupertate et libertate spiritus creaturis utens ac fruens, in veram mundi possessionem introducitur, tamquam nihil habens et omnia possidens.9 «Omnia enim vestra sunt: vos autem Christi, Christus autem Dei» (1 Cor. 3, 22-23).


{EV: 1437}
[GS38 ]
(De humana navitate in paschali mysterio ad perfectionem adducta). Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum et in hominum terra habitans, perfectus homo in historiam mundi intravit, eam in Se assumens et recapitulans. Ipse nobis revelat, «quoniam Deus caritas est» (1 Io. 4, 8), simulque nos docet legem fundamentalem perfectionis humanae, ac proinde transformationis mundi, novum dilectionis esse mandatum. Eos igitur, qui divinae credunt caritati, certos facit, viam dilectionis omnibus hominibus aperiri et conamen fraternitatem universalem instaurandi non esse inane. Simul monet, hanc caritatem non in solis magnis rebus sectandam esse, sed et imprimis in ordinariis vitae adiunctis. Pro nobis omnibus peccatoribus mortem sustinens, suo exemplo nos docet crucem etiam baiulandam esse, quam caro et mundus pacem et iustitiam sectantium humeris imponunt. Sua resurrectione Dominus constitutus, Christus, cui omnis potestas in caelo et in terra data est, per virtutem Spiritus Sui in cordibus hominum iam operatur, non solum venturi saeculi desiderium suscitans, sed eo ipso illa etiam generosa vota animans, purificans et roborans, quibus familia humana suam ipsius vitam humaniorem reddere et totam terram huic fini subiicere satagit. Diversa autem sunt Spiritus dona: dum alios vocat ut caelestis habitationis desiderio manifestum testimonium reddant illudque in humana familia vividum conservent, alios vocat ut terreno hominum servitio se dedicent, hoc suo ministerio materiam regni caelestis parantes. Omnes tamen liberat ut, proprio amore abnegato omnibusque terrenis viribus in vitam humanam assumptis, ad futura se extendant, quando humanitas ipsa fiet oblatio accepta Deo.

{EV: 1438}
[GS38 ]
Cuius spei arrham et itineris viaticum Dominus suis reliquit in illo sacramento fidei, in quo naturae elementa, ab hominibus exculta, in Corpus et Sanguinem gloriosum convertuntur, coena communionis fraternae et caelestis convivii praelibatione.


{EV: 1439}
[GS39 ]
(Terra nova et caelum novum). Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus, nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata, sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat, et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit ac superabit. Tunc, morte devicta, filii Dei in Christo resuscitabuntur, et id quod seminatum fuit in infirmitate ac corruptione, incorruptionem induet; et, manente caritate eiusque opere, a servitute vanitatis liberabitur tota creatura illa, quam Deus propter hominem creavit.


{EV: 1440}
[GS39 ]
Monemur sane nihil prodesse homini, si universum mundum lucretur, seipsum autem perdat. Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi Corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest.


{EV: 1441}
[GS39 ]
Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet regnum aeternum et universale: «regnum veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis». His in terris Regnum iam in mysterio adest; adveniente autem Domino consummabitur.


{EV: 1442}
[GS40 ]
CAPUT IV. DE MUNERA ECCLESIAE IN MUNDO HUIUS TEMPORIS
(De Ecclesiae et mundi mutua relatione). Omnia quae a nobis dicta sunt de dignitate personae humanae, de hominum communitate, de profundo sensu navitatis humanae, fundamentum relationis Ecclesiam inter et mundum necnon basim eorum mutui dialogi constituunt. Ideo in hoc capite, omnibus praesuppositis ab hoc Concilio de mysterio Ecclesiae iam edictis, eadem Ecclesia nunc consideranda venit prout ipsa, in hoc mundo exsistit et cum eo vivit atque agit.


{EV: 1443}
[GS40 ]
Procedens ex amore Patris aeterni, in tempore fundata a Christo Redemptore, coadunata in Spiritu Sancto, Ecclesia finem salutarem et eschatologicum habet, qui nonnisi in futuro saeculo plene attingi potest. Ipsa autem iam hic in terris adest, ex hominibus collecta, terrestris nempe civitatis membris quae ad hoc vocantur ut iam in generis humani historia familiam filiorum Dei, usque ad adventum Domini semper augendam, efforment. Unita quidem propter bona caelestia iisque ditata, haec familia a Christo «in hoc mundo ut societas constituta et ordinata» est, atque «aptis mediis unionis visibilis et socialis» instructa. Ita Ecclesia, insimul «coetus adspectabilis et communitas spiritualis», una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit.


{EV: 1444}
[GS40 ]
Haec quidem terrestris et caelestis civitatis compenetratio nonnisi fide percipi potest, immo mysterium manet historiae humanae, quae usque ad plenam revelationem claritatis filiorum Dei peccato perturbatur. Ecclesia quidem, proprium suum finem salutarem persequens, non solum vitam divinam cum homine communicat, sed etiam lumen eius repercussum quodammodo super universum mundum fundit, potissimum per hoc quod personae humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis compaginem firmat, atque cotidianam hominum navitatem profundiori sensu et significatione imbuit. Ita Ecclesia per singula sua membra et totam suam communitatem multa se conferre posse credit ad hominum familiam eiusque historiam humaniorem reddendam.


{EV: 1445}
[GS40 ]
Libenter insuper Ecclesia Catholica ea magni aestimat quae ad idem munus adimplendum aliae Ecclesiae christianae vel communitates ecclesiasticae socia opera contulerunt ac conferunt. Simul sibi firmiter persuasum habet se multum varioque modo a mundo, sive a singulis hominibus sive ab humana societate, eorum dotibus ac navitate, in praeparatione Evangelii iuvari posse. Mutui huius commercii atque adiutorii, in illis quae Ecclesiae et mundo quodammodo sunt communia, rite promovendi, principia quaedam generalia exponuntur.


{EV: 1446}
[GS41 ]
(De adiutorio quod Ecclesia singulis hominibus praestare satagit). Homo hodiernus in via est ad personalitatem suam plenius evolvendam iuraque sua in dies magis detegenda et affirmanda. Cum autem Ecclesiae concreditum sit manifestare mysterium Dei, qui est ultimus finis hominis, ipsa homini simul aperit sensum propriae eius exsistentiae, intimam scilicet de homine veritatem. Vere novit Ecclesia solum Deum, cui ipsa inservit, profundissimis respondere desideriis humani cordis, quod nutrimentis terrestribus numquam plene satiatur. Novit praeterea hominem, incessanter a Spiritu Dei incitatum, numquam circa problema religionis prorsus indifferentem fore, sicut non solum experientia saeculorum anteactorum, sed multiplici etiam testimonio nostrorum temporum comprobatur. Semper enim homo scire desiderabit, saltem confuse, quae sit significatio suae vitae, suae navitatis ac suae mortis. Ipsa praesentia Ecclesiae haec problemata in eius mentem revocat. Solus autem Deus, qui hominem ad imaginem suam creavit atque a peccato redemit, his quaestionibus plenissimum responsum praebet, idque per revelationem in Filio suo qui homo factus est. Quicumque Christum sequitur, Hominem perfectum, et ipse magis homo fit.


{EV: 1447}
[GS41 ]
Ex hac fide Ecclesia dignitatem naturae humanae omnibus opinionum mutationibus subtrahere potest, quae, exempli gratia, corpus humanum aut nimis deprimunt aut immoderate extollunt. Nulla lege humana personalis dignitas atque libertas hominis tam apte in tuto collocari possunt quam Evangelio Christi Ecclesiae concredito. Hoc enim Evangelium libertatem filiorum Dei annuntiat et proclamat, omnem servitutem ex peccato ultimatim fluentem respuit, dignitatem conscientiae eiusque liberam decisionem sancte veretur, omnia talenta humana in Dei servitium hominumque bonum reduplicare indesinenter monet, omnes denique omnium commendans caritati. Quod legi fundamentali oeconomiae christianae correspondet. Etsi enim idem Deus sit Salvator qui et Creator, idem quoque Dominus et historiae humanae et historiae salutis, tamen in hoc ipso ordine divino iusta creaturae autonomia et praesertim hominis nedum auferatur, potius in suam dignitatem restituitur atque in ipsa firmatur.


{EV: 1448}
[GS41 ]
Ecclesia ergo, vi Evangelii sibi concrediti, iura hominum proclamat et hodierni temporis dynamismum, quo haec iura undique promoventur, agnoscit et magni aestimat. Qui motus tamen spiritu Evangelii imbuendus et adversus omnem speciem falsae autonomiae tutandus est. Tentationi enim subiicimur, iudicandi nostra iura personalia tunc tantum plene servari, cum ab omni norma Legis divinae solvimur. Hac autem via, personae humanae dignitas, nedum salvetur, potius perit.


{EV: 1449}
[GS42 ]
(De adiutorio quod Ecclesia societati humanae afferre satagit). Unio familiae humanae unitate familiae filiorum Dei in Christo fundata multum roboratur et completur.


{EV: 1450}
[GS42 ]
Missio quidem propria, quam Christus Ecclesiae suae concredidit, non est ordinis politici, oeconomici vel socialis: finis enim quem ei praefixit ordinis religiosi est. At sane ex hac ipsa missione religiosa munus, lux et vires fluunt quae communitati hominum secundum Legem divinam constituendae et firmandae inservire possunt. Item, ubi opus fuerit, secundum temporum et locorum circumstantias, et ipsa suscitare potest, immo et debet, opera in servitium omnium, praesertim vero egentium destinata, uti opera misericordiae vel alia huiusmodi.


{EV: 1451}
[GS42 ]
Ecclesia insuper agnoscit quidquid boni in dynamismo sociali hodierno invenitur: praesertim evolutionem versus unitatem, processum sanae socializationis et consociationis civilis et oeconomicae. Promotio enim unitatis cum intima Ecclesiae missione cohaeret, cum ipsa sit «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Ita ipsa mundo ostendit veram unionem socialem externam ex unione mentium et cordium fluere, ex illa scilicet fide et caritate, quibus in Spiritu Sancto eius unitas indissolubiliter condita est. Vis enim, quam Ecclesia hodiernae hominum societati iniicere valet, in illa fide et caritate, ad effectum vitae adductis, consistit, non autem in dominio aliquo externo mediis mere humanis exercendo.


{EV: 1452}
[GS42 ]
Cum insuper vi suae missionis et naturae ad nullam alligetur particularem culturae humanae formam aut systema politicum, oeconomicum vel sociale, Ecclesia ex hac sua universalitate ligamen arctissimum inter diversas hominum communitates et nationes exsistere potest, dummodo ipsae ei fidant eiusque veram libertatem ad hanc suam missionem adimplendam reapse agnoscant. Qua de causa Ecclesia filios suos, sed etiam omnes homines monet, ut in hoc familiali spiritu filiorum Dei, omnes dissensiones inter nationes et stirpes superent et iustis associationibus humanis internam firmitatem praebeant.


{EV: 1453}
[GS42 ]
Quaecumque igitur vera, bona, iustaque inveniuntur in diversissimis institutionibus, quae genus humanum sibi condidit incessanterque condit, eadem Concilium magna cum reverentia considerat. Declarat insuper Ecclesiam omnes tales institutiones adiuvare et promovere velle, quatenus hoc ab ea dependet et cum eius missione coniungi potest. Ipsa nihil ardentius desiderat quam ut omnium bono inserviens, se libere sub quovis regimine evolvere possit, quod iura fundamentalia personae ac familiae et boni communis necessitates agnoscat.


{EV: 1454}
[GS43 ]
(De adiutorio quod Ecclesia per christianos navitati humanae conferre satagit). Concilium christianos, cives utriusque civitatis, adhortatur ut sua terrestria officia fideliter implere studeant, idque spiritu Evangelii ducti. A veritate discedunt qui, scientes nos non habere hic manentem civitatem sed futuram inquirere, putent se proinde officia sua terrestria negligere posse, non attendentes se per ipsam fidem ad eadem implenda magis teneri, secundum vocationem qua quisque vocatus est. At non minus errant qui, e contrario, opinentur se ita seipsos negotiis terrestribus immergere posse, quasi ista omnino aliena sint a vita religiosa, quippe quia ipsam in solius cultus actibus et officiis quibusdam moralibus implendis consistere arbitrentur. Discidium illud inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum, inter graviores nostri temporis errores recensendum est. Scandalum hoc iam in Vetere Testamento Prophetae vehementer redarguebant et multo magis in Novo Testamento ipse Iesus Christus gravibus poenis minabatur. Ne igitur perperam inter se opponantur activitates professionales et sociales ex una parte, vita religiosa ex altera. Christianus, officia sua temporalia negligens, officia sua erga proximum, immo et ipsum Deum negligit suamque aeternam salutem in discrimen adducit. Gaudeant potius christiani, exemplum Christi secuti, qui fabrilem artem exercuit, se omnes suas navitates terrestres exercere posse, conatus humanos, domesticos, professionales, scientificos vel technicos in unam synthesim vitalem cum bonis religiosis colligendo, sub quorum altissima ordinatione omnia in Dei gloriam coordinantur.


{EV: 1455}
[GS43 ]
Laicis proprie, etsi non exclusive, saecularia officia et navitates competunt. Cum igitur, sive singuli sive consociati, ut cives mundi agunt, non solum leges proprias uniuscuiusque disciplinae servabunt, sed veram peritiam in illis campis sibi comparare studebunt. Libenter cum hominibus eosdem fines prosequentibus cooperabuntur. Agnoscentes exigentias fidei eiusque virtute praediti, incunctanter, ubi oportet, nova incepta excogitent atque ad effectum deducant. Ad ipsorum conscientiam iam apte formatam spectat, ut lex divina in civitatis terrenae vita inscribatur. A sacerdotibus vero laici lucem ac vim spiritualem exspectent. Neque tamen ipsi censeant pastores suos semper adeo peritos esse ut, in omni quaestione exsurgente, etiam gravi, solutionem concretam in promptu habere queant, aut illos ad hoc missos esse: ipsi potius, sapientia christiana illustrati et ad doctrinam Magisterii observanter attendentes,17 partes suas proprias assumant.


{EV: 1456}
[GS43 ]
Pluries ipsa visio christiana rerum eos ad aliquam determinatam solutionem in quibusdam rerum adiunctis inclinabit. Alii tamen fideles, non minore sinceritate ducti, ut saepius et quidem legitime accidit, aliter de eadem re iudicabunt. Quodsi solutiones hinc inde propositae, etiam praeter partium intentionem, a multis facile connectantur cum nuntio evangelico, meminerint oportet nemini licere in praefatis casibus pro sua sententia auctoritatem Ecclesiae sibi exclusive vindicare. Semper autem colloquio sincero se invicem illuminare satagant, mutuam caritatem servantes et boni communis imprimis solliciti.


{EV: 1457}
[GS43 ]
Laici vero, qui in tota vita Ecclesiae actuosas partes gerendas habent, non solum mundum spiritu christiano imbuere tenentur, sed etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint testes.


{EV: 1458}
[GS43 ]
Episcopi vero, quibus munus moderandi Ecclesiam Dei commissum est, cum presbyteris suis nuntium Christi ita praedicent, ut omnes fidelium terrestres activitates Evangelii luce perfundantur. Insuper pastores omnes memores sint se sua cotidiana conversatione et sollicitudine mundo faciem Ecclesiae exhibere, ex qua homines vim et veritatem nuntii christiani iudicant. Vita et verbo, una cum religiosis atque suis fidelibus, demonstrent Ecclesiam sola sua praesentia, cum omnibus quae continet donis, inexhaustum fontem esse illarum virtutum, quibus mundus hodiernus maxime indiget. Studiis assiduis se ita aptos reddant, ut in dialogo cum mundo et hominibus cuiuscumque opinionis instituendo partes suas agere possint. Imprimis vero in corde verba huius Concilii habeant: «Quia genus humanum hodie magis magisque in unitatem civilem, oeconomicam et socialem coalescit, eo magis oportet ut Sacerdotes, coniuncta cura et ope sub ductu Episcoporum et Summi Pontificis, omnem rationem dispersionis elidant, ut in unitatem familiae Dei totum genus humanum adducatur».


{EV: 1459}
[GS43 ]
Quamvis Ecclesia ex virtute Spiritus Sancti fidelis sponsa Domini sui manserit et numquam cessaverit esse signum salutis in mundo, ipsa tamen minime ignorat inter membra sua, sive clericos sive laicos, decurrente multorum saeculorum serie, non defuisse qui Spiritui Dei infideles exstiterint. Etiam hac nostra aetate Ecclesiam non fugit, quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur. Quidquid de istis defectibus historia iudicet, eorum conscii esse debemus eosdemque strenue impugnare, ne Evangelio diffundendo detrimentum afferant. Pariter novit Ecclesia quantopere ipsa, in sua cum mundo relatione excolenda, ex saeculorum experientia iugiter maturescere debeat. A Spiritu Sancto ducta, Ecclesia Mater indesinenter filios suos «ad purificationem et renovationem exhortatur, ut signum Christi super faciem Ecclesiae clarius effulgeat».


{EV: 1460}
[GS44 ]
(De adiutorio quod Ecclesia a mundo hodierno accipit). Sicut autem mundi interest Ecclesiam ut socialem realitatem historiae eiusque fermentum agnoscere, ita ipsa Ecclesia non ignorat, quantum ex humani generis historia et evolutione acceperit.


{EV: 1461}
[GS44 ]
Praeteritorum saeculorum experientia, scientiarum profectus, thesauri in variis culturae humanae formis absconditi, quibus ipsius hominis natura plenius manifestatur novaeque viae ad veritatem aperiuntur, Ecclesiae quoque prosunt. Ipsa enim, inde ab initio suae historiae, nuntium Christi, ope conceptuum et linguarum diversorum populorum exprimere didicit, eumdemque sapientia insuper philosophorum illustrare conata est: in hunc finem nempe ut Evangelium tum omnium captui tum sapientium exigentiis, in quantum par erat, aptaret. Quae quidem verbi revelati accommodata praedicatio lex omnis evangelizationis permanere debet. Ita enim in omni natione facultas nuntium Christi suo modo exprimendi excitatur simulque vivum commercium inter Ecclesiam et diversas populorum culturas promovetur. Ad tale commercium augendum Ecclesia, imprimis nostris temporibus, in quibus res celerrime mutantur et cogitandi modi valde variantur, peculiariter eorum auxilio indiget qui, viventes in mundo, varias institutiones et disciplinas callent earumque intimam mentem intelligunt, sive de credentibus sive de non credentibus agatur. Totius Populi Dei est, praesertim pastorum et theologorum, adiuvante Spiritu Sancto, varias loquelas nostri temporis auscultare, discernere et interpretari easque sub lumine verbi divini diiudicare, ut revelata Veritas semper penitius percipi, melius intelligi aptiusque proponi possit.


{EV: 1462}
[GS44 ]
Ecclesia, cum visibilem structuram socialem habeat, signum quidem suae unitatis in Christo, etiam evolutione vitae socialis humanae ditari potest et ditatur, non quasi aliquid in constitutione a Christo sibi data deesset, sed ad eamdem profundius cognoscendam, melius exprimendam atque temporibus nostris felicius accommodandam. Ipsa grato animo percipit se, in sua communitate non minus quam in singulis suis filiis, varium adiutorium ab hominibus cuiusvis gradus vel condicionis accipere. Quicumque enim communitatem humanam in ordine familiae, culturae, vitae oeconomicae et socialis, necnon politicae tam nationalis quam internationalis, promovent, secundum consilium Dei communitati quoque ecclesiali, in quantum haec ab externis dependet, adiutorium non parvum afferunt. Immo Ecclesia, ex ipsa oppositione eorum qui ei adversantur vel eam persequuntur, se multum profecisse et proficere posse fatetur.


{EV: 1463}
[GS45 ]
(De Christo, alpha et omega). Ecclesia, dum ipsa mundum adiuvat et ab eo multa accipit, ad hoc unum tendit ut Regnum Dei adveniat et totius humani generis salus instauretur. Omne vero bonum, quod Populus Dei in suae peregrinationis terrestris tempore hominum familiae praebere potest, ex hoc profluit quod Ecclesia est «universale salutis sacramentum», mysterium amoris Dei erga hominem manifestans simul et operans.


{EV: 1464}
[GS45 ]
Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque appetitionum plenitudo. Ille est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem constituens. In Eius Spiritu vivificati et coadunati, versus historiae humanae peregrinamur consummationem, quae cum consilio Eius dilectionis plene congruit: «Instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt» (Eph. 1, 10).


{EV: 1465}
[GS45 ]
Dicit Ipse Dominus: «Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis» (Apoc. 22, 12-13).


{EV: 1466}
[GS46 ]
Pars secunda
DE QUIBUSDAM PROBLEMATIBUS URGENTIORIBUS
(Prooemium). Concilium, postquam exposuit cuiusnam dignitatis sit persona hominis necnon ad quodnam munus, sive individuale sive sociale, in universo mundo adimplendum sit vocata, sub luce Evangelii et humanae experientiae omnium nunc animos ad quasdam urgentiores huius temporis necessitates convertit, quae maxime genus humanum afficiunt.


{EV: 1467}
[GS46 ]
Inter multa quae hodie sollicitudinem omnium excitant haec praesertim recolere iuvat: matrimonium et familiam, culturam humanam, vitam oeconomicam-socialem ac politicam, coniunctionem familiae populorum et pacem. Circa haec singula clarescant principia et lumina a Christo manantia, quibus christifideles ducantur omnesque homines illuminentur in tot implicatorum problematum solutione quaerenda.


{EV: 1468}
[GS47 ]
CAPUT I. DE DIGNITATE MATRIMONII ET FAMILIAE FOVENDA
(De matrimonio et familia in mundo hodierno). Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur. Ideo christiani, una cum omnibus qui eandem communitatem magni aestimant, sincere gaudent de variis subsidiis quibus homines, in hac communitate amoris fovenda et in vita colenda, hodie progrediuntur, et coniuges atque parentes in praecellenti suo munere adiuvantur; meliora insuper exinde beneficia exspectant atque promovere student.


{EV: 1469}
[GS47 ]
Non ubique vero huius institutionis dignitas eadem claritate illucescit, siquidem polygamia, divortii lue, amore sic dicto libero, aliisve deformationibus obscuratur; insuper amor nuptialis saepius egoismo, hedonismo et illicitis usibus contra generationem profanatur. Praeterea hodiernae condiciones oeconomicae, socio-psychologicae et civiles non leves in familiam perturbationes inducunt. In certis denique orbis partibus non absque sollicitudine problemata ex incremento demographico exorta observantur. Quibus omnibus conscientiae anguntur. Verumtamen matrimonialis familiarisque instituti vis et robur ex eo quoque apparent, quod profundae immutationes societatis hodiernae, non obstantibus difficultatibus inde prorumpentibus, saepe saepius veram eiusdem instituti indolem vario modo manifestant.


{EV: 1470}
[GS47 ]
Quapropter Concilium, quaedam doctrinae Ecclesiae capita in clariorem lucem ponendo, christianos hominesque universos illuminare et confortare intendit, qui nativam status matrimonialis dignitatem eiusque eximium valorem sacrum tueri et promovere conantur.


{EV: 1471}
[GS48 ]
(De sanctitate matrimonii et familiae). Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur. Ita actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate; hoc vinculum sacrum intuitu boni, tum coniugum et prolis tum societatis, non ex humano arbitrio pendet. Ipse vero Deus est auctor matrimonii, variis bonis ac finibus praediti; quae omnia pro generis humani continuatione, pro singulorum familiae membrorum profectu personali ac sorte aeterna, pro dignitate, stabilitate, pace et prosperitate ipsius familiae totiusque humanae societatis maximi sunt momenti. Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur. Vir itaque et mulier, qui foedere coniugali «iam non sunt duo, sed una caro» (Mt. 19, 6), intima personarum atque operum coniunctione mutuum sibi adiutorium et servitium praestant, sensumque suae unitatis experiuntur et plenius in dies adipiscuntur. Quae intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent.


{EV: 1472}
[GS48 ]
Christus Dominus huic multiformi dilectioni, e divino caritatis fonte exortae et ad exemplar suae cum Ecclesia unionis constitutae, abundanter benedixit. Sicut enim Deus olim foedere dilectionis et fidelitatis populo suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit. Manet porro cum eis, ut quemadmodum Ipse dilexit Ecclesiam et Semetipsum pro ea tradidit, ita et coniuges, mutua deditione, se invicem perpetua fidelitate diligant. Germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur atque virtute redemptiva Christi et salvifica actione Ecclesiae regitur ac ditatur, ut coniuges efficaciter ad Deum ducantur atque in sublimi munere patris et matris adiuventur et confortentur. Quapropter coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur; cuius virtute munus suum coniugale et familiare explentes, spiritu Christi imbuti, quo tota eorum vita, fide, spe et caritate pervaditur, magis ac magis ad propriam suam perfectionem mutuamque sanctificationem, ideoque communiter ad Dei glorificationem accedunt.


{EV: 1473}
[GS48 ]
Unde, ipsis parentibus exemplo et oratione familiari praegredientibus, filii, immo et omnes in familiae convictu degentes, humanitatis, salutis atque sanctitatis viam facilius invenient. Coniuges autem, dignitate ac munere paternitatis et maternitatis ornati, officium educationis praesertim religiosae, quod ad ipsos imprimis spectat, diligenter adimplebunt.


{EV: 1474}
[GS48 ]
Liberi, ut viva familiae membra, ad sanctificationem parentum suo modo conferunt. Gratae enim mentis affectu, pietate atque fiducia beneficiis parentum respondebunt ipsisque in rebus adversis necnon in senectutis solitudine filiorum more assistent. Viduitas, in continuitate vocationis coniugalis forti animo assumpta, ab omnibus honorabitur. Familia suas divitias spirituales cum aliis quoque familiis generose communicabit. Proinde familia christiana, cum e matrimonio, quod est imago et participatio foederis dilectionis Christi et Ecclesiae, exoriatur, vivam Salvatoris in mundo praesentiam atque germanam Ecclesiae naturam omnibus patefaciet, tum coniugum amore, generosa fecunditate, unitate atque fidelitate, tum amabili omnium membrorum cooperatione.


{EV: 1475}
[GS49 ]
(De amore coniugali). Pluries verbo divino sponsi atque coniuges invitantur, ut casto amore sponsalia et indivisa dilectione coniugium nutriant atque foveant. Plures quoque nostrae aetatis homines verum amorem inter maritum et uxorem variis rationibus secundum honestos populorum et temporum mores manifestatum magni faciunt. Ille autem amor, utpote eminenter humanus, cum a persona in personam voluntatis affectu dirigatur, totius personae bonum complectitur ideoque corporis animique expressiones peculiari dignitate ditare easque tamquam elementa ac signa specialia coniugalis amicitiae nobilitare valet. Hunc amorem Dominus, speciali gratiae et caritatis dono, sanare, perficere et elevare dignatus est. Talis amor, humana simul et divina consocians, coniuges ad liberum et mutuum sui ipsius donum, tenero affectu et opere probatum, conducit totamque vitam eorum pervadit; immo ipse generosa sua operositate perficitur et crescit. Longe igitur exsuperat meram eroticam inclinationem, quae, egoistice exculta, citius et misere evanescit.


{EV: 1476}
[GS49 ]
Haec dilectio proprio matrimonii opere singulariter exprimitur et perficitur. Actus proinde, quibus coniuges intime et caste inter se uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo vere humano exerciti, donationem mutuam significant et fovent, qua sese invicem laeto gratoque animo locupletant. Amor ille mutua fide ratus, et potissimum sacramento Christi sancitus, inter prospera et adversa corpore ac mente indissolubiliter fidelis est, et proinde ab omni adulterio et divortio alienus remanet. Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet. Ad officia autem huius vocationis christianae constanter exsequenda virtus insignis requiritur: quapropter coniuges, gratia ad vitam sanctam roborati, firmitatem amoris, magnitudinem animi et spiritum sacrificii assidue colent et oratione impetrabunt.


{EV: 1477}
[GS49 ]
Germanus autem amor coniugalis altius aestimabitur atque sana circa eum opinio publica efformabitur, si coniuges christiani testimonio fidelitatis et harmoniae in eodem amore necnon sollicitudine in filiis educandis, eminent atque in necessaria renovatione culturali, psychologica et sociali in favorem matrimonii et familiae partes suas agunt. Iuvenes de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti, convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint.


{EV: 1478}
[GS50 ]
(De matrimonii fecunditate). Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: «non est bonum esse hominem solum» (Gen. 2, 18) et qui «hominem ab initio masculum et feminam... fecit» (Mt. 19, 4), volens ei participationem specialem quamdam in Suiipsius opere creativo communicare, viro et mulieri benedixit dicens: «crescite et multiplicamini» (Gen. 1, 28). Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat.


{EV: 1479}
[GS50 ]
In officio humanam vitam transmittendi atque educandi, quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se cooperatores esse amoris Dei Creatoris eiusque veluti interpretes. Ideo humana et christiana responsabilitate suum munus adimplebunt ac docili erga Deum reverentia, communi consilio atque conatu, rectum iudicium sibi efformabunt, attendentes tum ad suum ipsorum bonum tum ad bonum liberorum, sive iam nati sint sive futuri praevideantur, dignoscentes temporum et status vitae condiciones tum materiales tum spirituales, ac denique rationem servantes boni communitatis familiaris, societatis temporalis ipsiusque Ecclesiae. Hoc iudicium ipsi ultimatim coniuges coram Deo ferre debent. In sua vero agendi ratione coniuges christiani conscii sint se non ad arbitrium suum procedere posse, sed semper regi debere conscientia ipsi legi divinae conformanda, dociles erga Ecclesiae Magisterium, quod illam sub luce Evangelii authentice interpretatur. Lex illa divina plenam amoris coniugalis significationem ostendit, illum protegit et ad eiusdem vere humanam perfectionem impellit. Ita coniuges christiani, divinae Providentiae confidentes et spiritum sacrificii excolentes, Creatorem glorificant atque ad perfectionem in Christo contendunt, cum procreandi munere generosa, humana atque christiana responsabilitate funguntur. Inter coniuges qui tali modo muneri sibi a Deo commisso satisfaciunt, peculiariter memorandi sunt illi qui, prudenti communique consilio, magno animo prolem congruenter educandam etiam numerosiorem suscipiunt.


{EV: 1480}
[GS50 ]
Matrimonium vero, non est tantum ad procreationem institutum; sed ipsa indoles foederis inter personas indissolubilis atque bonum prolis exigunt, ut mutuus etiam coniugum amor recto ordine exhibeatur, proficiat et maturescat. Ideo etsi proles, saepius tam optata, deficit, matrimonium ut totius vitae consuetudo et communio perseverat, suumque valorem atque indissolubilitatem servat.


{EV: 1481}
[GS51 ]
(De amore coniugali componendo cum observantia vitae humanae). Concilium novit coniuges, in vita coniugali harmonice ordinanda, saepe quibusdam hodiernis vitae condicionibus praepediri atque m circumstantiis versari posse in quibus numerus prolis, saltem ad tempus, augeri nequit, et fidelis amoris cultus atque plena vitae consuetudo non sine difficultate conservantur. Ubi autem intima vita coniugalis abrumpitur, bonum fidei non raro in discrimen vocari et bonum prolis pessumdari possunt: tunc enim educatio liberorum necnon fortis animus ad prolem ulteriorem suscipiendam periclitantur.


{EV: 1482}
[GS51 ]
Sunt qui his problematibus solutiones inhonestas afferre praesumunt, immo ab occisione non abhorrent; at Ecclesia in memoriam revocat veram contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi adesse non posse.


{EV: 1483}
[GS51 ]
Deus enim, Dominus vitae, praecellens servandi vitam ministerium hominibus commisit, modo homine digno adimplendum. Vita igitur inde a conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina. Indoles vero sexualis hominis necnon humana generandi facultas mirabiliter exsuperant ea quae in inferioribus vitae gradibus habentur; proinde ipsi actus vitae coniugali proprii, secundum germanam dignitatem humanam ordinati, magna observantia reverendi sunt. Moralis igitur indoles rationis agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendet, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis, determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri nequit nisi virtus castitatis coniugalis sincero animo colatur. Filiis Ecclesiae, his principiis innixis, in procreatione regulanda, vias inire non licet, quae a Magisterio, in lege divina explicanda, improbantur.


{EV: 1484}
[GS51 ]
Omnibus vero compertum sit vitam hominum et munus eam transmittendi non ad hoc saeculum tantum restringi neque eo tantum commensurari et intelligi posse, sed ad aeternam hominum destinationem semper respicere.


{EV: 1485}
[GS52 ]
(De matrimonii et familiae promotione ab omnibus curanda). Familia schola quaedam uberioris humanitatis est. Ut autem vitae ac missionis suae plenitudinem attingere valeat, benevola animi communicatio communeque coniugum consilium necnon sedula parentum cooperatio in filiorum educatione requiruntur. Praesentia actuosa patris eorumdem efformationi magnopere prodest, sed et cura domestica matris, qua liberi praesertim iuniores indigent, in tuto ponenda est, quin legitima mulieris promotio socialis posthabeatur. Liberi ita educatione instruantur ut ad aetatem adultam provecti pleno responsabilitatis sensu vocationem etiam sacram sequi ac vitae statum eligere queant, in quo, si nuptiis iungantur, familiam propriam, in condicionibus moralibus, socialibus et oeconomicis eidem propitiis, condere possint. Parentum vel tutorum est se iunioribus, in fundanda familia, prudenti consilio, ab eis libenter audiendo, duces praebere, caventes tamen ne eos coactione directa vel indirecta ad matrimonium ineundum aut ad electionem compartis adigant.


{EV: 1486}
[GS52 ]
Ita familia, in qua diversae generationes conveniunt ac sese mutuo adiuvant ad pleniorem sapientiam acquirendam atque iura personarum cum aliis vitae socialis exigentiis componenda, fundamentum societatis constituit. Ideoque omnes qui influxum in communitates et coetus sociales exercent, ad promotionem matrimonii et familiae efficaciter conferre debent. Potestas civilis veram eorumdem indolem agnoscere, protegere et provehere, moralitatem publicam tueri atque prosperitati domesticae favere, ut sacrum suum munus consideret. Ius parentum prolem procreandi et in sinu familiae educandi tutandum est. Provida legislatione variisque inceptis etiam illi protegantur aptoque adiumento subleventur qui bono familiae infeliciter carent.


{EV: 1487}
[GS52 ]
Christifideles, praesens tempus redimentes atque aeterna a mutabilibus formis discernentes, bona matrimonii et familiae, tum propriae vitae testimonio tum concordi actione cum hominibus bonae voluntatis, diligenter promoveant, et sic, interceptis difficultatibus, providebunt familiae necessitatibus et commodis, quae novis temporibus conveniunt. Ad quem finem obtinendum sensus christianus fidelium, recta hominum conscientia moralis necnon sapientia ac peritia eorum qui in sacris disciplinis versati sunt, magno auxilio erunt.


{EV: 1488}
[GS52 ]
Qui scientiis, praecipue biologicis, medicis, socialibus et psychologicis eruditi sunt, multum bono matrimonii et familiae, pacique conscientiarum inservire possunt, si collatis studiis diversas condiciones honestae ordinationi procreationis humanae faventes, penitius elucidare conentur.


{EV: 1489}
[GS52 ]
Sacerdotum est, debita de re familiari eruditione accepta, vocationem coniugum diversis mediis pastoralibus, verbi Dei praedicatione, cultu liturgico aliisve adiumentis spiritualibus in vita eorum coniugali et familiari fovere, eosque humaniter et patienter in difficultatibus roborare atque in caritate confortare ut vere radiosae familiae efformentur.


{EV: 1490}
[GS52 ]
Varia opera, praesertim familiarum consociationes, iuvenes ipsosque coniuges, praecipue nuper iunctos, doctrina et actione confirmare eosque ad vitam familiarem, socialem et apostolicam formare satagent.


{EV: 1491}
[GS52 ]
Ipsi denique coniuges, ad imaginem Dei vivi facti et in vero ordine personarum constituti, affectu compari, mente consimili et mutua sanctitate adunati sint, ut Christum, vitae principium secuti, in gaudiis et sacrificiis vocationis suae, per suum fidelem amorem, illius testes fiant mysterii dilectionis, quod Dominus morte et resurrectione sua mundo revelavit.


{EV: 1492}
[GS53 ]
CAPUT II. DE CULTURAE PROGRESSU RITE PROMOVENDO
(Introductio). Ad ipsam personam hominis pertinet ut nonnisi per culturam, hoc est bona naturae valoresque colendo, ad veram plenamque humanitatem accedat. Ubicumque ergo de vita humana agitur, natura et cultura quam intime connectuntur.


{EV: 1493}
[GS53 ]
Voce cultura sensu generali indicantur omnia quibus homo multifarias dotes animi corporisque perpolit atque explicat; ipsum orbem terrarum cognitione et labore in suam potestatem redigere studet; vitam socialem, tam in familia quam in tota consortione civili, progressu morum institutorumque humaniorem reddit; denique magnas experientias spirituales atque appetitiones decursu temporum in operibus suis exprimit, communicat atque conservat, ut ad profectum multorum, quinimmo totius generis humani, inserviant.


{EV: 1494}
[GS53 ]
Inde sequitur culturam humanam aspectum historicum atque socialem necessario prae se ferre, atque vocem cultura saepe sensum sociologicum necnon ethnologicum assumere. Hoc autem sensu de culturarum pluralitate sermo fit. Ex diverso enim modo utendi rebus, laborem praestandi et sese exprimendi, religionem colendi moresque formandi, statuendi leges et iuridica instituta, augendi scientias et artes atque colendi pulchrum, diversae oriuntur communes vivendi condiciones et diversae formae bona vitae componendi. Ita ex traditis institutis efficitur patrimonium cuique humanae communitati proprium. Ita etiam constituitur ambitus definitus et historicus, in quem homo cuiusque gentis vel aetatis inseritur, et ex quo bona ad humanum civilemque cultum promovendum haurit.


{EV: 1495}
[GS54 ]
Sectio I
DE CULTURAE CONDICIONIBUS IN MUNDO HODIERNO
(De novis vivendi formis). Condiciones vitae hominis moderni sub respectu sociali et culturali profunde immutatae sunt, ita ut de nova historiae humanae aetate loqui liceat. Exinde ad culturam perficiendam ampliusque spargendam novae patent viae. Quas paraverunt ingens augmentum scientiarum naturalium et humanarum, etiam socialium, incrementum technicarum artium, necnon progressus in excolendis et recte disponendis instrumentis quibus homines inter se communicant. Hinc cultura hodierna particularibus signatur notis: scientiae, quae exactae nuncupantur, iudicium criticum maxime excolunt; recentiora psychologiae studia humanam activitatem profundius explicant; disciplinae historicae valde conferunt ut res sub specie suae mutabilitatis atque evolutionis adspiciantur; vitae consuetudines et mores in dies magis uniformes efficiuntur; industrializatio, urbanizatio aliaeque causae quae vitam communitariam promovent, novas culturae formas creant (mass-culture), ex quibus novi modi sentiendi, agendi otioque utendi nascuntur; aucta simul inter varias gentes societatisque coetus commercia thesauros diversarum culturae formarum omnibus et singulis latius aperiunt, et sic paulatim universalior paratur culturae humanae forma, quae eo magis humani generis unitatem promovet ac exprimit, quo melius diversarum culturarum particularitates observat.


{EV: 1496}
[GS55 ]
(Homo auctor culturae). Maior in dies fit numerus virorum ac mulierum cuiusvis coetus vel nationis, qui conscii sunt suae communitatis culturae artifices se esse atque auctores. In universo mundo magis magisque crescit autonomiae simulque responsabilitatis sensus, quod pro spirituali ac morali maturitate generis humani maximi est momenti. Illud clarius apparet, si ante oculos unificationem mundi ponimus atque munus nobis impositum, ut in veritate et iustitia meliorem aedificemus mundum. Tali ergo modo testes sumus novum humanismum nasci, in quo homo imprimis sua responsabilitate erga suos fratres historiamque definitur.


{EV: 1497}
[GS56 ]
(Difficultates et munera). Quibus in condicionibus, non est mirandum, hominem, qui responsabilitatem suam sentit pro culturae progressu, altiorem spem nutrire, sed etiam anxio animo adspicere multiplices antinomias exsistentes, quas ipse resolvere debet:


{EV: 1498}
[GS56 ]
Quid faciendum est, ne frequentiora culturarum commercia, quae inter diversos coetus et nationes ad verum et fructuosum dialogum adducere deberent, vitam communitatum perturbent, neve sapientiam maiorum evertant, neve propriam populorum indolem in discrimen adducant?


{EV: 1499}
[GS56 ]
Quomodo dynamismo atque expansioni novae culturae est favendum, quin fidelitas viva erga traditionum haereditatem pereat? Quod particulari modo urget ubi cultura, quae ex ingenti scientiarum artiumque technicarum progressu oritur, componenda est cum eo ingenii cultu qui studiis secundum varias traditiones classicis alitur.


{EV: 1500}
[GS56 ]
Quomodo tam velox atque progrediens disciplinarum particularium dispersio conformari potest cum necessitate formandi earum synthesim, necnon servandi apud homines facultates contemplationis ac admirationis, quae ad sapientiam adducunt?


{EV: 1501}
[GS56 ]
Quid faciendum est, ut universi homines bonorum culturalium participes fiant in mundo, cum insimul cultus humanus peritiorum semper sublimior atque complexior evadat?


{EV: 1502}
[GS56 ]
Quomodo denique prout legitima agnoscenda est autonomia, quam cultura sibi vindicat, quin ad humanismum mere terrestrem, immo ipsi religioni adversantem deveniatur?


{EV: 1503}
[GS56 ]
In medio quidem illarum antinomiarum cultura humana ita hodie evolvatur oportet, ut integram personam humanam aequo ordine excolat atque homines iuvet in muneribus, ad quae adimplenda omnes, praecipue autem christifideles, in una familia humana fraterne uniti, vocantur.


{EV: 1504}
[GS57 ]
Sectio II
DE QUIBUSDAM PRINCIPIIS AD CULTURAM RITE PROMOVENDAM
(Fides et cultura). Christifideles, ad civitatem caelestem peregrinantes, ea quae sursum sunt quaerere et sapere debent; quo tamen nedum minuatur, potius crescit momentum muneris eorum una cum omnibus hominibus adlaborandi ad aedificationem mundi humanius exstruendi. Et revera fidei christianae mysterium praestantia incitamenta et adiumenta eis praebet ad munus illud impensius adimplendum et praesertim ad plenum huiusmodi operis sensum detegendum, quo cultus humanus in integra hominis vocatione suum eximium obtineat locum.


{EV: 1505}
[GS57 ]
Cum enim homo opere manuum suarum vel ope technicarum artium terram excolit, ut fructum afferat et dignum universae familiae humanae habitaculum fiat, et cum conscie partes assumit in socialium coetuum vita, ipse exsequitur consilium Dei, initio temporum patefactum, terrae subiiciendae creationisque perficiendae, atque seipsum excolit; insimul magnum Christi mandatum servat, sese in servitium fratrum impendendi.


{EV: 1506}
[GS57 ]
Insuper homo cum in varias philosophiae, historiae atque scientiae mathematicae et naturalis disciplinas incumbit et artibus versatur, maxime conferre potest, ut familia humana ad sublimiores veri, boni et pulchri rationes atque ad iudicium universi valoris elevetur et sic clarius illuminetur mirabili Sapientia, quae ab aeterno cum Deo erat, cuncta cum Eo componens, ludens in orbe terrarum, esse cum filiis hominum in deliciis habens.


{EV: 1507}
[GS57 ]
Eo ipso animus hominis, a rerum servitute magis solutus, expeditius ad ipsum Creatoris cultum et contemplationem evehi potest. Immo impulsu gratiae ad agnoscendum Dei Verbum disponitur, quod, antequam caro fieret ad omnia salvanda et in Se recapitulanda, iam in mundo erat, tamquam «lux vera quae illuminat omnem hominem» (Io. 1, 9).


{EV: 1508}
[GS57 ]
Sane hodiernus progressus scientiarum artiumque technicarum, quae vi methodi suae usque ad intimas rerum rationes penetrare nequeunt, cuidam phaenomenismo et agnosticismo favere potest, quando methodus investigandi, qua disciplinae istae utuntur, immerito pro suprema totius veritatis inveniendae regula habetur. Immo periculum adest, ne homo, inventis hodiernis nimis fidens, se sibi sufficere aestimet et altiora amplius iam non quaerat.


{EV: 1509}
[GS57 ]
Haec tamen infausta non necessario ex hodierna cultura sequuntur, nec nos in tentationem inducere debent, ne eius valores positivos non agnoscamus. Inter quos adnumerantur: scientiarum studium atque exacta fidelitas erga veritatem in inquisitionibus scientificis, necessitas laborandi una cum aliis in coetibus technicis, sensus solidarietatis internationalis, conscientia in dies vividior responsabilitatis peritorum erga homines adiuvandos immo et protegendos, voluntas faustiores reddendi vitae condiciones omnibus, praesertim illis qui vel responsabilitatis privatione vel culturae paupertate laborant. Haec omnia aliquam praeparationem ad nuntium Evangelii accipiendum afferre valent, quae informari potest caritate divina ab Eo qui venit ut mundum salvaret.


{EV: 1510}
[GS58 ]
(De multiplici inter bonum nuntium Christi et culturam humanam connexione). Inter nuntium salutis et culturam humanam multiplices nexus inveniuntur. Nam Deus, populo suo sese revelans usque ad plenam sui manifestationem in Filio incarnato, locutus est secundum culturam diversis aetatibus propriam.


{EV: 1511}
[GS58 ]
Pariter Ecclesia, decursu temporum variis in condicionibus vivens, diversarum culturarum inventa adhibuit, ut nuntium Christi in sua praedicatione ad omnes gentes diffundat et explicet, illud investiget et altius intelligat, in celebratione liturgica atque in vita multiformis communitatis fidelium melius exprimat.


{EV: 1512}
[GS58 ]
At simul, ad omnes populos cuiusvis aetatis et regionis missa, Ecclesia nulli stirpi aut nationi, nulli particulari morum rationi, nulli antiquae aut novae consuetudini exclusive et indissolubiliter nectitur. Propriae traditioni inhaerens et insimul missionis suae universalis conscia, communionem cum diversis culturae formis inire valet, qua tum ipsa Ecclesia tum variae culturae ditescunt.


{EV: 1513}
[GS58 ]
Bonum Christi nuntium hominis lapsi vitam et cultum continenter renovat, et errores ac mala, ex semper minaci peccati seductione manantia, impugnat et removet. Mores populorum indesinenter purificat et elevat. Animi ornamenta dotesque cuiuscumque populi vel aetatis supernis divitiis velut ab intra fecundat, communit, complet atque in Christo restaurat. Sic Ecclesia, proprium implendo munus, iam eo ipso ad humanum civilemque cultum impellit atque confert, et actione sua, etiam liturgica, hominem ad interiorem libertatem educat.


{EV: 1514}
[GS59 ]
(De diversis rationibus in cultus humani formis rite componendis). Supradictis rationibus, Ecclesia in mentem omnium revocat culturam ad integram personae humanae perfectionem, ad bonum communitatis et totius humanae societatis esse referendam. Quare oportet animum ita excolere, ut promoveatur facultas admirandi, intus legendi, contemplandi atque efformandi iudicium personale et excolendi sensum religiosum, moralem ac socialem.


{EV: 1515}
[GS59 ]
Cultura enim, cum ex hominis indole rationali et sociali immediate fluat, indesinenter indiget iusta libertate ad sese explicandam atque legitima, secundum propria principia, sui iuris agendi facultate. Iure merito ergo postulat reverentiam et quadam gaudet inviolabilitate, servatis utique iuribus personae et communitatis, sive particularis sive universalis, intra fines boni communis.


{EV: 1516}
[GS59 ]
Sacra Synodus, recolens ea quae Concilium Vaticanum Primum docuit, declarat «duplicem esse ordinem cognitionis» distinctum, nempe fidei et rationis, nec sane Ecclesiam vetare ne «humanarum artium et disciplinarum culturae... in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo»; quare «iustam hanc libertatem agnoscens», cultus humani et praesertim scientiarum legitimam autonomiam affirmat.


{EV: 1517}
[GS59 ]
Haec omnia postulant quoque ut homo, morali ordine communique utilitate servatis, libere possit verum inquirere et opinionem suam declarare ac vulgare, atque artem qualemcumque colere; ut denique secundum veritatem de publicis eventibus certior fiat.


{EV: 1518}
[GS59 ]
Ad publicam vero auctoritatem pertinet, non propriam cultus humani formarum indolem determinare, sed condiciones et subsidia ad vitam culturalem inter omnes promovendam fovere, etiam intra minoritates alicuius nationis. Ideo praeprimis instandum est, ne cultura, a proprio fine aversa, potestatibus politicis vel oeconomicis servire cogatur.


{EV: 1519}
[GS60 ]
Sectio III
DE QUIBUSDAM URGENTIORIBUS CHRISTIANORUM MUNERIBUS CIRCA CULTURAM
(Ius ed culturae beneficia omnibus agnoscatur et in rem deducatur). Cum nunc facultas praebeatur plurimos homines ab ignorantiae miseria liberandi, officium nostrae aetati maxime consentaneum est, praesertim pro christianis, strenue adlaborandi ut, tam in re oeconomica quam in re politica, tam in campo nationali quam internationali, ferantur iudicia fundamentalia, quibus ius omnium ad humanum civilemque cultum, personae dignitati congruum, sine discrimine stirpis, sexus, nationis, religionis aut socialis condicionis, ubique terrarum agnoscatur et ad rem deducatur. Ideo sufficiens bonorum culturalium copia omnibus providenda est, praesertim eorum quae constituunt culturam sic dictam fundamentalem, ne plurimi litterarum ignorantia responsabilisque actuositatis privatione a cooperatione vere humana ad bonum commune impediantur.


{EV: 1520}
[GS60 ]
Contendendum est itaque ut homines, quorum ingenii vires id ferant, ad altiores studiorum ordines ascendere queant; ita quidem ut iidem, quoad fieri possit, in humana societate ad munera, officia et servitia emergant, tum suo ingenio, tum peritiae quam acquisierint consentanea. Sic quilibet homo et coetus sociales cuiuscumque populi ad plenam vitae suae culturalis explicationem, suis dotibus atque traditionibus congruam, pertingere valebunt.


{EV: 1521}
[GS60 ]
Enixe insuper adlaborandum est ut omnes conscii fiant tum iuris ad culturam, tum officii quo astringuntur sese excolendi aliosque adiuvandi. Condiciones enim vitae et laboris quandoque exstant, quae impediunt contentiones culturales hominum et in ipsis studium culturae destruunt. Res speciali ratione pro ruricolis et opificibus valet, quibus praebeantur oportet tales condiciones operam suam praestandi, quae humanam eorum culturam non praepediant sed promoveant. Mulieres in fere omnibus vitae campis iam adlaborant; convenit autem ut partes suas secundum propriam indolem plene assumere valeant. Omnium erit, ut mulierum propria necessariaque participatio vitae culturalis agnoscatur atque promoveatur.


{EV: 1522}
[GS61 ]
(De educatione ad hominis integrum cultum). Maior hodie adest difficultas quam olim varias cognitionis disciplinas et artes in synthesim redigendi. Dum enim crescunt moles et diversitas elementorum, quae culturam constituunt, insimul minuitur facultas pro singulis hominibus eadem percipiendi et organice componendi, ita ut imago hominis universalis magis ac magis evanescat. Attamen unicuique homini remanet officium retinendi rationem totius personae humanae, in qua eminent intelligentiae, voluntatis, conscientiae et fraternitatis valores, qui omnes in Deo Creatore fundantur et in Christo mirabiliter sanati et elevati sunt.


{EV: 1523}
[GS61 ]
Quasi mater et nutrix huius educationis est imprimis familia, in qua liberi, amore foti, rectum rerum ordinem facilius condiscunt, dum probatae cultus humani formae quasi naturaliter in progredientis adolescentiae animum transfunduntur.


{EV: 1524}
[GS61 ]
Pro eadem educatione in societatibus hodiernis exstant opportunitates, praesertim ex aucta librorum diffusione atque novis instrumentis communicationis culturalis et socialis, quae universali culturae favere possunt. Imminuto enim passim laboris spatio in dies augescunt pro pluribus hominibus commoda. Otia ad animum relaxandum et mentis ac corporis sanitatem roborandam rite insumantur, per liberas industrias et studia, versus alias regiones itinera (turismus), quibus ingenium hominis expolitur, sed et homines mutua cognitione locupletantur, per exercitationes quoque et manifestationes sportivas, quae ad animi aequilibrium, etiam in communitate, servandum necnon ad fraternas relationes inter homines omnium condicionum, nationum vel diversae stirpis statuendas, adiumentum praebent. Christifideles ergo cooperentur ut culturae manifestationes actionesque collectivae, quae nostrae aetatis sunt propriae, spiritu humano et christiano imbuantur.


{EV: 1525}
[GS61 ]
Haec autem omnia commoda educationem hominis ad integrum sui cultum perficere non valent, si insimul profunda interrogatio de sensu culturae et scientiae pro persona humana negligitur.


{EV: 1526}
[GS62 ]
(De humano civilique cultu cum christiana institutione rite componendo). Quamvis Ecclesia ad culturae progressum multum contulerit, experientia tamen constat compositionem culturae cum christiana institutione ex causis contingentibus non semper sine difficultatibus procedere.


{EV: 1527}
[GS62 ]
Istae difficultates non necessario vitae fidei damnum afferunt, immo ad accuratiorem et altiorem intelligentiam fidei mentem excitare possunt. Etenim scientiarum, necnon historiae ac philosophiae recentiora studia et inventa novas suscitant quaestiones, quae sequelas pro vita quoque secumferunt et etiam a theologis novas investigationes postulant. Praeterea theologi, servatis propriis scientiae theologicae methodis et exigentiis, invitantur ut aptiorem modum doctrinam cum hominibus sui temporis communicandi semper inquirant, quia aliud est ipsum depositum Fidei seu veritates, aliud modus secundum quem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia. In cura pastorali non tantum principia theologica, sed etiam inventa scientiarum profanarum, imprimis psychologiae et sociologiae, satis agnoscantur et adhibeantur, ita ut etiam fideles ad puriorem et maturiorem fidei vitam ducantur.


{EV: 1528}
[GS62 ]
Suo quoque modo litterae et artes pro vita Ecclesiae magni sunt momenti. Indolem enim propriam hominis, eius problemata eiusque experientiam in conatu ad seipsum mundumque cognoscendum et perficiendum ediscere contendunt; situationem eius in historia et in universo mundo detegere necnon miserias et gaudia, necessitates et vires hominum illustrare atque sortem hominis meliorem adumbrare satagunt. Ita vitam humanam, multiplicibus formis secundum tempora et regiones expressam, elevare valent.


{EV: 1529}
[GS62 ]
Exinde adlaborandum est ut artium illarum cultores se ab Ecclesia in sua navitate agnitos sentiant et, ordinata libertate fruentes, faciliora commercia cum communitate christiana instituant. Novae quoque formae artis, quae coaevis nostris aptantur iuxta variarum nationum et regionum indolem, ab Ecclesia agnoscantur. In sanctuario autem recipiantur, cum, modo dicendi accommodato et liturgiae exigentiis conformi, mentem ad Deum erigunt.


{EV: 1530}
[GS62 ]
Sic notitia Dei melius manifestatur ac praedicatio evangelica in intellectu hominum magis perspicua fit et eorum condicionibus quasi insita apparet.


{EV: 1531}
[GS62 ]
Fideles ergo coniunctissime cum aliis suae aetatis hominibus vivant, et perfecte eorum cogitandi atque sentiendi modos, qui per ingenii cultum exprimuntur, percipere studeant. Novarum scientiarum et doctrinarum necnon novissimorum inventorum notitias cum christianis moribus christianaeque doctrinae institutione coniungant, ut religionis cultus animique probitas apud ipsos pari gressu procedant cum scientiarum cognitione et cotidie progredientibus technicorum artibus, et ideo ipsi valeant res omnes integro christiano sensu probare atque interpretari.


{EV: 1532}
[GS62 ]
Qui theologicis disciplinis in Seminariis et Studiorum Universitatibus incumbunt, cum hominibus qui in aliis scientiis excellunt, collatis viribus atque consiliis, cooperari studeant. Theologica inquisitio insimul profundam veritatis revelatae cognitionem prosequatur et coniunctionem cum proprio tempore ne negligat, ut homines variis disciplinis excultos ad pleniorem fidei scientiam iuvare possit. Haec socia opera plurimum proderit institutioni sacrorum ministrorum qui Ecclesiae doctrinam de Deo, de homine et de mundo aptius coaevis nostris explanare poterunt, ita ut verbum illud etiam libentius ab eis suscipiatur. Immo optandum ut plures laici congruam in disciplinis sacris institutionem adipiscantur, nec pauci inter eos haec studia, data opera, colant et altius producant. Ut vero munus suum exercere valeant, agnoscatur fidelibus, sive clericis sive laicis, iusta libertas inquirendi, cogitandi necnon mentem suam in humilitate et fortitudine aperiendi in iis in quibus peritia gaudent.


{EV: 1533}
[GS63 ]
CAPUT III. DE VITA OECONOMICA - SOCIALI
(De quibusdam vitae oeconomicae aspectibus). Etiam in vita oeconomica-sociali personae humanae dignitas eiusque integra vocatio, totiusque societatis bonum, honoranda atque promovenda sunt. Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis est.


{EV: 1534}
[GS63 ]
Oeconomia hodierna, non secus atque aliae vitae socialis provinciae, crescenti super naturam hominis dominatione notatur, densioribus impensioribusque relationibus atque mutua dependentia, inter cives, coetus et populos, necnon frequentiori politicae potestatis interventione. Insimul progressus in rationibus producendi atque in bonis ac servitiis commutandis, oeconomiam aptum effecerunt instrumentum, quo adauctis familiae humanae necessitatibus melius provideri possit.


{EV: 1535}
[GS63 ]
Non desunt tamen rationes inquietudinis. Homines non pauci, praesertim in regionibus oeconomice progressis, re oeconomica quasi regi videntur, ita ut fere tota eorum vita personalis ac socialis spiritu quodam oeconomistico imbuatur, tam in nationibus quae oeconomiae collectivisticae favent quam in aliis. Eo temporis momento quo vitae oeconomicae incrementum, dummodo rationabiliter humaniterque dirigatur atque coordinetur, inaequalitates sociales mitigare posset, saepe saepius in earum exasperationem, vel etiam alicubi in regressum condicionis socialis debilium et in despectum pauperum vertitur. Dum rebus omnino necessariis ingens multitudo adhuc caret, aliqui, etiam in regionibus minus progressis, opulenter vivunt vel bona dissipant. Luxus et miseria simul exsistunt. Dum pauci maxima deliberandi potestate fruuntur, multi omni paene possibilitate carent propria initiativa ac responsabilitate agendi, saepe etiam in condicionibus vitae et laboris persona humana indignis versantes.


{EV: 1536}
[GS63 ]
Similes aequilibrii oeconomici socialisque defectus inter agriculturam, industriam ac servitia, sicut etiam inter diversas regiones unius eiusdemque nationis advertuntur. Inter nationes oeconomice magis progressas aliasque nationes gravior in dies oppositio fit, quae ipsam pacem mundi in discrimen vocare potest.


{EV: 1537}
[GS63 ]
Has disparitates coaevi nostri conscientia in dies vividiore persentiunt, cum eis persuasissimum sit, ampliores technicas et oeconomicas facultates, quibus mundus hodiernus gaudet, hunc infaustum statum rerum corrigere posse atque debere. Inde autem reformationes multae in vita oeconomica-sociali atque mentis et habitudinis conversio ab omnibus requiruntur. Ad hoc Ecclesia iustitiae et aequitatis principia, tam pro vita individuali et sociali, quam pro vita internationali, a recta ratione postulata, in decursu saeculorum sub luce Evangelii exaravit atque his praesertim ultimis temporibus protulit. Sacrum Concilium haec principia secundum adiuncta huius aetatis roborare orientationesque quasdam proferre intendit, exigentias progressionis oeconomicae imprimis respiciens.


{EV: 1538}
[GS64 ]
Sectio I
DE PROGRESSIONE OECONOMICA
(De progressione oeconomica in hominis servitium). Hodie, magis quam antea, ut augmento populi consulatur et crescentibus generis humani optatis satisfiat, incrementum productionis bonorum agriculturae et industriae necnon praestationis servitiorum iure intenditur. Ideo favendum est progressui technico, spiritui innovationis, studio inceptuum creandorum atque ampliandorum, methodis productionis aptandis, ac strenuis quorumcumque productionem exercentium conatibus: omnibus nempe elementis quae huic progressioni inserviunt. Huius autem productionis finalitas fundamentalis non est merum productorum incrementum, neque lucrum vel dominatus, sed hominis servitium, hominis quidem integri, attento ordine materialium eius necessitatum atque eius vitae intellectualis, moralis, spiritualis ac religiosae exigentiarum, hominis, dicimus, cuiuscumque, et cuiuscumque hominum coetus, cuiusvis stirpis vel mundi regionis. Itaque navitas oeconomica, secundum methodos et leges proprias, intra fines ordinis moralis exercenda est ita ut Dei de homine consilium adimpleatur.


{EV: 1539}
[GS65 ]
(De progressione oeconomica sub consilio hominis). Progressio oeconomica sub hominis consilio manere debet; nec soli arbitrio paucorum hominum aut coetuum nimia potentia oeconomica pollentium, nec solius communitatis politicae, nec quarundam potentiorum nationum remittenda est. Oportet e contra ut, in quocumque gradu, homines quam plurimi atque, ubi de relationibus internationalibus agitur, omnes nationes in ea dirigenda activas partes habeant. Pariter opus est ut opera spontanea singulorum hominum liberorumque coetuum cum auctoritatum publicarum conatibus coordinentur atque apte et cohaerenter componantur.


{EV: 1540}
[GS65 ]
Incrementum nec soli cursui quasi mechanico activitatis oeconomicae singulorum nec soli potestati auctoritatis publicae relinquendum est. Quare erroris arguendae sunt, tam doctrinae quae specie falsae libertatis reformationibus necessariis obstant, quam illae quae iura fundamentalia personarum singularum et coetuum organizationi productionis collectivae postponunt.


{EV: 1541}
[GS65 ]
Meminerint ceterum cives suum esse ius et officium, etiam a potestate civili agnoscendum, ad verum propriae communitatis progressum pro sua possibilitate conferre. Praesertim in regionibus oeconomice minus progressis, ubi omnes opes urgenter adhibendae sunt, bonum commune graviter in discrimen vocant qui opes suas infructuosas retinent vel - salvo iure personali migrationis - communitatem suam subsidiis sive materialibus sive spiritualibus privant quibus illa eget.


{EV: 1542}
[GS66 ]
(De ingentibus differentiis oeconomicis-socialibus removendis). Ut exigentiis iustitiae et aequitatis satisfiat, strenue enitendum est ut, servatis iuribus personarum atque propria indole cuiusque populi, ingentes quae nunc sunt et saepe crescunt inaequalitates oeconomicae cum discriminatione individuali et sociali coniunctae, quam citius removeantur. Pariter, in pluribus regionibus, attentis peculiaribus agriculturae difficultatibus sive in gignendis sive in vendendis bonis, adiuvandi sunt ruricolae cum ad productionem augendam et vendendam, tum ad necessarias evolutiones ac innovationes inducendas, tum ad aequum redditum consequendum, ne, ut saepius accidit, in condicione civium inferioris ordinis maneant. Ipsi autem agricolae, praesertim iuvenes, sese sollerter applicent ad suam peritiam professionalem perficiendam, sine qua progressio agriculturae dari nequit.


{EV: 1543}
[GS66 ]
Iustitia et aequitas item requirunt ut mobilitas, quae in progredientibus rebus oeconomicis necessaria est, ita ordinetur, ne vita hominum singulorum eorumque familiarum incerta et praecaria fiat. Erga opifices vero, qui ex alia natione vel regione oriundi, ad promotionem oeconomicam populi vel provinciae labore suo conferunt, quaevis discriminatio quoad condiciones remunerationis vel laboris sedulo vitanda est. Insuper universi, imprimis publicae potestates, illos non simpliciter veluti mera productionis instrumenta sed ut personas habere debent, eosque adiuvare ut familiam suam apud se arcessere et decentem habitationem sibi providere possint, atque eorum insertioni in vitam socialem populi vel regionis recipientis favere. Attamen, quantum fieri potest, in propriis regionibus fontes laboris creentur.


{EV: 1544}
[GS66 ]
In rebus oeconomicis hodie mutationi obnoxiis uti in novis societatis industrialis formis in quibus e. g. automatio progreditur, curandum est ut labor sufficiens et unicuique conveniens simul ac possibilitas congruae formationis technicae et professionalis praebeatur, et in tuto collocentur victus atque dignitas humana eorum praesertim qui ob morbum vel aetatem gravioribus laborant difficultatibus.


{EV: 1545}
[GS67 ]
Sectio II
DE QUIBUSDAM PRINCIPIIS TOTAM VITAM OECONOMICAM-SOCIALEM REGENTIBUS
(De labore eiusque condicionibus atque de otio). Labor humanus, qui in bonis gignendis ac commutandis vel in servitiis oeconomicis suppeditandis exercetur, ceteris elementis vitae oeconomicae praestat, quippe quae tantum rationem instrumentorum habeant.


{EV: 1546}
[GS67 ]
Hic enim labor, sive proprio marte assumatur sive ab alio conducatur, a persona immediate procedit, quae res naturae quasi suo sigillo signat easque suae voluntati submittit. Labore suo, homo ordinarie suam suorumque vitam sustentat, cum fratribus suis coniungitur eisque inservit, germanam caritatem exercere potest atque creationi divinae perficiendae sociam operam praebere. Immo, per laborem Deo oblatum, tenemus hominem ipsi redemptionis operi Iesu Christi consociari, qui praecellentem labori detulit dignitatem, cum in Nazareth propriis manibus operaretur. Exinde oritur pro unoquoque officium fideliter laborandi atque etiam ius ad laborem; societatis vero est, iuxta adiuncta in ea vigentia, pro sua parte cives adiuvare ut sufficientis laboris occasionem invenire possint. Denique ita remunerandus est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam materialem, socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi, spectatis uniuscuiusque munere et productivitate necnon officinae condicionibus et bono communi.


{EV: 1547}
[GS67 ]
Cum navitas oeconomica plerumque consociato hominum labore fiat, iniquum et inhumanum est illam ita componere et ordinare ut quibusvis laborantibus detrimento sit. Saepius autem accidit, etiam nostris diebus, ut opus facientes quodammodo in servitutem proprii operis redigantur. Quod sic dictis legibus oeconomicis nequaquam iustificatur. Universus igitur fructuosi laboris processus necessitatibus personae eiusque vitae vivendi rationibus accommodandus est; imprimis eius vitae domesticae, praesertim quod ad matres familiae spectat, respectu semper habito et sexus et aetatis. Laborantibus praebeatur insuper facultas proprias qualitates personamque suam in ipso laboris exercitio explicandi. Huic exercitio tempus viresque suas debita cum responsabilitate applicantes, tamen ad vitam familiarem, culturalem, socialem et religiosam colendam etiam sufficienti quiete et otio omnes gaudeant. Immo opportunitatem habeant vires ac potentias libere evolvendi, quas fortasse in labore professionali parum excolere valent.


{EV: 1548}
[GS68 ]
(De participatione in inceptis et in universa rei oeconomicae dispositione, et de conflictibus in labore). In inceptis oeconomicis personae consociantur, homines scilicet liberi et sui iuris, ad imaginem Dei creati. Ideo, attentis muneribus uniuscuiusque, sive proprietariorum, sive conductorum operis, sive dirigentium, sive operariorum, atque salva necessaria directionis operis unitate, promoveatur, modis apte determinandis, omnium actuosa participatio in inceptorum curatione. Cum autem saepius non iam in ipso incepto, sed altius a superioris ordinis institutis de oeconomicis et socialibus condicionibus decernatur, e quibus sors futura laborantium eorumque liberorum pendet, etiam in his statuendis partem habeant, et quidem per seipsos vel per delegatos libere electos.


{EV: 1549}
[GS68 ]
Inter fundamentalia personae humanae iura adnumerandum est ius pro laborantibus consociationes libere condendi, quae eos vere repraesentare et ad vitam oeconomicam recto ordine disponendam conferre possint, necnon ius earum navitatem sine ultionis periculo libere participandi. Per huiusmodi ordinatam participationem, cum progrediente formatione oeconomica et sociali iunctam, in dies augebitur apud omnes proprii muneris onerisque conscientia, qua ipsi eo adducantur ut, secundum capacitates aptitudinesque sibi proprias, totius operis progressionis oeconomicae et socialis necnon universi boni communis procurandi socios se sentiant.


{EV: 1550}
[GS68 ]
Cum vero conflictus oeconomici-sociales oriuntur, ut ad pacificam eorum solutionem deveniatur enitendum est. Licet autem semper praeprimis ad sincerum inter partes colloquium sit recurrendum, operistitium tamen, et in hodiernis adiunctis, ad propria iura defendenda et ad iusta laborantium quaesita implenda, adiumentum necessarium, etsi ultimum, manere potest. Quamprimum vero viae ad negotiationem et conciliationis colloquium resumendum quaerantur.


{EV: 1551}
[GS69 ]
(De bonorum terrestrium ad universos homines destinatione). Deus terram cum omnibus quae in ea continentur in usum universorum hominum et populorum destinavit, ita ut bona creata aequa ratione ad omnes affluere debeant, iustitia duce, caritate comite. Quaecumque formae proprietatis sint, legitimis institutis populorum accommodatae, secundum diversa atque mutabilia adiuncta, ad hanc bonorum universalem destinationem semper attendendum est. Quapropter homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant. Ceterum, ius habendi partem bonorum sibi suisque familiis sufficientem omnibus competit. Ita Patres Doctoresque Ecclesiae senserunt, docentes ad pauperes sublevandos homines obligari, et quidem, non tantum ex superfluis. Qui autem in extrema necessitate degit, ius habet ut ex aliorum divitiis necessaria sibi procuret. Cum tot sint in mundo fame oppressi, Sacrum Concilium omnes sive singulos sive auctoritates urget ut, illius sententiae Patrum memores: Pasce fame morientem, quia si non pavisti occidisti, pro uniuscuiusque facultate, bona sua revera communicent et impendant, praesertim illos, sive singulos sive populos, auxiliis muniendo, quibus ipsi sese adiuvare atque evolvere possint.


{EV: 1552}
[GS69 ]
In societatibus oeconomice minus progressis non raro destinationi communi bonorum ex parte per consuetudines et traditiones communitati proprias satis fit, quibus unicuique membro bona prorsus necessaria praebentur. Vitandum tamen est ne consuetudines quaedam ut omnino immutabiles habeantur, si novis exigentiis huius temporis non iam respondeant; altera vero parte, ne contra honestas consuetudines imprudenter agatur quae, dummodo hodiernis adiunctis apte accommodentur, perutiles esse non desinunt. Similiter in nationibus oeconomice valde progressis, corpus quoddam socialium institutionum, ad cautionem et securitatem spectantium, communem bonorum destinationem pro sua parte ad actum adducere potest. Ulterius promovenda sunt servitia familiaria et socialia, praesertim quae animi cultui atque educationi consulunt. In his omnibus instituendis, invigilandum tamen est ne cives ad quamdam erga societatem inertiam inducantur neve suscepti officii onus reiiciant et servitium repudient.


{EV: 1553}
[GS70 ]
(De bonorum collocationibus et de re nummaria). Bonorum collocationes, ex sua parte, tendere debent ad occasiones laboris redditusque sufficientes tam populo hodierno quam futuro procurandos. Quicumque de his collocationibus et vitae oeconomicae ordinatione decernunt - sive singuli, sive coetus, sive auctoritates publicae -, hos fines prae oculis habere tenentur, atque gravem suam obligationem agnoscere ex una parte invigilandi, ut necessariis ad vitam decentem requisitis, sive singulorum sive totius communitatis, provideatur, ex altera parte futura praevidendi et iustum aequilibrium constituendi inter necessitates hodiernae consumptionis, sive individualis sive collectivae, et exigentias collocandi bona pro generatione ventura. Semper etiam prae oculis habeantur urgentes nationum vel regionum oeconomice minus progressarum necessitates. In re autem monetaria caveatur ne propriae nationis necnon aliarum nationum bono offendatur. Provideatur insuper ne oeconomice debiles ex valoris pecuniae immutatione iniuste detrimentum patiantur.


{EV: 1554}
[GS71 ]
(De accessione ad proprietatem et dominium privatum bonorum; et de latifundiis). Cum proprietas ac aliae in bona exteriora dominii privati formae ad expressionem personae conferant, cum insuper occasionem ei praebeant suum munus in societate et oeconomia exercendi, valde interest ut, sive singolorum sive communitatum, ad quoddam bonorum exteriorum dominium accessio foveatur.


{EV: 1555}
[GS71 ]
Proprietas privata aut dominium quoddam in bona exteriora spatium plane necessarium ad personalem et familiarem autonomiam unicuique conferunt, et velut libertatis humanae extensio considerari debent. Demum, quia ad munus onusque exercendum stimulos addunt, condicionem quamdam libertatum civilium constituunt.


{EV: 1556}
[GS71 ]
Formae talis dominii vel proprietatis sunt hodie diversae et in dies adhuc magis diversificantur. Omnes autem, non obstantibus fundis socialibus, iuribus et ministeriis a societate procuratis, causa non parvipendenda securitatis manent. Quod non tantum de proprietatibus materialibus dicendum est, sed etiam de immaterialibus bonis, uti sunt capacitates professionales.


{EV: 1557}
[GS71 ]
Ius autem privati dominii illi iuri non obstant quod variis formis proprietatum publicarum inest. Translatio quidem bonorum in publicam proprietatem non nisi a competenti auctoritate, iuxta boni communis exigentias et intra eius limites, aequa compensatione oblata, fieri potest. Praeterea, ad publicam auctoritatem pertinet praecavere ne quis privata proprietate contra bonum commune abutatur.


{EV: 1558}
[GS71 ]
Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae in communis destinationis bonorum lege fundatur. Qua sociali indole neglecta, proprietas multoties occasio cupiditatum et gravium perturbationum fieri accidit, ita ut ad ipsum ius in discrimen vocandum impugnatoribus praetextus detur.


{EV: 1559}
[GS71 ]
In pluribus regionibus oeconomice minus progressis, magni vel etiam latissimi rustici fundi existunt, mediocriter exculti vel lucri causa sine ulla cultura manentes, dum maior pars populi vel terris caret vel minimis tantum agris gaudet, atque, ex altera parte, incrementum fructificationis agrorum evidenter urgens apparet. Non raro ii qui a dominis ad laborem conducuntur, vel qui partem illorum titulo locationis colunt, nonnisi stipendium vel proventum homine indignum recipiunt, decenti habitatione privantur, necnon a mediatoribus exspoliantur. Omni securitate carentes, sub tali personali famulatu vivunt, ut fere omnis facultas sponte et cum responsabilitate agendi eis tollatur, omnisque promotio in cultu humano et omnis pars in vita sociali et politica illis prohibeantur. Pro variis igitur casibus reformationes necessariae sunt: ut crescant reditus, emendentur condiciones laboris, augeatur securitas in conductione, deturque incitamentum ad sponte operandum; immo ut distribuantur fundi non satis exculti iis qui easdem terras fructuosas reddere valeant. Quo in casu suppeditanda sunt res et media necessaria, praesertim educationis subsidia et iustae ordinationis cooperativae facultates. Quoties autem proprietatis ademptionem bonum commune exegerit, compensatio ex aequitate, omnibus adiunctis perpensis, aestimanda est.


{EV: 1560}
[GS72 ]
(De navitate oeconomica-sociali et de Regno Christi). Christiani qui activas partes in hodierna progressione oeconomica-sociali agunt et iustitiam caritatemque propugnant, persuasum sibi habeant se multum ad humanitatis prosperitatem et mundi pacem conferre posse. In his activitatibus sive singuli sive consociati exemplo fulgeant. Acquisitis quidem peritia experientiaque omnino necessariis, inter terrestres navitates rectum ordinem servent, in fidelitate erga Christum Eiusque Evangelium, ita ut integra eorum vita, tam individualis quam socialis, spiritu Beatitudinum, notabiliter paupertatis, imbuatur.


{EV: 1561}
[GS72 ]
Quicumque Christo obediens, primum quaerit Regnum Dei, inde validiorem ac puriorem amorem suscipit, ad omnes fratres suos adiuvandos et ad opus iustitiae, inspirante caritate, perficiendum.


{EV: 1562}
[GS73 ]
CAPUT IV. DE VITA COMMUNITATIS POLITICAE
(De hodierna vita publica). Nostris temporibus profundae advertuntur transformationes etiam in compage et institutionibus populorum, quae ipsorum evolutionem culturalem, oeconomicam ac socialem consequuntur; quae transformationes magnum influxum in communitatis politicae vitam exercent, praesertim quod attinet ad omnium iura et officia in libertatis civilis exercitio ac in bono communi attingendo et ad civium relationes inter se et cum publica auctoritate ordinandas.


{EV: 1563}
[GS73 ]
Ex vividiore humanae dignitatis conscientia exoritur, in variis mundi regionibus, studium ordinem politicum-iuridicum instaurandi, in quo personae iura in vita publica melius protegantur, ut sunt iura libere sese coadunandi, consociandi, proprias opiniones exprimendi ac religionem privatim publiceque profitendi. Tutamen enim personae iurium condicio necessaria est ut cives, sive singuli sive consociati, in rei publicae vita et moderamine actuose participare possint.


{EV: 1564}
[GS73 ]
Una cum progressu culturali, oeconomico ac sociali apud plures roboratur desiderium assumendi maiorem partem in communitatis politicae vita ordinanda. In multorum conscientia studium augetur ut iura minorum alicuius nationis partium serventur, earum officiis erga communitatem politicam non neglectis; insuper reverentia in dies increscit erga homines aliam opinionem vel aliam religionem profitentes; simul latior instituitur cooperatio, ut omnes cives, et non tantum quidam privilegiis ornati, iuribus personalibus reapse frui possint.


{EV: 1565}
[GS73 ]
Reprobantur autem quaecumque formae politicae, in aliquibus regionibus vigentes, quae libertatem civilem vel religiosam praepediunt, victimas cupiditatum et criminum politicorum multiplicant ac exercitium auctoritatis a bono communi ad commodum cuiusdam factionis vel ipsorum moderatorum detorquent.


{EV: 1566}
[GS73 ]
Ad vitam politicam vere humanam instaurandam nihil melius est quam interiorem iustitiae et benevolentiae ac servitii boni communis sensum fovere atque persuasiones fundamentales circa veram indolem communitatis politicae necnon circa finem, rectum exercitium et limites publicae auctoritatis corroborare.


{EV: 1567}
[GS74 ]
(De communitatis politicae natura et fine). Homines, familiae et varii coetus, qui communitatem civilem constituunt, propriae insufficientiae ad vitam plene humanam instituendam conscii sunt et necessitatem amplioris communitatis percipiunt, in qua omnes, ad commune bonum semper melius procurandum, cotidie proprias vires conferant. Quapropter communitatem politicam secundum varias formas constituunt. Communitas ergo politica propter illud commune bonum exsistit, in quo suam plenam iustificationem et sensum obtinet, et ex quo ius suum primigenum et proprium depromit. Bonum vero commune summam complectitur earum vitae socialis condicionum, quibus homines, familiae et consociationes, suam ipsorum perfectionem plenius atque expeditius consequi possint.


{EV: 1568}
[GS74 ]
Multi autem et diversi sunt homines, qui in communitatem politicam conveniunt et legitime in diversa consilia declinare possunt. Ne igitur, unoquoque in suam sententiam abeunte, communitas politica distrahatur, auctoritas requiritur, quae omnium civium vires in bonum commune dirigat, non mechanice nec despotice, sed imprimis ut vis moralis, quae libertate et suscepti officii onerisque conscientia nititur.


{EV: 1569}
[GS74 ]
Patet ergo communitatem politicam et auctoritatem publicam in natura humana fundari ideoque ad ordinem a Deo praefinitum pertinere; etsi regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur.


{EV: 1570}
[GS74 ]
Sequitur item auctoritatis politicae exercitium sive in communitate ut tali, sive in institutis rem publicam repraesentantibus, semper intra fines ordinis moralis ad effectum deducendum esse, ad commune bonum - et quidem dynamice conceptum - procurandum, secundum ordinem iuridicum legitime statutum vel statuendum. Tunc cives ad oboedientiam praestandam ex conscientia obligantur. Exinde vero patet responsabilitas, dignitas et momentum eorum, qui praesunt.


{EV: 1571}
[GS74 ]
Ubi autem a publica auctoritate, suam competentiam excedente, cives premuntur, ipsi, quae a bono communi obiective postulantur, ne recusent; fas vero sit eis contra abusum huius auctoritatis sua conciviumque suorum iura defendere, illis servatis limitibus, quos lex naturalis et evangelica delineat.


{EV: 1572}
[GS74 ]
Modi vero concreti, quibus communitas politica propriam compagem et publicae auctoritatis temperationem ordinat, varii esse possunt secundum diversam populorum indolem et historiae progressum; semper autem ad hominem excultum, pacificum et erga omnes beneficum efformandum inservire debent, ad totius familiae humanae emolumentum.


{EV: 1573}
[GS75 ]
(De omnium in vita publica cooperatione). Cum humana natura plene congruit ut structurae politicae-iuridicae inveniantur, quae omnibus civibus semper melius ac sine ulla discriminatione possibilitatem effectivam praebeant libere et actuose participandi tum in fundamentis iuridicis communitatis politicae statuendis, tum in rei publicae moderamine et variorum institutorum campis et finibus determinandis, tum in moderatorum electione. Memores ergo omnes cives sint iuris simul et officii suo libero suffragio utendi ad bonum commune promovendum. Ecclesia laude et consideratione dignum opus illorum habet, qui in hominum servitium rei publicae bono se devovent et huius officii onera suscipiunt.


{EV: 1574}
[GS75 ]
Ut civium cooperatio, cum officii conscientia coniuncta, in cotidiana publicae rei vita effectum suum felicem attingat, requiritur positivus ordo iuris, in quo conveniens divisio munerum et institutorum auctoritatis publicae atque simul efficax tuitio iurium, neminique obnoxia, instaurentur. Omnium personarum, familiarum ac coetuum iura eorumque exercitium agnoscantur, serventur et promoveantur, simul cum officiis, quibus cuncti cives obstringuntur. Inter quae officium meminisse oportet rei publicae materialia et personalia servitia praestandi, quae ad bonum commune requiruntur. Caveant moderatores ne coetus familiares, sociales aut culturales, corpora aut instituta intermedia, impediant, neve ea sua legitima et efficaci actione privent, quam potius libenter et ordinatim promovere satagant. Cives vero, sive singuli sive consociati, caveant ne nimiam potestatem publicae auctoritati tribuant, neve nimia commoda et utilitates ab ipsa inopportune postulent, ita ut personarum, familiarum necnon coetuum socialium officii onus imminuant.


{EV: 1575}
[GS75 ]
Ab implicatioribus nostrae aetatis adiunctis publica auctoritas saepius in res sociales et oeconomicas atque culturales se interponere cogitur ad aptiores inducendas condiciones, quibus cives ac coetus ad integrum humanum bonum libere prosequendum efficacius iuventur. Secundum autem diversas regiones et populorum evolutionem diverso modo intellegi possunt relationes inter socializationem et persxnae autonomiam ac progressum. Sed ubi exercitium iurium propter bonum commune ad tempus restringitur, libertas, circumstantiis mutatis, quam primum restituatur. At inhumanum est quod auctoritas politica incidat in formas totalitarias vel in formas dictatorias quae iura personae vel socialium coetuum laedant.


{EV: 1576}
[GS75 ]
Cives pietatem erga patriam magnanimiter et fideliter excolant, sine tamen mentis angustia, ita scilicet ut ad bonum totius familiae humanae, quae variis nexibus inter stirpes, gentes ac nationes coniungitur, semper simul animum intendant.


{EV: 1577}
[GS75 ]
Christifideles omnes in communitate politica specialem et propriam vocationem sentiant, qua exemplo praefulgere debent quatenus officii conscientia sunt adstricti et communi bono excolendo inserviunt, ita ut factis quoque commonstrent quomodo auctoritas cum libertate, inceptio personalis cum totius corporis socialis coniunctione ac necessitudine, unitas opportuna cum proficua diversitate componantur. Circa rem temporalem ordinandam legitimas, at inter se discrepantes, opiniones agnoscant, civesque, etiam consociatos, qui eas honeste defendunt, revereantur. Partes autem politicae ea promovere debent, quae earum iudicio ad bonum commune requiruntur; numquam vero propriam utilitatem communi bono praeponere licet.


{EV: 1578}
[GS75 ]
Educatio vero civilis et politica, hodie tum populo tum praesertim iuvenibus maxime necessaria, sedulo curanda est, ut omnes cives in communitatis politicae vita partes suas agere valeant. Qui idonei sunt aut fieri possunt ad artem politicam, difficilem simul et nobilissimam, sese praeparent et eam, proprii commodi et venalis beneficii immemores, exercere satagant. Contra iniuriam et oppressionem, unius hominis vel partis politicae arbitrarium dominatum et intolerantiam, integritate morum ac prudentia agant; sinceritate autem et aequitate, immo caritate et fortitudine politica, bono omnium se devoveant.


{EV: 1579}
[GS76 ]
(Communitas politica et Ecclesia). Magni momenti est, praesertim ubi societas pluralistica viget, ut rectus respectus relationis inter communitatem politicam et Ecclesiam habeatur, utque inter ea, quae christifideles, sive singuli sive consociati, suo nomine tamquam cives, christiana conscientia ducti, et ea, quae nomine Ecclesiae una cum pastoribus suis agunt, clare distinguatur.


{EV: 1580}
[GS76 ]
Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, neque ad ullum systema politicum alligatur, simul signum est et tutamentum transcendentiae humanae personae.


{EV: 1581}
[GS76 ]
Communitas politica et Ecclesia in proprio campo ab invicem sunt independentes et autonomae. Ambae autem, licet diverso titulo, eorumdem hominum vocationi personali et sociali inserviunt. Quod servitium eo efficacius in omnium bonum exercebunt, quo ambae melius sanam cooperationem inter se colunt, attentis quoque locorum temporumque adiunctis. Homo enim ad solum ordinem temporalem non coarctatur, sed in historia humana vivens aeternam suam vocationem integre servat. Ecclesia vero, in Redemptoris amore fundata, ad hoc confert ut intra nationis terminos et inter nationes iustitia et caritas latius vigeant. Evangelicam veritatem praedicando atque omnes navitatis humanae provincias, per suam doctrinam et testimonium a christifidelibus exhibitum, illuminando, etiam politicam civium libertatem et responsabilitatem reveretur atque promovet.


{EV: 1582}
[GS76 ]
Apostoli ipsorumque successores et horum cooperatores, cum mittantur ut hominibus Christum mundi Salvatorem annuntient, in suo apostolatu exercendo Dei potentia innituntur, qui persaepe in testium infirmitate virtutem Evangelii manifestat. Quicumque enim Dei verbi ministerio se devovent, utantur oportet viis et subsidiis Evangelio propriis, quae in pluribus a terrenae civitatis subsidiis differunt.


{EV: 1583}
[GS76 ]
Res quidem terrenae et ea, quae in hominum condicione hunc mundum exsuperant, arcte inter se iunguntur, et ipsa Ecclesia rebus temporalibus utitur quantum propria eius missio id postulat. Spem vero suam in privilegiis ab auctoritate civili oblatis non reponit; immo quorundam iurium legitime acquisitorum exercitio renuntiabit, ubi constiterit eorum usu sinceritatem sui testimonii vocari in dubium aut novas vitae condiciones aliam exigere ordinationem. Semper autem et ubique ei fas sit cum vera libertate fidem praedicare, socialem suam doctrinam docere, munus suum inter homines expedite exercere necnon iudicium morale ferre, etiam de rebus quae ordinem politicum respiciunt, quando personae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant, omnia et sola subsidia adhibendo, quae Evangelio et omnium bono secundum temporum et condicionum diversitatem congruant.


{EV: 1584}
[GS76 ]
Fideliter Evangelio adhaerens et suam missionem m mundo exercens, Ecclesia, cuius est, quidquid verum, bonum et pulchrum in communitate humana invenitur, fovere ac elevare, pacem inter homines ad Dei gloriam roborat.


{EV: 1585}
[GS77 ]
CAPUT V. DE PACE FOVENDA ET DE COMMUNITATE GENTIUM PROMOVENDA
(Introductio). Hisce nostris annis, quibus aerumnae et angustiae ex grassante vel impendente bello profluentes adhuc gravissimae inter homines perdurant, universa familia humana ad horam summi discriminis in suae maturitatis processu pervenit. In unum paulatim congregata atque ubivis suae unitatis melius iam conscia, opus quod ei incumbit, mundum scilicet pro omnibus hominibus ubique terrarum vere humaniorem aedificandi, peragere nequit nisi cuncti ad veritatem pacis renovato animo convertantur. Hinc fit ut evangelicum nuntium, cum altioribus generis humani studiis atque optatis congruens, nostris temporibus nova claritate elucescat dum pacis artifices beatos proclamat, «quoniam filii Dei vocabuntur» (Mt. 5, 9).


{EV: 1586}
[GS77 ]
Ideo Concilium veram et nobilissimam pacis rationem illustrans, belli immanitate damnata, christianos ferventer evocare intendit ut, auxiliante Christo auctore pacis, cum omnibus hominibus ad pacem in iustitia et amore inter eos firmandam et ad instrumenta pacis apparanda cooperentur.


{EV: 1587}
[GS78 ]
(De natura pacis). Pax non est mera absentia belli, neque ad solum adversarum virium aequilibrium stabiliendum reducitur neque ex imperioso dominatu oritur, sed recte proprieque dicitur «opus iustitiae» (Is. 32, 7). Fructus exsistit ordinis humanae societati a divino suo Fundatore insiti et ab hominibus perfectiorem semper iustitiam sitientibus in actum deducendi. Cum enim generis humani bonum commune primaria quidem sua ratione lege aeterna regatur, sed, quoad id quod concrete exigit, progrediente tempore incessantibus mutationibus subiciatur, numquam pax pro semper acquisita est, sed perpetuo aedificanda. Cum insuper labilis sit humana voluntas necnon peccato sauciata, procuratio pacis constantem uniuscuiusque exposcit passionum dominationem et legitimae auctoritatis invigilantiam.


{EV: 1588}
[GS78 ]
Hoc tamen non sufficit. Pax haec in terris obtineri non potest nisi bonum personarum in tuto collocetur et homines cum fiducia divitias sui animi atque ingenii inter se sponte communicent. Firma voluntas alios homines et populos eorumque dignitatem reverendi studiosumque fraternitatis exercitium ad pacem construendam omnino necessaria sunt. Ita pax fructus etiam amoris exsistit, qui ultra ea progreditur quae iustitia praestare valet.


{EV: 1589}
[GS78 ]
Pax autem terrena, quae ex dilectione proximi oritur, figura et effectus est pacis Christi, a Deo Patre promanantis. Ipse enim Filius incarnatus, princeps pacis, per crucem suam omnes homines Deo reconciliavit ac, restituens omnium unitatem in uno Populo et uno Corpore, in propria sua carne occidit odium et, resurrectione exaltatus, Spiritum caritatis in corda hominum diffudit.


{EV: 1590}
[GS78 ]
Quapropter omnes christiani enixe evocantur ut, «veritatem facientes in caritate» (Eph. 4, 15), cum hominibus vere pacificis sese uniant ad pacem implorandam et instaurandam.


{EV: 1591}
[GS78 ]
Eodem spiritu moti, non possumus non laudare eos, qui in iuribus vindicandis actioni violentae renuntiantes, ad media defensionis recurrunt quae ceteroquin etiam debilioribus praesto sunt, dummodo hoc sine laesione iurium et obligationum aliorum vel communitatis fieri possit.


{EV: 1592}
[GS78 ]
Quatenus homines peccatores sunt, eis imminet periculum belli, et usque ad adventum Christi imminebit; quatenus autem, caritate coniuncti, peccatum superant, superantur et violentiae, donec impleatur verbum: «Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium» (Is. 2, 4).


{EV: 1593}
[GS79 ]
Sectio I
DE BELLO VITANDO
(De bellorum immanitate refrenande). Quamvis recentia bella nostro mundo gravissima damna tum materialia tum moralia intulerint, adhuc cotidie in aliqua terrarum parte bellum suas vastationes persequitur. Immo, dum arma scientifica cuiuslibet generis in bello adhibentur, saeva eius indoles proeliantes ad barbariem adducere minatur quae illam anteactorum temporum longe superet. Porro condicionis hodiernae complexitas ac relationum inter nationes intricatio permittunt ut novis methodis, iisque insidiosis et subversivis, bella larvata protrahantur. In pluribus adiunctis usus methodorum terrorismi tamquam nova ratio bellandi habetur.


{EV: 1594}
[GS79 ]
Deiectum istum humanitatis statum prae oculis habens, Concilium ante omnia in memoriam revocare intendit permanentem vim iuris naturalis gentium eiusque principiorum universalium. Ipsa generis humani conscientia haec principia firmiter magis magisque proclamat. Actiones ergo quae iisdem deliberate adversantur necnon iussa quibus tales actiones praescribuntur scelesta sunt, nec caeca oboedientia illos qui iis parent excusare valet. Inter has actiones illae ante omnia recensendae sunt quibus, ratione quadam et methodo, universa gens, natio aut minoritas ethnica exterminantur: quae tamquam crimina horrenda vehementer condemnandae sunt. Maxime vero probandus est animus illorum qui talia praecipientibus aperte resistere non timescunt.


{EV: 1595}
[GS79 ]
Exstant de rebus bellicis variae conventiones internationales quibus sat multae nationes subscripserunt, ut minus inhumanae efficiantur actiones militares earumque sequelae: huiusmodi sunt conventiones quae pertinent ad militum vulneratorum aut captivorum sortem, variaeque huius generis stipulationes. Quae pactiones servandae sunt; immo tenentur omnes, praesertim auctoritates publicae et de his rebus periti, quantum possunt conari ut illae perficiantur sicque melius et efficacius ad bellorum immanitatem refrenandam conducant. Insuper aequum videtur ut leges humaniter provideant pro casu illorum qui ex motivo conscientiae arma adhibere recusant, dum tamen aliam formam communitati hominum serviendi acceptant.


{EV: 1596}
[GS79 ]
Utique bellum non est e rebus humanis eradicatum. Quamdiu autem periculum belli aderit, auctoritasque internationalis competens congruisque viribus munita defuerit, tamdiu, exhaustis quidem omnibus pacificae tractationis subsidiis, ius legitimae defensionis guberniis denegari non poterit. Civitatum rectoribus aliisque qui rei publicae responsabilitatem participant, incumbit igitur officium ut populorum sibi commissorum salutem tueantur, res tam graves graviter gerentes. At aliud est res militares gerere ut populi iuste defendantur, aliud alias nationes subiugare velle. Nec potentia bellica omnem eiusdem militarem vel politicum usum legitimum facit. Nec bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas licita fiunt.


{EV: 1597}
[GS79 ]
Qui vero, patriae servitio addicti, in exercitu versantur, et ipsi tamquam securitatis libertatisque populorum ministros sese habeant, et, dum hoc munere recte funguntur, vere ad pacem stabiliendam conferunt.


{EV: 1598}
[GS80 ]
(De bello totali). Horror pravitasque belli scientificorum armorum incremento in immensum augentur. Bellicae enim actiones, his armis adhibitis, ingentes indiscriminatasque inferre possunt destructiones quae proinde limites legitimae defensionis longe excedunt. Immo, si haec media, qualia iam in magnarum nationum armamentariis inveniuntur, penitus adhiberentur, ex eo internecio fere plena et omnino reciproca uniuscuiusque partis a parte adversa haberetur praetermissis multis vastationibus in mundo oboriundis et exitialibus effectibus ex usu huiusmodi armorum consequentibus.


{EV: 1599}
[GS80 ]
Quae omnia nos cogunt ut de bello examen mente omnino nova instituamus. Sciant huius aetatis homines se de suis bellicis actionibus gravem rationem esse reddituros. Ab eorum enim hodiernis consiliis temporum futurorum decursus multum pendebit.


{EV: 1600}
[GS80 ]
His attentis, haec Sacrosancta Synodus, suas faciens condemnationes belli totalis iam a recentibus Summis Pontificibus enuntiatas, declarat:


{EV: 1601}
[GS80 ]
Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel amplarum regionum cum earum incolis destructionem indiscriminatim tendit, est crimen contra Deum et ipsum hominem, quod firmiter et incunctanter damnandum est.


{EV: 1602}
[GS80 ]
Singulare belli hodierni periculum in hoc consistit quod illis qui recentiora arma scientifica possident quasi occasionem praebet talia scelera perpetrandi et, connexione quadam inexorabili, hominum voluntates ad atrocissima consilia impellere potest. Ne vero hoc in futurum unquam eveniat, Episcopi totius orbis terrarum in unum congregati, omnes, nationum moderatores praesertim, necnon eos qui rei militari praesunt, obsecrant, ut tantam responsabilitatem coram Deo et coram universa humanitate incessanter perpendant.


{EV: 1603}
[GS81 ]
(De cursu ad arma apparanda). Arma quidem scientifica non ad hoc unice accumulantur ut tempore belli adhibeantur. Cum enim firmitas uniuscuiusque partis defensionis a capacitate fulminea adversarium repercutiendi dependere aestimetur, haec armorum accumulatio, quae quotannis ingravescit, inconsueto quidem modo ad deterrendos adversarios forte insurgentes inservit. Quod a multis habetur tamquam omnium mediorum efficacissimum quibus nunc pax quaedam inter nationes in tuto poni possit.


{EV: 1604}
[GS81 ]
Quidquid sit de illo dissuasionis modo, persuasum habeant homines cursum ad arma apparanda, ad quem sat multae nationes confugiunt, non securam esse viam ad pacem firmiter servandam, neque sic dictum aequilibrium ex illo manans certam ac veram esse pacem. Belli exinde causae quin eliminentur, potius paulatim aggravari minantur. Dum in arma semper nova apparanda perabundantes divitiae erogantur, tot miseriis hodiernis mundi universi remedium sufficiens praeberi non potest. Potius quam dissensiones inter nationes vere ac funditus sanentur, iisdem aliae mundi partes inficiuntur. Novae viae, ex reformato animo initium sumentes, eligendae erunt ut hoc scandalum removeatur et, mundo ab anxietate qua opprimitur liberato, vera pax restitui possit.


{EV: 1605}
[GS81 ]
Quapropter denuo declarandum est: cursum ad arma apparanda gravissimam plagam humanitatis esse, ac pauperes intolerabiliter laedere. Valde autem timendum est ne, si perduret, aliquando omnes exitiales clades pariat, quarum media iam praeparat.


{EV: 1606}
[GS81 ]
Calamitatibus commonefacti quas humanum genus possibiles effecit, moram, nobis desuper concessam, qua gaudemus, adhibeamus ut propriae responsabilitatis magis conscii, vias inveniamus quibus controversias nostras modo homine digniore componere possimus. Providentia divina a nobis instanter requirit ut nosmetipsos ab antiqua belli servitute liberemus. Quod si huiusmodi conamen facere renuerimus, quo ducamur in hac via mala quam ingressi sumus, nescimus.


{EV: 1607}
[GS82 ]
(De bello omnino interdicendo et actione internationali ad bellum vitandum). Patet ergo nobis enitendum esse ut viribus omnibus tempora praeparemus quibus, consentientibus nationibus, bellum quodlibet omnino interdici possit. Quod sane requirit ut quaedam publica auctoritas universalis, ab omnibus agnita, instituatur, quae efficaci potestate polleat ut pro omnibus tum securitas, tum iustitiae observantia, tum iurium reverentia in tuto ponantur. Antequam vero haec optanda auctoritas institui possit, opus est ut hodierna suprema gremia internationalia studiis mediorum ad securitatem communem procurandam aptiorum acriter se dedicent. Cum pax e mutua gentium fiducia nasci oporteat potius quam armorum terrore nationibus imponi, omnibus adlaborandum est ut cursus ad arma apparanda finem tandem habeat; ut diminutio armorum re incipiat, non unilateraliter quidem sed pari passu ex condicto progrediatur, veris efficacibusque cautionibus munita.


{EV: 1608}
[GS82 ]
Interea non parvipendenda sunt conamina quae iam facta sunt et adhuc fiunt ut periculum belli amoveatur. Potius adiuvanda est bona voluntas permultorum qui, ingentibus suorum supremorum munerum curis onerati, gravissimo autem quo obstringuntur officio moti, bellum quod abhorrent eliminare satagunt, etiamsi a complexitate rerum quales sunt, praescindere non possunt. Deum autem enixe rogare oportet ut illis vim det perseveranter aggrediendi ac fortiter perficiendi hoc summi amoris hominum opus quo pax viriliter aedificatur. Quod hodie certissime ab eis exigit ut mentem et spiritum ultra fines propriae nationis extendant, egoismum nationalem atque ambitionem aliis nationibus dominandi deponant, profundamque reverentiam erga totam humanitatem nutriant, quae iam ad maiorem sui unitatem tam laboriose properat.


{EV: 1609}
[GS82 ]
Circa pacis et armorum depositionis problemata perscrutationes iam strenue et indesinenter protractae, internationalesque congressus, qui hac de re egerunt, tamquam primi passus ad solvendas tantopere graves quaestiones consideranda sunt atque urgentiori modo ad obtinendos effectus practicos in futurum promovenda. Nihilominus caveant homines ne solummodo conatibus quorumdam se committant, quin de propriis mentibus curent. Nam populorum moderatores, qui boni communis propriae gentis sponsores sunt et simul boni universi orbis promotores, ex multitudinum opinionibus et animi sensibus quam maxime pendent. Nihil eis prodest ut paci aedificandae instent, quamdiu hostilitatis, contemptus et diffidentiae sensus, racialia odia necnon obstinatae ideologiae, homines dividunt atque inter se opponunt. Hinc maxima necessitas urget renovatae mentium educationis novaeque in publica opinione inspirationis. Qui operi educationis se devovent, praesertim iuvenum, aut opinionem publicam efformant, tamquam gravissimum officium reputent curam mentes omnium ad novos pacificos sensus instituendi. Nos omnes quidem commutare corda nostra oportet, universum orbem et illa munera prospicientes quae nos, una simul, agere possumus ut genus nostrum ad meliora proficiat.


{EV: 1610}
[GS82 ]
Nec falsa spes nos decipiat. Nisi enim, dimissis inimicitiis et odiis, firma honestaque pacta de pace universali in futuro concludantur, humanitas quae iam in gravi discrimine versatur, quamvis scientia mirabili praedita, forsan funeste ad illam horam adducetur in qua non aliam pacem quam horrendam mortis pacem experiatur. Attamen, dum haec profert, Ecclesia Christi, in media anxietate huius temporis constituta, firmissime sperare non cessat. Aetati nostrae iterum iterumque, opportune importune, nuntium apostolicum proponere intendit: «ecce nunc tempus acceptabile» ut mutentur corda, «ecce nunc dies salutis».


{EV: 1611}
[GS83 ]
Sectio II
DE COMMUNITATE INTERNATIONALI AEDIFICANDA
(De causis discordiarum earumque remediis). Ad pacem aedificandam ante omnia requiritur ut eradicentur causae discordiarum inter homines, quibus bella aluntur, praesertim iniustitiae. Non paucae earum ex nimiis inaequalitatibus oeconomicis proveniunt, necnon ex necessariis remediis retardatis. Aliae vero ex spiritu dominationis et personarum contemptu oriuntur et, si in causas profundiores inquirimus, ex humana invidia, diffidentia, superbia aliisque egoisticis passionibus. Cum tot ordinis defectus homo ferre non possit, ex iis consequitur ut, etiam bello non saeviente, mundus indesinenter contentionibus inter homines et violentiis inficiatur. Cum insuper eadem mala in relationibus inter ipsas nationes inveniantur, necessarium omnino est ut, ad illa vincenda vel praevenienda, et ad effrenatas violentias coercendas, melius et firmius cooperentur et coordinentur institutiones internationales necnon indefesse stimuletur creatio organismorum qui pacem promoveant.


{EV: 1612}
[GS84 ]
(De communitate gentium et de institutionibus internationalibus). Ut, crescentibus hoc tempore arctis mutuae necessitudinis nexibus inter omnes cives et omnes populos orbis terrarum, bonum commune universale apte quaeratur et efficacius obtineatur, iam necesse est communitatem gentium sibi constituere ordinem qui cum hodiernis muneribus congruat, praesertim relate ad illas numerosas regiones quae intolerabilem egestatem adhuc patiuntur.


{EV: 1613}
[GS84 ]
Ad hos fines assequendos, institutiones communitatis internationalis variis hominum necessitatibus pro sua parte providere debent, tam in vitae socialis campis ad quos pertinent victus, sanitas, educatio, labor, quam in nonnullis condicionibus particularibus quae alicubi oriri possunt, ut sunt necessitas generali nationum progredientium incremento fovendi, aerumnis profugorum per universum mundum dispersorum occurrendi, vel etiam migrantes eorumque familias adiuvandi.


{EV: 1614}
[GS84 ]
Institutiones internationales, universales vel regionales, quae iam exsistunt certe de genere humano bene merentur. Eaedem tamquam primi conatus apparent fundamenta internationalia totius communitatis humanae ponendi ut gravissimae nostrorum temporum quaestiones solvantur, et quidem ad progressum ubique terrarum promovendum et ad bella in quacumque forma praecavenda. In omnibus istis campis gaudet Ecclesia de spiritu verae fraternitatis inter christianos et non christianos florentis qui enititur ut conamina semper intensiora fiant ad ingentem miseriam sublevandam.


{EV: 1615}
[GS85 ]
(De cooperatione internationali in campo oeconomico). Hodierna generis humani coniunctio etiam instaurationem maioris cooperationis internationalis in campo oeconomico expostulat. Etenim, etsi omnes fere populi sui iuris facti sunt, longe tamen abest ut a nimiis inaequalitatibus et ab omni indebitae dependentiae forma iam liberi sint omneque gravium difficultatum internarum periculum effugiant.


{EV: 1616}
[GS85 ]
Incrementum alicuius nationis ex adiumentis humanis et pecuniariis pendet. Cives uniuscuiusque nationis per educationem et formationem professionalem ad varia munera vitae oeconomicae et socialis obeunda praeparandi sunt. Ad hoc autem requiritur auxilium peritorum alienigenarum qui, dum opem ferunt, non ut dominatores se gerant sed ut adiutores et cooperatores. Auxilium materiale nationibus progredientibus non procurabitur, nisi consuetudines hodierni commercii in mundo profunde mutentur. Alia insuper auxilia a nationibus progressis praestanda sunt sub forma sive donorum sive mutuorum sive pecuniarum collocationum; quae praestentur cum generositate et sine cupiditate ex una parte, accipiantur cum omni honestate ex altera.


{EV: 1617}
[GS85 ]
Ad verum ordinem oeconomicum universalem instaurandum abolenda sunt nimia lucrorum studia, ambitiones nationales, appetitus dominationis politicae, calculi ordinis militaristici necnon machinationes ad ideologias propagandas et imponendas. Plura oeconomica et socialia systemata proponuntur; optandum est ut in his periti communia fundamenta sani commercii mundialis inveniant; quod facilius continget si singuli propria praeiudicia abnuant et ad dialogum sincere gerendum promptos se praebeant.


{EV: 1618}
[GS86 ]
(De quibusdam opportunis normis). Pro hac cooperatione sequentes normae opportunae videntur: a) Gentes progredientes valde cordi habeant ut tamquam finem progressus expresse et firmiter plenam perfectionem humanam suorum civium appetant. Meminerint ex labore ante omnia et ingenio ipsarum gentium oriri et crescere progressum quippe qui non solis opibus alienis, sed propriis plene explicandis necnon ingenio et traditione propria colendis imprimis inniti debeat.


{EV: 1619}
[GS86 ]
Qua in re illi excellant oportet, qui maiorem influxum in alios exercent.


{EV: 1620}
[GS86 ]
b) Gentium autem progressarum officium gravissimum est progredientes populos ad supradicta munera implenda adiuvandi. Quapropter mentales et materiales accommodationes, quae ad hanc universalem cooperationem stabiliendam requiruntur, apud seipsas perficiant.


{EV: 1621}
[GS86 ]
Ita in negotiatione cum debilioribus et pauperioribus nationibus bonum illarum sedulo respiciant; nam hae proventibus quos ex venditione rerum a se productarum accipiunt, ad propriam suam sustentationem indigent.


{EV: 1622}
[GS86 ]
c) Communitatis vero internationalis est incrementum componere et stimulare, ita tamen ut de opibus ad hoc ordinatis quam efficacissime et plena cum aequitate disponatur. Ad hanc quoque communitatem pertinet, principio subsidiarietatis utique servato, rationes oeconomicas in toto mundo ordinare ut ad normam iustitiae explicentur.


{EV: 1623}
[GS86 ]
Condantur instituta apta ad promovenda et ordinanda negotia internationalia, praesertim cum nationibus minus progressis et ad compensandos defectus qui ex nimia inaequalitate potentiae inter nationes manant. Huiusmodi ordinatio, cum adiumentis technicis, culturalibus et nummariis coniuncta, nationibus ad progressum intendentibus subsidia necessaria praestare debet ut incrementa oeconomiae suae convenienter consequi valeant.


{EV: 1624}
[GS86 ]
d) In multis casibus urget necessitas recognoscendi oeconomicas socialesque structuras; sed cavendum est a solutionibus technicis immature propositis, imprimis ab illis quae, dum homini commoda materialia praebent, eius spirituali indoli ac profectui adversantur. Nam «non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei» (Mt. 4, 4). Quaelibet autem humanae familiae pars in seipsa et in suis melioribus traditionibus aliquam partem thesauri spiritualis a Deo humanitati concrediti secumfert, etsi multi nesciunt ex qua origine procedat.


{EV: 1625}
[GS87 ]
(De cooperatione internationali quoad incrementum incolarum). Maxime necessaria evadit cooperatio internationalis relate ad illos populos qui hodie sat frequenter, praeter tot alias difficultates, ea peculiariter premuntur quae ex rapido incremento populationis oritur. Urget necessitas ut per plenam et impensam cooperationem omnium, praesertim ditiorum nationum, exploretur quomodo ea quae ad victum et ad congruam instructionem hominum necessaria sunt, parari et cum tota communitate humana communicari possint. Nonnulli vero populi suae vitae condiciones multo meliores reddere possent si, debita instructione exculti, a methodis antiquis pro bonis agrariis gignendis ad novas artes technicas transirent, eas cum necessaria prudentia suis condicionibus applicantes, ordine sociali meliori insuper instaurato et terrarum possessionis distributione aequius ordinata.


{EV: 1626}
[GS87 ]
Gubernii quidem sunt iura et officia, problema populationis in sua natione quod attinet, intra propriae competentiae limites; utputa in ordine ad legislationem socialem et ad familias respicientem, ad transitum ruricolarum ad urbes, ad informationes circa statum et necessitates nationis. Cum hodie mentes hominum de hoc problemate tam vehementer agitentur, optandum quoque est ut de his omnibus periti catholici, praesertim in Universitatibus, studia et incepta sollerter prosequantur et latius evolvant.


{EV: 1627}
[GS87 ]
Cum autem a multis affirmetur incolarum orbis incrementum, vel saltem quarumdam nationum, omnibus mediis et cuiusvis generis interventu auctoritatis publicae funditus omnino minuendum esse, Concilium omnes hortatur ut caveant a solutionibus, publice vel privatim promotis et quandoque impositis, quae legi morali contradicunt. Nam iuxta inalienabile hominis ius ad matrimonium et generationem prolis, deliberatio circa numerum prolis gignendae a recto iudicio parentum pendet ac nullo modo auctoritatis publicae iudicio committi potest. Cum autem parentum iudicium conscientiam recte formatam supponat, magni momenti est ut omnibus aditus praebeatur ad colendam rectam et vere humanam responsabilitatem quae legem divinam, attentis adiunctis rerum et temporum, respiciat; hoc vero exigit ut passim condiciones paedagogicae et sociales in melius mutentur et imprimis ut formatio religiosa vel saltem integra moralis institutio praebeatur. De progressibus porro scientificis in explorandis methodis quibus coniuges iuvari possint in ordinando numero prolis, quarum firmitas bene probata est et congruentia cum ordine morali comperta habetur, homines sapienter certiores fiant.


{EV: 1628}
[GS88 ]
(De munere christianorum in subsidiis praestandis). Ad ordinem internationalem cum vera observantia legitimarum libertatum et amica fraternitate omnium aedificandum, christiani libenter et toto corde cooperentur, idque eo magis quod maior pars mundi tanta adhuc egestate laborat ut in pauperibus Christus Ipse quasi alta voce caritatem suorum discipulorum evocet. Ne igitur scandalo sit hominibus aliquas nationes, quarum saepius maior numerus civium christiano nomine ornatur, bonorum copia abundare, dum aliae rebus ad vitam necessariis priventur ac fame, morbis omnimodaque miseria cruciantur. Sunt enim spiritus paupertatis et caritatis gloria et testimonium Ecclesiae Christi.


{EV: 1629}
[GS88 ]
Laudandi igitur et adiuvandi sunt illi christiani, iuvenes praesertim, qui sponte seipsos ad aliis hominibus et populis auxilia praestanda offerunt. Immo totius Populi Dei est, Episcopis verbo et exemplo praeeuntibus, miserias huius temporis pro viribus sublevare, idque, ut antiquus mos ferebat Ecclesiae, non ex superfluis tantum, sed etiam ex substantia.


{EV: 1630}
[GS88 ]
Modus subsidia colligendi et distribuendi, quin sit rigide et uniformiter ordinatus, recto tamen ordine disponatur in dioecesibus, nationibus et in universo mundo, coniuncta, ubicumque opportunum videtur, actione catholicorum cum ceteris fratribus christianis. Spiritus enim caritatis providum ordinatumque actionis socialis et caritativae exercitium nedum prohibeat, potius id imponit. Quare necesse est eos qui se ad nationibus progredientibus inserviendum devovere intendunt, idoneis etiam institutis apte efformari.


{EV: 1631}
[GS89 ]
(De praesentia efficaci Ecclesiae in communitate internationali). Ecclesia, cum, divina sua missione innixa, omnibus hominibus Evangelium praedicat et thesauros gratiae elargitur, ubique terrarum ad pacem firmandam et solidum fundamentum ponendum consortionis fraternae hominum et populorum confert: cognitionem scilicet legis divinae et naturalis. Quapropter Ecclesia in ipsa communitate gentium omnino praesens esse debet ad cooperationem inter homines fovendam et excitandam; et quidem tam per suas institutiones publicas quam per plenam ac sinceram collaborationem omnium christianorum, solo desiderio omnibus inserviendi inspiratam.


{EV: 1632}
[GS89 ]
Quod efficacius attingetur si ipsi fideles, suae responsabilitatis humanae et christianae conscii, iam in proprio ambitu vitae voluntatem prompte cooperandi cum communitate internationali excitare satagunt. Cura peculiaris hac in re iuvenibus formandis impendatur, tam in educatione religiosa quam civili.


{EV: 1633}
[GS90 ]
(De partibus christianorum in institutionibus internationalibus). Praecellens quaedam forma navitatis internationalis christianorum absque dubio socia opera est quam, sive singuli sive consociati, in ipsis Institutis ad cooperationem inter nationes provehendam conditis vel condendis praestant. Communitati gentium in pace et fraternitate aedificandae insuper multipliciter inservire possunt variae consociationes catholicae internationales, quae roborandae sunt, auctis numero cooperatorum bene formatorum, subsidiis quibus indigent et apta virium coordinatione. Nostris enim temporibus et actionum efficacitas et colloquii necessitas consociata incepta postulant. Tales consociationes insuper haud parum conferunt ad universalem sensum excolendum, catholicis certe congruum, et ad formandam conscientiam vere universalis solidarietatis et responsabilitatis.


{EV: 1634}
[GS90 ]
Optandum denique est ut catholici, ad munus suum in communitate internationali rite implendum, actuose et positive cooperare studeant sive cum fratribus seiunctis qui una cum eis evangelicam caritatem profitentur, sive cum omnibus hominibus veram pacem sitientibus.


{EV: 1635}
[GS90 ]
Concilium vero, ratione habita immensitatis aerumnarum quibus maior pars generis humani etiam nunc vexatur, et ad iustitiam simul ac amorem Christi erga pauperes ubique fovendum, valde opportunum aestimat creationem alicuius Ecclesiae universalis organismi, cuius sit catholicorum communitatem excitare ut progressus indigentium regionum necnon iustitia socialis inter nationes promoveantur.


{EV: 1636}
[GS91 ]
CONCLUSIO
(De munere singulorum fidelium et Ecclesiarum particularium). Ea quae ab hac Sacra Synodo ex thesauris doctrinae Ecclesiae proponuntur, omnes homines nostrorum temporum, sive in Deum credant sive Eum non explicite agnoscant, adiuvare intendunt ut, suam integram vocationem clarius percipientes, mundum praecellenti dignitati hominis magis conforment, universalem altiusque fundatam fraternitatem appetant atque, sub impulsu amoris, generoso atque consociato conamine, urgentibus nostrae aetatis postulationibus respondeant.


{EV: 1637}
[GS91 ]
Sane coram immensa diversitate tum rerum status tum culturae humanae formarum in mundo, propositio haec in compluribus suis partibus consulto nonnisi indolem generalem prae se fert: immo, licet doctrinam iam in Ecclesia receptam proferat, cum non raro de rebus incessanti evolutioni subiectis agatur, adhuc prosequenda et amplianda erit. Confidimus vero multa quae verbo Dei et spiritu Evangelii innixi protulimus, omnibus validum adiutorium conferre posse, praesertim postquam adaptatio ad singulas gentes et mentalitates a christifidelibus sub Pastorum moderamine ad actum deducta fuerit.


{EV: 1638}
[GS92 ]
(De dialogo inter omnes homines). Ecclesia, vi suae missionis universum orbem nuntio evangelico illuminandi et omnes homines cuiusvis nationis, stirpis vel culturae in unum Spiritum coadunandi, signum evadit illius fraternitatis quae sincerum dialogum permittit atque roborat.


{EV: 1639}
[GS92 ]
Quod autem requirit ut imprimis in ipsa Ecclesia mutuam aestimationem, reverentiam et concordiam promoveamus, omni legitima diversitate agnita, ad fructuosius semper colloquium inter omnes instituendum qui unum Populum Dei constituunt, sive pastores sive ceteri christifideles sint. Fortiora enim sunt ea quibus uniuntur fideles quam ea quibus dividuntur: sit in necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas.


{EV: 1640}
[GS92 ]
Animus autem noster simul complectitur fratres nondum nobiscum in plena communione viventes eorumque communitates, quibus tamen coniungimur confessione Patris et Filii et Spiritus Sancti ac vinculo caritatis, memores scilicet christianorum unitatem hodie etiam a multis in Christum non credentibus exspectari et desiderari. Quo magis enim haec unitas, sub potenti virtute Spiritus Sancti, in veritate et caritate proficiet, eo magis universo mundo erit praesagium unitatis et pacis. Quare, unitis viribus et in formis huic praeclaro fini hodie efficaciter assequendo magis magisque aptatis, studeamus ut, Evangelio in dies melius conformati, fraterne cooperemur ad servitium familiae humanae praestandum quae, in Christo Iesu, in familiam filiorum Dei vocatur.


{EV: 1641}
[GS92 ]
Animum nostrum proin etiam ad omnes convertimus qui Deum agnoscunt et in traditionibus suis pretiosa elementa religiosa et humana conservant, optantes ut apertum colloquium omnes nos adigat ad impulsiones Spiritus fideliter accipiendas et alacriter implendas.


{EV: 1642}
[GS92 ]
Desiderium talis colloquii, quod sola caritate erga veritatem ducatur, servata utique congrua prudentia, ex nostra parte neminem excludit, neque illos qui praeclara animi humani bona colunt, eorum vero Auctorem nondum agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae opponuntur eamque variis modis persequuntur. Cum Deus Pater principium omnium exsistat et finis, omnes, ut fratres simus, vocamur. Et ideo, hac eadem humana et divina vocatione vocati, sine violentia, sine dolo ad aedificandum mundum in vera pace cooperari possumus et debemus.


{EV: 1643}
[GS93 ]
(De mundo aedificando et ad finem perducendo). Christiani, memores verbi Domini «in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem» (Io. 13, 35), nihil ardentius optare possunt quam ut hominibus mundi huius temporis semper generosius et efficacius inserviant. Itaque, Evangelio fideliter adhaerentes eiusque viribus fruentes, cum omnibus qui iustitiam diligunt et colunt coniuncti, ingens opus in his terris adimplendum susceperunt, de quo Ei, qui omnes iudicabit ultimo die, rationem reddere debent. Non omnes qui dicunt: «Domine, Domine», intrabunt in regnum caelorum, sed ii qui faciunt voluntatem Patris 2 validamque manum operi apponunt. Vult autem Pater ut in omnibus hominibus Christum fratrem agnoscamus et efficaciter diligamus, tam verbo quam opere, ita testimonium perhibentes Veritati, et cum aliis mysterium amoris Patris caelestis communicemus. Hac via in toto orbe terrarum homines ad vivam spem excitabuntur, quae Spiritus Sancti donum est, ut tandem aliquando in pace ac beatitudine summa suscipiantur, in patria quae gloria Domini effulget.


{EV: 1644}
[GS93 ]
«Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, Ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculorum. Amen» (Eph. 3, 20-21).



Made with Concordance